SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Supra apostolus removit a fidelibus id quod est contrarium eucharistiae sacramento, scilicet participationem mensae idolorum, nunc autem instruit fideles de ipso eucharistiae sacramento. Et primo praemittit quamdam admonitionem generalem; secundo accedit ad propositum, ibi volo autem vos scire, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit admonitionem; secundo significat quomodo Corinthii ad praedictam admonitionem se habebant, ibi laudo autem vos, fratres, etc..

Circa primum considerandum est, quod ita se habet naturalis ordo rerum, quod ea quae sunt inferiora in entibus imitantur ea quae sunt superiora secundum suum posse. Unde etiam naturale agens tamquam superius assimilat sibi patiens.

Primordiale autem principium totius processionis rerum est filius dei, secundum illud Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt.

Et ipse ideo est primordiale exemplar, quod omnes creaturae imitantur tamquam veram et perfectam imaginem patris. Unde dicitur Col. I, 15: qui est imago dei invisibilis primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt universa. Speciali tamen quodam modo exemplar est spiritualium gratiarum, quibus spirituales creaturae illustrantur, secundum illud quod in Ps. Cix, 3 dicitur ad filium: in splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te, quia scilicet genitus est ante omnem creaturam per gratiam lucentem, habens exemplariter in se splendores omnium sanctorum.

Hoc autem exemplar dei prius erat a nobis valde remotum, secundum illud Eccle. II, V. 12: quid est homo, ut sequi possit regem factorem suum? et ideo homo fieri voluit, ut hominibus humanum exemplar praeberet.

Unde Augustinus dicit de agone christiano: qua perversitate non careat, qui dicta et facta illius hominis intueri diligit et sectatur, in quo se nobis ad exemplum vitae praebuit filius dei? et sicut divinitatis eius exemplar primo quidem imitantur Angeli, secundario vero reliquae creaturae, ut dionysius dicit X cap.

Angelicae hierarchiae, ita humanitatis exemplar principaliter quidem imitandum proponitur praelatis ecclesiae tamquam superioribus.

Unde et dominus apostolis dicit io.

C. XIII, 15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Secundario vero ipsi praelati informati exemplo christi, proponuntur exemplar vitae subditis, secundum illud I Petr. Ult.: forma facti gregis ex animo; et II Thess. III, 9: ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

Et ideo apostolus signanter dicit: dixi ut sine offensione omnibus sitis, et hoc quidem facere poteritis, si hoc quod dico servetis.

Imitatores mei estote, sicut et ego christi, scilicet sum imitator. Imitabatur enim eum primo quidem in mentis devotione. Gal.

C. II, 20: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me christus. Secundo in subditorum sollicitudine.

Unde dicebat Phil. II, 17: si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis, sicut et christus obtulit semetipsum pro nobis, ut dicitur Eph. V, 2. Tertio quantum ad passionis tolerantiam. II Cor. IV, 10: semper mortificationem iesu in corpore circumferentes.

Et Gal. Ult.: ego stigmata domini iesu in corpore meo porto.

Est autem notandum, quod non simpliciter dicit, imitatores mei estote, sed addit sicut et ego christi, quia scilicet subditi praelatos suos imitari non debent in omnibus, sed in quibus illi christum imitantur, qui est indeficiens sanctitatis exemplar.

Deinde, cum dicit laudo autem vos, fratres, ostendit qualiter Corinthii se habebant ad admonitionem praedictam.

Circa quod considerandum est, quod subditi suos praelatos sequuntur dupliciter, scilicet quantum ad facta et dicta. Quantum quidem ad facta, dum subditi praelatorum exempla imitantur, unde dicitur Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres mei, prophetarum, qui locuti sunt in nomine domini. Quantum vero ad dicta, dum eorum praeceptis obediunt.

Prov. IV, 4: custodi praecepta mea et vives.

In his autem Corinthii deficiebant, et maxime quantum ad maiorem multitudinem, et ideo apostolus, alloquens eos, dicit laudo autem vos, fratres, quasi dicat: super hoc laudandos vos praebere debetis, sed non facitis, quod per omnia memores estis, quasi ad imitandum mea exempla. Non enim possumus illorum exempla imitari, quorum memoriam non habemus. Unde dicitur hebr.

C. XIII, 7: mementote praepositorum vestrorum, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

Quantum vero ad dicta, subdit et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis, quasi dicat: eodem tenore observatis, quo ego tradidi; hoc enim dicit, quia ab observantia praeceptorum eius recesserant. Io. XV, 20: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

Sed videtur hic modus loquendi non esse conveniens veritati sacrae Scripturae, quae nihil patitur falsitatis, secundum illud Prov. VIII, 8: iusti sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum.

Sed dicendum, quod ironica locutio est una de locutionibus figurativis, in quibus veritas non attenditur secundum sensum quem verba faciunt, sed secundum id quod loquens exprimere intendit per simile, vel contrarium, vel quocumque alio modo. Et ideo in ironica locutione veritas attenditur secundum contrarium eius quod verba sonant, sicut in metaphorica, secundum simile.

Deinde cum dicit volo autem vos scire, fratres, etc., accedit ad propositum, instruens scilicet fideles de eucharistiae sacramento.

Et circa hoc tria facit.

Primo redarguit eorum errores circa ritum huius sacramenti; secundo ostendit huius sacramenti dignitatem, ibi ego enim accepi a domino, etc.; tertio docet convenientem ritum, ibi itaque, fratres mei.

Circa primum tria facit.

Primo redarguit eorum errorem, quo scilicet errabant in habitu, quia scilicet mulieres ad sacra mysteria conveniebant capite non velato; secundo arguit errorem in conventu, quia scilicet dum convenirent ad sacra mysteria contentionibus vacabant, ibi haec autem praecipio non laudans, etc.; tertio quantum ad certum cibum, quia scilicet pransi ad sacra mysteria sumenda accedebant, ibi: convenientibus autem vobis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo praemittit quoddam documentum, ex quo sumitur ratio subsequentis monitionis; secundo ponit monitionem, ibi omnis autem vir orans, etc..

Circa primum ponit triplicem comparationem, quarum prima est dei ad hominem, dicens: dixi quod praecepta mea tenetis per contrarium; sed ut appareat vos irrationabiliter agere, volo vos scire, tamquam rem necessariam, secundum illud is.

C. V, 13: captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, quod omnis viri caput christus est, quod quidem dicitur secundum similitudinem capitis naturalis, in quo quatuor considerantur.

Primo quidem perfectio, quia cum caetera membra unum solum sensum habeant, scilicet tactum, in capite vigent omnes sensus; et similiter in aliis viris inveniuntur singulae gratiae, secundum illud quod dicitur infra XII, 8: alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, etc.; sed in homine christo est plenitudo omnium gratiarum.

Non enim ad mensuram dat ei deus spiritum, ut dicitur Io. III, 34.

Secundo in capite invenitur sublimitas, quia ut, scilicet in homine, est superius omnibus membris, ita etiam christus supereminet non solum omnibus hominibus, sed et omnibus Angelis, secundum illud ad ephesios I, 20 s.: constituens illum ad dexteram suam in caelestibus, super omnem principatum et potestatem, et infra: et ipsum dedit caput super omnem ecclesiam.

Tertio in capite invenitur influentia, quia scilicet quodam modo influit caeteris membris sensum et motum, ita a capite christo in caetera membra ecclesiae motus et sensus spiritualis derivatur, secundum illud Col. II, V. 19: non tenens caput, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum dei.

Quarto in capite invenitur conformitas naturae ad caetera membra, et similiter in christo ad alios homines, secundum illud Phil. II, V. 7: in similitudinem hominum factus et habitu inventus, ut homo.

Secundam comparationem ponit hominis ad hominem, cum dicit caput autem mulieris vir. Quod etiam secundum praedicta quatuor verificatur. Nam primo quidem vir est perfectior muliere, non solum quantum ad corpus, quia, ut philosophus dicit in libro de generatione animalium, foemina est masculus occasionatus, sed etiam quantum ad animae vigorem, secundum illud Eccle. VII, 29: virum ex mille reperi unum, mulierem ex omnibus non inveni.

Secundo, quia vir naturaliter supereminet foeminae, secundum illud Eph. V, 22 s.: mulieres viris suis subiectae sint sicut domino, quoniam vir caput est mulieris.

Tertio, quia vir influit gubernando mulierem, secundum illud Gen. III, 16: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

Quarto vir et foemina conformes sunt in natura, secundum illud Gen. II, 18: faciamus ei adiutorium simile sibi.

Tertiam comparationem ponit dei ad dominum, cum dicit caput vero christi, deus.

Est autem considerandum, quod hoc nomen christus significat personam praedictam ratione humanae naturae: et sic hoc nomen deus non supponit solum personam patris, sed totam trinitatem, a qua in humanitate christi, sicut a perfectiori, omnia bona derivantur, et cui humanitas christi subiicitur.

Alio modo potest intelligi, secundum quod hoc nomen christus supponit dictam personam ratione divinae naturae: et sic hoc nomen deus supponit solum personam patris, quae dicitur caput filii, non quidem secundum maiorem perfectionem, vel secundum aliquam suppositionem, sed solum originem et secundum conformitatem naturae, sicut in Ps. II, 7 dicitur: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te.

Possunt tamen haec mystice accipi, prout in anima est quoddam spirituale coniugium.

Nam sensualitas foeminae comparatur, ratio vero viro, per quem sensualitas regi debet.

Unde et caput eius dicitur. Vel potius ratio inferior, quae inhaeret temporalibus disponendis, mulieri comparatur; viro autem ratio superior, quae vacat contemplationi aeternorum, quae caput inferioris dicitur: quia secundum rationes aeternas sunt temporalia disponenda, secundum illud Ex. XXV, 40: inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Dicitur autem caput viri christus, quia sola ratio secundum superiorem sui partem deo inhaeret.