SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 6

Postquam apostolus posuit institutionem huius sacramenti quantum ad consecrationem corporis, hic ponit institutionem eius quantum ad sanguinis consecrationem.

Et primo ponit ordinem institutionis; secundo verba, cum dicit hic calix, etc..

Ordo autem attenditur quantum ad duo.

Primo ad concomitantiam utriusque speciei, cum dicit similiter et calicem. Utrumque enim est de perfectione huius sacramenti, tum propter perfectionem refectionis, tum propter repraesentationem passionis, tum propter efficientiam salutis animae et corporis, ut supra dictum est.

Sed si prius consecratur in hoc sacramento corpus christi, et postea sanguis, videtur sequi quod ante consecrationem sanguinis, corpus christi in hoc sacramento sit exsangue: quod quidam inconveniens reputantes dixerunt, quod duae formae se expectant in efficiendo, ita scilicet quod prima forma consecrationis corporis non consequitur suum effectum, antequam perficiatur forma consecrationis sanguinis; sicut etiam dictum est, quod verba quae proferuntur in consecratione corporis, non consequuntur suum effectum usque ad finem prolationis verborum.

Sed hoc non est simile. Nam significatio verborum quibus consecratur corpus christi, non completur nisi in termino prolationis eorum.

Et quia verba sacramentalia significando efficiunt, ideo non possunt habere effectum ante terminum prolationis. Tunc autem habent plenam significationem, etiam antequam proferantur verba consecrationis sanguinis, et ideo necesse est quod etiam tunc habeant suum effectum. Alioquin sacerdos peccaret statim, post verba consecrationis, proponens hostiam non consecratam populo adorandam, nisi iam esset corpus christi, quia induceret populum ad idololatriam.

Est ergo dicendum, quod ante consecrationem sanguinis est in hoc sacramento corpus christi, non sine sanguine.

Sciendum est enim quod in hoc sacramento dupliciter aliquid est. Uno modo ex VI consecrationis, illud scilicet in quod terminatur conversio panis et vini, sicut per formam consecrationis significatur, et sic sub specie panis est corpus christi.

Alio modo est aliquid in hoc sacramento ex reali concomitantia, sicut divinitas verbi est in hoc sacramento propter indissolubilem unionem ipsius ad corpus christi, licet nullo modo substantia panis in divinitatem convertatur.

Et similiter est ibi anima, quae coniuncta est realiter ipsi corpori. Si vero in triduo mortis christi, fuisset corpus christi ab aliquo apostolorum consecratum, non fuisset ibi anima quae tunc realiter erat a corpore separata.

Et idem dicendum est de sanguine. Nam sub speciebus panis ex VI consecrationis est corpus christi, in quod substantia panis convertitur.

Sanguis autem est ibi ex reali concomitantia, quia tunc realiter sanguis christi non est ab eius corpore separatus. Et, eadem ratione, sub specie vini est sanguis christi ex VI consecrationis, corpus autem ex reali concomitantia, ita quod sub utraque specie est totus christus. Si vero tempore passionis quando sanguis christi erat ex corpore effusus, fuisset hoc sacramentum ab aliquo apostolorum perfectum, sub panis specie fuisset solum corpus christi exsangue, sub speciebus autem vini fuisset solus sanguis christi.

Secundo, attenditur ordo per comparationem ad cibos materiales, qui praecesserant, ubi subdit postquam coenavit, quod videtur signanter addidisse.

Nam christus corpus suum tradidit inter coenam. Unde Matth. XXVI, 26 dicitur, quod coenantibus illis accepit iesus panem, etc..

Sed sanguinem dedit expresse post coenam.

Unde et Lc. XXII, 20 dicitur similiter et calicem postquam coenavit, dicens, etc.. Cuius ratio est, quia corpus christi repraesentat mysterium incarnationis, quae facta est adhuc legalibus observantiis statum habentibus, inter quas praecipua erat coena agni paschalis.

Sed sanguis christi in sacramento directe repraesentat passionem, per quam est effusus et per quam sunt terminata omnia legalia.

Unde Hebr. IX, 12 dicitur, quod per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.

Deinde ponit verba, dicens hic calix, etc.. Et primo demonstrat veritatem huius sacramenti; secundo iniungit usum, ibi hoc facite, etc..

Quantum ergo ad primum, dicit hic calix, etc.. Quod quidem dupliciter sumi potest. Uno modo metonymice, ut scilicet ponatur continens pro contento, quasi dicat: contentum in hoc calice; quod convenientius ponitur in consecratione vini, quod ratione suae humiditatis indiget aliis terminis contineri, quam in consecratione panis, qui ratione suae siccitatis, propriis terminis continetur.

Alio modo potest accipi metaphorice, ut sit sensus: sicut calix inebriat et perturbat, ita et passio. Unde Matth. XX, 22 dicit: potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et Matth. XXVI, 39: transeat a me calix iste.

Est ergo sensus hic calix, id est, contentum in hoc calice, vel haec mea passio, est novum testamentum in meo sanguine.

Unde considerandum est, quod testamentum dupliciter sumitur in Scripturis.

Uno modo communiter pro quolibet pacto, quod quidem testibus confirmatur, et sic considerandum est, quod deus dupliciter pactum iniit cum humano genere. Uno modo promittendo bona temporalia et a malis temporalibus liberando: et hoc vocatur vetus testamentum, vel pactum. Alio modo promittendo bona spiritualia et a malis oppositis liberando: et hoc vocatur testamentum novum. Unde dicitur Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, ut educerem eos de terra Aegypti, sed hoc erit pactum: dabo legem meam in visceribus eorum, et ero eis in deum.

Est autem considerandum quod apud antiquos erat consuetudo ut alicuius victimae sanguinem funderent ad confirmationem pacti.

Unde Gen. XXXI, 54 legitur, quod postquam inierunt enim foedus Laban et Iacob, immolatis victimis in monte, vocavit fratres suos.

Unde et Ex. XXIV, 8 legitur, quod Moyses sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: hic est sanguis foederis, quod pepigit dominus vobiscum. Sicut ergo vetus testamentum seu pactum confirmatum est sanguine figurali taurorum, ita novum testamentum seu pactum confirmatum est in sanguine christi, qui per passionem est effusus. Et in hoc calice sacramentum taliter continetur.

Alio modo testamentum accipitur magis stricte pro dispositione haereditatis percipiendae, quam necesse est secundum leges certo numero testium confirmare. Non autem testamentum sic acceptum confirmatur nisi per mortem, quia, ut apostolus dicit Hebr. IX, 17, testamentum in mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

Deus autem primo quidem dispositionem fecerat de aeterna haereditate percipienda, sed sub figura temporalium bonorum, quod pertinet ad vetus testamentum; sed postmodum fecit novum testamentum, expresse promittens haereditatem aeternam, quod quidem confirmatum est per sanguinem mortis christi. Et ideo dominus de hoc dicit hic calix novum testamentum est in meo sanguine; quasi dicat: per id quod in calice continetur commemoratur novum testamentum per christi sanguinem confirmatum.

Est autem advertendum quod eadem verba quae hic apostolus ponit, habentur Lc. XXII, 20, nisi quod ibi additur: qui pro vobis effundetur. Lucas enim discipulus fuit Pauli et eum in conscriptione evangelii est secutus. Sed Matth. XXVI, 28 dicitur hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Eadem verba ponuntur in Mc. XIV, V. 24.

Dicunt ergo quidam, quod quaecumque formae horum verborum proferantur, quae sunt scripta in canone sufficere ad consecrationem.

Probabilius autem dici videtur quod illis solis verbis perficitur consecratio, quibus ecclesia utitur ex traditione apostolorum structa.

Evangelistae enim verba domini recitare intenderunt quantum pertinet ad rationem historiae, non autem secundum quod ordinantur ad consecrationem sacramentorum, quas in occulto habebant in primitiva ecclesia, propter infideles. Unde dionysius dicit in ultimo cap. Ecclesiasticae hierarchiae: perfectivas invocationes non est fas in Scripturis exponere, neque mysticum ipsarum ante factas in ipsis ex deo virtutes ex occulto in communi adducere.

Sed circa ista verba quibus ecclesia utitur in consecratione sanguinis, quidam opinantur quod non omnia sint de necessitate formae sed solum quod dicitur hic est calix sanguinis mei, non autem residuum quod sequitur: novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Sed hoc non videtur convenienter dici.

Nam totum illud quod sequitur est quaedam determinatio praedicati. Unde et ad eiusdem locutionis sententiam seu significationem pertinet.

Et quia, ut saepe dictum est, formae sacramentorum significando efficiunt, totum pertinet ad vim effectivam formae.

Nec obstat ratio quam inducunt, quia in consecratione corporis sufficit quod dicitur hoc est corpus meum, quia sanguis seorsum consecratus, specialiter repraesentat passionem christi, per quam eius sanguis separatus est a corpore.

Et ideo in consecratione sanguinis oportuit exprimere christi passionis virtutem, quae attenditur, primo quidem, respectu nostrae culpae quam christi passio abolet, secundum illud Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et, quantum ad hoc, dicit qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Effusus est siquidem sanguis in remissionem peccatorum, non solum pro multis, sed etiam pro omnibus, secundum illud I Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Sed quia quidam se reddunt indignos ad recipiendum talem effectum, quantum ad efficaciam dicitur esse effusus pro multis, in quibus habet effectum passio christi.

Dicit autem signanter pro vobis et pro multis, quia hoc sacramentum valet in remissionem peccatorum sumentibus per modum sacramenti, quod notatur signanter, cum dicitur pro vobis, quibus dixerat accipite. Valet etiam per modum sacrificii multis non sumentibus, pro quibus offertur; quod significatur cum dicitur: et pro multis.

Secundo, virtus eius consideratur per comparationem ad vitam iustitiae, quam facit per fidem, secundum illud Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in christo iesu, quem proposuit propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Et quantum ad hoc, dicit: mysterium, id est occultum fidei, quia scilicet fides passionis christi erat occulta in omnibus sacrificiis veteris testamenti, sicut veritas in signo. Hoc autem ecclesia habet ex traditione apostolorum, cum in canone Scripturae non inveniatur.

Tertio, virtus eius attenditur quantum ad vitam gloriae, in quam per passionem christi introducitur, secundum illud Hebr. X, 19: habentes fiduciam in introitum sanctorum in sanguine christi. Et quantum ad hoc, dicit: novi et aeterni testamenti. Aeterni siquidem, quia est dispositio de haereditate aeterna.

Novi autem, ad differentiam veteris, quia temporalia promittebat. Unde Hebr. IX, 15 dicitur: ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis.

Deinde cum dicit hoc facite, etc., iniungit usum huius sacramenti, dicens hoc facite, quotiescumque sumitis, in meam commemorationem, scilicet in memoriam meae passionis. Unde et thr. III, 20 dicit propheta: memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Et Is. Lxiii, 7: miserationum domini recordabor.

Est autem notandum quod in calice principaliter quidem debet poni vinum, rationibus supradictis. Debet autem apponi et aqua. Probabile enim est quod christus in coena vinum mixtum discipulis dederit, propter consuetudinem terrae illius, in qua, ut temperetur fortitudo vini, ab omnibus vinum bibitur aqua mixtum. Unde et Prov. IX, 5 sapientia dicit: bibite vinum quod miscui vobis.

Nihilominus tamen aqua vino mixta significat populum christianum christo per passionem coniunctum, secundum illud apoc.

C. XVII, 15: aquae, populi sunt et gentes. Et participatio sanguinis christi a fidelibus pertinet ad usum sacramenti, qui non est de necessitate huius sacramenti.

Sed potest vinum consecrari absque aqua, licet peccet qui sic consecrat, non servans ritum ecclesiae. Et ideo si sacerdos ante consecrationem vini advertat quod aqua non fuerit apposita calici, debet apponere. Si vero post consecrationem advertat, non debet apponere, sed debet perficere sacramentum. Nihil enim post consecrationem est sanguini christi miscendum quia talis permixtio non posset esse sine qualicumque corruptione vini consecrati, quod pertinet ad crimen sacrilegii.

Dicunt autem quidam quod cum de latere christi pendentis in cruce fluxerit sanguis et aqua, ut legitur Io. XIX, 34, sicut vinum convertitur in sanguinem, ita aqua in aquam. Sed hoc non competit, quia in illa aqua figuratur ablutio quae est per baptismum.

Et ideo alii dicunt quod, facta conversione vini in sanguinem, aqua remanet in sua substantia, et circuntegitur accidentibus vini. Sed hoc non competit, quia aqua admiscetur vino ante consecrationem, quando non differt ab alio vino. Unde non seorsum manet, sed permiscetur.

Et ideo dicendum est, quod aqua convertitur in vinum et sic totum convertitur in sanguinem christi. Propter quod mos est modicum de aqua apponere et praecipue si sit vinum debile, quod non potest nisi modicum aquae in seipsum convertere.

Deinde cum dicit quotiescumque, etc., exponit verba domini quae dixerat: hoc facite in meam commemorationem, dicens quotiescumque enim manducabitis panem hunc, etc..

Et dicit panem, propter species remanentes.

Dicit autem hunc, propter idem numero corpus significatum et contentum.

Et calicem, scilicet hunc, bibetis, mortem domini annuntiabitis, repraesentando scilicet eam per hoc sacramentum.

Et hoc, donec veniat, id est, usque ad ultimum eius adventum, in quo datur intelligi, quod hic ritus ecclesiae non cessabit usque ad finem mundi, secundum illud Matth. Ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Et Lc. XXI, 32: non praeteribit generatio haec, scilicet ecclesiae, donec omnia fiant.