Caput XVII.

1 Dixit autem † ad discipulos suos: Difficile est, ut non veniant scandala: verumtamen vae illi, per quem 2 veniunt. Utilius est autem illi ne nasceretur †, aut lapis molaris inpositus fuisset collo illius, et projectus esset in marem; quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis: si peccaverit frater † tuus, corripe illum: et si paenitentiam egerit, remitte 4 illi. Et si septiens peccaverit in die in te, et septies conversus fuerit at te, dicens: Ago paenitentiam: remitte illi. 5 Et dixerunt Apostoli Domino: Auge nobis 6 fidem. Quibus ille dixit: Si habueritis fidem, tanquam granum sinapis, dicetis muro huic: Eradicare, et plantare in mare: et obaudisset vobis. 7 Quis autem vestrum, habens servum arantem, aut pascentem oves †, qui, regresso eo de agro, statim dicet † illi: Transi, et 8 recumbe: sed dicet † illi: Praepara mihi, quod cenem, et succinctus ministra mihi, donec manducem, et bibam, et postea tu manducabis, et 9 bibes? Numquid aget gratias servo †; quoniam fecit, quae praecepta sunt 10 ei? † Sic et vos, cum feceritis †, quae praecepta sunt, dicitis †: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. 11 Et factum est dum iret in Hierusalem, et ipse transiebat per mediam Samariam, et Galileam, et Jericho. 12 Ingrediens autem in quendam vicum, et ecce decem viri leprosi steterunt 13 a longe; et levaverunt vocem suam, dicentes: Jesu Magister, miserere nobis. 14 Et, cum audisset illos, dixit illis: Euntes, ostendite vos Sacerdotibus. Et factum est, dum irent, emundati 15 sunt. Unus autem ex eis, cum vidisset quia sanus est, reversus est, cum voce magna honorificans Deum; 16 et procidit in faciem ad pedes illius, grati . . agens; et ipse erat Samarites. 17 Respondens autem Jesus, dixit: Hi † decem mundati sunt: novem ubi sunt? 18 Ex his non est inventus, qui reversus honorem daret Deo, nisi hic alienigena. 19 Et dixit illi: Surge, et vade; quoniam fides tua te salvum fecit. 20 Interrogatus autem a Pharisaeis, quando venturum . . . t regnum Dei, Dixit eis: Non venit regnum cum observatione: 21 sed nec dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22 Dixit autem ad discipulos suos: Venient dies, ut concupiscatis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis: Ecce hic, aut ecce illic. Nolite ire, nec sequi. 24 Sicut enim fulgul coruscans, sic erit Filius hominis 25 †. Prius autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noe, sic erit et in diebus Filii hominis. 27 Edebant, bibebant, nubebant, nubebantur, usque in diem quo introiret Noe in arcam, et venit dilubium, et perdidit omnes. 28 Similiter et factum est et in diebus Lot: Edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant: 29 qua die exiit Lot a Sodomis, pluit ignem de caelo, et perdidit omnes: 30 Similiter erit in die, qua Filius hominis revelabitur. 31 In illa hora, qui erit super tectum, et vasa illius in domo, non descendat tollere ea: et qui in agro, similiter non revertatur retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque ergo quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et qui perdiderit, salvam eam 34 faciet. Dico enim vobis, hac nocte erunt duo in lecto uno; unus adsumetur, et alius relinquetur: 35 erunt duae molentes in unum; una relinquetur, et alia adsumetur: duo in agro; unus adsumetur, et alius relinquetur. 36 Et respondentes, dixerunt illi: Ubi Domine? 37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc conveniunt aquilae.