Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Contra Joannem Hierosolymitanum, Ad Pammachium, Liber Unus .
0355A 407 1. Periculosum de alterius animo judicare.—Si juxta Paulum apostolum, quod sentimus orare non possumus (Rom. VIII, 26) , ac propriae mentis cogitationem sermo non explicat; quanto magis periculosum est de alterius animo judicare, et singulorum dictorum atque verborum investigare atque proferre rationem? Natura hominum prona est ad clementiam, et in alieno peccato sui quisque miseretur. Si ergo reum in sermone reprehenderis, simplicitatem vocabit; si calliditatem argueris, imperitiam confitebitur, ut suspicionem vitet malitiae. Atque ita fiet ut tu qui arguis, calumniator: ille qui reprehenditur, non haereticus, sed rusticus judicetur. Nosti, Pammachi (( Al. Pammachium)), nosti me ad hoc opus non inimicitiis, non gloriae cupiditate descendere; 0355B sed provocatum litteris tuis ex ardore fidei; ac velle si fieri posset, omnes idipsum sapere, nec impatientiae ac temeritatis posse reprehendi, si (( Al. qui)) post triennium loquor. Denique nisi ad Apologiam, de qua nunc scribere institui, multorum animos diceres perturbatos, et in utramque partem fluctuare sententiam, decreveram 408 in incepto silentio permanere.
2. Novatus et Montanus. Qui pure credit, pure loqui debet. In suspicione haereseos nemo sit patiens.—Facessat itaque Novatus errantibus non manus porrigens, Montanus cum insanis feminis prosternatur, jacentes in barathrum praecipitans, ne leventur. Quotidie peccamus omnes et in aliquo labimur. Qui ergo 0355C in nos clementes sumus, rigorem contra alios non 0356A tenemus: quin potius oramus, petimus, obsecramus, ut aut simpliciter nostra fateatur, aut aperte defendat aliena. Nolo verborum ambiguitates: nolo mihi dici, quod et aliter possit intelligi. Revelata facie gloriam Domini contemplemur (II Cor. III, 18) . Claudicabat quondam et Israeliticus populus in utroque pede. Sed Elias, qui interpretatur, fortis Domini: Usquequo, ait, claudicatis in utroque vestigio? Si Dominus est Deus, ambulate post eum: si autem Baal, sequimini eum (III Reg. XVIII, 21) . Et ipse Dominus de Judaeis: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Ps. XVII, 46) . Certe si haereseos nulla suspicio est (ut cupio et credo) cur non verbis meis meum sensum loquitur? Quam ille simplicitatem vocat, ego malitiam 0356B 409 interpretor. Persuadere mihi vult, quod pure credat; pure ergo et loquatur. Et si quidem unum verbum, vel unus sensus esset ambiguus, si duo, si tres, ignorantiae veniam tribuerem: nec ea quae aut obscura vel dubia sunt, de certis et perspicuis aestimarem. Nunc vero quae ista simplicitas est, quasi super ova et aristas inter theatrales praestigias pendenti gradu incedere: ubique dubium, ubique suspectum? Putes eum non expositionem fidei, sed figuratam controversiam scribere. Quod iste nunc appetit, olim in scholis didicimus. Nostra adversum nos dimicat armatura. Etiam si bene credit, et circumspecte et timide loquitur, suspicionem mihi facit nimia diligentia. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter 0356C (Prov. X, 9) . Stultum est frustra infamiam 0357A sustinere. Objicitur ei crimen, cujus non habet conscientiam. Ergo crimen quod totum pendet in verbo, neget confidenter, ac libere faciat invidiam adversario suo ( S. Epiphanio). Eadem audacia qua ille insimulat, hic defendat. Cumque omnia dixerit quae voluerit, quae proposuerit, quae suspicionibus carent: si perseverat calumnia, conserta manu in jus trahat. Nolo in suspicione haereseos quemquam esse patientem; ne apud eos qui ignorant innocentiam ejus, dissimulatio conscientia judicetur, si taceat: licet superfluum sit ejus praesentiam quaerere, et extorquere silentium, cujus apud et litteras teneas.
3. Joannem ipsum alloquitur.—Scimus omnes, quid tibi scripserit, quid in te arguerit, in quo (ut tu vis) calumniatus sit. Responde ad singula, per Epistolae 0357B hujus gradere vestigia, ne punctum quidem et apicem calumniae transeas. Si enim egeris negligenter, et (ut ego tibi credo juranti) casu aliqua transieris, statim ille clamabit et dicet: Hic hic te victum (( Fort. vinctum)) teneo: hic totius negotii cardo versatur. Non aeque inimici audiunt, et amici. Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit: amicus prava quoque recta judicat. Scribunt saeculi litterae, amantium caeca esse judicia; quas tu forsitan sacris Voluminibus occupatus omnino neglexeris. Numquam de amicorum judicio glorieris. Illud verum 410 est testimonium, quod ab inimica voce profertur. Alioqui si amicus pro te dixerit, non testis, aut judex, sed fautor putabitur. Haec et hujusmodi loquentur inimici tui, qui tibi forte 0357C non credant, et movere cupiant stomachum. Caeterum ego quem numquam volens laesisti, cujus semper in Epistolis tuis nomen cogeris ventilare, do consilium ut aperte aut fidem Ecclesiae praedices, aut loquaris, ut credis. Dispensatio etenim ac libratio ista prudens verborum, indoctos decipere potest. Cautus auditor et lector cito deprehendet insidias: et cuniculos quibus veritas subvertitur, aperte in luce demonstrabit. Et Ariani, quos optime nosti, multo tempore propter scandalum nominis ὁμοούσιον ( consubstantialem) se damnare simulabant, venenaque erroris circumlinebant melle verborum. Sed tamdem coluber se tortuosus aperuit, et noxium caput, quod spiris totius corporis tegebatur, spiritali mucrone confossum est. Recipit, ut scis, Ecclesia 0357D poenitentes; et numero superata peccantium dum deceptis gregibus consulit, pastorum vulneribus ignoscit. Eadem nunc in veteri et nova haeresi consuetudo servatur, ut aliud populi audiant, aliud praedicent sacerdotes.
0358A 4. Joanni episcopo in Palaestina non communicabant plures. Joannem haereticum vocabat S. Epiphanius. Athanasius et Paulinus soli in Oriente catholici. —Ac primum antequam epistolam tuam, quam scripsisti ad episcopum Theophilum, interpretatam huic volumini inseram, et ostendam tibi, me intelligere nimis cautam (( Al. tantam)) prudentiam tuam, expostulare tecum libet. Quae haec est tanta arrogantia, non respondere de fide interrogantibus? Tantam fratrum multitudinem, et Monachorum choros, qui tibi in Palaestina non communicant, quasi nostes publicos aestimare? Dei Filius propter unam morbidam ovem, nonaginta novem in montibus derelictas, alapas, crucem, flagella sustinuit, et suis humeris portavit ad coelos bajulans, et patiens delicatam 0358B peccatricem. Tu beatissimus papa, et fastidiosus antistes, solus dives, solus sapiens, solus nobilis ac disertus, conservos tuos, et redemptos sanguine Domini tui, rugata fronte et obliquis oculis despicis? Hoc est illud, quod, Apostolo praecipiente, didicisti: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti 411 vos rationem de ea quae in vobis est spe (I Pet. III, 15) ? Finge nos occasionem quaerere, et sub praetextu fidei lites serere, schisma conficere, jurgia concitare. Tolle occasionem volentibus occasionem; ut postquam de fide satisfeceris, et omnes nodos qui contra te nectuntur absolveris, tunc liquido omnibus probes, non dogmatum, sed ordinationis esse certamen. Nisi forte prudenti consilio, ideo de fide interrogatus taces, ne videaris haereticus 0358C esse (( Al. fuisse)), cum satisfeceris. Omnia ergo crimina, quibus accusantur homines, refutare non debent: ne postquam negaverint, criminosi sint. At contemnis laicos, diaconos atque presbyteros. Potes enim (ut gloriaris et jactitas) in una hora mille clericos facere. Habes papam Epiphanium, qui te aperte missis litteris haereticum vocat. Certe nec aetate, nec scientia, nec vitae merito, nec totius orbis testimonio, major illo es. Si aetatem quaeris, juvenis ad senem scribis (( Al. scribes)). Si scientiam, non sic eruditus ad doctum: licet te fautores tui, disertiorem Demosthene, acutiorem Chrysippo, sapientiorem Platone contendant, et tibi ipsi forte persuaserint. De vita autem et fide nihil amplius dicam, ne te laedere videar. Eo tempore 0358D quo totum Orientem (excepto papa Athanasio atque Paulino) Arianorum et Eunomianorum haeresis possidebat, quando tu Occidentalibus et in medio exsilio confessoribus, non communicabas; ille vel presbyter monasterii ab Eutychio audiebatur, vel 0359A postea Episcopus Cypri a Valente non tangebatur. Tantae enim venerationis semper fuit, ut regnantes haeretici, ignominiam suam putarent, si talem virum persequerentur. Scribe igitur ad hunc. Responde epistolae ejus: sentiant caeteri finem, eloquentiam, prudentiam tuam, ne tibi solus disertus esse videaris. Cur ab alio provocatus, aliorsum arma convertis? Palaestinae (( Al. Palaestinis)) interrogaris, et respondes Aegypto. Aliis lippientibus, ungis oculos non dolentium. Si placitura nobis alteri loqueris, satis superbe: si aliud quam quaerimus, satis superflue.
412 5. Theophilus quid probaverit. Sed dicis, epistolam meam probavit Alexandrinus episcopus. Quid probavit? contra Arium, contra Photinum, 0359B contra Manichaeum bene locutum. Quis enim te hoc tempore arguit Arianum? quis tibi nunc Photini, Manichaeique crimen impingit? Olim ista emendata sunt atque concussa. Non eras tam stultus, ut aperte defenderes haeresim, quam sciebas Ecclesiae displicere. Noveras te si hoc fecisses, statim loco movendum, et solii tui delicias suspirabas. Sic sententiam temperasti, ut nec simplicibus displiceres, nec tuos offenderes. Bene scripsisti, sed nihil ad causam pertinens. Unde noverat Alexandrinae Ecclesiae pontifex, in quibus arguereris? quorum a te confessio postularetur? Debueras tibi objecta proponere, et sic ad singula respondere. Vetus narrat historia: Quidam cum diserte diceret, ferreturque impetu ac volubilitate verborum, causamque omnino non 0359C tangeret, prudens auditor et judex: «Bene, inquit, bene, sed quo istud tam bene?» Imperiti medici ad omnes oculorum dolores uno utuntur collyrio. Qui arguitur in pluribus, et in dilutione criminum aliqua praetermittit, quidquid tacuerit, confitetur. An non respondisti ad epistolam Epiphanii, et proposuisti ipse quae dissolveres? Nimirum hac fiducia respondisti: Nullus fortiter a semetipso caeditur, Elige e duobus, quod vis. Optio tibi dabitur, aut respondisti ad epistolam Epiphanii, aut non. Si respondisti, cur maxima et plurima de his quae tibi objecta sunt, reliquisti? Si non respondisti: ubi est illa Apologia tua, in qua gloriaris apud simplices: et quasi (( Al. quam)) ignorantibus causam, huc illucque disseminas?
0359D 6. Tribus ex octo quaestionibus Jo. respondit. Octo tibi (ut statim probabo) de spe fidei Christianae quaestionum capita objecta sunt. Tria tantum tangis, et praeteris. In caeteris grande silentium est. Si ad septem absolutissime respondisses, haererem tamen (( Al. tantum)) in uno crimine: et quod tacueras, hoc tenerem. Nunc vero quasi auribus lupum apprehenderis, nec tenere potes, nec audes dimittere. 0360A Ipsa quoque tria 413 quasi negligens atque securus, quasique aliud agens: et in quibus aut nulla aut parva sit quaestio, praetervolas atque perstringis. Et ita opertus ac tectus incedis, ut plus confitearis tacendo quam renuas disputando. Quis non protinus tibi potest dicere: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23) ? Si tres quaestiunculae, de quibus visus es aliquid dicere, suspicione et culpa non carent, et fraudulenter ac lubrice scriptae coarguuntur, quid faciemus de quinque reliquis, in quibus quia nulla ambigui sermonis dabatur occasio, nec illudere poteras audientes, maluisti omnino reticere, quam aperte quod rectum (( Al. tectum)) fuerat confiteri.
7. Octo ex Origenis erroribus quaestionum capita 0360B Joanni objecta ab Epiphanio.—Et primum de libro περὶ Ἀρχῶν ubi loquitur: sicut enim incongruum est dicere, quod possit Filius videre Patrem: ita inconveniens est opinari, quod Spiritus sanctus possit videre Filium. Secundum, quod in hoc corpore quasi in carcere sint animae religatae; et antequam homo fieret in paradiso, inter rationales creaturas in coelestibus commoratae sunt. Unde postea in consolationem suam anima loquitur in Psalmis: Priusquam humiliarer, ego deliqui (Ps. CXVIII, 67) . Et: Revertere, anima mea, in requiem tuam (Ps. CXIV, 7) . Et: Educ de carcere animam meam (Ps. CXLI, 8) , et caetera his similia. Tertium, quod dicat, et diabolum et daemones acturos poenitentiam aliquando, et cum sanctis ultimo tempore regnaturos. Quartum, quod tunicas pelliceas humana corpora interpretetur, 0360C quibus post offensam et ejectionem de paradiso Adam et Eva induti sint, haud dubium quin ante in paradiso sine carne, nervis et ossibus fuerint. Quintum, quod carnis resurrectionem membrorumque compagem, et sexum quo viri dividimur a feminis, apertissime neget: tam in explanatione primi psalmi, quam in aliis multis tractatibus. Sextum, quod sic paradisum allegorizet, ut historiae auferat veritatem; pro arboribus Angelos, pro fluminibus virtutes coelestes intelligens: totamque paradisi continentiam tropologica interpretatione subvertat. 414 Septimum; quod aquas, quae super coelos in Scripturis esse dicuntur, sanctas supernasque virtutes, quae super terram et infra terram contrarias et daemoniacas esse arbitretur. Octavum, 0360D quod extremum objicit, imaginem et similitudinem Dei, ad quam homo conditus fuerat, dicit ab eo perditam; et in homine post paradisum non fuisse.
8. Humilitas ac charitas Epiphanii. Praetextatus consul designatus; quid solebat dicere. Fides pura moram non patitur. Zelus fidei quis debeat esse. —Hae sunt sagittae, quibus confoderis: haec tela, quibus 0361A in tota Epistola vulneraris: excepto eo, quod tuis genibus advolutus, sanctamque canitiem seposito parumper Sacerdotis honore substernens (( Al. substinens)), deprecatur salutem tuam, et his verbis loquitur: «Praesta mihi et tibi ut salveris, sicut scriptum est, A generatione perversa: et recede ab haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime.» Et infra: «Propter defensionem haereseos adversum me odia suscitantes rumpitis charitatem, quam in vobis habui: intantum, ut faceretis nos etiam poenitere quare vobis communicaverimus, ita Origenis errores et dogmata defendentibus.» Dic mihi, disputator egregie, de octo capitulis, ad quae responderis. Paulisper de caeteris taceo (( Al. tacens)). Prima illa blasphemia, quod nec Filius Patrem, nec Filium possit videre 0361B Spiritus sanctus, quibus a te telis confossa est? «Sanctam, inquit, et adorandam Trinitatem, ejusdem substantiae, et coaeternam; ejusdem gloriae et divinitatis credimus: anathematizantes eos, qui grande aut parvum, aut inaequale, aut visibile in deitate Trinitatis quidquam loquuntur. Sed sicut incorporalem, invisibilem, et aeternum dicimus Patrem: sic incorporalem, invisibilem et aeternum dicimus Filium et Spiritum sanctum.» Nisi hoc diceres, Ecclesiam non teneres: et tamen non quaero, si ante non dixeris: non eventilabo, si amaveris eos qui talia praedicaverint; cum quibus fueris, quando ista dicentes exsilia sustinebant: quis sit ille, qui Theone presbytero Spiritum sanctum Deum (( Al. Domini)) in Ecclesia praedicante, clauserit aures, forasque 0361C cum suis concitus fugerit, ne tantum audiret piaculum. Statim 415 sera conversione fidelem, inquit, volo. Miserabilis Praetextatus, qui designatus consul est mortuus. Homo sacrilegus, et idolorum cultor, solebat ludens beato Papae Damaso dicere: Facite me Romanae urbis episcopum, et ero protinus Christianus. Quid mihi longo sermone et laciniosis periodis Arianum te non esse demonstras? Aut nega hoc dixisse eum, qui arguitur: aut si locutus est talia, damna, quia dixerit. Vis scire quantus sit ardor bene credentium? audi Apostolum: Et si nos ((Al. homo)), aut Angelus de coelo aliter evangelizaverit vobis quam annuntiavimus, anathema sit (Gal. I, 8) . Tu mihi ut crimen extenues, et dissimulato nomine criminosi, quasi secura sint omnia, et nullus 0361D in blasphemiis arguatur, otiosam fidem artifici sermone contexis. Dic statim, et Epistola tua hoc habeat 0362A exordium, anathema ei, qui talia ausus est scribere. Fides pura moram non patitur. Ut apparuerit scorpius, illico conterendus est. David inventus secundum cor Domini, Nonne, inquit, odientes te, Domine, oderam et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos (Ps. CXXXVIII, 21) . Ego si patrem, si matrem, si germanum adversus Christum meum audivissem ista dicentes, quasi rabidi canis blasphemantia ora lacerassem, et fuisset in primis manus mea super eos. Qui patri et matri dixerunt: Non novimus vos, hi impleverunt voluntatem Domini. Qui diligit patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus (Mat. X, 37) .
9. Invisibiles sunt angeli. Hieronymi pura fides ac sinceritas.—Objicitur tibi, quod magister tuus, quem 0362B catholicum vocas, quem defendis obnixe, dixerit: «Filius non videt Patrem; et Filium non videt Spiritus sanctus: Et tu mihi dicis: Invisibilis Pater, invisibilis Filius, invisibilis Spiritus sanctus:» quasi non et Angeli et Cherubim et Seraphim, secundum naturam suam oculis nostris invisibiles sint? Certe David etiam de aspectu coelorum dubitans: Videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum (Ps. VIII, 4) . Videbo, non video. Videbo, quando facie revelata gloriam Domini fuero contemplatus: nunc autem ex parte videmus, et ex parte cognoscimus (I Cor. XIII, 9) . Quaeritur 416 an Patrem videat Filius: et tu dicis: «Invisibilis Pater est.» Deliberatur an Filium videat Spiritus sanctus: et tu respondes, «Invisibilis est Filius.» Versatur in causa, an se invicem 0362C Trinitas videat, humanae aures tantam blasphemiam ferre non sustinent: et tu dicis, «Invisibilis Trinitas est.» In laudes caeteras evagaris: peroras in his, quae nullus inquirit. Auditorem aliorsum trahis, ut quod quaerimus, non loquaris. Verum haec ex superfluo dicta sint. Donamus tibi, ut non sis Arianus: immo plus, ut numquam fueris. Concedimus, ut in expositione primi capituli, adversum te nulla suspicio sit, et totum pure, totum simpliciter sis locutus, eadem simplicitate et nos tecum loquimur. Num papa Epiphanius accusavit te, quod Arianus esses? Num Eunomii ἀθέου, aut Aerii tibi impegit haeresim? Hoc per totam Epistolam quaeritur quod Origenis dogmatum sequaris errores, et quosdam habeas hujus haereseos socios. Cur aliud interrogatus, 0362D respondes aliud, et quasi cum stultis loquaris dissimulatis criminibus, quae in litteris continentur, 0363A replicas quid in Ecclesia praesenti Epiphanio dixeris? Confessionem fidei postularis, et disertissimos tractatus tuos nolentibus ingeris? quaeso, lector, ut memor tribunalis Domini, et de judicio tuo te intelligens judicandum, nec mihi, nec adversario faveas, neve personas loquentium, sed causam consideres. Dicamus ergo quod coepimus.
10. Isaias Virginis demonstrator.—Scribis in Epistola tua, quod antequam Paulinianus presbyter fieret, numquam te Papa Epiphanius super Origenis errore convenit. Primum dubium est, et de personis disputo. Ille objecisse se dicit, tu negas: ille testes profert, tu non vis audire productos. Ille etiam commemorat alium esse conventum, tu pro utroque dissimulas: mittit tibi per Clericum suum epistolam, 0363B responsionem flagitat: taces, mutire non audes, et Paelestinae provocatus, Alexandriae loqueris. Inter illum et te, cui accommodanda sit fides, non est meum dicere. Puto quod nec ipse audeas adversum talem ac tantum virum, tibi veritatem, illi mendacium 417 deputare. Sed fieri potest, ut unusquisque pro se loquatur. Teipsum contra te testem vocabo. Si enim nulla de dogmatibus quaestio versabatur: si stomachum senis non moveras: si ille tibi nihil responderat, quid necesse erat, ut in uno Ecclesiae tractatu, de cunctis dogmatibus, homo non satis eloquens, disputares: de Trinitate, de assumptione dominici corporis, de cruce, de inferis, de Angelorum natura, de animarum statu, de resurrectione Salvatoris, et nostra: et in terra, quae forsitan oblitus es 0363C scribere, praesentibus populis et tali ac tanto viro, intrepidus diceres, et omnia una saliva continuares? Ubi sunt veteres Ecclesiae tractatores, qui vix singulas quaestiones explicare multis voluminibus potuerunt? ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae, qui mysterium retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei magis miratur, quam loquitur (Rom. II, 33; Col. I, 26) ? Ubi Isaias Virginis demonstrator, qui in una quaestione succumbens ait: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8) ? Repertus est saeculis nostris haud grandis homunculus, qui de cunctis Ecclesiae quaestionibus, uno linguae rotatu sole clarius coruscaret. Si nemo a te postulabat, et tranquilla 0363D erant omnia, stulte tanta disputandi voluisti subire discrimina. Si jam tunc in satisfactione fidei loquebaris, ergo non est ordinatio presbyteri, causa discordiae: quem constat multo post tempore constitutum. Fefellisti absentes, et litterae tuae peregrinis auribus blandiuntur.
11. Anthropomorphitae.—Nos hic eramus, cuncta novimus, quando contra Origenem in Ecclesia tua, 0364A Papa Epiphanius loquebatur: quando sub illius nomine in vos (( Al. nos)) jacula torquebantur. Tu et chorus tuus canino rictu, naribusque contractis, scalpentes capita, delirum senem nutibus loquebamini. Nonne ante sepulcrum Domini misso Archidiacono praecepisti, ut talia disputans conticesceret? Quis hoc umquam presbytero suo coram plebe imperavit (( Al. impetravit)) Episcopus? Nonne cum de Anastasi pergeretis ad crucem, et ad eum omnis aetatis et 418 sexus turba conflueret, offerens parvulos, pedes deosculans, fimbrias vellens: cumque non posset praemovere gradum, sed in uno loco vix fluctus inundantis populi sustineret, tu tortus invidia adversus gloriosum senem clamitabas: nec erubuisti in os ei dicere, quod volens et de industria 0364B moraretur. Recordare, quaeso, illius diei, quando ad horam septimam invitatus populus spe sola, quasi postea auditurus Epiphanium esset, detinebatur, quid tunc concionatus sis. Nempe contra Anthropomorphitas, qui simplicitate rustica Deum habere membra, quae in divinis libris scripta sunt, arbitrantur, furens et indignans loquebaris: oculos et manus et totius corporis truncum, in senem dirigebas, volens illum suspectum facere stultissimae haereseos. Postquam lassus ore arido, resupinaque cervice ac trementibus labiis conticuisti, et tandem totius populi voto completa sunt, quid tibi fecit delirus et fatuus senex? Surrexit, ut se indicaret pauca dicturum esse, salutataque et voce et manu Ecclesia, «Cuncta (inquit) quae locutus est collegio frater, 0364C aetate filius meus, contra Anthropomorphitarum haeresim, bene et fideliter locutus est, quae mea quoque damnatur voce. Sed aequum est, ut quomodo hanc haeresim condemnamus, etiam Origenis perversa dogmata condemnemus.» Qui risus omnium, quae acclamatio consecuta sit, puto quod retineas. Hoc est illud quod in Epistola tua dieis, loquentem illum ad populum quae vellet, et qualia vellet. Scilicet delirabat, qui in regno tuo contra tuam sententiam loquebatur. Quae vellet, inquis, et qualia vellet. Vel lauda, vel reproba. Quid et hic dubius incedis? Si bona erant quae loquebatur, cur non aperte praedicas? Si mala, cur non constanter reprehendis? Atqui columna veritatis ac fidei, qui de tanto viro audet dicere, loquente illo ad populum 0364D quae vellet: de seipso quam prudenter et verecunde, quam humiliter referat, consideremus. «Cum, inquit, et nos quadam die ante eum locuti essemus et praesens lectio (( Evangelii)) provocasset, audiente illo, et universa Ecclesia, de fide et omnibus 419 ecclesiasticis dogmatibus haec locuti sumus, quae et semper, gratia Dei, indesinenter in Ecclesia docemus, et in catechesibus.»
0365A 12. Pater episcoporum Epiphanius.—Rogo quae est ista confidentia, qui tantus animi tumor? Gorgiam Leontinum cuncti philosophi et oratores lacerant, quod ausus sit, publice sella posita, polliceri responsurum se, de qua quisque re interrogare voluisset. Nisi me honor sacerdotii, et veneratio nominis refrenaret, et scirem illud Apostoli: Nesciebam, fratres, quia Pontifex est: scriptum est enim: Principem populi tui non maledices (Act. XXIII, 5; Exod. XXII) , qua vociferatione et indignatione verborum, de tua narratione conquererer! Licet ipse nominis tui extenues dignitatem, cum patrem pene omnium episcoporum, et antiquae reliquias sanctitatis et opere et sermone despicias. Dicis te quadam die, cum praesens lectio provocasset, audiente 0365B illo et universa Ecclesia, de fide et omnibus ecclesiasticis dogmatibus disputasse. Nunc est mirari Demosthenem, qui pulcherrimam orationem contra Aeschinem multo tempore dicitur exarasse. Frustra suspicimus (( Al. suscipimus)) Tullium; refert enim Cornelius Nepos, se praesente, iisdem pene verbis quibus edita est, eam pro Cornelio seditioso tribuno defensionem peroratam. En Lysias noster, en Gracchus, et ut aliquid de neotericis inferam, Qu. Aterius, qui ingenium in numerato habebat, ut sine monitore tacere non posset: de quo egregie Caesar Augustus, «Quintus, inquit, noster sufflaminandus est.»
13. Consuetudo Ecclesiae pro baptizandis.—Quisquamne prudentum et sani capitis in uno Ecclesiae 0365C tractatu, de fine et de omnibus ecclesiasticis dogmatibus se asserat disputasse? Quaeso te ut ostendas mihi, quae sit illa lectio, toto Scripturarum sapore condita, cujus te occasio provocarit, ut repente ad periculum ingenii descenderes? Et nisi tibi disertitudinis tuae fluvius inundasset, poteras argui, quod non posses ex tempore de cunctis dogmatibus dicere. Verum quid hoc est? aliud promittis, et aliud exhibes. Consuetudo autem apud nos istiusmodi est, ut his qui baptizandi sunt; 420 per quadraginta dies, publice tradamus sanctam et adorandam Trinitatem (( fidei symbolum)). Si te praesens lectio provocavit, ut de cunctis dogmatibus una hora diceres, quid necesse fuit quadraginta dierum replicare doctrinam? Sin autem ea referebas, quae per totam 0366A quadragesimam locutus es, quomodo te quadam die, ut de cunctis dogmatibus diceres, una lectio provocavit? Sed et hic ambigue loquitur: potest enim fieri, ut quae per quadraginta dies tradere solebat in Ecclesia baptizandis, haec sub unius lectionis occasione perstrinxerit. Ejusdem enim eloquentiae est, et pauca multis, et multa paucis verbis posse dicere. Hoc quoque intelligi datur, quod postquam illum una lectio provocavit, inflammatus ardore dicendi, per quadraginta dies numquam tacuerit. Sed et otiosus senex, ex ejus ore dependens, dum res inauditas scire desiderat, pene dormiens ceciderit. Utcumque toleranda sunt: forsitan et haec simpliciter more suo sit locutus.
14. Joannes tacere jussit Epiphanium. Epiphanii 0366B littera ad Siricium.—Ponamus reliqua, in quibus post laciniosae disputationis labyrinthos, nequaquam dubiam, sed apertam ponit sententiam, et miros tractatus suos hoc fine concludit: «Cum haec ipso praesente locuti essemus, et ipse post nos causa honoris, quem ei super omnem mensuram exhibuimus, provocatus esset ut diceret: praedicationem nostram laudavit, atque miratus est, et catholicam fidem esse omnibus declaravit. Quantum ei super omnem mensuram honoris exhibueris, declarant supra mensuram exhibitae contumeliae: quando eum per Archidiaconum tacere jussisti; et morantem in populis, laudis cupidum pertonabas. Docent praesentia de praeteritis. Ille per totum exinde triennium suas injurias devorat, privataque simultate contempta, fidei 0366C tantum correctionem postulat. Tu qui sumptibus abundas (( Al. abundans)), et totius orbis religio lucrum tuum est, gravissimos illos legatos tuos huc illucque transmittis, et dormientem senem ad respondendum suscitas. Et revera cui tantum honoris detuleras, justum 421 erat, ut tua praesertim extemporalia dicta laudaret. Quia vero solent interdum homines laudare quod non probant, et alienam stultitiam cassis nutrire praeconiis, non solum tua dicta laudavit, sed laudavit atque miratus est: et ne miraculum quoque parvum esset, catholicae esse fidei omni populo declaravit. Haec quam vere dixerit, et nos testes sumus qui audivimus, ad quos tuis vocibus perturbatus venit exanimis, temere se communicasse, dicens: Rogatusque ab omni Monasterio, 0367A ut ad te de Bethleem reverteretur, tantorum preces non ferens, sic reversus est vespere, ut medio noctis aufugeret, et litterae ad papam Siricium probant: quas si legeris, pervidebis, quomodo tua dicta miratus sit, et catholica declaraverit. Verum nugas terimus, et aniles et superfluas cantilenas longo sermone convincimus.
15. Transeamus ad secundam quaestionem, in qua quasi nihil sibi propositum sit, securus et ructans dormire se simulat, ut legentes faciat dormitare. Sed de reliquis quae ad fidem pertinent, sermo nobis erat, id est, omnium visibilium, et invisibilium, coelestium fortitudinum, et terrestrium creaturarum unum et eumdem esse conditorem Deum, id est sanctam Trinitatem, «juxta beatum David dicentem: 0367B Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) : quod simpliciter ostendit et hominis creatio. Ipse est enim qui, accepto limo de terra, plasmavit hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem (( Al. rationalem)), et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae (juxta quosdam, qui hoc impie praedicant), sed propriam conditionem. Et de sanctis Angelis aeque credunt, secundum divinam Scripturam 422 de Deo dicentem: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4) : de quibus credere quod immutabilis (( Al. immutabiles)) naturae sint, non concedit nobis Scriptura, dicens: Angelos quoque qui non custodierunt suum principatum; sed dereliquerunt proprium domicilium in judicium magni diei, vinculis aeternis 0367C in tenebris custodivit (Jud., 6) : quia immutati sunt, et ex propria dignitate et gloria, magis in daemonum ordinem abisse eos cognovimus (( Al. cognoscimus)). Animas vero hominum ex Angelorum ruina, aut ex conversione fieri: neque credidimus aliquando, 0368A neque docuimus (absit enim), et alienum hoc esse a praedicatione Ecclesiastica confitemur.»
16. Origenis errores.—Quaerimus utrum animae antequam homo in paradiso fieret, et plasmaretur Adam de terra, inter rationabiles fuerint creaturas; utrum proprium statum habuerint, vixerint, moratae sint, atque substiterint, et an Origenis doctrina sit vera, qui dixit cunctas rationabiles creaturas, incorporales et invisibiles, si negligentiores fuerint, paulatim ad inferiora labi, et juxta qualitates locorum ad quae defluunt, assumere sibi corpora. Verbi gratia, primum aetherea, deinde aerea. Cumque ad viciniam terrae pervenerint, crassioribus corporibus circumdari, novissime humanis carnibus alligari, ipsosque daemones, qui proprio arbitrio cum 0368B principe suo diabolo de Dei ministerio recesserunt, si paululum resipiscere coeperint, humana carne vestiri, ut acta deinceps poenitentia post resurrectionem eodem circulo, quo in carnem venerant, revertantur ad viciniam Dei, liberati etiam aereis aethereisque corporibus, et tunc omnia genua curvent Deo, coelestium, terrestrium, et infernorum, et sit Deus omnia omnibus. Cum ergo 423 ista quaerantur, cur tu omissis super quibus pugna est, de scammate et loco certaminis egrediens, in peregrinis et longe alienis disputationibus immoraris?
17. Quid in libris περὶ Ἀρχῶν dicebat Origenes. Quo tempore Commentarios edidit in Ecclesiasten Hieronymus.—Credis quod cunctas visibiles, et invisibiles creaturas unus Deus fecerit: hoc et Arius 0368C confiteretur, qui dicit cuncta creata per Filium. Si de Marcionis arguereris haeresi, quae alterum bonum, alterum justum Deum inferens; illum invisibilium, hunc visibilium asserit Creatorem, recte mihi de hujusmodi satisfeceris quaestione. Credis quod universitatis Trinitas sit creatrix. Istud Ariani 0369A et Hemiariani negant, Spiritum sanctum non conditorem, sed conditum blasphemantes. Sed te quis hoc tempore insimulat Arianum? Dicis animas hominum non partem Dei esse naturae; quasi Manichaeus nunc ab Epiphanio sis vocatus. Detestaris eos, qui animas ex Angelis asserunt fieri, et illorum ruinam nostram dicunt esse substantiam. Noli dissimulare quod nosti, nec simplicitate quod non habes fingere: Nec Origenes umquam dixit ex Angelis animas fieri, cum ipsos Angelos nomen esse officii doceat, non naturae. In libris enim περὶ Ἀρχῶν, et Angelos, et Thronos, et Dominationes, Potestates, et rectores mundi, et tenebrarum, et omne nomen quod nominatur (Ephes. I, 21) , non solum in praesenti saeculo, sed in futuro, dicit animas esse eorum corporum, 0369B quae vel desiderio, vel ministerio susceperint. Solem quoque ipsum et lunam, et omnium astrorum chorum, esse animas rationabilium quondam et incorporalium creaturarum: quae nunc vanitati subjectae, ignitis videlicet corporibus, quae nos imperiti et rudes luminaria mundi appellamus, liberabuntur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Unde et omnis creatura congemiscit et parturit. Et Apostolus deplorat, dicens: Infelix ego homo, quis me 424 liberabit de corpore mortis hujus? Non est istius temporis contra dogma gentilium, et ex parte Platonicum, scribere. Ante annos ferme decem in Commentariis Ecclesiaste, et in explanatione Epistolae ad Ephesios, arbitror sensum animi mei prudentibus explicatum.
0369C 18. Hoc nunc rogo, qui tanta loqueris, qui de cunctis sermonibus sub uno tractatu edisseris veritatem, ut respondeas sciscitantibus brevem absolutamque sententiam. Quando plasmavit Deus hominem ex limo, et per gratiam propriae insufflationis ei animam tribuit: utrum illa anima fuerit ante et substiterit, et ubi versata sit, quae Dei postea insufflatione 0370A donata est: an in sexto die quando corpus ex limo formatum est, et esse et vivere, Dei potestate susceperit. De hoc taces, et quid quaeratur scire dissimulans, in superfluis quaestionibus occuparis. Origenem relinquis intactum, et contra Marcionem, Apollinarem, Eunomium, Manichaeum, Arium caeterorumque haereticorum ineptias debaccharis. Manum peteris, et pedem porrigis; et tamen dogma quod retines, latenter insinuas. Sic nos rusticos placas, ut tuis penitus non displiceas.
19. Dicis ex Angelis daemones potius quam animas fieri, quasi non et ipsi daemones juxta Origenem, animae sint aerei corporis, et ex daemonibus postea si resipuerint, humanae animae sint futuri. Angelos scribis esse mutabiles, et sub eo quod pium 0370B est, illud quod impium est introducis; ut multis periodis animae fiant non ex Angelis, sed ex his vocabulis, in quae prius Angeli mutati sunt. Volo quod dico, manifestius fieri: finge aliquem tribunitiae potestatis suo vitio regradatum, per singula militiae equestris officia, ad tironis vocabulum devolutum, numquid ex tribuno statim fit tiro? Non; sed ante primicerius, deinde senator, ducenarius, centenarius, 425 biarchus, circitor, eques, dein tiro; et quamquam tribunus quondam miles gregarius sit, tamen ex tribuno non tiro, sed primicerius factus est. Docet Origenes per scalam Jacob paulatim rationabiles creaturas ad ultimum gradum, id est, ad carnem et sanguinem descendere: nec fieri posse, ut de centenario numero subito quis ad 0370C unum numerum praecipitetur, nisi per singulos numeros, quasi per scalae gradus, ad ultimum usque perveniat; et tot mutare corpora, quot de coelo ad terram mutaverint mansiones. Hae sunt strophae vestrae atque praestigiae, quibus nos Pelusiotas et jumenta, et animales homines dicitis, quia non recipimus ea quae spiritus sunt ( Vid. Epist. Pammachio et Oceano 0371A ad fin.). Vos Hierosolymitae etiam Angelos deridetis. Pertrahuntur (( Al. protrahuntur)) in medium vestra mysteria, et de Gentilium fabulis dogma contextum, Christianis auribus publicatur. Hoc quod vos miramini (( Al. imitamur)), olim in Platone contempsimus. Contempsimus autem, quia Christi stultitiam recepimus (( Al. recipimus)). Recepimus Christi stultitiam, quia fatuum Dei sapientius est hominibus. Non pudet Christianos et sacerdotes Dei, quasi de rebus ludicris agatur, verbis dubiis haerere, et ambiguas librare sententias, quibus loquens magis quam audiens decipitur (I Cor. I, 25) .
20. De quodam Origenista haec dicta.—Unus ex choro vestro cum a me teneretur, ut diceret quid sentiret de anima, fuissetne ante carnem, an non 0371B fuisset; fuisse respondit simul, et corpus et animam. Sciebam hominem haereticum laqueos in sermone quaerere. Tamdem reperi eum, ex quo corpus animasset, ex tunc eam dicere animam nuncupatam, quae prius vel daemon, vel Angelus Satanae, vel spiritus fornicationis, aut in parte contraria, dominatio, potestas, administrator spiritus, aut nuncius appellata sit. Si fuit anima antequam Adam in paradiso formaretur, in quolibet statu et ordine, et vixit, et egit (( Al. erat)) aliquid (neque enim possumus incorporalem, et aeternam in modum glirium immobilem torpentemque sentire), necesse est ut aliqua causa praecesserit, cur quae prius sine corpore fuit, postea circumdata sit corpore. Et si 426 animae est naturale esse sine corpore, ergo contra naturam est 0371C esse in corpore. Si contra naturam est esse in corpore, ergo resurrectio corporis contra naturam erit. Sed non fiet resurrectio contra naturam; ergo juxta sententiam vestram corpus quod contra naturam est resurgens, animam non habebit.
21. Manichaeum nominare pollutio est.—Dicis animam non esse de Dei substantia. Pulchre. Damnas enim impiissimum Manichaeum, quem nominare pollutio est. Dicis ex Angelis animas non fieri. Acquiesco paulisper, licet noverim quo sensu dixeris. Quia ergo didicimus quid neges, volumus scire quid credas. «Accepto, inquis, de terra limo, plasmavit Deus hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem; et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae (juxta quosdam, qui hoc 0371D impie praedicant), sed propriam conditionem.» Videte quanto circumitu, quod non quaerimus, eloquatur. Scimus quod de terra Deus plasmavit hominem, novimus quod insufflavit in faciem ejus, et factus est in animam viventem: non ignoramus quod anima 0372A rationalis sit, et proprii arbitrii, et scimus quod Dei illa conditio sit. Nemo dubitat errare Manichaeum, qui dicit eam esse Dei substantiam. Hoc nunc interrogo: Anima ista Dei conditio, liberi arbitrii, rationalis, neque de substantia Creatoris, quando facta sit: utrum eo tempore quo de limo factus est homo, et insufflatum est spiraculum vitae in faciem ejus: an quae prius fuerat (( Al. antea facta fuerat)), et inter rationabiles creaturas et incorporeas erat atque vivebat, Dei postea insufflatione donata sit? Hic taces, hic simplicem ac rusticum te simulas; et sub verbis Scripturae, ea quae Scriptura non sentit, abscondis. In eo loco ubi dicis, quod nullus quaerit, non illam partem aliquam esse suae (( Al. divinae)) naturae (juxta quosdam qui hoc impie praedicant) illud 0372B magis debueras dicere, quod omnes quaerimus, non eam, quae prius fuerat, non eam quam ante condiderat, quae inter rationabiles atque incorporeas et invisibiles creaturas multo jam tempore versabatur. Nihil horum loqueris, 427 producis nobis Manichaeum, et abscondis Origenem, et sicut parvulis cibum poscentibus, ludicra quaedam offerunt gerulae, ut avocent mentes eorum, sic tu nos rusticos avocas ad alia, ut dum alterius personae novitate tenemur, quod volumus non quaeramus.
22. Eva in typo Ecclesiae. Quotidie Deus fabricatur animas rationales. Libera confessio fidei.—Esto, hoc non loquaris, et simplicitas tua nihil in se habeat quod callide taceas. Qui ergo de anima semel dicere coeperas, et de re tanta ab exordio conditionis humanae 0372C repetere: cur, disputatione pendente, ad Angelos et ad dispensationem Dominici corporis repente transcendis: et tam grandi in medio praetermissa salebra, dubios nos in luto haerere pateris? Si insufflatio Dei (quod non vis, et quod nunc relinquis ambiguum) humanae animae conditio est: Eva, in cujus faciem non insufflavit Deus, unde animam habuit? Taceo de Eva, quae in typo Ecclesiae de costa viri aedificata, non debet post tanta saecula nepotum calumnias sustinere. Cain et Abel, primi ex primis hominibus, unde habuere animas? Omne deinceps humanum genus, quibus animarum censetur exordiis? Utrum ex traduce, juxta bruta animalia: ut quomodo corpus ex corpore, sic anima generetur ex anima? an rationabiles creaturae desiderio corporum 0372D paulatim ad terram delapsae, novissime etiam humanis illigatae corporibus sint? An certe (quod Ecclesiasticum est secundum eloquia Salvatoris) Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) . Et illud Isaiae: Qui format spiritum hominis 0373A in ipso. Et in Psalmis: Qui fingit per singulos corda eorum (Ps. XXXII, 15) , quotidie Deus fabricatur animas: cujus velle fecisse est, et conditor esse non cessat? Scio quae contra haec soleatis dicere, et adulteria nobis atque incesta proponere; quae longior pugna est, nec hujus temporis patitur angustias. Eadem controversia et in vos retorqueri potest: et quodcumque in Conditorem praesentis temporis videtur indignum, hoc etiam eo donante non est indignum. Nasci de adulterio, non ejus culpa est qui nascitur, sed illius 428 qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra quae fovet, non semen quod in sulcos jacitur, non humor et calor, quibus temperata frumenta in germem pullulant (sed verbi gratia, fur et latro qui fraude et (( Al. exinde)) vi eripit semina), sic 0373B in generatione hominum (( Al. genus humanum)) recipit terra, id est, vulva quod suum est; et receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. Et inter illas secretas ventris angustias, Dei manus semper operatur: idemque est corporis et animae Creator. Noli despicere bonitatem figuli tui, qui te plasmavit, et fecit ut voluit. Ipse est Dei virtus et Dei sapientia qui (( Al. quae)) in utero Virginis aedificavit sibi domum (Heb. XI) . Jephte inter viros sanctos Apostoli voce numeratus, meretricis est filius. Sed audi, ex Rebecca et Isaac, Esau genitus, hispidus, tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium avenasque degenerat: quia non in seminibus, sed in voluntate nascentis, causa est vitiorum atque virtutum. Si offensa est nasci corporibus 0373C humanis, quomodo Isaac (Genes. XVIII) , Samson (Judic. XIII) , Joannes Baptista (Luc. I) , de repromissione nascuntur? Intelligis quid sit fidem suam audacter ac libere profiteri? Pone errare me, aperte dico quod sentio. Et tu igitur aut libere nostra profitere, aut constanter tua loquere. Noli statuere te in acie mea, ut rusticitate simulata in tuto habeas, cum volueris, pugnanti terga confodere. Non est istius temporis contra Origenis dogmata conscribere: alteri istud, si Christus vitam dederit, operi dedicabimus. Nunc quaeritur, an qui arguitur, ad interrogata responderit, et simplex sit et aperta ejus responsio.
23. Cum timore Dei loquitur et vult audiri. Joannis confessio.—Transeamus hinc ad famosissimam de 0373D resurrectionne carnis et corporis quaestionem, in qua 0374A te rursum, lector, admonitum volo, ut cum timore et judicio Dei me scias loqui, et te audire debere. Neque enim tantae stultitiae sum, ut si in expositione illius fides mera est; et perfidiae nulla suspicio, quaeram accusandi occasionem: et 429 dum volo alium notare culpae, ipse noter calumniae. Lege ergo de resurrectione carnis quae subdita sunt; et cum legeris, et placuerint (scio enim placitura ignorantibus), suspende judicium, exspecta paulisper, usque ad finem responsionis nostrae cohibe sententiam: et si tibi postea placuerint, tunc nos calumniae denotabis. «Passionem quoque ejus in cruce et mortem ac sepulturam, quae universa servavit, ac resurrectionem veritate, et non putative confitemur: qui (Colos. XVIII) et primogenitus ex mortuis, primitias massae 0374B corporum nostrorum, quas in sepulcro positas suscitavit, pervexit ad coelum, spem nobis resurrectionis in resurrectione proprii corporis tribuens: unde et omnes sic speramus resurgere ex mortuis, sicut ille resurrexit. Non in aliis quibusdam peregrinis et in alienis corporibus, quae assumuntur in phantasmate: sed sicut ipse in illo corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum resurrexit: ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur, et in quibus nunc sepelimur, eadem ratione et visione speramus resurgere. Quae enim juxta Apostolum seminantur in corruptione, surgent in incorruptione: quae seminantur in ignobilitate, surgent in gloria. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 42) : de quibus et Salvator 0374C docens locutus est: Qui enim digni fuerint saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent neque nubentur: neque enim ultra mori poterunt: sed erunt sicut Angeli Dei: cum sint filii resurrectionis (Luc. XX, 35, 36) .
24. Rursum in alia parte Epistolae, hoc est, in fine suorum tractatuum, ut auribus illuderet nescientium, strepitum resurrectionis ac pompam hac verborum ambiguitate libravit: «Sed neque de secundo glorioso adventu Domini nostri Jesu Christi intermisimus, qui venturus est in gloria sua judicare vivos et mortuos: ipse enim suscitabit omnes mortuos, et ante suum tribunal 430 esse faciet: et unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum sive malum; scilicet aut coronandus in 0374D corpore, quod caste egit, et juste; aut condemnandus, 0375A quod voluptatibus pariter iniquitatibusque servivit.» Hoc quod in Evangelio legimus: In consummatione mundi, si fieri potest (Matth. XXIV) , seduci etiam electos, in hoc capitulo comprobamus. Audit vulgus indoctum mortuos et sepultos: audit resurrectionem mortuorum, veritate et non putative: audit primitias massae nostrorum corporum, in Domini corpore ad coelestia pervenisse: audit resurrecturos, non in peregrinis alienisque corporibus, quae assumuntur in phantasmate, sed sicut surrexit Dominus in corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum jacuit: ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur et sepelimur, in die judicii resurrecturos. Et ne hoc parum quis existimaret, addit in extremo capitulo: «Et unicuique 0375B reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum, sive malum: scilicet aut coronandus in corpore quod caste egit et juste: aut condemnandus, quod voluptatibus iniquitatibusque servivit.» Haec audiens, indoctum vulgus, in tanto mortuorum, sepulti corporis, resurrectionis sonitu, nullam stropham, nullas insidias suspicatur. Credit esse quod dicitur. Sanctiores enim sunt aures populi, quam sacerdotis animus.
25. Iterum atque iterum, te lector, commoneo, ut patientiam teneas, et discas quod ego quoque per patientiam didici; et tamen antequam vultum draconis evolvam, et dogma Origenis de resurrectione breviter exponam (non enim poteris vim scire antidoti, nisi venena perspexeris), illud diligenter observa 0375C et caute relegens numera: quod novies resurrectionem nominans corporis, ne semel quidem carnis inseruit: suspectumque tibi sit, quod de industria praetermisit. Dicit ergo Origenes 431 in pluribus locis, et maxime in libro de Resurrectione quarto, et in Expositione primi psalmi, et in Stromatibus, duplicem errorem versari in Ecclesia; nostrorum, et haereticorum: «Nos simplices et philosarcas dicere, quod eadem ossa, et sanguis, et caro, id est, vultus et membra, totiusque compago corporis resurgat in novissima die: scilicet ut pedibus ambulemus, operemur manibus, videamus oculis, auribus audiamus, circumferamusque ventrem insatiabilem, et stomachum cibos concoquentem. Consequens autem esse, qui ista credamus, dicere 0375D nos quod et comedendum nobis sit, et bibendum, digerenda stercora, effundendus humor, ducendae uxores, liberi procreandi. Quo enim membra genitalia, si nuptiae non erunt? Quo dentes, si cibi non molendi sunt? Quo venter et cibi si juxta Apostolum et hic et illi destruentur? ipso iterum clamante: 0376A Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem (I. Cor. I, 15) .» Haec nos innocentes et rusticos asserit dicere. «Haereticos vero, in quorum parte sunt Marcion, Apelles, Valentinus, Manes , nomen insaniae, penitus et carnis et corporis resurrectionem negare: et salutem tantum tribuere animae, frustraque nos dicere ad exemplum Domini resurrecturos, cum ipse quoque Dominus in phantasmate resurrexerit: et non solum resurrectio ejus, sed et ipsa nativitas τῷ δοκεῖν, id est, putative visa magis sit, quam fuerit. Sibi autem utramque displicere sententiam, fugere se et Nostrorum carnes, et Haereticorum phantasmata: quia utraque pars in contrarium nimia sit; aliis idem volentibus se esse quod fuerint (( Al. non erunt)); aliis 0376B resurrectionem corporum omnino denegantibus. Quatuor, inquit, elementa sunt, philosophis quoque nota et medicis, de quibus omnes res et corpora humana compacta sunt, terra, aqua, aer, et ignis. Terram in carnibus, aerem in halitu, aquam in humore, ignem 432 in calore intelligi. Cum ergo anima caducum hoc frigidumque corpusculum Dei jussione dimiserit, paulatim omnia redire ad matrices suas substantias: carnes in terram relabi, halitum in aera misceri, humorem reverti ad abyssos, calorem ad aethera subvolare. Et quomodo si sextarium lactis et vini mittas in pelagus, velisque rursum separare quod mixtum est: vinum quidem et lac quod miseras non perire (( Al. periere)), non tamen posse quod fusum est separari: sic substantiam 0376C carnis et sanguinis non perire quidem in originalibus materiis, non tamen in antiquam redire compaginem, nec posse ex toto eadem esse quae fuerint.» Cum autem ista dicantur, soliditas carnium, sanguinis liquor, crassitudo nervorum, venarumque perplexio, et ossium durities denegatur.
26. Origenis sententia.—«Alia ratione resurrectionem corporum confitemur, eorum quae in sepulcris posita sunt, dilapsaque in cineres: Pauli Pauli, et Petri Petri, et singula singulorum, neque enim fas est ut in aliis corporibus animae peccaverint, in aliis torqueantur: nec justi judicis, alia corpora pro Christo sanguinem fundere, et alia coronari.» Quis haec audiens, resurrectionem carnis eum negare putet? «Et, inquit, singulis seminibus ratio quaedam 0376D a Deo artifice insita, quae futuras materias in medullae principiis tenet. Et quomodo tanta arboris magnitudo, truncus, rami, poma, folia non videntur in semine, sunt tamen in ratione seminis, quam Graeci σπερματικὸν λόγον vocant: et in grano frumenti est intrinsecus vel medulla, vel venula, quae 0377A cum in terra fuerit dissoluta, trahit ad se vicinas materias, et in stipulam, folia, aristasque consurgit: aliudque moritur, et aliud resurgit. Neque enim in grano tritici, radices, culmus, folia, aristae, paleae sunt dissolutae: sic et in ratione humanorum corporum manent quaedam surgendi antiqua principia, et quasi ἐντεριώνη (( Al. ἀννερίαν)), id est, seminarium 433 mortuorum, sinu terrae confovetur. Cum autem judicii dies advenerit, et in voce Archangeli, et in novissima tuba tremuerit terra, movebuntur statim semina, et in puncto horae mortuos germinabunt: non tamen easdem carnes, nec in his formis restituent, quae fuerunt. Vis scire verum esse quod dicimus, audi Apostolum: Sed dicit aliquis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore 0377B venient? Insipiens, quod tu seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum; ut puta tritici, vitis et arboris (I Cor. XV, 36, 37) . Et quia de grano tritici ac semente arborum ex parte jam diximus, nunc de acino vinacii disseramus. Granum parvum est, ita ut vix duobus digitulis teneri possit. Ubi sunt radices? ubi radicum et trunci et propaginum tortuosa perplexio? Ubi pampinorum umbracula, et uvarum pulchritudo, futura vina parturiens? Aridum est quod tenetur, et pene vix cernitur: sed in sicco illo grano, potentia Dei, et occulta ratione sementis, spumantia musta fundentur. Haec ligno tribues, homini non tribues: quod periturum est, sic ornatur: quod mansurum est, pristinam non recipiet vilitatem. Et vis rursum carnem, ossa, 0377C sanguinem, membra, ut crescentibus capillis tonsore egeas, nasus pituitas digerat, incrementa unguium resecanda sint, ut per inferiores partes vel stercora, vel libidines effluant? Si affers istas ineptias 0378A rusticorum, et carnis, in qua Deo placere non possumus, quasi inimicae oblivisceris, et resurrectionis mortuorum: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in contumelia, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XLII, 34) . Nunc oculis videmus, auribus audimus, manibus agimus, pedibus ambulamus. In illo autem corpore spirituali toti videbimus, toti audiemus, toti operabimur, toti ambulabimus: et transfigurabit Dominus corpus humilitatis notrae, conforme corporis suae gloriae. Quando dixit transfigurabit (Philipp. XXI) , 434 id est, μετασχηματίσει, membrorum, quibus nunc utimur, diversitas denegatur. Aliud nobis spirituale et aethereum promittitur: 0378B quod nec tactui subjacet, nec oculis cernitur, nec pondere praegravatur: et pro locorum, in quibus futurum est, varietate mutabitur. Alioqui si eaedem carnes erunt, et corpora quae fuerunt, rursum mares et feminae, rursum nuptiae; viris hirsutum supercilium, barba prolixa; mulieribus laeves genae, et angusta pectora, ad concipiendos et pariendos fetus venter et femora dilatanda sunt. Resurgent etiam infantuli, resurgent et senes: illi nutriendi, hi baculis sustentandi. Nec vos, o simplices, resurrectio Domini decipiat, quod latus et manus monstraverit, in littore steterit, in itinere cum Cleopha ambulaverit, et carnes et ossa habere se dixerit. Illud corpus aliis pollet privilegiis, quod de viri semine, et carnis voluptate non natum est. Comedit post 0378C resurrectionem suam et bibit, et vestitus apparuit, tangendum se praebuit, ut dubitantibus Apostolis, fidem faceret resurrectionis. Sed tamen non dissimulat naturam aerei corporis et spiritualis. Clausis 0379A enim ingreditur ostiis, et in fractione panis ex oculis evanescit. Ergo et nobis post resurrectionem bibendum erit et comedendum, et post cibum stercora egerenda? Et ubi erit illa promissio: Oportet mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53) ?»
27. Caro et corpus differunt. Astutia haereticorum.—Haec est omnis causa, cur in expositione fidei tuae, ad decipiendas aures ignorantium, novies corpus, et ne semel quidem carnem nominas: dum homines putant te carnes in corporibus confiteri, et idem carnem esse quod corpus. Si idem est, non diversum significat. Scio enim te hoc esse dicturum: Putavi idem corpus esse quod carnem: simpliciter sum locutus. Quare non carnem potius nominas, ut corpus significes, et indifferenter nunc carnem, 0379B nunc corpus, ut corpus in carne, et caro in corpore demonstretur? Sed mihi crede, non est simplex silentium tuum. 435 Alia enim carnis, alia corporis definitio est: omnis caro est corpus, non omne corpus est caro. Caro est proprie, quae sanguine, venis, ossibus, nervisque constringitur. Corpus quamquam et caro dicatur, interdum tamen aethereum, vel aereum nominatur, quod tactui visuique non subjacet, et plerumque visibile est atque tangibile. Paries est corpus, sed non caro: lapis corpus est, sed non caro dicitur. Unde Apostolus corpora coelestia appellat, et corpora terrestria. Coeleste corpus solis, lunae, stellarum. Terrestre, ignis, aeris, aquae, terrae, et reliquorum, quae absque anima his censentur elementis. Vides nos intelligere subtilitates 0379C vestras, et arcana, quae in cubiculis et inter perfectos loquimini, et quae populus foris stans, nec meretur audire, proferre in medium? Hoc est illud quod reducta ad auriculam manu, et concrepantibus digitis, ridentes dicitis: Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Ps. XLIV, 14) . Et introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3) . Patet quare corporis, et non carnis resurrectionem dixeris: scilicet ut nos rudes carnem te dicere putaremus in corpore, et hi qui perfecti sunt, intelligerent carnem in corpore denegari. Denique Apostolus in Epistola sua ad Colossenses, volens corpus Christi carneum, et non spirituale, aereum, tenue, demonstrare, significanter locutus est, dicens: Et vos cum essetis aliquando alienati a Christo, et inimici sensus ejus in operibus 0379D malis, reconciliavit in corpore carnis suae per mortem (Coloss. I, 21, 22) . Rursumque in eadem Epistola: In quo circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis (Coloss. II, 11) . Si corpus carnem solum significat, et non est nomen ambiguum, nec ad diversas intelligentias trahi potest: 0380A satis superflue corporeum et carneum dicit, quasi caro non intelligatur in corpore.
28. Symbolum fidei ab Apostolis traditum.—In Symbolo fidei et spei nostrae, quod ab Apostolis traditum, non scribitur in charta et atramento; sed in tabulis cordis carnalibus, post confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae, omne Christiani dogmatis sacramentum, carnis resurrectione concluditur. Et tu intantum in corporis, et iterum 436 corporis, et tertio corporis, et usque novies corporis, vel sermone vel numero immoraris, nec semel nominas carnem; quod illi semper nominant carnem, corpus vero tacent. Sed et illud quod argute subnectis, et prudenter praecavens dissimulas, scito nos intelligere. His enim testimoniis veritatem resurrectionis 0380B probas, quibus Origenes negat, et de dubiis incerta confirmans, certam fidei domum, subita tempestate subvertis. Seminatur, inquit, corpus animale: surget corpus spirituale. Neque enim nubent, neque nubentur; sed erunt sicut Angeli in coelis (I Cor. 15, 44; Matth. XXII, 30; et Luc. XX, 35) . Quae alia exempla assumeres, si resurrectionem negares? Vis resurrectionem carnis, veritate et non putative, ut loqueris, confiteri. Post illa, quibus ignorantium blanditus es auribus, quod in ipsis corporibus, in quibus mortui sumus et sepulti, resurgamus, hoc potius adjunge, et dic: Quomodo Dominus post resurrectionem fixuras clavorum ostendit in manibus, vulnus lanceae monstravit in latere, et dubitantibus Apostolis, quod putarent phantasma se videre, respondit, Palpate me et 0380C videte, quoniam spiritus carnes et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39) , et proprie ad Thomam: Infer digitum tuum in manus meas, et manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) ; sic et nos post resurrectionem eadem habebimus membra, quibus nunc utimur, easdem carnes et sanguinem et ossa: quorum in Scripturis sanctis opera, non natura damnantur. Denique in Genesi scriptum est: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. VI, 3) . Et Paulus Apostolus de prava doctrina et operibus Judaeorum: Non acquievi, ait, carni et sanguini (Gal. I, 16) . Et ad Sanctos, qui utique in carne erant, dicit: Vos autem in carne non estis; sed in spiritu: si tamen Dei spiritus habitat in vobis (Rom. VIII, 9) . 0380D Negans enim eos in carne, quos in carne esse constabat, non carnis substantiam, sed peccata damnabat.
29. Vera resurrectionis confessio. Elias et Enoch.—Haec est vera resurrectionis confessio, quae sic gloriam carni tribuit, ut non auferat veritatem. Quod 0381A vero dicit Apostolus, corruptibile hoc et mortale (I Cor. XV) , 437 hoc ipsum corpus, id est, carnem, quae tunc videbatur, ostendit. Quod autem copulat, induere incorruptionem, et immortalitatem, illud indumentum, id est vestimentum, non dicit corpus abolere quod ornat in gloria: sed quod ante inglorium fuit, efficere gloriosum; ut mortalitatis et infirmitatis viliore veste deposita, immortalitatis auro, et, ut ita dicam, firmitatis atque virtutis beatitudine induamur; volentes non spoliari carne, sed supervestiri in gloria, et domicilium nostrum, quod de coelo est, superindui desiderantes, ut devoretur mortale a vita. Certe nemo superinduitur, nisi qui ante vestitus est. Sic et Dominus noster in monte transfiguratus est in gloria (Matth. XVII, et Marc. IX) , non ut manus 0381B ac pedes caeteraque membra perderet, et subito in rotunditate vel solis, vel sphaerae volveretur: sed eadem membra solis fulgore rutilantia, Apostolorum oculos praestringerent: unde et vestimenta ejus mutata sunt in candorem, non in aerem; ne forte et vestes ejus asseras spirituales: Et facies ejus, inquit, fulgebat sicut sol (Matth. IX, 2) . Ubi autem facies nominatur, aestimo quod et caetera membra conspecta sint. Enoch translatus est in carne. Elias carneus raptus est in coelum (Genes. V, 4; Reg. II) : necdum mortui, et paradisi jam coloni, habent membra cum quibus rapti sunt atque translati. Quod nos imitamur jejunio, illi possident Dei consortio. Vescuntur coelesti pane, et saturantur omni verbo Dei, eumdem habentes Dominum, quem et cibum. Audi Salvatorem 0381C dicentem: Et caro mea requiescit in spe (Psal. XV, 9) . Et in alio loco: Caro ejus non vidit corruptionem (Act. II, 31) . Et rursum: Omnis caro videbit salutare Dei (Isai. XL, 5) . Et tu semper corpus ingeminas? Profer magis Ezechiel, qui ossa jungens ossibus et educens ea de sepulcris suis, et super pedes stare faciens, carnibus nervisque constringit, et cute desuper tegit (Ezech. XXXVII) .
30. Job athleta Ecclesiae ante Christum. Job videtur contra futurum Origenem scribere.—Tonet Job tormentorum victor, et testa radens putridae carnis saniem, miserias suas resurrectionis spe et veritate soletur: Quis mihi det, inquit, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio 0381D enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo 438 die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo (Job. XIX, 0382A 23 et seqq.) . Quid hac prophetia manifestius? Nullus tam aperte post Christum, quam iste ante Christum de resurrectione loquitur. Vult verba sua in perpetuum durare: et ut nulla possint vetustate deleri, exarari ea vult in plumbi lamina, et sculpi in silice. Sperat resurrectionem, immo novit et vidit, quod vivit Christus redemptor ejus, et in novissimo die de terra resurrecturus sit. Necdum mortuus erat Dominus, et Athleta Ecclesiae redemptorem suum videbat ab inferis resurgentem. Illud vero quod infert: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, puto quod non loquatur, quasi amator carnium, quas putridas fetentesque cernebat; sed ex fiducia resurgendi, contemnit praesentia, solatio futurorum. Rursum ait: Circumdabor pelle 0382B mea. Ubi hic corpus aethereum? ubi aereum, et spiritui et aurae simile? Certe ubi pellis et caro, ubi ossa et nervi, et sanguis et venae, ibi carnis structura, ibi sexus proprietas. Et in carne, inquit, mea videbo Deum. Quando omnis caro videbit salutare Dei, et Jesum Deum, tunc et ego videbo Redemptorem et Salvatorem, et Deum meum. Videbo autem in ista carne, quae me nunc cruciat, quae nunc prae dolore distillat. Idcirco Deum in carne conspiciam, quia omnes infirmitates meas sua resurrectione sanavit. Nonne tibi videtur jam tunc Job contra Origenem scribere, et pro carnis veritate, in qua tormenta sustinuit, alterum contra haereticos habere certamen? Dolet enim, si tanta sit frustra perpessus, et alia spiritualiter resurgente, ista carnaliter cruciata 0382C sit. Unde inculcat et exaggerat, et omnia lubricae confessionis arcana manifesta voce concludit, dicens: Quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Is si non sexu suo resurrecturus est, si non eisdem membris, quae jacuere in stercore, si non eosdem oculos aperiat ad videndum Deum, quibus tunc videbat vermiculos, ubi erit 439 ergo Job? Tollis ea in quibus substitit Job, et donas mihi inane vocabulum resurgentis: quomodo si navim post naufragium restitutam velis, ac neges singula de quibus navis construitur.
31. Veritas resurrectionis in quo sit. Similitudo angelorum nobis promissa in quo sit.—Ego libere dicam, et quamquam torqueatis ora, trahatis capillum, applaudatis pede, Judaeorum lapides requiratis, fidem 0382D Ecclesiae apertissime confitebor. Resurrectionis veritas sine carne et ossibus, sine sanguine et membris, intelligi non potest. Ubi caro et ossa, et sanguis et membra sunt, ibi necesse est ut sexus diversitas sit. Ubi sexus diversitas est, ibi Joannes Joannes, 0383A Maria Maria. Noli timere eorum nuptias, qui etiam ante mortem in sexu suo sine sexus opere vixerunt. Quando dicitur: In illa die neque nubent, neque nubentur (Matth. XXII, 30) , de his dicitur, qui possunt nubere, et tamen non nubent. Nemo enim dicit de Angelis: Non nubent, neque nubentur. Ego numquam audivi spiritualium Virtutum in coelo nuptias celebrari: sed ubi sexus est, ibi vir et femina. Unde et tu invitus licet, cogente veritate, confessus es, et dixisti: «Aut coronandus in corpore, quod caste egit et juste, aut condemnandus in corpore, quod voluptatibus iniquitatique servivit.» Tolle corpus et pone carnem, et virum ac feminam non negasti. Quis enim vivit cum gloria pudicitiae qui non habet sexum, per quem committi potuit impudicitia? Quis 0383B enim umquam lapidem coronavit, quia virgo permanserit? Angelorum nobis similitudo promittitur, id est, beatitudo illa, in qua sine carne et sexu sunt Angeli, nobis in carne et sexu nostro donabitur. Mea rusticitas sic credit, et sic intelligit sexum confiteri sine sexuum operibus: homines resurgere, et sic eos Angelis adaequari. Nec statim superflua videbitur membrorum resurrectio, quae caritura sint officio suo; cum adhuc in hac vita positi, nitamur opera non implere membrorum. Similitudo autem ad Angelos, non hominum in Angelos demutatio, sed profectus immortalitatis et gloriae est.
32. Enoch et Elias iterum.—Argumenta vero illa puerorum et infantium, et senum, et ciborum, 440 et stercorum, quibus adversum Ecclesias uteris, non 0383C sunt tua: de Gentilium fonte manarunt. Eadem enim opponunt nobis Ethnici. Qui Christianum esse te dicis, Gentilium arma depone. Discant illi magis a te resurrectionem carnis confiteri, quam tu ab illis negare. Aut si et tu de hostium numero es, ostende te libere adversarium, ut Ethnicorum suscipias vulnera. Dono tibi nutriculas tuas, ne vagiant infantes; dono decrepitos senes, ne hyberno frigore contrahantur. Frustra etiam tonsores artificia didicerunt, scientes Israeliticum populum per quadraginta annos, nec unguium, nec capillorum incrementa sensisse: et quod his majus est, non sunt attrita vestimenta eorum; nec inveteraverunt calceamenta eorum. Enoch et Elias, de quibus dudum diximus, tanto tempore in eadem permanent aetate, qua rapti 0383D sunt. Habent dentes, ventrem, genitalia, et tamen nec cibis, nec uxoribus indigent. Quid potentiam 0384A Dei calumniaris? qui potest de medulla illa et de seminario vestro, ἐντεριώνη, non carnes tantum de carnibus, sed corpus educere, et aliud ex alio facere; et de aqua, id est, de vilitate carnium, pretiosa et aerei corporis vina mutare: potest utique eadem potentia, qua de nihilo cuncta fabricatus est, reddere quae fuerunt: quia multo minus est restituere quod fuerit, quam facere quod non fuit. Miraris si de infantibus et senibus in perfecti viri aetatem resurrectio fiat, cum de limo terrae absque ullis aetatum incrementis, consummatus homo factus sit? Costa mutatur in feminam; et tertio humanae conditionis modo, vilia et pudenda nostrae nativitatis elementa mutantur in carnes: ligantur membris, discurrunt in venas, in ossa durantur. Vis et quartum genus 0384B humanae generationis audire? Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) . Aliter Adam, aliter Eva, aliter Abel, aliter homo Jesus Christus. Et in omnibus diversis exordiis, una hominis natura non differt.
33. Testimonia quae probant veram resurrectionem. Resurrectionis vocabulum quid significet.—Resurrectionem carnis, omniumque 441 membrorum si velim probare, et ad singula testimonia explanationes adjungere, multis libris opus erit: sed praesens causa hoc non desiderat. Proposui enim, non Origeni in omnibus respondere, sed fraudulentae satisfactionis aperire mysteria. Attamen quia longus fui in assertione contraria, et vereor ne dum fraudes 0384C pandere studeo, scandalum lectori reliquerim, acervatim testimonia ponam, cursimque perstringam, ut toto contra venenatam argumentationem Scripturarum pondere dimicemus. Qui vestem non habet nuptialem, nec servavit illud mandatum: Candida sint vestimenta tua semper (Matth. XII, 13) , manibus pedibusque constringitur, ne recumbat in convivio, sedeat in solio, stet ad dextram Dei; mittitur in gehennam, ubi fletus oculorum, et stridor dentium est (Matth. XXII) . Capilli capitis vestri numerati sunt (Luc. XII, 7) . Si capilli, puto facilius dentes. Frustra autem numerati, si aliquando perituri. Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent (Joann. V, 25) . Audient auribus, procedent pedibus. Hoc et Lazarus ante 0384D jam fecerat. Procedent autem de monumentis, id est, qui monumentis illati fuerant, venient mortui, 0385A et resurgent de sepulcris suis. Ros enim qui a Deo est, medicina est ossibus ipsorum. Tunc implebitur quod Dominus loquitur per Prophetam: Populus meus, intra in cellaria tua aliquantulum, donec ira mea transeat (Is. XXVI, 20, sec. LXX) . Cellaria sepulcra significant, de quibus hoc utique profertur, quod conditum fuerat. Et exibunt de sepulcris suis, veluti hinnuli de vinculis soluti. Gaudebit cor eorum, et ossa eorum sicut sol orientur: veniet omnis caro in conspectu Domini, et mandabit piscibus maris, et eructabunt ossa quae comederant, et faciet compagem ad compagem, et os ad os: et qui in terrae pulvere dormierunt, resurgent: alii in vitam aeternam, alii in opprobrium et confusionem aeternam (Dan. XII, 2) . Tunc videbunt justi impiorum poenas atque cruciatus: 0385B quoniam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in conspectu omnis carnis (Is. LXVI, 24) . Quotquot igitur habemus hanc spem, sicut exhibuimus membra nostra famulantia immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, 442 ita exhibeamus ea famulantia justitiae ad sanctificationem: ut resurgentes ex mortuis, in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 19) . Quomodo et vita Domini Jesu manifestatur in nostro mortali corpore: et qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum ejus in nobis (II Cor. IV, 14) . Justum enim est, ut qui semper mortificationem Christi in corpore nostro circumtulimus, vita quoque Jesu manifestetur in corpore nostro mortali, id est, in carne mortali 0385C secundum naturam, aeterna autem secundum gratiam. Vidit et Stephanus stantem Jesum ad dexteram Patris (Act. VII) , et manus Moysi mutata est in candorem nivis, et deinceps colori pristino restituta (Exod. IV) . In utraque diversitate manus fuit. Figulus ille Jeremiae, cujus per duritiam lapidum vas quod fecerat, confractum est, de eadem massa et de eodem luto redintegravit quod ceciderat (Jer. XVIII) : Sed et ipsum resurrectionis vocabulum significat non aliud ruere, aliud suscitari: et quod adjicitur, mortuorum, carnem propriam demonstrat: quod enim in homine moritur, hoc et vivificatur. Vulneratus ille itineris Jericho totus refertur ad stabulum, et delictorum plagae immortalitate sanantur (Luc. X) .
34. Resurrectionis veritas probata quadraginta diebus. 0385D Quare Christus comedit post resurrectionem? Marcionis error et blasphemia. Apollonius Tyaneus ante Domitianum.—Aperta sunt et sepulcra in Domini passione, quando sol fugit, terra tremuit, et multa corpora Sanctorum surrexerunt, et visa sunt in sancta civitate (Matth. XXVII) . Quis est, inquit Isaias, qui ascendit ex Edom: fulgida vestimenta ejus ex Bosor, sic formosus in stola candida (Isai. LXIII, 1, juxta LXX) . Edom aut terrenus interpretatur, aut cruentus. Bosor, aut caro, aut 0386A in tribulatione. Paucis verbis totum resurrectionis mysterium demonstrat, id est, et veritatem carnis et augmentum gloriae. Et est sensus: Quis est iste qui ascendit de terra, ascendit de sanguine? (Gen. XLIX, Isa. LXIII) . Cujus vestimenta juxta prophetiam Jacob, qui alligavit pullum suum ad vitem, et torcular calcavit solus, musto rubentia sunt de Bosor, id est, de carne, sive tribulatione mundi (Joan. XVI) : ipse enim vicit mundum. Ideoque rubra et fulgida sunt vestimenta ejus; quia speciosus est forma prae filiis hominum (Psal. XLIV) : et propter gloriam triumphantis in stolam candidam commutata sunt; et tunc vere 443 de Christi carne completum est: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum? Et quod in eodem libro scribitur: Fratruelis meus rubicundus et candidus 0386B (Cant. VIII, 5; V, 10) . Hunc imitantur, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus (Apoc. III) ; virgines enim permanserunt qui se castraverunt propter regna coelorum. Itaque in albis erunt vestibus. Eo tempore sententia Domini opere perfecta monstrabitur. Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitabo illud in novissimo die (Joan. VI, 39) . Totum videlicet hominem, quem totum nascendo susceperat. Tunc ovis quae perierat, et in inferioribus oberrabat, humeris Salvatoris tota portabitur: et quae peccatis languida fuit, clementia judicis sustentabitur (Luc. XV) . Tunc videbunt illum qui compunxerunt, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6) . Tribus et tribus caedent pectora, ipsi et mulieres eorum. Illae mulieres, quibus 0386C Dominus locutus est crucem portans: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos flete, et super filios vestros (Luc. XXIII, 28) . Tunc Angelorum vaticinium complebitur, qui stupentibus Apostolis sunt locuti: Viri Galilaei, quid statis stupentes in coelum. Hic Jesus qui a vobis assumptus est in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11) . Quale est autem, idcirco dicere Dominum post resurrectionem quadraginta diebus comedisse cum Apostolis, ne phantasma putaretur (Ibid.) ; et hoc ipsum quod comedit, in carne et in membris visus est, in phantasmate confirmare? Aut verum est quod videbatur, aut falsum. Si verum est, ergo vere comedit, et vere membra habuit. Si autem falsum, quomodo res falsas ostendere voluit, ut resurrectionis 0386D veritatem probaret? Nemo enim falso verum probat. Ergo, inquies, et nos post resurrectionem comesuri sumus? Nescio. Non enim scriptum est: et tamen si quaeratur, non puto comesuros. Legi enim, non esse regnum Dei cibum et potum, repromittens nobis quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (Rom. 1) . Moyses et Elias quadraginta diebus jejunaverunt ac noctibus (Is. LXV, 4; Deut. IX) . Hoc hominum natura non patitur, sed 0387A quod homini 444 impossibile est, Deo impossibile non est (III Reg. XIX) . Sicut qui futura praedicit, non interest utrum post decem annos, aut post centum futura pronuntiet, quia una est scientia futurorum: sic qui quadraginta diebus potest jejunare et vivere, immo non potest jejunare, sed vivit virtute Dei; et aeterno tempore poterit absque esca et potu vivere. Quare favum comedit Dominus? Ut resurrectionem probaret; non ut tuis faucibus mella permitteret. Piscem in prunis assum petiit, ut dubitantes confirmaret Apostolos, qui ad illum accedere non audebant, quod putarent se spiritum videre, non corpus (Joan XII) . Archisynagogi filia suscitatur, et cibum accipit: Lazarus quatriduanus mortuus resurgit, et prandens inducitur (Marc. V, Joann. XI) : non quia apud inferos esuriebat, sed quia difficultas 0387B operis, scrupulositatem fidei requirebat. Quomodo veras manus et verum ostendit latus: ita vere comedit cum discipulis: vere ambulavit cum Cleopha: vere lingua locutus est cum hominibus: vero accubitu discubuit in coena: veris manibus cepit panem, benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Quod autem ab oculis repente evanuit, virtus Dei est, non umbrae et phantasmatis. Alioquin et ante resurrectionem, cum eduxissent eum de Nazareth, ut praecipitarent de supercilio montis, transivit per medios, id est, elapsus est de manibus eorum. Numquid juxta Marcionem dicere possumus, quod ideo nativitas ejus in phantasmate fuerit, quia contra naturam qui tenebatur, elapsus est? Quod Magis licet, hoc Domino non licet? Apollonius Tyaneus scribitur 0387C cum ante Domitianum staret in consistorio, repente non comparuisse. Noli potentiam Domini Magorum praestigiis adaequare, ut videatur fuisse quod non fuit, et putetur comedisse sine dentibus, ambulasse sine pedibus, fregisse panem sine manibus, locutus esse sine lingua, et latus monstrasse sine costis.
35. Et quomodo, inquies, non cognoscebant eum in itinere, si ipsum habebat corpus, quod ante habuit. Audi Scripturam dicentem: Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent (Luc. XXIV, 16) . Et rursum: Aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum (Ibid. 31) . Numquid alius fuit quando 445 non agnoscebatur, et alius quando agnitus est? Certe unus atque idem erat. Cognoscere ergo, et non cognoscere, oculorum fuit, non ejus qui videbatur, licet 0387D et ipsius fuerit. Oculos enim tenebat eorum, ne se agnoscerent. Denique ut scias errorem qui versabatur in medio, non corporis Domini, sed oculorum fuisse clausorum: Aperti sunt oculi eorum, inquit, et cognoverunt eum (Joan. XX) . Unde et Maria Magdalene quamdiu non agnoscebat Jesum, et vivum 0388A quaerebat inter mortuos, hortulanum putabat. Agnoscit, et Dominum vocat. Post resurrectionem Jesus stabat in littore, discipuli in navi erant. Caeteris non cognoscentibus eum, dicit discipulus quem diligebat Jesus, Petro, Dominus est (Joan XXI, 12) . Prior enim virginitas virginale corpus agnoscit. Idem erat, et non idem omnibus videbatur. Statimque subjungitur: Et nemo audebat interrogare eum, Tu quis es? scientes quod Dominus est. Nemo audebat, quia Deum sciebant. Vescebantur cum prandente, quia hominem et carnem videbant, non quod alter Deus, alter homo esset, sed unus atque idem Filius Dei cognoscebatur ut homo, adorabatur ut Deus. Scilicet nunc mihi philosophandum est, incertos esse sensus nostros, et maxime visum. Carneades aliquis ab inferis excitandus, ut proferat verum. Remum in aqua fractum 0388B videri, porticus longius angustiores, rotundos procul turrium angulos, columbarum colla ad singulas conversiones colorem mutantia. Cum Rhode Petrum nuntiaret, et Apostolis diceret (Act. XII) : ob periculi magnitudinem evasisse: non credunt, phantasma suspicantur. Porro quod clausis ingressus est ostiis, ejusdem virtutis fuit, cujus et ex oculis evanescere. Lynceus (ut fabulae ferunt) videbat trans parietem: Dominus clausis ostiis, nisi phantasma fuerit, intrare non poterit? Aquilae et vultures transmarina cadavera sentiunt. Salvator Apostolos suos, nisi ostium aperuerit, non videbit? Dic mihi, acutissime disputator, quid est majus, tantam terrae magnitudinem appendere super nihilum, et super aquarum incerta librare: an Deum transire per 0388C clausam portam, et creaturam cedere Creatori? Quod majus est, tribuis: 446 quod minus est, calumniaris. Petrus super aquas ambulat gravi et solido corpore (Joan XX) . Mollis unda non cedit: paululum fides dubitat, et statim naturam suam corpus intelligit: ut sciamus, super aquas non corpus ambulasse, sed fidem.
36. Marcionitae disputatio.— Oro te, qui tantis contra resurrectionem uteris argumentis, ut simpliciter mecum loquaris. Credis vere Dominum resurrexisse, in eodem quo mortuus, quo sepultus est corpore, an non credis? Si credis, cur ista proponis, per quae resurrectio denegatur? Si non credis, qui ita imperitorum lactas animas, et resurrectionem casso nomine ventilas? audi. Nuper de Marcionis 0388D quidam schola: Vae, inquit, ei, qui in hac carne, et in his ossibus resurrexerit. Gaudens animus statim intulit: Consepulti enim sumus, et consurreximus cum Christo per baptismum (Rom. VI, 4) . Animae, an carnis resurrectionem dicis? Respondi, non solius animae, sed carnis, quae cum anima renascitur in lavacro. 0389A Et quomodo peribit, quae in Christo renata est? Quia scriptum est, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (II Cor. XV) . Attende, obsecro te, quod dicitur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Numquid non resurgent? Absit; sed non possidebunt. Quare non possidebunt? Quia sequitur, neque corruptio incorruptionem possidebit. Tamdiu ergo regnum Dei non possidebunt, quamdiu caro tantum sanguisque permanserint. Cum autem corruptivum induerit incorruptionem, et mortale induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53) , et lutum carnis in testam fuerit excoctum, quae prius gravi pondere premebatur in terram, acceptis spiritus pennis et immutationis, non abolitionis, nova gloria volabit ad coelum; et tunc implebitur illud quod scriptum est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, contentio 0389B tua? ubi est, mors, aculeus tuus (Ose. XIII, 14; et I Cor. XV, 55) ?
37. Joannis Epist. ad Theophil. Caesaria Metropolis Palaestinae: totius Orientis Antiochia. Isidorus Presbyter.—Praepostero ordine de animarum statu et carnis resurrectione respondimus: omissisque principiis Epistolae, tota nobis contra egregios tractatus ejus fuit disputatio. Maluimus enim de Dei rebus, quam de nostris injuriis dicere. Si peccaverit homo in hominem, rogabunt pro eo ad Dominum. Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25) ? Nunc e diverso 447 super omnia nostros adversarios immortali odio persequimur: blasphemantibus Deum, clementem porrigimus manum. Scribit ad Theophilum episcopum apologiam, cujus istud 0389C exordium est: «Tu quidem ut homo Dei, et apostolica ornatus gratia, curam omnium Ecclesiarum, maxime ejus quae in Jerosolymis est, sustines, cum ipse plurimis sollicitudinibus Ecclesiae Dei, quae sub te est, distringaris.» Laudat faciem, ad personam principum trahit. Tu qui regulas quaeris Ecclesiasticas, et Nicaeni concilii canonibus uteris, et alienos clericos, et cum suis episcopis commorantes tibi niteris usurpare, responde mihi, ad Alexandrinum episcopum Palaestina quid pertinet? Ni fallor, hoc ibi decernitur, ut Palaestinae metropolis Caesaria sit, et totius Orientis Antiochia. Aut igitur ad Caesariensem episcopum referre debueras, cui, spreta communione tua, communicare nos noveras; aut si procul expetendum 0389D judicium erat, Antiochiam potius litterae dirigendae. Sed novi cur Caesariam, cur Antiochiam nolueris mittere. Sciebas quid fugeres, quid vitares. Maluisti occupatis auribus molestiam facere, quam debitum Metropolitano tuo honorem reddere. Nec hoc dico, quod praeter amicitias, quae suspicionem 0390A generant, quidquam in legatione reprehendam; sed quia apud interrogantes magis et praesentes te purgare debueris. «Misisti religiosissimum hominem Dei Isidorum presbyterum, virum potentem tam ex ipsa incessus et habitus dignitate, quam divinae intelligentiae, curare etiam eos, qui animo vehementer aegrotant; si tamen sensum sui languoris habeant. Homo Dei mittit hominem Dei.» Nihil interest inter presbyterum et episcopum; eadem dignitas mittentis et missi: hoc satis imperite: in portu, ut dicitur, naufragium. Iste Isidorus qui in coelum tuis laudibus tollitur, idipsum infamatur Alexandriae, quod tu Jerosolymae; ex quo non legatus advenisse videtur, sed socius. Alioquin et litterae manu ejus scriptae, quae ante tres menses legationis ad nos directae erant, portantes errorem, Vincentio presbytero 0390B redditae sunt, quae usque hodie ab eo tenentur, quibus cohortatur 448 ducem exercitus sui, ut super petram fidei, stabili pesistat gradu, nec nostris naeniis terreatur. Pollicetur se antequam legationis esset ulla suspicio, venturum Jerosolymam, et ad adventum suum illico adversariorum cuncos proterendos. Et inter caetera his etiam verbis utitur: «Quomodo fumus in aere dissolvitur, et cera ad viciniam ignis liquescit: ita dissipabuntur qui semper Ecclesiasticae fidei resistentes, nunc per homines simplices eamdem fidem inquietare conantur.
38. Rogo te, lector, qui hoc scribit antequam veniat, qui tibi videtur? adversarius, an legatus? Iste est quem nos piissimum vel religiosissimum, et, ut verbum exprimamus e verbo, deicolam ((θεοσεβέστατον)) 0390C possumus dicere. Iste est homo divinae intelligentiae; tam potens, et tanta incessus ac habitus dignitate, ut quasi spiritualis Hippocrates, languorem animarum nostrarum sua potuerit praesentia mitigare, si tamen nos voluerimus suae medicinae acquiescere. Curet se tali medicamine, qui etiam alios curare consuevit. Nobis divina illa intelligentia, pro Christo stultitia est. Libenter nostra rusticitate languemus, ne collyrio vestro impie videre discamus. «Tuae vero sanctimoniae, pro optima voluntate quasi ad finem usque perducta sit, deprecamur Dominum in sanctis locis nocte ac die, ut ei reddat perfectam mercedem, et coronam vitae largiatur.» Recte gratias agis; nisi enim venisset Isidorus, tu in tota Palaestina tam fidelem sodalem non invenisses. Nisi ille 0390D tibi promissum apportasset auxilium, haereres in turba rusticorum, quae sapientiam tuam intelligere non posset. Haec ipsa apologia, de qua nunc sermo est, Isidoro praesente et multum collaborante, dictata est, ut idem esset, et dictator et bajulus litterarum.
0391A 39. Archelaus comes. S. Epiphanii prudentia.—«Cum ergo huc venisset, et accessisset ad nos tribus vicibus, et admovisset tam divinae sapientiae tuae, quam propriae intelligentiae habentia medicinam verba, nec profuit alicui, nec profuit ei quisquam.» Hic qui ad tres vices dicitur ad nos accessisse, ut in veniendo mysticum numerum conservaret, qui Theophili episcopi mandatum 449 nobis loquebatur, litteras ad nos ab eo missas noluit reddere. Cumque diceremus: Si legatus es, redde legationis epistolas: si epistolas non habes, quomodo legatum te probabis? Respondit se habere quidem litteras ad nos: adjuratum tamen ab Hierosolymorum episcopo, ne nobis eas redderet. En legati constantia, qui ut pacem faceret, et suspicionem in alteram partem 0391B favoris excluderet, aequum se utrisque tribuit. Et quia sine emplastro venerat, et medicorum armamenta non habebat, idcirco ejus medicina non profuit. Hieronymus et hi cum eo sunt, «et secreto et coram omnibus, frequentissime et sub jurisjurandi testificatione satis ei fecerunt, quod numquam de nobis (( Al. vobis)) ambiguitatem aliquam habuerint fidei, dicentes: Quomodo eo tempore quando communicabamus ei, nunc similiter eumdem affectum habemus de ratione fidei.» Videte quid faciat concordia dogmatum. Isidorus, ut haec significaret, ejus socius erat, homo Dei et presbyter θεοσεβέστατος, et vir potens, et sacro ac venerabili incessu, et divinae intelligentiae, et Hippocrates Christianorum vocatur. Ego misellus dum in solitudine delitesco, a 0391C tanto pontifice repente truncatus, presbyteri nomen amisi. Et tamen iste Hieronymus, cum pannosa turba et sordidatis gregibus, quid Isidoro illi fulmineo (( Al. fulmine)) ausus est respondere? At ne forte ille non cederet, et opprimeret eos praesentia, et mole corporis sui, non semel, non tertio, sed frequentissime juraverunt, se eum de quo quaestio erat, scire orthodoxum, nec umquam in suspicione habuisse haereseos. O apertum impudensque mendacium! O testimonium pro se, nec Catoni creditum! In ore enim duorum, vel trium testium stat omne verbum (Deut. XXVII, 6; et Matth. XVIII, 16; et II Cor. XVI, 1) . Alicubi (( Al. aliquando)) ne dictum, aut tibi alicubi mandatum est, quod sine satisfactione fidei communionem tuam subiremus? Quando per virum disertissimum, 0391D et christianissimum Archelaum comitem, qui sequester pacis era, condictus locus foederis fuit, nonne hoc in primis postulatum est, ut futurae concordiae fides jaceret fundamenta? Pollicitus est esse se venturum. Instabat dies 450 Paschae: frequens monachorum turba convenerat (( Al. venerat)): exspectabaris in loco: quid faceres, nesciebas. Repente 0392A mandasti aegrotare nescio quam: illo die te non posse venire. Ludione an episcopus haec loquitur? Pone verum esse quod dicis, propter unius mulierculae delicias, ne te absente doleat caput, fastidium sustineat, stomacho perfrigescat, Ecclesiae causam negligis? tot virorum, et christianorum et monachorum contemnis praesentiam? Noluimus occasionem dare: videbamus enim stropham dilationis tuae, injuriam patientia vicimus. Rescribit (( Al. quod scribit)) Archelaus: monet altero et tertio die manere, si vellet (( Al. si velles)) venire. At ille occupatus: Muliercula enim vomere non cessavit: dum nauseam evasisset, nostri penitus oblitus est. Post duos ergo menses tamdem exspectatus venit Isidorus, qui non, ut tu fingis, pro te testimonium, sed causam postulatae 0392B satisfactionis audivit. Cum enim objiceret nobis, quare ei communicastis, si haereticus erat? audivit ab omnibus, communicavimus nihil de haeresi suspicantes. Postquam vero a beato Papa Epiphanio conventus, tam sermone, quam litteris, respondere contempsit: cunctis monachis ab eodem Epiphanio scripta venerunt, ut absque satisfactione fidei, nullus ei temere communicaret. Presto sunt litterae, nec super hac re dubitari potest. Haec sunt quae fratrum turba respondit, non ut tu argumentaris, ex eo te non esse haereticum, quia aliquando non dictus sis. Hac enim ratione aegrotare non debebit, qui ante aegrotationem sanus fuit.
41. Pauliniani ordinatio.—«Quando autem coeptum est de ordinatione Pauliniani, et aliorum qui 0392C cum eo sunt, ventilari, videntes se reprehendi, cum propter charitatem atque concordiam concederentur eis omnia; hoc autem solum expeteretur, ut licet ab aliis contra regulas ordinati essent, tamen subjicerentur Ecclesiae Dei; ut non scinderent eam, atque proprium sibi facerent principatum: in hoc non acquiescentes, coeperunt proponere de fide, et omnibus notum facere, quod si non arguerentur hi qui cum Hieronymo presbytero erant, nihil culparent in nobis. Sin autem arguerentur erroris, 451 et culpae, cum penitus non queant de istiusmodi quaestionibus disputare, satisfactionem errati proprii non invenientes, ad ista confugerent: non quo sperarent nos posse convinci, sed famam nostram laedere niterentur.»
41 *. Paulinianus presbyter Cypri versabatur. Hieronymus 0392D ordinatus a Paulino.—Quod perplexa oratio est, nemo vitium interpretationis putet. Talis enim et Graeca est. Interim ego gaudeo, quod qui me decollatum putabam, subito mihi presbyterii caput video repositum. Dicit nos omnino convinci non posse, et venire ad praelium perhorrescit. Si causa discordiae, non ex dissensione fidei est, sed ex Pauliniani 0393A ut dicis, ordinatione descendit, quae tanta stultitia est volentibus occasionem dare, nolle respondere? Confitere fidem; sed tamen responde quod quaereris, ut omnibus luceat, non de fide, sed de ordinatione esse certamen. Quamdiu enim interrogatus de fide, tacueris, potest tibi adversarius dicere: Non est ordinationis causa, sed fidei. Si ordinationis causa est, stulte facis de fide interrogatus, tacere. Si fidei, stulte praetendis ordinationem. Porro quod dicis te petisse, ut subjicerentur Ecclesiae Dei, et non scinderent eam, neque proprium sibi facerent principatum, de quibus dicas, non satis intelligo. Si de me et de presbytero Vincentio, satis multo dormisti tempore, qui post annos tredecim, nunc excitatus haec loqueris. Ob id enim et ego Antiochiam, et ille 0393B Constantinopolim, urbes celeberrimas deseruimus, non ut te in populis praedicantem laudaremus: sed ut in agris et in solitudine adolescentiae peccata deflentes, Christi in nos misericordiam deflecteremus. Sin autem de Pauliniano tibi sermo est: vides eum Episcopo suo esse subjectum, versari Cypri, ad visitationem nostram interdum venire: non ut tuum, sed ut alienum; ejus videlicet, a quo ordinatus est. Quod si hic etiam esse voluerit, et in exsilio nostro quietus in solitudine vivere, quid tibi debet, nisi honorem quem omnibus debemus episcopis? Fac a te ordinatum: idem ab eo audies, quod a me misello homine sanctae memoriae 452 episcopus Paulinus audivit. «Num rogavi te, ut ordinarer? Si sic presbyterium tribuis, ut monachum nobis non auferas, tu 0393C videris de judicio tuo. Sin autem sub nomine presbyteri tollis mihi, propter quod saeculum dereliqui: ego habeo quod semper habui: nullum dispendium in ordinatione passus es.
42. Competentes in Ecclesia. Ab specu Domini prohibitus Hieronymus.—«Ut non scinderent, inquit, eam, neque proprium sibi facerent principatum.» Quis scindit Ecclesiam? Nos, quorum, omnis domus Bethleem in Ecclesia communicat? an tu qui aut bene credis, et superbe de fide taces: aut male, et vere scindis Ecclesiam? Nos scindimus Ecclesiam, qui ante paucos menses circa dies Pentecostes, cum obscurato sole, omnis mundus jam jamque venturum judicem formidaret, quadraginta diversae aetatis et sexus, presbyteris tuis obtulimus baptizandos? Et 0393D certe quinque presbyteri erant in monasterio, qui suo jure poterant baptizare; sed noluerunt quidquam contra stomachum tuum facere, ne et haec tibi de 0394A fide reticendi daretur occasio. An non tu potius scindis Ecclesiam, qui praecepisti Bethleem presbyteris tuis: ne competentibus nostris in Pascha baptismum traderent, quos nos Diospolim ( Lidda) ad confessorem et episcopum misimus Dionysium baptizandos? Ecclesiam scindere dicimur, qui extra cellulas nostras locum Ecclesiae non habemus? An non tu scindis Ecclesiam, qui mandas clericis tuis, ut si quis Paulinianum ab Epiphanio episcopo consecratum presbyterum dixerit, Ecclesiam prohibeatur intrare. Ex quo tempore usque in praesentem diem videmus tantum specum Domini; et haereticis intrantibus, procul positi suspiramus.
43. Nosne sumus, qui Ecclesiam scindimus: an ille qui vivis habitaculum, mortuis sepulcrum negat, 0394B qui fratrum exsilia postulat? Quis potentissimam illam feram, totius orbis cervicibus imminentem, contra nostras cervices specialiter incitavit? Quis ossa Sanctorum, et innoxios cineres hucusque verberari ab imbribus sinit? His nos blandimentis bonus Pastor invitat ad pacem, 453 et proprium arguit facere principatum: qui omnibus episcopis, rectam dumtaxat fidem tenentibus, et communione et charitate sociamur. An tu solus Ecclesia es, et qui te offenderit, a Christo excluditur? Si proprium defendimus principatum, ostende nos in paroecia tua habere episcopum. Quod tibi non communicavimus, fidei est: responde, et ordinationis erit.
44. «Occasionem quoque fingunt aliarum litterarum, quas dicunt sibi scripsisse Epiphanium. Quamquam 0394C dabit ille rationem pro omnibus quae gesta sunt ante tribunal Christi, ubi major et minor absque ulla personarum acceptione judicabitur. Attamen quomodo possunt illius niti epistola, quam de ordinatione Pauliniani illicita, et illorum qui cum eo sunt, a nobis coargutus scripsit: sicut et ipsa ejus epistola in exordio suo significat?» Rogo quae tanta est caecitas, Cimmeriis, sicut aiunt, tenebris involuta? Dicit nos occasionem fingere, et Epiphanii adversus se litteras non habere, statimque subjungit: «Quomodo possunt illius niti epistola, quam de ordinatione Pauliniani illicita, et eorum qui cum eo sunt, a nobis coargutus scripsit: sicut et ipsa ejus epistola in exordio suo significat?» Non habemus epistolam. Et quae est illa epistola 454 quae in exordio suo de Pauliniano 0394D loquitur? Est aliquid post exordium, cujus tu times facere mentionem. A te est coargutus aetatis, qua Paulinianus erat. Presbyterum ordinas, et 0395A legatum mittis ac socium: tantamque habes fiduciam, ut ubi Paulinianum mentitus es puerum, illuc puerum mittas presbyterum. Itemque Theosebam (( Al. Theosobium)) Thiriae Ecclesiae diaconum facis presbyterum, et contra nos armas, illiusque in nos abuteris eloquentia. Tibi soli licet Ecclesiae jura calcare: tu quidquid feceris, norma doctrinae est; et non erubescis ante tribunal Christi judicandum tecum Epiphanium provocare. Quae sequuntur post hoc capitulum, haec sunt: Mensae suae et domus contubernium imputat Epiphanio, scribitque eum numquam 0396A quam esse secum de Origenis dogmatibus locutum, et sub jurisjurandi testificatione confirmat, dicens: «Ne suspicionem quidem, sicut Deus testis est, perversae in nos fidei se habere monstravit.» Nolo respondere et arguere acriter, ne perjurii episcopum convincere videar. Praesto sunt plures epistolae Epiphanii: una ad ipsum, aliae ad episcopos Palestinos, et nuper ad Romanae urbis pontificem: in quibus dicit se eum coram multis, de dogmatibus arguentem non meruisse responsum, totumque nostrae parvitatis testis est monasterium.