Caput XXIV.
1
Prima autem die sabbatorum venerunt ante lucem valde ad monumentum, adferentes quae
paraverunt:
2
invenerunt autem lapidem revolutum a monumento.
3
Ingressae autem †, non invenerunt corpus †.
4
Et factum est, dum stuperent de hoc, ecce viri duo adstiterunt juxta illas in veste
fulgenti.
5
Timore autem adprehensae, inclinantes faciem ad terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis
vivum cum mortuis †?
6
Memoramini, sicut locutus est vobis, dum adhuc esset in Galilaea,
7
dicens: Quoniam Filium hominis oportet tradi, et tertia die resurgere.
8
Et memoratae sunt verborum horum.
9
Et reversae †, renuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
10
Erat autem Magdalena, et Maria Jacobi, et Johanna, et reliquae cum eis, quae dicebant
ad Apostolos
11
haec. Et visa sunt illis, tanquam delira, verba haec; et non credebant † eis †.
13
Et ecce duo erant ex illis, euntes in municipium, stadios habentem LX. ab Hierusalem,
cui nomen Ammaus †.
14
Et ipsi tractabant de omnibus, quae his contigerant.
15
Et factum est dum tractarent ipsi, et Jesus ascendens comitabatur
16
cum illis: oculi autem eorum tenebantur, ne agnoscerent illum.
17
Dixit autem ad eos: Quae sunt verba ista, quae tractatis ad alterutrum, et estis tristes?
18
Respondens autem unus ex eis, cui nomen est Cleophas, dixit ad illum: Tu solus peregrinus
es in Hierusalem? nescis, quae gesta sunt in illa in diebus istis?
19
Qui ait illis: Quae? Et ipsi dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit Propheta, potens
in opere, et verbo, coram Deo, et omni populo;
20
quomodo hunc † tradiderunt Pontifices nostri in judicio mortis, et crucifixerunt
21
illum. Nos vero speravimus ipsum esse, qui redempturus esset † Istrahel: nunc tertia
dies est hodie, ex quo facta sunt haec.
22
Et super his omnibus mulieres quaedam ex nostris exterruerunt nos, quae fuerunt mane
ad monumentum;
23
et, cum non invenissent corpus ejus, venerunt, dicentes, etiam visionem Angelorum
se vidisse, qui dicunt eum vivere.
24
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et invenerunt ita, ut mulieres dixerunt;
ipsum autem non viderunt †.
25
Et ipse dixit ad illos: Insensati, et graves corde in credendo omnibus, quibus locuti
sunt Prophetae.
26
Nonne haec oportebat pati Christum, et intrare in gloriam suam?
27
Et erat † inchoans a Moysen, et omnibus Prophetis, interpraetans eis in omnibus Scripturis
de se.
28
Et adpropinquaverunt in vicum, quem ibant; et ipse adfectabat se longius
29
ire. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum; quoniam ad vesperum jam declinavit
dies †. Et intravit, ut cum eis maneret.
30
Et factum est, cum discubuisset cum illis, acceptum panem benedixit, et frangens,
porrigebat illis.
31
Et adaperti sunt oculi eorum, et cognoverunt illum; et ipse nusquam conparuit ab illis.
32
Et dixerunt ad alterutrum: Nonne cor nostrum erat in nobis ardens in via, cum adaperiebat
nobis Scripturas?
33
Et surgentes eadem hora, reversi sunt in Hierusalem; et invenerunt collectos XI. et
eos, qui cum illis erant,
34
dicentes: Quoniam vere resurrexit Dominus, et visus est Simoni.
35
Et ipsi enarrabant, quae in via gesta erant; et sicut agnitus est illis in fractione
36
panis. Et, dum haec loquuntur, ipse † stetit in medio eorum.
37
Exterriti autem, et timore adprehensi, putabant se spiritum videre.
38
Qui dixit illis: Quid turbati estis? et quare † cogitationes ascendunt in corde vestro?
39
Videte manus meas, et pedes meos †; quoniam ego sum: ipsi tractate, et videte; quoniam
spiritus carnem, et ossum non habet, sicut me videtis habentem †.
41
Adhuc autem non credentibus illis, et stupentibus prae gaudio, dixit: Habetis aliquid,
quod edamus
42
hic? Qui porrexerunt illi piscis assi partem, et favum.
43
Et accipiens, manducavit coram
44
illis: et dixit eis: Haec verba, quae locutus sum aput vos, cum adhuc essem vobiscum:
quoniam oportet inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis
de
45
me. Tunc aperuit sensum illorum, ad intellgendum Scripturas.
46
Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est †, Christum pati, et resurgere a mortuis tertia
47
die, et praedicari in nomine illius paenitentiam, et remissionem peccatorum in omnibus
gentibus, incipiens ab Hierusalem.
48
Vos autem estis testes horum.
49
Et ego mittam repromissionem Patris super vos: vos autem sedete in civitatem, donec
induamini virtutem † a summo.
50
Eduxit autem illos usque ad Bethaniam; et extollens manus suas, benedixit eos †.
51
Et factum est dum benediceret illos, discessit ab
52
eis †. Et ipsi reversi † sunt in Hierusalem cum gaudio . . . no.
53
Et erant semper in templo, conlaudantes † Deum.