Caput III.

1 In anno autem quintodecimo imperii Tiberi Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeae, Tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus Tetrarcha Iture, et Drachonitidis regionibus, et Lysaniae Abilianae Tetrarcha, 2 sub Principibus Sacerdotum † Anna, et Caipha, factum est verbum Dei † super Johannem filium Zachariae in deserto. 3 Et venit in totam regionem Jordanis, praedicans baptismum paenitentiae, 4 sicut scriptum et in libro sermonum Esaeiae Prophaetae Vox clamantis in deserto: Parate viam Domino, rectas facite semitas 5 ejus: omnis vallis inplebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 6 et videbit omnis caro salutarem Dei. 7 Dicebat ergo procedentibus turbis, ut ab eo baptizarentur: Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? 8 Facite itaque fructus dignos paenitentiae: ne vellitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraha. . 9 Jam quid enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis itaque arbor non faciens fructum, excidetur, et in ignem mittetur. 10 Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? 11 Respondens autem, dixit illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habent escas, similiter faciant. 12 Venerunt autem et publicani similiter ut baptizarentur, et dixerunt ad eum: Magister, quid 13 faciemus? Quibus ipse ait: Nihil plus exegeritis, quam quod constitutum est vobis. 14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Et nos quid faciemus? Et ait illis: Neminem concusseritis, neque calumniam feceritis: et sufficientes estote stipendiis vestris. 15 Arbitrante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johannen, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit omnibus, dicens: Ego quidem vos aqua baptizabo in paenitentiam †: venit autem fortior me. . . us non sum dignus calciamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni: 17 habens ventilabrum in manu sua, ad purgandam aream suam; et congregat triticum in horeum suum, paleas vero comburet igni inextinguibili. 18 Multa quidem, et alia hortatus, populum † evangelizab. . . 19 Erodes autem Tetrarchas, cum argueretur ab eo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adjecit hoc super omnia, et inclusit Johannen in carcerem. 21 Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum, 22 et descendit Spiritus Sanctus c. . rporali specie, sicut columbam, in eum, et vox de caelo facta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te † 23 Et ipse Jesus erat fere annorum XXX. incipiens, Filius. ut existimabatur, Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mattheae, 24 qui Levi, quibus Melchi, qui Anne, qui Joseph, 25 qui Naum, qui Seddi, qui Nance, 26 qui Mattathiae, qui Semeja, qui Joseph, qui Juda, 27 qui Johanna, qui Resae . . . a . . . babel, qui S. . . atiel, qui Neri, 28 qui Melchi, qui Ad . . , qui Cosan, qui Elmadan, qui 29 Er, qui Jesu, qui Eliezer, qui Jorim, qui Matthatae, 30 qui Levi, qui Simeon, qui Juda, qui Joseph, qui Jona, qui Eliacim, 31 qui Enam . . . Matthatha †, qui Nathan, 32 qui David, qui Jessae, qui Obeth, qui Boos, qui Salmon, qui Na . . . son, 33 qui Aminadab, qui Aram, qui Esrom, qui Fares, qui 34 Judae, qui Jacob, qui Isac, qui Abraham, qui Thara, qui 35 Nachor, qui Seruch †, qui Ragau, qui Faleg, qui Eber, qui Sale, qui 36 Cainan, qui Arfaxad, qui Sem, qui Noe, qui 37 Lameci, qui Mathus . . . qui Enoc, qui Jaret, qui Maleel, qui C . . . nan, 38 qui Enos, qui Set, qui Adam, qui Dei.