Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Incipit Vita.
2. Hilarion ortus vico Tabatha, qui circiter quinque millia a Gaza urbe Palaestinae ad Austrum situs est, cum haberet parentes idolis deditos, rosa, ut dicitur, de spinis floruit. A quibus missus Alexandriam, grammatico traditus est: ibique quantum illa patiebatur aetas, magna ingenii et morum documenta 0030A praebuit; in brevi charus omnibus et loquendi arte gnarus. Quodque his majus est omnibus, credens in Dominum Jesum, non circi furoribus, non arenae sanguine, non theatri luxuria delectabatur; sed tota illi voluntas (( Al. voluptas)) in Ecclesiae erat congregatione.
3. Audiens autem tunc celebre nomen Antonii, quod per omnes Aegypti populos ferebatur, incensus visendi ejus studio, perrexit ad eremum. Et statim ut eum vidit, mutato pristino habitu, duobus (( Ms. tribus)) 15 fere mensibus juxta eum mansit, contemplans ordinem vitae ejus morumque gravitatem. Quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, severus in corripiendis, alacer in exhortandis esset: et ut continentiam, cibique ejus 0030B asperitatem nulla umquam infirmitas frangeret. Porro frequentiam eorum, qui ad eum ob varias passiones aut impetus daemonum concurrebant, ultra non ferens: nec congruum esse ducens, pati in eremo populos civitatum: sicque sibi magis incipiendum esse, ut coepisset Antonius; illum quasi virum fortem victoriae praemia accipere: se necdum militare coepisse; reversus est cum quibusdam Monachis ad patriam: et parentibus jam defunctis, partem substantiae fratribus, partem pauperibus largitus est, nihil sibi omnino reservans, et timens illud de Actibus Apostolorum, Ananiae et Sapphirae vel exemplum, vel supplicium; maximeque Domini memor, dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus quae habet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33) . Erat 0030C autem tunc annorum quindecim. Sic nudus, et armatus in Christo, solitudinem, quae in septimo milliario a Majoma Gazae emporio per littus euntibus Aegyptum, ad laevam flectitur, ingressus est. Cumque essent cruenta latrociniis loca, et propinqui amicique ejus imminens periculum denuntiarent, contempsit mortem, ut mortem evaderet.
4. Jejunium Hilarionis. Mirabantur omnes animum: mirabantur aetatem; nisi quod flamma quaedam 0031A pectoris, et scintillae fidei in oculis relucebant. Laeves (( Al. lenes)) erant genae, delicatum corpus et tenue, et ad omnem injuriam impatiens: quod levi vel frigore, vel aestu, posset affligi. Igitur sacco tantum membra coopertus, et pelliceum habens ependyten, quem illi beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum, inter mare et paludem, vasta et terribili solitudine fruebatur, quindecim tantum caricas post solis occasum comedens. Et quia regio latrociniis infamis erat, numquam in eodem loco habitare consueverat. Quid (( Al. mansitans. Quid)) faceret diabolus? quo se verteret? Qui gloriabatur ante, dicens: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 14) , cernebat se vinci a puero, et prius 0031B ab eo calcatum fuisse, quam per aetatem peccare potuisset.
16 5. Titillabat itaque sensus ejus, et pubescenti corpori solita voluptatum incendia suggerebat. Cogebatur tirunculus Christi cogitare quod nesciebat, et ejus rei animo pompam volvere, cujus experimenta non noverat. Iratus itaque sibi, et pectus pugnis verberans (quasi cogitationes caede manus posset excludere): Ego, inquit, aselle, faciam, ut non calcitres: nec te hordeo alam, sed paleis. Fame te conficiam et siti; gravi onerabo pondere; per aestus indagabo et frigora, ut cibum potius quam lasciviam cogites. Herbarum ergo succo et paucis caricis post triduum vel quatriduum deficientem animam sustentabat, orans frequenter et 0031C psallens, et rastro humum fodiens; ut jejuniorum laborem labor operis duplicaret. Simulque fiscellas junco texens, aemulabatur Aegyptiorum Monachorum disciplinam, et Apostoli sententiam, dicentis: Qui autem non operatur, non manducet (II Thess. III, 10) : sic attenuatus, et in tantum exeso corpore, ut ossibus vix haereret.
6. Quadam nocte, infantum cepit audire vagitus, balatus pecorum, mugitus boum, planctum quasi muliercularum (( Al. mulierum)), leonum rugitus, murmur exercitus, et rursus variarum portenta vocum, ut ante sonitu quam aspectu territus cederet. Intellexit daemonum ludibria; et provolutus genibus, Christi crucem signavit in fronte: talique armatus, jacens fortius praeliabatur; quodammodo videre desiderans, 0031D quos horrebat audire, et sollicitis oculis huc illucque circumspiciens. Cum interim ex improviso, splendente luna, cernit rhedam ferventibus equis super se irruere: cumque inclamasset Jesum, ante oculos ejus repentino terrae hiatu, pompa omnis absorpta est. Tunc ille ait: Equum et ascensorem 0032A projecit in mare (Exod. XV, 1) . Et, Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur (Ps. XVI, 18) .
7. Multae sunt tentationes ejus, et die noctuque variae daemonum insidiae: quas si omnes narrare velim, modum excedam voluminis. Quoties illi nudae mulieres cubanti, quoties esurienti largissimae apparuere dapes? Interdum orantem lupus ululans, et vulpecula ganniens transilivit, psallentique gladiatorum pugna spectaculum praebuit: et unus quasi interfectus, et ante pedes ejus corruens, sepulturam rogavit.
8. Oravit (( Ms. orabat)) semel fixo in terram capite, 17 et ut natura fert hominum, abducta ab oratione mens, nescio quid aliud cogitabat: insiliit 0032B dorso ejus agitator, et latera calcibus, cervicem flagello verberans: Eia, inquit, cur dormitas? cachinnansque desuper, si (( Al. cum)) defecisset, an hordeum vellet accipere, sciscitabatur.
9. Tuguriolum Hilarionis.—Igitur a sexto decimo usque ad vicesimum suae aetatis annum, aestus et pluvias brevi tuguriunculo declinavit, quod junco et carice texerat. Exstructa deinceps brevi cellula, quae usque hodie permanet, altitudine pedum quinque, hoc est statura sua humiliore, porro longitudine paulo ampliore, quam ejus corpusculum patiebatur, ut sepulcrum potius, quam domum crederes.
10. Cultus Hilarionis.—Capillum semel in anno die Paschae totondit: super nudam humum stratumque 0032C junceum usque ad mortem cubitavit. Saccum quo semel fuerat indutus, numquam lavans: et Superfluum Esse dicens munditias in cilicio quaerere. Nec mutavit alteram tunicam, nisi cum prior penitus scissa esset. Scripturas quoque sanctas memoriter tenens, post orationes et psalmos quasi Deo praesente recitabat. Et quia longum est per diversa tempora carptim ascensum (( Al. ascensus)) ejus edicere, comprehendam breviter ante lectoris oculos, Vitam ejus pariter exponens; et deinceps ad narrandi ordinem regrediar.
11. Victus Hilarionis.—A vicesimo primo anno usque ad vicesimum septimum, tribus annis dimidium lentis sextarium madefactum aqua frigida comedit, et aliis tribus panem aridum cum sale et 0032D aqua. Porro a vigesimo septimo usque ad tricesimum, herbis agrestibus, et virgultorum quorumdam radicibus crudis sustentatus est. A tricesimo autem primo usque ad tricesimum quintum, sex uncias hordeacei panis, et coctum modice olus absque oleo in cibo habuit. Sentiens autem caligare oculos suos, 0033A et totum corpus impetigine et pumicea quadam scabredine contrahi, ad superiorem victum adjecit oleum: et usque ad sexagesimum tertium vitae suae annum hoc continentiae cucurrit gradum, nihil extrinsecus aut pomorum, aut leguminis, aut cujuslibet rei gustans. Inde cum se videret corpore defatigatum, et propinquam putaret imminere mortem, a sexagesimo quarto anno usque ad octogesimum 18 pane abstinuit, incredibili fervore mentis, ut eo tempore quasi novus accederet ad servitutem Domini, quo caeteri solent remissius vivere. Fiebat autem ei de farina et comminuto olere sorbitiuncula, cibo et potu vix quinque uncias appendentibus: sicque complens ordinem vitae, numquam ante solis occasum, nec in diebus festis, nec in gravissima valetudine 0033B (( Al. aegritudine)) solvit jejunium. Sed jam tempus est ut ad ordinem revertamur.
12. Latrones veniunt ad Hilarionem nocte.—Cum habitaret adhuc in tuguriolo annos natus decem et octo, latrones ad eum nocte venerunt, vel aestimantes habere aliquid quod tollerent, vel in contemptum sui reputantes fieri, si puer solitarius eorum impetus non pertimesceret. Itaque inter mare et paludem a vespere usque ad solis ortum discurrentes, numquam locum cubilis ejus invenire potuerunt. Porro clara luce reperto puero, quasi per jocum: Quid, inquiunt, faceres, si latrones ad te venirent? Quibus ille respondit: Nudus latrones non timet. Et illi: Certe, aiunt, occidi potes. Possum, inquit, possum: et ideo latrones non timeo, quia mori paratus sum. 0033C Tunc admirati constantiam ejus et fidem, confessi sunt noctis errorem, caecatosque oculos, correctiorem deinceps vitam pollicentes.
13. Mulier sterilis prima irrumpere ausa est ad eum.—Viginti et duos jam in solitudine habebat annos, fama tantum notus omnibus, et per totas Palaestinae vulgatus urbes, cum interim mulier quaedam Eleutheropolitana cernens despectui se haberi a viro ob sterilitatem (jam enim per annos quindecim nullos conjugii fructus dederat), prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem; et nihil tale suspicanti, repente genibus ejus advoluta: Ignosce, inquit, audaciae: ignosce necessitati meae. Quid avertis oculos? quid rogantem fugis? Noli mulierem aspicere, sed miseram. Hic sexus genuit Salvatorem. 0033D Non habent sani opus medico; sed qui male habent (Luc. V, 31) . Tandem substitit, et post tantum 0034A temporis visa muliere, interrogavit causam adventus ejus ac fletuum. Et postquam didicit, levatis ad coelum oculis, fidere jussit: euntemque lacrymis prosecutus, exacto anno vidit cum filio.
14. Mulier nobilis uxor praefecti praetorio. Monachi non erant in Syria ante S. Hilarionem.—Hoc signorum ejus principium, majus aliud signum nobilitavit. Aristaenete 19 Elpidii, qui postea praefectus praetorio fuit, uxor, valde nobilis inter suos, et inter Christianos nobilior, revertens cum marito et tribus liberis a beato Antonio, Gazae propter eorum infirmitatem remorata est. Ibi enim sive ob corruptum aerem, sive (ut postea claruit) propter gloriam Hilarionis servi Dei, hemitritaeo pariter arrepti, omnes a medicis desperati sunt. Jacebat 0034B ululans mater, et quasi inter tria filiorum discurrens cadavera, quem prius plangeret, nesciebat. Cognito autem quod esset quidam Monachus in vicina solitudine, oblita matronalis pompae (tantum se matrem noverat) vadit comitata ancillulis, et eunuchis (( Al. vernaculis)): vixque a viro persuasum est, ut asello sedens pergeret. Ad quem cum pervenisset: Precor te, ait, per Jesum clementissimum Deum nostrum: obtestor per crucem ejus et sanguinem, ut reddas mihi tres filios; et glorificetur in urbe Gentilium nomen Domini Salvatoris, et ingrediatur servus ejus Gazam, et idolum Marnas corruat. Renuente illo, et dicente, numquam se eggressum de cella, nec habere consuetudinem, ut non modo civitatem, sed ne villulam quidem ingrederetur, 0034C prostravit se humi crebro clamitans: Hilarion, serve Christi, redde mihi liberos meos. Quos Antonius tenuit in Aegypto, a te serventur in Syria. Flebant cuncti qui aderant, sed et ipse negans flevit. Quid multa? non prius mulier recessit, quam ille pollicitus est se post solis occasum Gazam introiturum. Quo postquam venit, singulorum lectulos et ardentia membra consignans, invocavit Jesum. Et, o mira virtus! quasi de tribus fontibus sudor pariter erupit: eadem hora acceperunt cibos, lugentemque matrem cognoscentes, et benedicentes Deum, sancti manus deosculati sunt. Quod postquam auditum est, et longe lateque percrebuit, certatim ad eum de Syria et Aegypto confluebant: ita ut multi crederent in Christum, et se monachos 0034D profiterentur. Necdum enim tunc monasteria erant in Palaestina, nec quisquam monachum 20 ante 0035A sanctum Hilarionem in Syria noverat. Ille fundator et eruditor hujus conversationis et studii in hac provincia fuit. Habebat Dominus Jesus in Aegypto senem Antonium; habebat in Palaestina Hilarionem juniorem.
15. Caeca mulier a decem annis.—Facidia viculus est Rhinocorurae urbis Aegypti. De hoc ergo vico, decem jam annis caeca mulier adducta est ad beatum Hilarionem: oblataque ei a fratribus (jam enim multi cum eo Monachi erant) omnem se substantiam expendisse ait in medicos. Cui respondit: Si quae in medicis perdidisti, dedisses pauperibus, curasset te verus medicus Jesus. Clamante autem illa, et misericordiam deprecante, exspuit in oculos ejus: statimque Salvatoris exemplum virtus eadem 0035B prosecuta est.
16 Auriga Gazensis.—Auriga quoque Gazensis in curru percussus a daemone, totus obriguit; ita ut nec manum agitare, nec cervicem posset (( Al. possit)) reflectere. Delatus ergo in lecto, cum solam linguam moveret ad preces, audit non prius posse sanari, quam crederet in Jesum, et se sponderet arti pristinae renuntiaturum. Credidit, spopondit, sanatus est: magisque de animae, quam de corporis salute exsultavit.
17. Marsitas, juvenis fortissimus.—Praeterea fortissimus juvenis nomine Marsitas de territorio Jerosolymae, tantum sibi applaudebat in viribus, ut quindecim frumenti modios diu longeque portaret; et hanc haberet palmam fortitudinis suae, si asinos 0035C vinceret. Hic affectus pessimo daemone, non catenas, non compedes, non claustra ostiorum integra patiebatur: multorum nasum et aures morsibus amputaverat: horum pedes, illorum crura fregerat. Tantumque sui terrorem omnibus incusserat, ut oneratus catenis et funibus, in diversa nitentium, quasi ferocissimus taurus ad monasterium pertraheretur; quem postquam fratres videre, perterriti (erat enim mirae magnitudinis) nuntiaverunt patri. Ille sicut sedebat, jussit eum ad se pertrahi, et dimitti. Solutoque: Inclina, ait, caput, et veni. Tremere ille, et cervicem flectere, nec aspicere 21 contra ausus, omnique ferocitate deposita, pedes coepit sedentis lambere. Adjuratus itaque daemon, et tortus, qui juvenem possederat, septima die egressus 0035D est.
18. Orion vir primarius.—Sed nec illud tacendum est, quod Orion (( Al. Orionus)) vir primarius et ditissimus urbis Ailae, quae mari Rubro imminet, a legione possessus daemonum, ad eum adductus est. 0036A Manus, cervix, latera, pedes ferro onerati erant, furorisque saevitiam torvi oculi minabantur. Cumque deambularet sanctus cum fratribus, et de Scripturis nescio quid interpretaretur, erupit ille de manibus se tenentium: et amplexus (( Al. amplexans et amplexatus)) eum post tergum, in sublime levavit. Clamor ortus ab omnibus: timebant enim ne confecta jejuniis membra collideret. Sanctus arridens: Silete (( Al. sinite)), inquit, et mihi meum palaestritam dimittite. Ac sic reflexa super humeros manu, caput ejus tetigit: apprehensoque crine, ante pedes adduxit: stringens e regione ambas manus ejus, et plantas utroque calcans pede, simulque ingeminans, torquere (( Al. torquere, ait)), daemonum turba, torquere. Cumque ille ejularet, et reflexa cervice 0036B terram vertice tangeret: Domine, inquit, Jesu, solve miserum, solve captivum. Ut unum, ita et plures vincere tuum est. Rem loquor inauditam, ex uno hominis ore diversae voces, et quasi confusus populi clamor audiebatur. Curatus itaque et hic, non post multum temporis cum uxore et liberis venit ad monasterium, plurima, quasi gratiam redditurus, dona afferens. Cui sanctus: Non legisti, inquit, quid Giezi (IV Reg. V) , quid Simon (Act. VIII) passi sint: quorum alter accepit pretium, alter obtulit: ut ille venderet gratiam Spiritus sancti, hic mercaretur? Cumque Orion flens diceret: Accipe, et da pauperibus; respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes. Ego Qui Mea reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen 0036C pauperum, occasio avaritiae est: misericordia vero artem non habet. Nemo Melius erogat, quam 22 qui sibi nihil reservat. Tristi autem et in terra jacenti: Noli, inquit, contristari fili; quod facio pro me, et pro te facio. Si enim haec accepero, et ego offendam Deum et ad te legio revertetur.
19. Paralyticus curatus.—Quis vero possit silentio praeterire, quod Gazanus Majomites haud longe a monasterio ejus, lapides ad aedificandum de ora maris caedens, totus paralysi dissolutus, et ab operis sociis delatus ad sanctum, statim sanus ad opus reversus est? Etenim littus quod Palaestinae Aegyptoque praetenditur (( Fort. protenditur)) per naturam molle arenis in saxa durescentibus asperatur; paulatimque cohaerescens sibi glarea, perdit 0036D tactum, cum non perdat aspectum.
20. Maleficium dissolutum in Circensibus.—Sed et Italicus ejusdem oppidi municeps Christianus, adversus Gazensem Duumvirum, Marnae idolo deditum, Circenses equos (( Al. circi equos curules)) nutriebat. 0037A Hoc siquidem in Romanis urbibus jam inde servabatur a Romulo, ut propter felicem Sabinarum raptum, Conso, quasi consiliorum Deo, quadrigae septeno currant circumitu; et equos partis adversae fregisse, victoria sit. Hic itaque aemulo suo habente maleficum, qui daemoniacis quibusdam imprecationibus et hujus impediret (( Al. praecantationibus et hujus praeparet)) equos, et illius concitaret ad cursum, venit ad beatum Hilarionem, et non tam adversarium laedi, quam se defendi obsecravit. Ineptum visum est venerando seni in hujuscemodi nugis orationem perdere. Cumque subrideret et diceret: Cur non magis equorum pretium pro salute animae tuae pauperibus erogas? Ille respondit, functionem esse publicam; et hoc se non tam velle, 0037B quam cogi: nec posse hominem Christianum uti magicis artibus; sed a servo Christi potius auxilium petere, maxime contra Gazenses adversarios Dei: et non tam sibi quam Ecclesiae Christi insultantes. Rogatus ergo a fratribus qui aderant, scyphum fictilem quo bibere consueverat, aqua jussit impleri, eique tradi. Quem cum accepisset Italicus, et 23 stabulum, et equos, et aurigas suos, rhedam, carcerumque repagula aspersit. Mira vulgi exspectatio: nam et adversarius hoc ipsum irridens, diffamaverat; et fautores Italici sibi certam victoriam pollicentes exsultabant. Igitur dato signo hi advolant, illi praepediuntur. Sub horum curru rotae fervent, illi praetervolantium terga vix cernunt. Clamor fit vulgi nimius (( Codd. nimius attollitur)): ita ut Ethnici 0037C quoque ipsi concreparent, Marnas victus est a Christo. Porro furentes adversarii, Hilarionem maleficum 0038A Christianum ad supplicium poposcerunt. Indubitata ergo victoria et illis, et multis retro Circensibus plurimis fidei occasio fuit.
21. Virginem ab incantatione amatoria liberat.—De eodem Gazensis emporii oppido, virginem Dei vicinus juvenis deperibat. Qui cum frequenter tactu, jocis, nutibus, sibilis, et caeteris hujusmodi, quae solent moriturae virginitatis esse principia, nihil profecisset, perrexit Memphim, ut confesso vulnere suo, magicis artibus rediret armatus ad virginem. Igitur post annum doctus ab Aesculapii vatibus, non remediantis animas, sed perdentis, venit praesumptum animo stuprum gestiens, et subter limen domus puellae portenta quaedam verborum, et portentosas figuras sculptas in aeris Cyprii lamina defodit. 0038B Illico insanire virgo, et amictu capitis abjecto, rotare crinem, stridere dentibus, inclamare nomen adolescentis. Magnitudo quippe amoris se in furorem verterat. Perducta ergo a parentibus ad monasterium, seni traditur: ululante statim et confitente daemone, Vim sustinui, invitus abductus sum: quam bene Memphis somniis homines deludebam! O cruces! 24 o tormenta quae patior! Exire me cogis, et ligatus subter limen teneor. Non exeo, nisi me adolescens qui tenet, dimiserit. Tunc senex: Grandis, ait, fortitudo tua, qui licio et lamina strictus teneris. Dic, quare ausus es ingredi puellam Dei? Ut servarem, inquit, eam virginem. Tu servares, proditor castitatis? Cur non potius in eum qui te mittebat, es ingressus? Ut quid, respondit, intrarem in eum, 0038C qui habebat collegam meum amoris daemonem? Noluit autem Sanctus antequam purgaret virginem, vel 0039A adolescentem, vel signa jubere perquiri, ne aut solutus incantationibus recessisse daemon videretur, aut ipse sermoni ejus accommodasse fidem: asserens fallaces esse daemones, et ad simulandum esse callidos; et magis reddita sanitate increpuit virginem, cur fecisset talia, per quae daemon intrare potuisset.
22. Candidatum Constantii a daemone liberat. Decuriones locorum.—Non solum autem in Palaestina, et in vicinis urbibus Aegypti vel Syriae, sed etiam in longinquis provinciis fama ejus percrebuerat. Namque Candidatus Constantii imperatoris, rutilus coma, et candore corporis indicans provinciam (inter Saxones quippe et Alemanos gens ejus non tam lata quam valida; apud historicos Germania, nunc Francia vocatur), antiquo, hoc est, ab infantia 0039B possessus daemone, qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat, secreto ab imperatore Evectionem petiit, causam ei simpliciter indicans. Et acceptis ad Consularem quoque Palaestinae litteris, cum ingenti honore et comitatu Gazam deductus est. Qui cum a decurionibus illius loci quaesisset, ubi habitaret Hilarion monachus, 25 territi Gazenses vehementer, et putantes eum ab Imperatore missum, ad monasterium adduxerunt; ut et honorem commendato exhiberent; et si quid ex praeteritis injuriis in Hilarionem esset offensae, novo officio deleretur. Deambulabat tunc senex in arenis mollibus, et secum de psalmis nescio quid submurmurabat; vidensque tantam turbam venientem (( Al. venientium)), substitit. Et resalutatis omnibus, manuque 0039C eis benedicens, post horam caeteros abire praecepit, illum vero cum servis suis et apparatoribus remanere; ex oculis enim ejus et vultu, cur venisset agnoverat. Statim ergo ad interrogationem Dei servi suspensus homo, vix terram pedibus tangere coepit, et immane rugiens, Syro quo interrogatus fuerat sermone, respondit. Videres de ore barbaro, et qui Francam tantum et Latinam linguam noverat, Syra ad purum verba resonare: ut non stridor, non aspiratio, non idioma aliquod Palaestini deesset eloquii. Confessus est itaque, quo in eum intrasset ordine. Et ut interpretes ejus intelligerent, qui Graecam tantum et Latinam linguam noverant, Graece quoque eum interrogavit. Quo similiter et in verba eadem respondente, multasque incantationum 0039D occasiones, et necessitates magicarum artium obtendente, non curo, ait, quomodo intraveris; sed 0040A ut exeas in nomine Domini nostri Jesu Christi, impero. Cumque curatus esset, simplicitate rustica decem auri libras offerens, hordeaceum ab eo panem accepit: audiens quod qui tali cibo alerentur, aurum pro luto ducerent.
23. Bruta animalia curata.—Parum est de hominibus loqui, bruta quoque animalia quotidie ad eum furentia pertrahebantur, in quibus Bactrum camelum enormis magnitudinis, qui jam multos obtriverat, triginta et eo amplius viri distentum solidissimis funibus cum clamore adduxerunt. Sanguinei erant oculi, spumabat os, volubilis lingua turgebat, et super omnem terrorem rugitus personabat immanis. Jussit igitur eum dimitti senex. Statim vero et qui adduxerant, et qui cum sene erant, usque ad unum 0040B omnes diffugere. Porro ille solus perrexit obviam, et sermone Syro: Non me, inquit, terres, diabole, tanta mole corporis: et in vulpecula, et in camelo unus atque idem es. Et interim porrecta stabat manu. Ad quem dum furens, et quasi eum devoratura 26 bellua pervenisset, statim corruit: submissumque caput terrae coaequavit, mirantibus cunctis qui aderant, post tantam ferociam, tantam subito mansuetudinem. Docebat autem senex, hominum causa diabolum etiam jumenta corripere: et tanto eorum ardere odio, ut non solum ipsos, sed et ea quae ipsorum essent, cuperet interire. Hujusque rei proponebat exemplum, quod antequam beatum Job tentare permitteretur, omnem substantiam ejus interfecerit. Nec movere quempiam debere, quod Domini jussione, 0040C duo millia porcorum a daemonibus interfecta sunt (Matth. VIII, et Marc. V) ; siquidem eos qui viderant, non potuisse aliter credere exisse de homine tantam daemonum multitudinem, nisi grandis porcorum numerus, et quasi a multis actus, pariter corruisset.
24. Hilarionem colebat M. Antonius.—Tempus me deficiet, si voluero universa signa, quae ab eo perpetrata sunt, dicere. In tantam enim a Domino fuerat elevatus gloriam, ut beatus quoque Antonius audiens conversationem ejus, scriberet ei, libenterque ejus epistolas sumeret. Et si quando de Syriae partibus ad se languentes perrexissent, diceret eis: Quare vos tam longe vexare voluistis, cum habeatis ibi filium meum Hilarionem? Exemplo itaque ejus 0040D per totam Palaestinam innumerabilia monasteria esse coeperunt, et omnes ad eum Monachi certatim currere. 0041A Quod (( Al. Quos)) ille cernens, laudabat Domini gratiam; et ad profectum animae singulos cohortabatur, dicens: Praeterire figuram hujus mundi; et illam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo.
25. Visitabat monasteria Hilarion.—Volens autem exemplum eis dare et humilitatis, et officii, statis diebus ante vindemiam lustrabat cellulas monachorum. Quod postquam cognitum est a fratribus, omnes ad eum confluebant: et comitati tali duce, circumibant monasteria, habentes viaticum suum: quia interdum usque ad duo millia hominum congregabantur. Sed et procedente tempore, unaquaeque villa vicinis monachis ad susceptionem sanctorum gaudens cibos offerebat. Quantum autem fuerit in 0041B eo studii, ut nullum fratrem quamvis humilem, quamvis pauperem praeteriret, vel illud indicio est, quod vadens in desertum Cades ad unum de discipulis suis visendum, cum infinito agmine monachorum pervenit Elusam (( Al. Elusium et Eolesam)), eo forte 27 die, quo anniversaria solemnitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregaverat. Colunt autem illam ob Luciferum, cujus cultui Saracenorum natio dedita est. Sed et ipsum oppidum ex magna parte semibarbarum est propter loci situm. Igitur audito quod Sanctus Hilarion praeteriret (multos enim Saracenorum arreptos a daemone frequenter curaverat), gregatim ei cum uxoribus et liberis obviam processere, submittentes colla, et voce Syra Barech, id est, benedic, inclamantes. Quos ille blande 0041C humiliterque suscipiens, obsecrabat ut Deum magis quam lapides colerent: simulque ubertim flebat, coelum spectans, et pollicens, si Christo crederent, ad eos se crebro esse venturum. Mira Domini gratia, non prius abire passi sunt, quam futurae Ecclesiae lineam mitteret; et sacerdos eorum, ut erat Coronatus, Christi signo denotaretur.
26. Monachus avarus.—Alio quoque anno cum exiturus esset ad visenda monasteria, et digereret in schedula, apud quos manere, quos in transitu visitare deberet, scientes monachi quemdam de fratribus parciorem, simulque cupientes vitio ejus mederi, rogabant ut apud eum maneret. Et ille: Quid, inquit, vultis et vobis injuriam, et fratri vexationem facere? Quod postquam frater ille parcus audivit, 0041D erubuit; et annitentibus cunctis, vix ab invito impetravit, ut suum quoque monasterium in mansionum ordinem poneret. Post diem ergo decimum venerunt 0042A ad eum, custodibus jam in vinea, qua venirent illi, dispositis, qui cum lapidibus et glebarum jactu, fundaeque vertigine accedentes deterrerent, sine esu uvae mane omnes profecti sunt, ridente sene, et dissimulante scire quod evenerat.
27. Monachus largus Sabas.—Porro suscepti ab alio monacho, cui Sabas vocabulum est (debemus quippe parci tacere vocabulum, largi dicere); quia Dominicus erat dies, invitabantur ab eo universi in vineam, ut ante horam cibi uvarum pastu laborem viae sublevarent. Et sanctus: Maledictus, ait, qui prius refectionem corporis, quam animae quaesierit. Oremus, psallamus, reddamus Domino officium, et sic ad 28 vineam properabimus (( Al. properabitis)). Completo itaque ministerio, in sublimi stans benedixit 0042B vineae, et suas ad pascendum dimisit oves. Erant autem qui vescebantur, non minus tribus millibus. Cumque centum lagenis aestimata fuisset integra adhuc vinea, post dies viginti trecentas fecit. Porro ille parcus frater multo minus solito colligens, etiam id quod habuerat versum in acetum sero doluit. Hoc multis fratribus senex ante futurum praedixerat. Detestabatur autem praecipue monachos, qui infidelitate quadam in futurum reservarent sua, et diligentiam haberent, vel sumptuum, vel vestitus, aut alicujus earum rerum, quae cum saeculo transeunt.
28. Frater nimis cautus.—Denique unum de fratribus in quinto fere a se milliario manentem, quia comperiebat hortuli sui nimis cautum timidumque 0042C custodem, et pauxillum habere nummorum, ab oculis abegerat. Qui volens sibi reconciliari senem, frequenter veniebat ad fratres, et maxime ad Hesychium, quo ille vehementissime delectabatur. Quadam igitur die ciceris fascem virentis, sicut in herbis erat detulit. Quem cum Hesychius posuisset in mensa ad vesperum, exclamavit senex, se putorem ejus ferre non posse, simulque unde esset rogavit. Repondente autem Hesychio, quod frater quidam primitias agelli sui fratribus detulisset, non sentis, inquit, putorem teterrimum, et in cicere foetere avaritiam? Mitte bubus, mitte brutis animalibus, et vide an comedant. Quod cum ille juxta praeceptum in praesepe posuisset, exterriti boves et plus solito mugientes, ruptis vinculis in diversa fugerunt. Habebat 0042D enim senex hanc gratiam, ut ex odore corporum vestiumque, et earum rerum quas quis tetigerat, sciret cui daemoni, vel cui vitio subjaceret.
0043A 29. Turbarum inimicus erat Hil.—Igitur sexagesimo tertio vitae suae anno cernens grande monasterium, et multitudinem fratrum secum habitantium; turbasque eorum, qui diversis languoribus, et immundis spiritibus occupatos ad se deducebant, ita ut omni genere hominum solitudo per circumitum repleretur, flebat quotidie, et incredibili 29 desiderio conversationis antiquae recordabatur. Interrogatus a fratribus quid haberet, cur se conficeret, ait: Rursum ad saeculum redii, et recepi mercedem meam in vita mea. En homines Palestinae, et vicinae provinciae existimant me alicujus esse momenti; et ego sub praetextu monasterii ad dispensationem fratrum, vilem (( Fort. utilem)) supellectilem habeo. Servabatur autem a fratribus, maxime ab Hesychio, qui 0043B miro amore venerationi senis deditus erat. Cumque ita vixisset (( Al. duxisset)) lugens biennium, Aristaenete illa, cujus supra ecimus mentionem, praefecti tunc uxor, sed nihil de praefecti ambitu habens, venit ad eum, volens etiam ad Antonium pergere. Cui ille flens: Vellem, ait, ipse quoque ire, si non carcere hujus monasterii clausus tenerer, et si eundi fructus esset. Biduum enim hodie est, quod totus mundus tali parente orbatus est. Credidit illa et substitit. Et post paucos dies veniente nuntio, Antonii dormitionem audivit.
30. Contemptus gloriae mirabilis. Dracontius et Philo episcopi exsules.—Mirentur alii signa quae fecit: mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem. Ego nihil ita stupeo, quam gloriam illum 0043C et honorem calcare potuisse. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum et monachorum greges, matronarum quoque Christianarum (grandis tentatio) et hinc inde ex urbibus et agris vulgus ignobile: sed 0044A et potentes viri, et judices, ut benedictum ab eo panem, vel oleum acciperent. At ille nihil aliud nisi solitudinem meditabatur, intantum, ut quadam die proficisci statuerit: et adducto asello (nimis quippe exesus jejuniis, vix ingredi poterat) iter arripere conaretur. 30 Quod cum percrebuisset, et quasi vastitas et justitium Palestinae indiceretur, plus quam decem millia hominum diversae aetatis et sexus ad retinendum eum congregata sunt. Immobilis ille ad preces, et baculo arenas discutiens, loquebatur: Fallacem Dominum meum non faciam; non possum videre subversas ecclesias, calcata Christi altaria, filiorum meorum sanguinem. Universi autem qui aderant, intelligebant revelatum ei quiddam esse secreti, quod nollet confiteri; et nihilominus custodiebant 0044B eum, ne proficisceretur. Decrevit ergo, publica omnes voce contestans, non cibi se, non potus quidquam sumere, nisi dimitteretur. Et post septem dies, inediae tandem relaxatus, ac valedicens plurimis, cum infinito agmine prosequentium venit Betilium, ubi persuasis turbis ut reverterentur, elegit quadraginta monachos, qui haberent viaticum, et possent jejunantes ingredi, id est, post solis occasum; visitatisque fratribus, qui in vicina eremo erant, et in loco qui dicitur Lychnos morabantur, perrexit post triduum ad castrum Theubatum, ut videret Dracontium episcopum et confessorem, qui ibi exsulabat. Quo incredibiliter consolato tanti viri praesentia, post aliud triduum multo Babylonem labore pervenit, ut viseret Philonem episcopum 0044C et ipsum confessorem. Constantius enim rex, Arianorum favens haeresi, utrumque in ea loca deportaverat. Inde egrediens, post triduum venit ad oppidum Aphroditon: ubi convento diacono Baisane 0045A (qui locatis dromadibus camelis, ob aquae in eremo penuriam consueverat euntes ad Antonium ducere), confessus est fratribus instare 31 diem dormitionis beati Antonii; et pervigilem noctem in ipso quo defunctus fuerat loco, a se ei debere celebrari. Tribus igitur diebus per vastam et horribilem solitudinem, tandem ad montem altissimum pervenerunt, repertis ibi duobus monachis, Isaac et Pelusiano, quorum Isaac interpres Antonii fuerat.
31. Habitaculum S. Antonii. Cellula Antonii. Ignotum sepulcrum B. Antonii.—Et quia se praebet occasio, et ad loci venimus, dignum videtur brevi sermone habitaculum tanti viri describere. Saxeus et sublimis mons per mille circiter passus, ad radices suas aquas exprimit, quarum alias arenae ebibunt, 0045B aliae ad inferiora delapsae, paulatim rivum efficiunt; super quem ex utraque ripa palmae innumerabiles multum loco et amoenitatis et commodi tribuunt. Videres senem huc atque illuc cum discipulis beati Antonii discurrere. Hic, aiebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat. Has vites, has arbusculas ipse plantavit: illam areolam manibus suis ipse composuit. Hanc piscinam (( Mss. piscinulam)) ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est. Istum sarculum ad fodiendam terram pluribus annis habuit. Jacebat in stratu ejus, et quasi calens adhuc cubile deosculabatur. Erat autem cellula non plus mensurae per quadrum tenens quam homo dormiens extendi poterat. Praeterea in sublimi montis vertice, quasi per cochleam ascendentibus, 0045C et arduo valde nisu (( Al. adnisu)), duae ejusdem mensurae cellulae visebantur: in quibus venientium frequentiam, et discipulorum suorum contubernium fugiens moratus est. Verum hae in vivo excisae saxo, ostia tantum addita habebant. Postquam autem ad hortulum venerant: Videtis, inquit Isaac, hoc pomarium (( Al. pomerium)) arbusculis consitum, et oleribus virens; ante hoc ferme triennium cum onagrorum grex vastaret, unum e ductoribus eorum stare jussit, baculoque tundens latera: Quare, inquit, comeditis quod non seminastis? Et exinde exceptis aquis, ad quas potandas ventitabant, numquam eos nec arbusculam, nec olera contigisse. Praeterea rogabat senex, ut sibi locum tumuli ejus ostenderent. Qui cum seorsum eum abduxissent, utrum 0045D monstraverint necne ignoratur. Causam occultandi juxta praeceptum Antonii fuisse referentes, ne Pergamius, qui 32 in illis locis ditissimus erat, sublato ad villam suam sancti corpore, martyrium fabricaretur.
0046A 32. Pluviam impetrat Hilarion.—Igitur reversus ad Aphroditon, duobus secum tantum retentis fratribus, in vicina eremo moratus est: tanta abstinentia et silentio, ut tunc primum se coepisse Christo servire diceret. Porro jam triennium erat, quod clausum coelum illas terras arefecerat; ut vulgo dicerent, Antonii mortem etiam elementa lugere. Non latuit fama Hilarionis accolas quoque illius loci: et certatim virilis ac muliebris sexus ore luridi, et attenuati fame, pluvias a servo Christi, id est, a beati Antonii successore deprecabantur. Quos ille cernens, mire doluit. Elevatisque in coelum oculis, et utrasque in sublime erigens palmas, statim impetravit quod rogaverant. Ecce autem sitiens arenosaque regio, postquam pluviis irrigata est, tantam serpentum 0046B et venenatorum animalium ex improviso ebullivit multitudinem, ut percussi innumerabiles, nisi ad Hilarionem concurrissent, statim interirent. Benedicto itaque oleo universi agricolae atque pastores tangentes vulnera, certam salutem resumebant.
33. Pergit in alias regiones.—Videns etiam ibi se miris honoribus affici, perrexit Alexandriam, inde ad ulteriorem (( Mss. interiorem)) Oasim eremum transiturus. Et quia numquam ex quo coeperat esse monachus, in urbibus manserat, divertit ad quosdam fratres sibi notos in Bruchio, haud procul ab Alexandria; qui cum miro gaudio suscepissent senem, et jam vicina nox esset, repente audiunt discipulos ejus asinum sternere, illumque parare proficisci. Itaque advoluti pedibus, rogabant ne hoc faceret; 0046C et ante limen prostrati, citius se mori, quam tanto carere hospite testabantur. Quibus ille respondit: Idcirco abire festino, ne vobis molestiam generem. Certe ex posterioribus cognoscetis, non sine causa me subito ambulasse. Igitur altera die Gazenses cum lictoribus praefecti (nam pridie eum venisse cognoverant) intrantes monasterium, cum illum minime invenissent invicem loquebantur: Nonne vera sunt quae audivimus? magus est, et futura cognoscit. Urbs enim Gaza, postquam, profecto de Palaestina Hilarione, Julianus in imperium 33 successerat, destructo monasterio ejus, precibus ad imperatorem datis, et Hilarionis, et Hesychii mortem impetraverat: amboque ut quaererentur, toto orbem scriptum erat.
34. De Adriano discipulo. Egressus ergo de Bruchio, 0046D per inviam solitudinem intravit Oasim: ibique anno plus minus exacto, quia illuc quoque sua fama pervenerat, quasi jam in Oriente latere non posset, ubi multi illum et opinione, et vultu noverant, ad solas navigare insulas cogitabat; ut quem 0047A terra vulgaverat, saltem maria celarent. Eodem ferme tempore Hadrianus discipulus ejus de Palaestina supervenit, dicens Julianum occisum, et Christianum imperatorem (Jovinianum) regnare coepisse; revertique eum debere ad monasterii sui reliquias. Quod ille audiens detestatus est: et conducto camelo, per vastam solitudinem, pervenit ad maritimam urbem Libyae, Paretonium: ubi Hadrianus infelix volens Palaestinam reverti, et pristinam sub nomine magistri quaerens gloriam, multas ei fecit injurias. Ad extremum, convasatis quae a fratribus ei missa detulerat, nesciente illo, profectus est. Super hoc quia alter locus referendi non est, hoc tantum dixerim in terrorem eorum qui magistros despiciunt; quod post aliquantulum temporis computruerit 0047B morbo regio.
35. Evangeliorum codicem manu sua scripserat.—Habens igitur senex Gazanum secum, ascendit classem, quae Siciliam navigabat. Cumque venundato Evangeliorum codice, quem manu sua adolescens scripserat, dare naulum disponeret in medio ferme Adriae, naucleri filius arreptus a daemone, clamare coepit, et dicere: Hilarion serve Dei, cur nobis per te et in pelato tutos esse non licet? Da mihi spatium donec ad terram veniam, ne hic ejectus, praecipiter in abyssum. Cui ille: Si Deus meus, ait, tibi concedit ut maneas, mane; sin autem ille te ejicit, quid mihi invidiam facis, 34 homini peccatori atque mendico? Hoc autem dicebat, ne nautae et negotiatores qui in navi erant, se, cum ad terram 0047C pervenissent, proderent. Nec multo post purgatus est puer, patre fidem dante, et caeteris qui aderant, nulli se super ejus nomine locuturos.
36. Ingressus autem Pachynum promontorium Siciliae, obtulit nauclero Evangelium pro subvectione sua et Gazani. Qui nolens accipere, maxime cum videret illos, excepto illos codice, et his quibus vestiti erant, amplius nihil habere, ad extremum jurat se non accepturum. Sed et senex accensus fiducia pauperis conscientiae, in eo magis laetabatur, et quod nihil haberet saeculi, et ab accolis illius loci mendicus putaretur.
37. Fugit ad mediterranea loca. Hydropicus curatus. Porro recogitans ne negotiatores de Oriente 0048A venientes se notum facerent, ad mediterranea fugit loca, id est, vicesimo a mari millario; ibique in quodam deserto agello, lignorum quotidie fascem alligans, imponebat dorso discipuli. Quo in proxima villa venundato, et sibi alimoniam, et his qui forte ad eos veniebant, pauxillulum panis emebant. Sed vere juxta quod scriptum est: Non potest civitas latere super montem posita (Matth. V, 14) , Scutarius quidam cum in basilica beati Petri Romae torqueretur, clamavit in eo immundus spiritus: Ante paucos dies Siciliam ingressus est Hilarion servus Christi, et nemo eum novit, et putat se esse secretum; ego vadam, et prodam illum. Statimque cum servulis suis ascensa in portu nave, appulsus est Pachynum, et deducente se daemone, ubi ante tugurium 0048B senis se prostravit, illico curatus est. Hoc initium signorum ejus in Sicilia, innumerabilem ad eum deinceps aegrotantium, sed et religiosorum hominum adduxit multitudinem: in tantum, ut de primoribus viris quidam tumens morbo intercutis aquae, eodem 35 die quo ad eum venerat, curatus sit. Qui postea offerens ei infinita munera, audivit dictum Salvatoris ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) .
38. Hesychius discipulus quaerit Hilarionem. Dum haec ita geruntur in Sicilia, Hesychius discipulus ejus, toto senem orbe quaerebat, lustrans littora, deserta penetrans; et hanc tantum habens fiduciam, quia ubicumque esset, diu latere non posset. Transacto igitur jam triennio, audivit Methonae a quodam 0048C Judaeo, vilia populis scruta vendente, Prophetam Christianorum apparuisse in Sicilia, tanta miracula et signa facientem, ut de veteribus sanctis putaretur. Interrogans itaque habitum ejus, incessum et linguam, maximeque aetatem, nihil discere potuit. Ille enim qui referebat, famam ad se venisse tantum hominis testabatur. Ingressus igitur Adriam, prospero (( Al. propero)) cursu venit Pachynum; et in quadam curvi littoris villula, famam senis sciscitatus, consona voce omnium cognovit ubi esset, quid ageret: nihil in eo ita cunctis admirantibus, quam quod post tanta signa atque miracula, ne fragmen quidem panis a quoquam in illis locis accepisset. Et ne longum faciam, sanctus vir Hesychius ad magistri 0049A genua provolutus, plantasque ejus lacrymis rigans, tandem ab eo sublevatus, post bidui triduique sermonem audit a Gazano, non posse senem jam in illis habitare regionibus; sed velle ad barbaras quasdam pergere nationes, ubi et nomen et rumor suus incognitus foret.
39. Comburit serpentem boam dictum. Duxit itaque eum ad Epidaurum Dalmatiae oppidum, ubi paucis diebus in vicino agello mausitans, non potuit abscondi. Si quidem draco mirae magnitudinis, quos gentili sermone boas vocant, ab eo quod tam grandes sint, ut boves glutire soleant, omnem late vastabat provinciam, et non solum armenta et pecudes; sed agricolas quoque et pastores tractos ad se vi spiritus absorbebat. Cui cum pyram jussisset praeparari, 0049B et oratione ad Christum emissa, evocato praecepisset struem lignorum scandere, ignem supposuit. Tum itaque cuncta spectante plebe, immanem bestiam concremavit. 36 Unde aestuans, quid faceret, quo se verteret, aliam parabat fugam; et solitarias terras mente perlustrans, moerebat (( Al. mirabatur)) quod tacente de se lingua, miracula loquerentur.
40. Egressum terminis mare compescit. Ea tempestate, terrae motu totius orbis, qui post Juliani mortem accidit, maria egressa sunt terminos suos, et quasi rursum Deus diluvium minaretur, vel in antiquum chaos redirent omnia, naves ad praerupta delatae montium pependerunt. Quod cum viderent Epidauritani, frementes scilicet fluctus et undarum 0049C moles, et montes gurgitum littoribus inferri, verentes, quod jam evenisse cernebant, ne oppidum funditus subverteretur, ingressi sunt ad senem: et quasi ad praelium proficiscentes, posuerunt eum in littore. Qui cum tria crucis signa pinxisset in sabulo, manusque contra tenderet, incredibile dictu est in quantam altitudinem intumescens mare ante eum steterit: ac diu fremens, et quasi ad obicem indignans, paulatim in semetipsum relapsum est. Hoc Epidaurus et omnis illa regio usque hodie praedicat, matresque docent liberos suos ad memoriam in posteros transmittendam. Vere illud quod ad Apostolos dictum est: Si credideritis, dicetis huic monti, 0050A transi in mare, et fiet (Matth. XVII, 19) , etiam juxta litteram impleri potest, si tamen quis habuerit apostolorum fidem, et talem qualem illis habendam Dominus imperavit. Quid enim interest, utrum mons descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint, et ante senis tantum pedes saxei, ex alia parte molliter fluxerint?
41. Fugit Cyprum. Mirabatur omnis civitas, et magnitudo signi Salonis quoque percrebuerat. Quod intelligens senex, in brevi lembo clam nocte fugit, et inventa post biduum oneraria navi, perrexit Cyprum. Cumque inter Maleam et Cytheram piratae derelicta classe in littore, quae non antemna, sed conto regitur, duobus haud parvis myoparonibus occurrissent, et denuo hinc inde fluctus occurrerent, 0050B remiges omnes qui in navi erant trepidare, flere, discurrere, praeparare contos, 37 et quasi non sufficeret unus nuntius, certatim seni piratas adesse dicebant. Quos ille procul intuens subrisit. Et conversus ad discipulos dixit: Modicae, inquit fidei, quare trepidatis (Matth. XIV, 32) ? Numquid plures sunt hi quam Pharaonis exercitus? tamen omnes Deo volente submersi sunt. Loquebatur his, et nihilominus spumantibus rostris hostiles carinae (( Al. turbae)) imminebant, jactu tantum lapidis medio. Stetit ergo in prora (( Al. ora)) navis, et porrecta contra venientes manu: hucusque, ait, venisse sufficiat. O mira rerum fides! statim resiluere naviculae, et impellentibus contra remis, ad puppim impetus redit. Mirabantur piratae post tergum se redire nolentes: totoque corporis 0050C nisu, ut ad navigium pervenirent, laborantes, velocius multo quam venerant, ad littus ferebantur.
42. Multos ab immundis spiritibus curat.—Praetermitto caetera, ne videar in narratione signorum volumen extendere. Hoc solum dicam, quod prospero cursu inter Cycladas navigans, hinc inde clamantium de urbibus et vicis, et ad littora concurrentium, immundorum spirituum voces audiebat. Ingressus ergo Paphum, urbem Cypri nobilem carminibus poetarum, quae frequenter (( Vel frequenti)) terrae motu lapsa, nunc ruinarum tantum vestigiis quid olim fuerit, ostendit, in secundo ab urbe milliario habitabat ignobilis, gaudensque quod paucis diebus quiete 0051A viveret. Verum non ad plenum viginti transiere dies, cum per omnem illam insulam quicumque immundos habebant spiritus, clamare coeperunt, venisse Hilarionem servum Christi, et ad eum se debere properare. Hoc Salamina, hoc Curium, hoc Lapetha et urbes reliquae conclamabant, plerisque asserentibus scire se quidem Hilarionem, et vere illum esse famulum Dei, sed ubi esset ignorare. Intra triginta igitur nec multo amplius dies, ducenti ferme, tam viri quam mulieres, ad eum congregati sunt. Quos cum vidisset, dolens quod se non paterentur quiescere, et quodammodo in ultionem sui saeviens, tanta eos orationum instantia flagellavit, ut quidam statim, alii post biduum triduumve, omnes vero intra unam hebdomadam curarentur.
0051B 43. In secretiorem locum ascendit. Bucolia Aegypti. Paralyticus curatus.—Manens itaque ibi biennio, et semper de fuga cogitans, Hesychium ad se veris tempore reversurum, Palaestinam ad salutationem fratrum, et monasterii sui 38 cineres visendos misit. Qui cum revertisset, cupienti rursum ad Aegyptum navigare, hoc est, ad ea loca, quae vocantur Bucolia, eo quod nullus ibi Christianorum esset, sed barbara tantum et ferox natio, suasit ut in ipsa magis insula ad secretiorem locum conscenderet. Quem cum diu lustrans omnia, reperisset, perduxit eum duodecim millibus a mari procul inter secretos asperosque montes, et quo vix reptando manibus genubusque posset ascendi. Qui introgressus, contemplatus quidem est terribilem valde et remotum locum, 0051C arboribus hinc inde circumdatum, habentem etiam aquas de supercilio collis irriguas, et hortulum peramoenum, et pomaria plurima, quorum fructum numquam in cibo sumpsit: sed et antiquissimi juxta templi ruinam ex quo (ut ipse referebat et ejus discipuli testantur) tam innumerabilium per noctes et dies daemonum voces resonabant, ut exercitum crederes. Quo ille valde delectatus, quo scilicet antagonistas haberet in proximo, habitavit ibi per annos quinque, et saepe invisente se Hesychio, in hoc extremo jam vitae suae tempore refocillatus est, quod propter asperitatem difficultatemque loci, et umbrarum (ut ferebatur vulgo) multitudinem, aut nullus, aut rarus ad se vel posset, vel auderet ascendere. Quodam autem die egressus hortulum, vidit hominem 0051D toto corpore paralyticum jacentem ante fores. Interrogavitque Hesychium quisnam esset, vel quomodo fuisset adductus. Qui respondens, ait, procuratorem se fuisse villulae, ad cujus jus hortulus quoque, in quo ipsi erant, pertineret. Et ille collacrymans tendensque ad jacentem manum: Tibi, inquit, dico in nomine Domini nostri Jesu Christi surge, et ambula. Mira velocitas. Adhuc verba in ore loquentis volvebantur, et jam membra solidata ad 0052A standum, hominem surrigebant. Quod postquam auditum est, etiam difficultatem loci, et iter invium plurimorum vicit necessitas. Nihil aeque per circumitum cunctis villis observantibus, quam ne quo modo elaberetur. Disseminaverat enim hoc de eo rumor, diu eum in eodem loco manere non posse. Quod ille non levitate quadam, aut puerili sensu victus faciebat; sed honorem fugiens et importunitatem; semper 39 enim silentium et vitam ignobilem desiderabat.
44. Testamentum Hilarionis.—Olei unctione curati filia et gener Constantiae. Igitur octogesimo aetatis suae anno, cum absens esset Hesychius, quasi testamenti vice brevem manu propria scripsit epistolam, omnes divitias suas ei derelinquens (Evangelium 0052B scilicet, et tunicam sacceam, cucullam et palliolum), nam minister ejus ante paucos dies obierat. Venerunt itaque ad aegrotantem de Papho multi religiosi viri; et maxime quod eum dixisse audierant, jam se ad Dominum migraturum, et de corporis vinculis liberandum; sed et Constantia quaedam sancta femina, cujus generum et filiam de morte liberaverat unctione olei: quos omnes adjuravit, ut ne puncto quidem horae post mortem reservaretur; sed statim eum in eodem hortulo terra operirent, sicut vestitus erat in tunica cilicina et cuculla, et sago rustico.
45. Jamque modicus calor tepebat in pectore, nec praeter sensum quidquam vivi hominis supererat, et tamen apertis oculis loquebatur: Egredere, quid times? egredere, anima mea, quid dubitas? Septuaginta 0052C prope annis servisti Christo, et mortem times? In haec verba exhalavit spiritum. Statimque humo obrutum, ante urbi sepultum, quam mortuum nuntiaverunt.
40 46. Hesychius furatur corpus S. Hilarionis. Integrum corpus Hilarionis et illaesae vestes.—Quod postquam sanctus vir audivit Hesychius, perrexit ad Cyprum, et simulans se velle habitare in eodem hortulo, ut diligentis custodiae suspicionem accolis tolleret, cum ingenti vitae suae periculo, post decem fere menses corpus ejus furatus est. Quod Majumam deferens, totis monachorum et oppidorum turbis prosequentibus, in antiquo monasterio condidit; illaesa tunica, cuculla, et palliolo, et toto corpore, quasi adhuc viveret, integro, tantisque fragrante odoribus, 0052D ut delibutum unguentis putares.
47. Constantia dolore mortua propter furatum corpus S. Hilarionis.—Non mihi videtur in calce libri tacenda Constantiae illius sanctissimae mulieris devotio, quae perlato ad se nuntio, quod corpusculum Hilarionis Palaestinae esset, statim exanimata est, veram in servum Dei dilectionem etiam morte comprobans. Erat enim solita pervigiles in sepulcro ejus noctes ducere, et quasi cum praesente ad adjuvandas orationes 0053A suas sermocinari. Cernas usque hodie miram inter Palaestinos et Cyprios contentionem, his corpus Hilarionis, illis spiritum se habere certantibus. Et 0054A tamen in utrisque locis magna quotidie signa fiunt; sed magis in hortulo Cypri, forsitan quia plus illum locum dilexerit.