Caput XXIII.
1
Et surgens universa multitudo eorum, adduxerunt illum ad Pilatum.
2
Coeperunt autem accusare illum, dicentes: Hunc invenimus evertentem gentem . . . tribu-
. . dare Caesari, dicentem, se Christum Regem esse.
3
Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es Rex Judaeorum? Qui respondit illi: Tu
dicis.
4
Pilatus autem ait ad Pontifices, et turbam: Nullam invenio culpam in homine hoc.
5
Ad illi invalescebant. dicentes: Commovet populum, docens per totam Judaeam, inchoans
a Galilaea, usque huc.
6
Pilatus autem ut audiit Galilaeam, interrogavit, an a Galilaea homo iste
7
esset. Et, cum cognovisset, eum de Herodis potestatem esse, remisit illum ad Herodem,
qui erat et ipse Hierosolymis in his diebus.
8
Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde: erat enim cupiens videre illum, propterea
quod audiret frequenter de illo; et sperabat aliquod signum videre ab illo fieri.
9
Interrogabat autem illum verbis pluribus. Ipse vero nihil respon-
10
debat illi. Stabant autem Pontifices, vehementer accusantes
11
eum. Spernens autem illum et Herodes cum exercitu suo, et delusum induens veste candida,
remisit Pilato.
12
Facti sunt autem in amicitiam Herodes, et Pilatus eadem hora: praeerant enim in inimicitiam.
13
Pilatus autem, convocans Pontifices, et Principes
14
populi, dixit ad illos: Detulistis mihi hominem hunc, tanquam avertentem populum;
et ecce ego coram vobis interrogans, nihil inveni dignum in homine hoc de iis, quae
accusatis
15
eum. Sed nec Herodes: remisi enim vos ad illum, et ecce nihil dignum morte gestum
16
est illi. Castigatum ergo illum dimittam.
18
Exclamabant autem totus populus, dicentes: Tolle hunc, dimitte autem nobis Barabban,
19
qui erat, propter seditionem quandam factam in civitatem, conjectus in carcerem, quia
homicidium fecerat.
20
Rursus autem Pilatus adlocutus est eis, volens dimittere
21
Jesum. Qui proclamabant, dicentes: Crucifige
22
illum. Qui tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit hic? nihil dignum mortis inveni
in illo. Castigatum ergo illum dimittam.
23
Qui imminebant vocibus magnis, postulantes: crucifige illum: et invalescebant voces
illorum.
24
Et Pilatus decrevit fieri petitionem
25
illorum. Dimisit autem eum, qui propter homicidium, et seditionem conjectus erat in
carcerem; Jesum autem tradidit voluntati ipsorum.
26
Et, cum deducerent eum, Simonem quendam Cyreneum venientem a villa adprehendentes,
inposuerunt illi crucem ferre post
27
Jesum. Sequebatur autem eum multitudo ingens populi †, et mulierum, quae plangebant
se, et lamentabant.
28
Ad quas conversus, dixit: Filiae Hierusalem, nolite flere me; verum vos flete, et
natos † vestros;
29
quoniam venient dies, in quibus dicent: Felices steriles, et ventres, qui non genuerunt,
et ubera, quae non educaverunt.
30
Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos: et collibus: Tegite
31
nos quoniam, si in umido ligno haec faciunt, in arido quid fiet?
32
Ducebantur autem et alii duo latrones cum illo interfici.
33
Et, cum venissent ad locum, qui appellatur Calvariae, crucifixerunt eum et latrones,
unum quidem ad dextram, et alium ad sinistram.
34
Et, dividentes † vestimenta ipsius, mittebant sortes.
35
Et stabat populus exspectans. Subsannabant autem eum Principes, intra se dicentes:
Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36
Inridebant autem eum et milites, accedentes, acetum offerentes
37
ei, et dicentes: Tu es Rex Judaeorum? salva te ipsum.
38
Erat autem et inscriptio scripta super eum: Rex Judaeorum hic.
39
Unus autem ex iis, qui suspensi erant malefici, blasphemabat eum, dicens: Nonne tu
es Christus? libera te, et nos.
40
Respondens autem alius, objurgabat eum, dicens: Nec times Deum, quoniam in eodem judicio
41
es? Et nos quidem juste; digna enim, quorum gessimus, recepimus: hic autem nihil mali
fecit.
42
Et dicebat ad Jesum: Memento mei, cum veneris in regno tuo.
43
Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.
44
Et erat circiter hora sexta; et tenebrae factae sunt super omnem terram; et usque
horam nonam
45
intenebricatus est Sol; et velum templi scissum est medium.
46
Et, exclamans voce magna Jesus : Pater, in manibus tuis commendo spiritum meum. Et
emisit spiritum.
47
Quod cum vidisset Centurio, honorificavit Deum, dicens: Vere homo hic justus
48
erat. Et omnes. quae convenerant, turbae ad spectaculum hoc, videntes ea, quae fiebant,
percutentes (
sic) pectora sua, revertebantur.
49
Stabant autem omnes noti illius a longe, et mulieres, quae secutae fuerant illum a
Galilaea, videntes haec.
50
Et ecce vir nomine Joseph, qui erat Decurio, bonus †, et justus
51
(Hic non consenserat consilio, et operae illorum), ab Arimathia † civitate Judeorum
qui expectabat regnum †
52
Dei. Hic accessit ad Pilatum, et petit corpus
53
Jesu; et depositum, involvit eum in † sindonem, et posuit illum in monumento sculptili,
ubi nondum aliquis erat
54
positus. Et dies erat cenae purae, et sabbatum inlu-
55
cescebat. Consecutae duae † mulieres; quae secutae fuerant illum de Galilaea, viderunt
monimentum, et quomodo positum est corpus illius.
56
Reversae autem, paraverunt aromata, et unguenta; et sabbato quidem quieverunt secundum
mandatum.