Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Liber Secundus.
0281D 321 1. Secunda propositio Joviniani.—Secunda propositio est, eos qui fuerint baptizati, a diabolo non posse tentari. Et ne hoc stulte dicere videretur, adjecit: «Quicumque autem tentati fuerint, ostendi (( Al. ostendit)) eos aqua tantum, et non spiritu baptizatos, quod in Simone Mago legimus. Unde et Joannes dicit: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest 0282D peccare, quia ex Deo natus est. Et in hoc manifesti fiunt ((Mss. sunt)) filii Dei, et filii diaboli (I Joan. III, 9) . Et in fine Epistolae: Omnis qui natus est ex Deo non peccat; sed generatio Dei conservat eum; et malignus non tangit eum (I Joan. V, 18) .
2. Hieronymus. Peccatum fugat Christum et inducit diabolum.—Revera fortis objectio, et quae indissolubilis permaneret, nisi ipsius Joannis testimonio 0283A solveretur. Statim enim intulit: Filioli, custodite vos a simulacris (I Joan. V, 21) . Si omnis qui natus est ex Deo non peccat, et a diabolo tentari non potest, quomodo praecipit ut caveant ne tententur? Et in eadem rursus Epistola: Si dixerimus, quia ((Al. quoniam)) peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata, et mundet ((Al. emundet)) nos ab omni iniquitate. Si dixerimus, quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis (I Joan. I, 8 seqq.) . Existimo (( Al. aestimo)) quod Joannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum a diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur, et sperat remissionem, post baptisma, peccatorum: et Jovinianus 0283B meus dicit: Ne tangas me, quoniam mundus sum (Isai. LXV, juxta LXX) . Quid ergo? contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem quippe loco cur hoc dixerit, statim edisserit: Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quod cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est. In hoc scimus, 322 quoniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 1 seqq.) . 0283C Propterea, inquit, scribo vobis, filioli mei: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, ut non peccetis, et tamdiu sciatis vos in generatione Domini permanere, quamdiu non peccaveritis. Immo qui in generatione Domini perseverant, peccare non possunt. Quae enim communicatio luci et tenebris? Christo et Belial (II Cor. VI, 14) ? Quomodo dies et nox misceri nequeunt: sic nec justitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et Antichristus. Si susceperimus Christum in hospitio nostri pectoris (( Al. corporis)), illico fugamus (( Al. fugabimus)) diabolum. Si peccaverimus, et per peccati januam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedet. Unde et David post peccatum: Redde mihi, ait, laetitiam salutaris tui (Ps. L, 14) : scilicet quam peccando amiserat. 0283D Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est (Joan. II, 4) . Christus veritas appellatur: Ego sum, inquit, via et vita et veritas (Joan. XIV, 6) . Frustra nobis in eo plaudimus (( Al. applaudimus)), cujus mandata non facimus. Scienti bonum, et non facienti illud, peccatum est. Quomodo corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est. Nec grande putemus 0284A unum Deum nosse, cum et daemones credant et contremiscant. Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. I, 6) . Eligat adversarius e duobus quod vult: optionem ei (( Al. enim)) damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non remaledixit (I Petr. II, 22) , et tamquam agnus coram tondente sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 9) : ad quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil: qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus (I Joan. III, 5) . Nos autem 0284B juxta Epistolam Jacobi, multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec 323 si unius quidem diei fuerit vita ejus (Jacob. III, 2) : Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis? Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adam (Prov. XX, 9) . Unde et David: Ecce, ait, in inquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea (Psal. L, 7) . Et beatus Job: Si fuero justus, os meum impia loquetur; et si sine crimine, pravus inveniar. Et si purificatus in nive et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et exsecratum est me vestimentum meum (Job. XIV, juxta LXX, et IX) . Verum ne penitus desperemus, arbitrantes nos post peccata baptismi non posse salvari, statim hoc ipsum temperat: Et si quis peccavit, advocatum 0284C habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II, 1) . Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et advocatum pro delictis eorum Dominum pollicetur. Nec dicit: Si quid peccaveritis, advocatum habetis apud Patrem Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis vestris; ne eos diceres, non plena fide baptisma consecutos: sed Advocatum, inquit, habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; et non solum pro Joannis, illorumque peccatis; sed etiam pro totius mundi. In toto autem mundo et Apostoli sunt omnesque credentes. Ex quibus liquido comprobatur, post baptisma posse peccari. Frustra enim habemus 0284D advocatum Jesum Christum, si peccari non potest.
3. Error Montani et Novati damnatur. Liberi arbitrii sumus conditi. Nova imperitiae factio.—Petrus Apostolus, ad quem dictum fuerat: Qui lotus est, non necesse habet ut iterum lavet (Joan. XIII, 10) ; et, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) : ab ancilla perterritus negat. Et ipse Dominus: Simon, Simon, ecce, inquit, 0285A Satanas postulavit vos, ut cribraret sicut ((Al. quasi)) triticum. Ego autem rogavi pro te, ne ((Al. ut non)) deficeret fides tua (Matth. XVI, 26) . Et in eodem loco: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Quod si ante crucem dictum responderis, certe post crucem in Oratione Dominica dicimus: 324 Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12) . Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, quae in baptismate jam dimissa sunt? Quid oramus ne intremus in tentationem, et ut liberemur a malo, si diabolus tentare non potest jam baptizatos? Aliud autem est, si ad catechumenos haec oratio pertinet, et non convenit 0285B fidelibus et Christianis. Paulus electionis vas castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniatur (I Cor. IX) : Et datus est mihi, inquit, stimulus carnis, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7) . Et ad Corinthios: Timeo, inquit, ne sicut serpens decepit Evam in astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3) . Et alibi: Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana. Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. II, 10, 11) . Et rursum: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non dimittet vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam proventum, 0285C ut possitis sustinere (I Cor. X, 13) . Et, Qui sibi videtur stare, videat ne cadat. Et ad Galatas (Galat. V, 7) ; Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Et alibi: Voluimus ((Al. volumus)) venire ad vos: ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas (I Thess. II, 18) . Et ad maritos: Et iterum revertimini ad idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram (I Cor. VII, 5) . Et rursum: Dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis illa faciatis (Gal. V, 16, 17) . Ex utroque compacti, necesse est, ut utriusque contra se substantiae bella patiamur. Et ad Ephesios: Non est nobis pugna ((Al. colluctatio)) adversus 0285D carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 0286A 12) . Et existimat aliquis securos, et dormientes 325 nos esse debere post baptismum? Necnon ad Hebraeos: Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi futuri, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. VI, 4 et seqq.) . Certe eos qui illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque bonum Dei verbum, negare non possumus baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit, Et prolapsi sunt? Verum ne Montanus, et Novatus hic rideant, qui contendunt 0286B non posse renovari per poenitentiam eos qui crucifixerunt sibimet Filium Dei, et ostentui habuerunt; consequenter hunc errorem solvit, et ait: Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dictionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis (Hebr. IX, 10) . Et revera grandis injustitia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Ita locutus sum, inquit Apostolus, ut vos a peccatis retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Caeterum confido de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Neque enim justitiae Dei est, ut obliviscatur bonorum operum, et ministerii quod propter nomen ejus exhibuistis, et exhibetis 0286C in sanctos, et tantum meminerit peccatorum. Sed et apostolus Jacobus sciens baptizatos posse tentari, et propria corruere voluntate: Beatus, ait, vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. I, 12) . Ac ne putaremus secundum illud Geneseos, ubi scribitur Abraham a Deo fuisse tentatum, nos quoque tentari a Deo (Genes. XXII) : Nemo, inquit, cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dehinc concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum autem cum consummatum 326 fuerit, generat mortem (Jacob. I, 13 et seqq.) . Liberi arbitrii nos condidit 0286D Deus, nec ad virtutes, nec ad vitia necessitate trahimur. Alioquin ubi necessitas, nec corona est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus, non est 0287A enim volentis, neque currentis, sed miserentis et adjuvantis Dei, ut pervenire valeamus ad calcem: sic in malis atque peccatis, semina nostra sunt incentiva, et perfectio diaboli. Cum viderit nos super fundamentum Christi aedificare (( Al. aedificasse)) fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. Aedificemus ergo aurum, argentum, lapides pretiosos, et tentare non audebit: quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet quippe leo in insidiis et in occultis, ut interficiat innocentem. Et vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis. Et in alio loco scribitur: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara te ad tentationem (Eccli. XXVII, 6; II, 1) . Rursum idem Jacobus loquitur: Estote factores verbi, et non auditores tantum. Si quis auditor est 0287B verbi, et non factor, iste similis est viro, qui considerat vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit illud, et statim recedens oblitus est, qualis sit (Jacob. I, 22 et seqq.) . Frustra monuit, ut jungerent opera fidei, si post baptisma peccare non poterant. Qui totam legem, inquit, servaverit, et peccaverit in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10) . Quis nostrum absque peccato? Conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 12) . Petrus quoque, (II Pet. II, 9) , Novit, inquit, Dominus pios de tentatione eripere ((Al. eruere)). Et de falsis doctoribus: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. Superba ((Al. Superbia)) enim vanitatis loquentes pelliciunt ((Al. pellicit)) in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum 0287C effugerant, et ad errorem reversi sunt (Ibid. XVII, 18) . Nonne tibi videtur, pinxisse sermo Apostolicus novam imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae, quia quem non habent, doctrinarum promittunt imbrem, velut nubes propheticae, ad quas perveniat veritas Dei, et turbinibus exagitantur daemonum atque vitiorum. Loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est: Immundus est autem apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Proverb. XVI, juxta LXX) . Ut qui paululum refugerant a peccatis, ad suum 327 revertantur errorem; et suadent in luxuria, ciborum carnisque delicias. Quis enim non libenter audiat (( Al. audient)): Manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? Sapientes et prudentes, pravos vocant: eos vero qui 0287D dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. Joannes Apostolus, immo in Joanne Salvator scribens Angelo Ephesi Ecclesiae: Scio, inquit, opera tua, et laborem et patientiam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto 0288A unde cecideris, et age poenitentiam; et prima opera fac. Sin autem, veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II, 2 et seqq.) . Similiter et caeteras Ecclesias, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam ad poenitentiam provocat, et nisi revertantur ad opera pristina, comminatur. Et in Sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinaverunt (( Al. coinquinaverint)) vestimenta sua; et ambulaturi sunt (( Al. sint)) cum eo in albis, quia digni sunt. Cui autem dicit (( Al. scribit)): Memento unde cecideris. Et, Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini. Et, Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae. Et, In mente habe, qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age, et reliqua utique ei dicit 0288B qui credidit, et baptizatus est, et stans quondam, corruit per delictum.
4. Omnes retro sancti ejusdem meriti, cujus nunc Christiani. Salomon amore mulierum a Deo discessit. Jesus Josedech typus Salvatoris. Angeli possunt recipere peccatum. —Paulisper de veteri Testamento exempla distuleram; quia solent ubicumque contra eos facit, dicere, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth. II) . Caeterum quis ignorat sub altera (( Al. alta)) dispensatione Dei, omnes retro sanctos ejusdem fuisse meriti, cujus nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in conjugio; sic nunc virgines placent in perpetua castitate. Servivit ille legi et tempori suo; serviamus et nos Evangelio et tempori nostro, in quos fines saeculorum decurrerunt 0288C (I Cor. X,) . David electus secundum cor Domini (I Reg. XIII) , qui omnes ejus fecerat voluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tenta me, ure renes 328 meos, et cor meum (Ps. XXV, I, 2) , postea tentatur a diabolo, et post peccatum poenitens loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1) . Magnum peccatum magna deleri vult misericordia. Salomon, amabilis Domini, et cui bis Deus fuerat revelatus; quia amator mulierum fuit, a Dei amore discessit. Manassen impiissimum regem post captivitatem Babylonicam, in pristinam dignitatem Liber Dierum ( Paralipomena) restitutum refert. Et Josias 0288D vir sanctus, in campo Magedo ab Aegyptio rege confoditur. Jesus quoque filius Josedech, sacerdos magnus, quamquam in typo praecesserit Salvatoris, qui nostra peccata portavit, et alienigenam sibi ex gentibus Ecclesiam copulavit, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus 0289A a dextris ejus; et candida illi vestimenta deinceps redduntur. Superfluum est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis offenderint Deum, et terram repromissionis non intraverint: cum beatus Job Angelos quoque et omnem creaturam peccare posse commemoret, dicens: Quid enim, numquid homo coram Deo mundus est? Aut in operibus suis sine macula vir? Si contra servos suos non credit: et adversum Angelos suos pravum quid reperit; quanto magis habitantes in domibus luteis (Job. IV, 17 et seqq.) , de quibus et nos ex eodem luto sumus! Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1) . Et cecidit Lucifer, qui mittebat ad universas nationes. Et ille qui in paradiso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, vulneratus a monte Domini, 0289B ad inferna descendit. Unde et Salvator in Evangelio: Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18) . Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? Si in coelo ruinae, quanto magis in terra? Et tamen cum ceciderit Lucifer (immo post casum coluber antiquus), virtus ejus in lumbis ejus, et potestas ejus super umbilicum ventris. Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit juxta juncum et calamum et caricem. Ipse est rex omnium, quae in aquis sunt (Job. XL et seqq.) : ubi scilicet voluptas et luxuria, et propago, et irrigatio nuptiarum. Quis enim denudabit faciem vestitus 329 ejus? Et portas vultus ejus quis aperiet? Saginantur in eo nationes , et partiuntur eum Phoenicum gentes (Job. XLI) . Ac ne forsitan tacite legentis 0289C cogitatio putaret, eas tantum Phoenicum gentes et populus Aehiopum significari, quibus draco in escam datus sit, statim de his qui per mare hujus saeculi transeunt (( Al. transierunt)), et ad portum salutis pervenire festinant, dicitur: Et in navibus piscatorum caput ejus stat sicut incus ((Al. incudo)) infatigabilis: reputat ferrum ut paleas, et sicut lignum putre (Al. putridum) aes. Et omne aurum maris sub eo, sicut lutum. Fervescere facit abyssum, sicut vas aeneum: aestimat mare sicut deletum, et tartarum abyssi ut captivum. Omne altum videt (Joan. XL, fine; et XLI, 5) . Et arbitratur Jovinianus meus facile sibi eum posse succumbere. Quid loquar de sanctis viris et de Angelis, qui cum creaturae Dei sint, possunt utique recipere peccatum? Filium Dei tentare ausus 0289D est, et prima ejus et secunda sententia repercussus, 0290A nihilominus caput levat, et tertio vulneratus, usque ad tempus recedit, differens magis tentationem, quam auferens: et nos nobis blandimur de baptismate: quod sicut priora peccata dimittit, sic in futurum servare non potest, nisi baptizati omni custodia servaverint cor suum.
5. Tertia quaestio.—Tandem pervenimus ad cibos, et tertiae quaestionis nobis opponitur difficultas: «Ad hoc creata esse omnia, ut usui mortalium deservirent. Et quomodo homo, rationale animal, quasi quidam habitator et possessor mundi, Deo subjacet, et suum veneratur Auctorem, ita cuncta animantia, aut in cibos hominum, aut in vestitum, aut ad scindendam terram, aut ad subvectionem frugum, aut ipsius hominis esse creata: unde et jumenta 0290B ab eo quod juvent, appellentur. Quid est, ait David, homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti ((Al. minorasti)) eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves 330 et boves universas ((Al. universa)), insuper et pecora campi, Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 5 et seq.) . Esto, inquit, bos ad arandum, ad sedendum equus, canis ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sint. Quis usus porcorum, absque esu carnium? quid capreae, cervuli (( Al. cervi)), damulae, apri, lepores, et hujusmodi venatio? quid anseres silvestres et domestici? quid anates, quid ficedulae? quid attagen? quid fulica? 0290C quid turdus? Cur in domibus gallina discurrit? Si non comeduntur, haec omnia frustra a Deo creata sunt. Verum quid opus est argumentis cum manifestissime Scriptura doceat (Gen. 9) , omne quod movetur, sicut olera herbarum, data nobis in escam: et Apostolus clamitet: Omnia munda mundis, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (Rom. XIV, 20) : et venturos in novissimo, qui prohibeant nubere, et vesci cibis, quos Deus creavit ad utendum (I Tim. IV) . Ipse Dominus vini potator et vorator a Pharisaeis appellatur, et publicanorum conviva et peccatorum: Zachaei prandium non recusans, vadens ad nuptiarum epulas. Porro aliud est, si stulta contentione dicitis, eum isse ad prandium jejunaturum, et impostorum more dixisse: Hoc comedo, 0290D illud non comedo: nolo vinum bibere, quod 0291A ex aquis creavi. In typo sanguinis sui non obtulit aquam, sed vinum. Post resurrectionem piscem et favum comedit, non sesama, nuces et sorbitiunculas. Petrus Apostolus non exspectat stellam more judaico, sed hora sexta in solarium pransurus ascendit. Paulus in navi panem frangit, non caricas. Timotheo dolenti stomachum, vinum suadet bibere, non piracium. De ciborum sibi placent abstinentia, quasi non et superstitio Gentilium Castum Matris Deum observet et Isidis.»
6. Hieronymus. Physici qui prosa et versibus scripserunt. Nostra religio erudit sapientiae sectationem. Epicuri sententia damnata.—Sequar ergo vestigia propositionis 331 expositae: et antequam ad Scripturas veniam, doceamque ex eis Deo grata jejunia, et acceptabilem continentiam, argumentis philosophorum 0291B argumenta componam; et probabo, non Empedoclis et Pythagorae nos dogma sectari, qui propter μετεμψύχωσιν, omne quod movetur et vivit, edendum non putant; et ejusdem criminis reos arbitrantur, qui abietem quercumque succiderint, cujus parricidae sunt et venefici: sed venerari conditorem nostrum, qui in usus hominum cuncta creavit (( Al. generavit)). Et quomodo bos ad arandum, equus ad sedendum, canes ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sunt: ita sues et cervos, et capreas et lepores, et caetera: sed illa non statim ad comedendum creata esse, sed in alios usus hominum. Si enim omne quod movetur 0292A et vivit, ad vescendum factum est, et praeparatum gulae, respondeant mihi, cur elephanti, cur leones, ursi, leopardi, lupi: cur viperae, scorpii, cimices, culices, pulicesque: cur vultur, aquila, corvus, accipiter: cur ceti, delphines, phocae, minutaeque cochleolae conditae sint? Quis nostrum leonem, quis viperam, quis vulturem, quis ciconiam, quis milvum, quis reptantes in littoribus vermiculos umquam comedit (( Al. comederit))? Sicut igitur haec proprios usus habent, ita possumus dicere et caeteras bestias, pisces, aves non ad esum, sed ad medicinam creatas. Denique carnes viperae, unde theriaca conficitur, quantis rebus aptae sint, norunt medici. Segmenta eboris in medelas varias assumuntur. Fel hyaenae oculorum restituit claritatem, et stercus ejus et canum putrida curat vulnera. Et (quod forsitan 0292B legenti mirum sit) hominis fimus quantis curationibus proficiat, Galenus ἐν ἁπλοῖς docet. Aiunt 332 physici, quod pellis colubri, qua exuitur, decocta in oleo, mire dolorem aurium mitiget. Quid ita inutile videtur nescientibus ut cimices? Si sanguisuga faucibus haeserit, fumo ejus excepto, statim evomitur: et difficultas urinae hujus appositione laxatur. Porcorum autem, et anserum, et gallinarum, phasianorumque adipes quid commodi habeant, omnes medicorum declarant libri: quos (( Al. quod)) si legeris, videbis, tot curationes esse in vulture, quot membra sunt. Pavi fimus podagrae fervorem mitigat. Grues (( Al. gruis)), ciconiae, fel aquilae, sanguis accipitris, 0293A struthiocamelus, ranae, chamaeleontes, hirundinis stercus, et carnes, quibus morbis aptae sint, dicerem, si mihi propositum esset de medela corporum disputare. Legat qui vult Aristotelem et Theophrastum prosa, Marcellum Sidetem, et nostrum Flavium hexametris versibus disserentes: Plinium quoque Secundum, et Dioscoridem, et caeteros tam physicos quam medicos, qui nullam herbam, nullum lapidem, nullum animal tam reptile, quam volatile, et natatile, non ad suae artis utilitatem referunt. Igitur cum mihi dixeris, cur porcus creatus est? statim tibi respondebo, puerorum more certantium, cur viperae, cur scorpii? Nec Deum superfluorum judicabis artificem, quia plurimae et bestiae et volucres sunt, quas tuae fauces recusent. Sed ne 0293B contentiosum hoc, et pugnax magis videatur esse quam verum, audi idcirco sues, et apros, et cervos, et reliquas animantes creatas, ut milites, et athletae, nautae, rhetores, metallorumque fossores, et caeteri duro operi mancipati, haberent cibos, quibus fortitudo corporum necessaria est: qui portant arma et cibaria: qui pugnis et calcibus sua invicem membra debilitant, qui remos 333 trahunt, quorum latera ad clamandum dicendumque sunt valida: qui subvertunt montes, et sub sudo et imbribus dormiunt. Caeterum nostra Religio, non πύκτην, non athletam, non nautas, non milites, non fossores; sed sapientiae erudit sectatorem, qui se Dei cultui dedicavit: et scit cur creatus sit, cur versetur in mundo quo abire festinet. Unde et Apostolus loquitur: Quando 0293C infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10) . Et, Si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16; et Coloss., III) . Et, Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Phil. I, 23) . Et, Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14) . Numquid omnibus praeceptum est, ne duas tunicas habeant: ne cibos in pera, aes in zona, virgam in manu, calceamentum in pedibus? ut vendant universa quae possident, dentque pauperibus, et sequantur 0294A Jesum (Matth. X, et Marc. VI) ? Sed (( Al. sed de his)) his utique, qui volunt esse perfecti. Alioquin a Joanne Baptista aliud praecipitur militibus, aliud publicanis. Dominus autem dicit in Evangelio ad eum, qui se jactaverat legis universa complesse: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) . Ne grave onus nolenti videretur imponere, in propria audientis voluntate dimisit dicens: Si vis perfectus esse. Quamobrem et ego tibi dicam: Si vis perfectus esse, bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare. Si vis perfectus esse, melius est saginare animam, quam corpus. Si autem parvulus es (( Al. si autem parvulus)) et cocorum jura te delectant, nemo eripit faucibus tuis esculentas dapes. 0294B Manduca et bibe, et si tibi placet, cum Israele lude consurgens, et canito: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32) . Manducet et bibat, qui post cibos exspectat interitum; qui cum Epicuro dicit: Post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est. Nos Paulo credimus intonanti: Esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13) .
7. Gentium variarum victus. Locustae Joannis Baptistae. Valentis lex de vitulis non comedendis. Variarum gentium mores. Singulae Aegypti civitates singulas bestias colebant. —Haec autem de Scripturis pauca posuimus, ut congruere nostra cum philosophis doceremus. Caeterum quis ignoret, unamquamque gentem non communi lege naturae, sed his, quorum apud 0294C se copia est, vesci solitam? Verbi 334 gratia, Arabes et Saraceni, et omnis eremi barbaria, camelorum lacte et carnibus vivit: quia hujuscemodi animal pro temperie et sterilitate regionum facile apud eos et gignitur et nutritur. Hi nefas arbitrantur porcorum vesci carnibus. Sues enim, qui glande, castaneis, radicibus filicum, et hordeo ali solent, aut raro apud eos, aut penitus non inveniuntur: et si inventi fuerint, alimenta non habent, quae supra 0295A diximus. E regione septentrionales populos, si ad esum asinorum camelorumque compellas, simile putabunt eorum vesci carnibus, ac si lupum comedere cogantur, aut corvum. In Ponto et Phrygia, vermes albos et obesos, qui nigello capite sunt, et nascuntur in lignorum carie, pro magnis reditibus paterfamilias exigit. Et quomodo apud nos attagen et ficedula, mullus et scarus in deliciis computantur: ita apud illos ξυλοφάγον (( Al. ξυλοφαγιον)) comedisse luxuria est. Rursum Orientales et Libyae populos, quia per desertum et calidam eremi vastitatem locustarum nubes reperiuntur, locustis vesci moris est. Hoc verum esse Joannes quoque Baptista probat. Compelle Phrygem et Ponticum, ut locustam comedat, nefas putabit. Coge Syrum, Afrum et Arabem 0295B ut vermes Ponticos glutiat, ita eos despiciet, ut muscas, millepedas, et lacertos. Quamquam Syri et crocodilis terrenis, Afri etiam lacertis viridibus vesci soleant. In Aegypto et Palaestina propter boum raritatem nemo vaccam comedit, taurorumque carnes et boum vitulorumque assumunt in cibis. At in nostra provincia scelus putant vitulos devorare. Unde et Imperator Valens nuper legem per Orientem dederat, ne quis vitulorum carnibus vesceretur, utilitati agriculturae providens, et pessimam judaizantis vulgi emendans consuetudinem, pro altilibus et lactentibus, vitulos consumentis. Nomades, et Troglodytae, et Scythae, et Hunnorum nova feritas, semicrudis vescuntur carnibus. Porro Ichthyophagi, gens errans in littore maris Rubri, super petras solis calore ferventes assant pisces, et hoc solo alimento 0295C victitant. Sarmatae, 335 Quadi, Vandali, et innumerabiles aliae gentes, equorum et vulpium carnibus delectantur. 0296A Quid loquar de caeteris nationibus, cum ipse adolescentulus in Gallia Atticotos (( Al. Scotos)), gentem Britannicam, humanis vesci carnibus: et cum per silvas porcorum greges et armentorum pecudumque reperiant, pastorum nates et feminarum, et papillas solere abscindere, et has solas ciborum delicias arbitrari? Scotorum natio uxores proprias non habet: et quasi Platonis politiam legerit, et Catonis sectetur exemplum, nulla apud eos conjux propria est, sed ut cuique libitum fuerit, pecudum more lasciviunt. Persae, Medi, Indi, et Aethiopes, regna non modica, et Romano regno paria, cum matribus et aviis, cum filiabus et neptibus copulantur. Messagetae et Derbices miserrimos putant, qui aegrotatione moriantur: et parentes, cognatos, propinquos, cum 0296B ad senectam venerint, jugulatos devorant: rectius esse ducentes, ut a se potius, quam a vermibus comedantur. Tibareni quos dilexerint, senes suspendunt in patibulis. Hircani volucribus et canibus semivivos projiciunt: Caspii iisdem bestiis mortuos. Scythae eos qui a defunctis amati sunt, vivos infodiunt cum ossibus mortuorum. Bactri canibus ad hoc ipsum nutritis, objiciunt senes. Quod cum Alexandri Praefectus Stasanor emendare voluisset, pene amisit provinciam. Coge Aegyptium, ut ovium lacte vescatur: impelle, si vales, Pelusioten, ut manducet cepe. Singulae pene in Aegypto civitates singulas bestias et monstra venerantur: et quodcumque coluerint, hoc inviolabile et sacrum putant. Unde 336 et urbes quoque apud eos ex animalium vocabulis nuncupantur: Leonto, Cyno, Lyco, Busyris, 0296C Thmuis, quod interpretatur hircus. Et ut sciremus quales deos semper Aegyptus recepisset, nuper ab 0297A Hadriani amasio urbs eorum Antinous appellata est. Pervides igitur, quod non solum in esu, sed et in sepulturis, et in connubiis, et in omni conversatione unaquaeque gens suo ritu et proprietatibus victitet: et hoc eam naturae legem putare, quod didicit. Verum fac esum carnium cunctis nationibus esse communem; et passim licere, quod passim gignitur. Quid ad nos, quorum conversatio in coelis est; qui super Pythagoram et Empedoclem, et omnes sapientiae sectatores, non ei debemur cui nascimur, sed cui renascimur: qui repugnantem carnem, et ad libidinum incentiva rapientem, inedia subjugamus? Esus carnium, et potus vini, ventrisque saturitas, seminarium libidinis est. Unde et Comicus: «Sine Cerere, inquit, et Libero friget Venus.»
0297B 8. Quinque sensus, vitiorum introitus. Vicinus insaniae amor mulierum.—Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest ante metropolis et arx mentis capi, nisi per portas ejus irruerit hostilis exercitus. Horum perturbationibus anima praegravatur: et capitur aspectu, auditu, odoratu, sapore, tactu. Si Circensibus quispiam delectetur: si athletarum certamine: si mobilitate histrionum: si formis mulierum: splendore gemmarum, vestium, metallorum, et caeteris hujuscemodi, per oculorum fenestras animae capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras 337 vestras (Jer. XXI) . Rursum auditus vario organorum cantu, et vocum inflexionibus delinitur: et carmine poetarum et comoediarum, mimorumque urbanitatibus 0297C et strophis, quidquid per aures introiens, virilitatem mentis effeminat. Odoris autem suavitas, et diversa thymiamata, et amomum, et cyphi, oenanthe, muscus, et peregrini muris pellicula, quod dissolutis et amatoribus conveniat, nemo nisi dissolutus negat. Porro ciborum aviditas, quod avaritiae mater sit, et animum quasi quibusdam compedibus degravatum in terra teneat, quis ignorat? Propter brevem gulae voluptatem, terrae lustrantur et maria; et ut mulsum vinum pretiosusque cibus fauces nostras transeat, totius vitae (( Ms. opere)) opera desudamus. Tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus, vicinus insaniae est. Ob hunc 0298A sensum, cupimus, irascimur, gestimus, invidemus, aemulamur, solliciti sumus, et expleta voluptate per quamdam poenitudinem, rursus accendimur: quaerimusque facere, quod cum fecerimus, iterum poeniteamus. Igitur cum per has portas, quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostrae mentis intraverint, ubi erit libertas, ubi fortitudo ejus, ubi de Deo cogitatio: maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati, et quodammodo exercere quod non agit?
9. Crates Thebanus. His igitur rationibus invitati multi philosophorum, reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comae, et susurrus avium, fontis speculum, rivus 0298B immurmurans, et multae oculorum auriumque illecebrae: ne per luxum et abundantiam copiarum, animae fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia constupraretur. Inutile ( periculosum et noxium) quippe est crebro videre per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere, 338 quibus difficulter careas. Nam et Pythagoraei hujuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverunt. Platonici quoque et Stoici in templorum lucis et porticibus versabantur, ut admoniti angustioris (( Al. augustioris)) habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent. Sed et ipse Plato cum esset dives, et toros ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret: ut posset vacare philosophiae, elegit Academiam villam 0298C ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangeretur: discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem, nisi earum rerum quas discerent. Quosdam legimus effodisse sibi oculos, ne per eorum visum a contemplatione philosophiae avocarentur. Unde et Crates ille Thebanus, projecto in mari non parvo auri pondere, Abite, inquit, pessum malae cupiditates: ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Quod si quis existimat (( Al. aestimat)) et abundantia ciborum potionumque se perfrui, et vacare posse sapientiae, hoc est, et versari in deliciis, et deliciarum vitiis non teneri, seipsum decipit. Cum 0299A enim procul ab his remoti saepe capiamur naturae illecebris, et cogamur ea cupere, quorum copiam non habemus; quanto magis, si circumdati retibus voluptatum, esse nos liberos arbitremur! Sensus noster illud cogitat, quod videt, audit, odoratur, gustat, attrectat, et ad ejus rei trahitur appetitum, cujus capitur voluptate. Quod mens videat, et mens audiat; et quod nec audire quippiam, nec videre possimus (( Al. possemus)), nisi sensus in ea quae cernimus, et audimus fuerit intentus, vetus quoque sententia est. Difficile est, immo impossibile, deliciis et voluptatibus affluentes, non ea cogitare quae gerimus: frustraque quidam simulant salva fide, et pudicitia et integritate mentis, se abuti voluptatibus, cum contra 339 naturam sit, copiis voluptatum sine 0299B voluptate perfrui: et Apostolus hoc ipsum cavens, dixerit: Quae autem in deliciis est , vivens mortua est (I Tim., V, 6) .
10. Corpus puer, anima paedagogus. Cibus facilior qui sustentat corpus. Sensus corporum quasi equi sunt, sine ratione currentes, anima vero in aurigae modum retinet frena currentium. Et quomodo equi absque rectore praecipites ruunt (( Al. sunt)): ita corpus sine ratione et imperio animae, in suum fertur interitum. Alia quoque comparatio animae et corporis a philosophis ponitur: corpus puerum, animam paedagogum esse dicentibus. Unde et Historicus: Animae, inquit, imperio, corporis servitio magis utimur. Alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Igitur nisi vitia adolescentis (( Al. adolentis)) 0299C et pueri, prudentia paedagogi rexerit, omnis conatus ejus et impetus ad lasciviam properant. Sine quatuor sensibus vivere possumus, id est, sine aspectu, auditu, odoratu, atque complexu. Absque gustu autem et cibis impossibile est humanum corpus subsistere. Adesse ergo debet ratio, ut tales ac tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegravetur; quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis venis, incentiva libidinum sustinenda. Luxuriosa res vinum, et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1) . Omnis qui cum his miscetur, non erit sapiens. Nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos, magno 0299D partos et perditos labore doleamus. Olerum, 0300A pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque cocorum non indiget: et sine cura sustentat humanum corpus, moderateque sumptus (quia nec avide devoratur, quod irritamenta gulae non habet) leviori digestione concoquitur. Nemo enim uno aut duobus cibis, hisque vilibus, usque ad inflationem ventris oneratur, quae diversitate carnium et saporis delectatione concipitur. Cum variis nidoribus fumant patinae, ad esum 340 sui, expleta esurie, quasi captivos trahunt. Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur; multique impatientiam gulae, vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt.
11. Oratione suasoria ad artes cap. ultimo. Grandis exsultatio animae unde sit. Tenuior victus. Exempla 0300B frugalitatis. Hippocrates in Aphorismis docet crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram compleverint, nisi cito ablatione sanguinis imminuantur, in paralysim et pessima morborum genera erumpere; et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursum habeant in quae possint crescere. Non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse vivere animal, nisi crescendi capax sit. Unde et Galenus vir (( Al. vel)) doctissimus, Hippocratis interpres, athletas, quorum vita et ars sagina est, dicit in Exhortatione medicinae, nec vivere posse diu, nec sanos esse: animasque eorum ita nimio sanguine, et adipibus, quasi luto involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus, et ructu, et ventris ingluvie cogitare. 0300C Diogenes tyrannos et subversiones (( Al. subversores)) urbium, bellaque vel hostilia, vel civilia, non pro simplici victu olerum pomorumque, sed pro carnibus et epularum deliciis asserit excitari. Quodque mirandum sit, Epicurus voluptatis assertor, omnes libros suos replevit oleribus et pomis, et vilibus cibis dicit esse vivendum; quia carnes, et exquisitae epulae, ingenti cura ac miseria praeparentur, majoremque poenam habeant in inquirendo (( Al. quaerendo)), quam voluptatem in abutendo (Vid. Lactantium l. III, c. 17) . Corpora autem nostra cibo tantum et potu indigere. Ubi aqua et panis sit, et caetera his similia, ibi naturae satisfactum (Vid. Laertium l. X; et Senecam l. III, Epist. 2 et 25) . Quidquid supra fuerit, 0300D non ad vitae necessitatem spectare: sed ad vitium 0301A voluptatis. Bibere, et comedere, non deliciarum ardorem, sed sitim famemque restinguere. Qui carnibus vescantur, indigere etiam his quae non sunt carnium. Qui autem simplici victu abutantur, eos carnes non requirere. Sapientiae quoque 341 operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus, quae labore nimio et cura indiget. Cito expletur naturae necessitas: frigus et fames, simplici vestitu et cibo expelli potest. Unde, et Apostolus: Habentes, inquit, victum, et vestitum ((Al. vestimentum)), his contenti simus (I Tim. VI, 8) . Deliciae et epularum varietates (( Al. varietas)), fomenta avaritiae sunt. Grandis exsultatio animae est, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus, et omnem ejus potentiam, epulas, libidines, propter quae 0301B divitiae comparantur, vilibus mutare cibis, et crassiore (( Al. grossiori)) tunica compensare. Tolle epularum et libidinis luxuriam, nemo quaeret divitias, quarum usus, aut in ventre, aut sub ventre est. Qui aegrotat, non aliter recipit sanitatem, nisi tenui cibo et castigato victu, quae λεπτὴ δίαιτα dicitur. Quibus ergo cibis recipitur sanitas, his et servari potest; ne quis putet morbos oleribus concitari. Si autem Milonis illius Crotoniatae vires olera non ministrant, quae nascuntur et aluntur ex carnibus: quid necesse est viro sapienti et philosopho Christi, tantam habere fortitudinem, quae athletis et militibus necessaria est, quam cum habuerit, ad vitia provocetur? Illi arbitrentur (( Al. arbitrantur)) carnes sanitati congruas, qui volunt abuti libidine, et in coenum demersi 0301C voluptatum, ad coitum semper exaestuant. Christiano sanitas absque viribus nimiis necessaria est. Nec turbare nos debet, si rari sint hujus propositi sectatores; quia rari sunt, et amici boni et fideles, et pudici et continentes, semperque virtus rara est. Lege Fabricii continentiam, Curii paupertatem, et in tanta urbe vix paucos invenies quos sequaris. Noli timere, ne si carnes non comederis, aucupes et venatores frustra artificia didicerint.
12. Podagrae medicina. Vitanda omnis satietas.—Legimus quosdam morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum, ad 0302A simplicem mensam et pauperes cibos redactos, convaluisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus, et epularum largitate, quae et corpus frangunt et 342 animam. Irridet Horatius (Epist. lib. I, ep. 2, ad Lollium) appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt poenitentiam:
Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas.
Et cum in amoenissimo agro in morsum voluptuosorum hominum se crassum pinguemque describeret, lusit his versibus:
Me pinguem et nitidum, bene curata cute, vises,
Cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
Sed et ex vilissimis cibis vitanda satietas est. Nihil enim ita obruit animum, ut plenus venter et exaestuans, et huc illucque
se vertens, et in ructus vel in
0302B crepitus ventorum efflatione respirans. Quale illud jejunium est, aut qualis illa refectio post jejunium, cum pridianis
epulis distendimur, et guttur
nostrum meditatorium efficitur latrinarum? Dumque volumus prolixioris inediae famam quaerere ((
Al. fama carere)), tantum voramus, quantum vix alterius diei nox digerat. Itaque non tam jejunium appellandum est, quam crapula,
ac fetens, et molesta digestio.
13. Dicaearchus, Xenophon, Chaeremon.— Dicaearchus in libris Antiquitatum, et descriptione Graeciae, refert sub Saturno, id est, in aureo saeculo, cum omnia humus funderet, nullum comedisse carnes, sed universos vixisse frugibus et pomis, quae sponte terra gignebat. Persarum regis Cyri vitam Xenophon octo voluminibus explicat: polenta et cardamo et 0302C sale ac pane cibario eos asserens victitare. Lacedaemoniorum mensae frugalitatisque, et suprascriptus Xenophon et Theophrastus, et omnes pene scriptores Graeciae testes sunt. Chaeremon Stoicus, vir eloquentissimus, narrat de Vita antiquorum Aegypti sacerdotum, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis, semper in templo fuerint; et rerum naturas, causasque ac rationes siderum contemplati sint; numquam mulieribus se miscuerint; numquam cognatos et propinquos, ne liberos quidem 343 viderint, ex eo tempore, quo coepissent divino cultui deservire; carnibus et vino semper abstinuerint, 0303A propter tenuitatem sensus et vertiginem capitis quam ex parvo cibo patiebantur: et maxime propter appetitus libidinis, qui ex his cibis et ex hac potione nascuntur. Pane raro vescebantur, ne onerarent stomachum. Et si quando comedebant, tusum (( Al. consum et tusum)) pariter hyssopum sumebant in cibo, ut escam graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant, verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leniendam. Quid loquar, inquit, de volatilibus, cum ovum quoque pro carnibus vitaverint, et lac? Quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, colore mutato. Cubile eis de foliis palmarum, quas baias vocant, contextum erat: scabellum accline, et ex una parte obliquum, in terra pro pulvillo capiti 0303B supponebant, bidui triduique inediam sustinentes. Humores (( Al. Et humores)) corporis, qui nascuntur ex otio et ex mansione unius loci, nimia victus castigatione siccabant.
14. Judaeorum sectae. Magorum tria genera apud Persas. Gymnosophistae Indorum. Praecepta tria in templo Eleusinae. Antisthenes quis? —Josephus in secunda Judaicae captivitatis historia, et in octavo decimo Antiquitatum libro, et contra Appionem duobus voluminibus, tria describit dogmata Judaeorum: Pharisaeos, Sadducaeos, Essaenos. Quorum novissimos miris effert laudibus, quod et ab uxoribus et vino et carnibus semper abstinuerint (( Al. abstinerent)), et quotidianum jejunium verterint in naturam. Super quorum vita et Philo, vir doctissimus, proprium volumen 0303C edidit. Neantes Cizycenus, et Asclepiades Cyprius, aetate qua Pygmaleon in Oriente regnabat, scribunt esum carnium non fuisse. Eubulus quoque, 344 qui historiam Mithrae multis voluminibus explicuit, narrat apud Persas tria genera Magorum, quorum primos, qui sint doctissimi, et eloquentissimi, excepta farina et olere, nihil amplius in cibo sumere. Apud Eleusinam, etiam volucribus et piscibus, et quibusdam pomis abstinere, solemne est. 0304A Bardesanes, vir Babylonius, in duo dogmata apud Indos, Gymnosophistas dividit: quorum alterum appellat Brachmanas; alterum Samanaeos: qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangen fluvium, vel publico orizae, vel farinae alantur cibo: et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque suae provinciae in illorum precibus arbitrari sitam. Euripides, in Creta Jovis prophetas non solum carnibus, sed et coctis cibis abstinuisse refert. Xenocrates Philosophus de Triptolemi legibus apud Athenienses tria tantum praecepta in templo Eleusinae residere scribit: honorandos parentes, venerandos deos, carnibus non vescendum. Orpheus in carmine suo esum carnium penitus detestatur. Pythagorae, Socratis, Antisthenis, et reliquorum frugalitatem 0304B referrem in confusionem nostram: nisi et longum esset, et proprii operis indigeret. Hic certe est Antisthenes, qui cum gloriose docuisset rhetoricam, audissetque Socratem, dixisse fertur ad discipulos suos: Abite, et magistrum quaerite, ego enim jam reperi. Statimque venditis quae habebat, et publice distributis, nihil sibi amplius quam palliolum reservavit. Paupertatisque ejus et laboris, et Xenophon testis est in Symposio, et innumerabiles libri ejus: quorum alios philosophico, alios rhetorico genere conscripsit (( Al. scripsit)). Hujus Diogenes ille famosissimus sectator fuit, potentior rege 345 Alexandro et naturae victor humanae. Nam cum discipulorum Antisthenes nullum reciperet, et perseverantem Diogenem removere non posset, novissime clava 0304C minatus est (( Al. minitatus)), nisi abiret. Cui ille subjecisse dicitur caput, atque dixisse: Nullus tam durus baculus erit, qui me a tuo possit obsequio separare. Refert Satyrus, qui illustrium virorum scribit historias, quod Diogenes palliolo duplici usus sit propter frigus: peram pro cellario habuerit: secumque portarit clavam ob corpusculi fragilitatem, qua jam senex membra sustentare solitus erat, et ἡμερόβιος vulgo appellatus sit, in praesentem horam 0305A poscens a quolibet, et accipiens cibum. Habitavit (( Al. habitabat)) autem in portarum vestibulis et porticibus civitatum. Cumque se contorqueret in dolio, volubilem se habere domum jocabatur, et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os dolii vertebat in meridiem; aestate ad septentrionem, et utcumque sol se inclinaverat, Diogenis simul praetorium vertebatur. Quodam vero tempore habens ad potandum caucum ligneum, vidit puerum manu concava bibere, et elisisse illud fertur ad terram, dicens: Nesciebam quod et natura haberet poculum. Virtutem ejus et continentiam mors quoque indicat. Nam cum ad agonem Olympiacum, qui magna frequentia Graeciae celebrabatur, jam senex pergeret, febri in itinere dicitur apprehensus, accubuisse (( Al. incubuisse)) in 0305B crepidine viae: volentibusque eum amicis, aut in jumentum, aut in vehiculum tollere, non acquievit: sed transiens ad arboris umbram locutus est: «Abite, quaeso, et spectatum pergite: haec me nox aut victorem probabit, aut victum. Si febrem vicero, ad agonem veniam: si me vicerit febris, ad inferna descendam.» Ibique per noctem eliso gutture, non tam mori se ait, quam febrem morte excludere. Unius tantum philosophi 346 exemplum posui, ut formosuli nostri et torosuli, et vix summis pedibus adumbrantes vestigia: quorum verba in pugnis sunt, et syllogismi in calcibus: qui paupertatem Apostolorum et crucis duritiam, aut nesciunt, aut contemnunt, imitentur saltem gentilium parcitatem.
15. Exempla ex Scriptura. Secunda inscriptio tabularum. 0305C Jejuniorum commendatio. Monachorum incunabula.— Haec de argumentis philosophorum exemplisque disserui. Nunc ad exordium generis humani, id est, ad nostra transiens, docebo, primum Adam in paradiso accepisse praeceptum, ut caetera poma comedens, ab una arbore jejunaret. Beatitudo paradisi absque abstinentia cibi non potuit dedicari. Quamdiu jejunavit, in paradiso fuit: comedit, et ejectus est: ejectus statim duxit uxorem. Qui jejunus in paradiso virgo fuerat, satur in terra matrimonio copulatur: et tamen ejectus, non protinus accepit licentiam carnium vescendarum; sed tantum poma arborum et fruges segetum, et herbarum 0306A olera ei traduntur in cibum: ut exsul quoque paradisi, non carnibus, quae in paradiso non erant, sed similitudine frugum paradisi vesceretur. Postea vero videns Deus quod diligenter appositum esset ad malitiam cor hominis ab adolescentia, et spiritus ejus in his permanere non posset, quia (( Al. qui)) erant caro, opera carnis Diluvio condemnavit, et avidissimam hominum gulam probans, dedit eis licentiam comedendarum carnium: ut dum sibi intelligunt licere omnia, non desiderarent magnopere quod licebat; ne mandatum in causam verterent praevaricationis. Quamquam et tunc ex parte imperatum jejunium sit. Nam cum alia munda dicantur, alia immunda: et in Arca Noe de immundis bina, de mundis introducantur imparia (et utique immundorum 0306B esus ablatus sit, ne sine causa dicerentur immunda), ex parte jejunium dedicatum est, docens abstinentiam omnium 347 in quorumdam recisione. Cur perdidit Esau primogenita sua? nonne propter cibum? impatientiamque gulae lacrymis emendare non potuit. Ejectus de Aegypto populus Israel, et in terram repromissionis lacte et melle manantem introducendus, Aegyptias carnes, et pepones, alliaque desiderat. Utinam, inquiens, obissemus percussi a Domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus (Exod. XVI, 3) . Et iterum: Quis nos vescet carnibus? Venerunt in mentem nobis pisces, quos in Aegypto comedebamus gratis, et cucumeres, et pepones, et porri, et cepe, et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna oculi nostri conspiciunt 0306C (Num. XXXI, 4, 5) . Angelorum cibum contemnentes, carnes Aegyptias suspirabant. Moyses quadraginta diebus et noctibus jejunus in monte Sina, etiam tunc probans, non in pane solo vivere hominem, sed in omni verbo Dei, cum Domino loquitur: populus autem satur (( Al. saturatus)) idola fabricatur. Ille vacuo ventre, legem accipit scriptam digito Dei. Iste manducans et bibens, consurgensque ludere, aurum conflat in vitulum, et Aegyptium bovem praefert Domini majestati. Tot dierum labor, unius horae saturitate perit. Frangit audacter Moyses tabulas: sciebat enim Dei sermonem non posse audire temulentos. Incrassatus est, et pingue factus, et dilatatus, 0307A et recalcitravit ((Al. calcitravit)) dilectus, et dereliquit Dominum ((Al. Deum)). qui facerat eum, et abscessit a Deo ((Al. Domino)) salutari suo (Deut. XXXII, 15) . Unde et in eodem Deuteronomio praecipitur: Ne cum manducaveris et biberis, et domos optimas aedificaveris, ovibus et bubus tuis multiplicatis, et argento et auro, extollatur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui (Deut. VIII, 12-14) . Denique manducavit populus et incrassatum est cor ejus, ne videret oculis, et audiret auribus, et corde conjiceret (( Al. contineret)): et ultum jejunantis Moysi, 348 et juxta Hebraicam Veritatem, Dei confabulatione cornutum, pastus et pinguior populus sustinere non potuit. Quamobrem et Dominus noster atque Salvator non ob indifferentiam virginitatis et nuptiarum, ut quidam 0307B putant, sed ob jejuniorum consortia, Moysen et Eliam transfiguratus in monte secum ostendit in gloria. Quamquam Moyses et Elias typum proprie Legis Prophetarumque monstraverint (( Al. monstrarent)): sicut manifeste Evangelii Scriptura testatur: Dicebant ei exitum quem completurus ((Al. impleturus)) erat in Jerusalem (Luc. IX, 31) . Passionem enim Domini non virginitas et nuptiae, sed Lex nuntiat et Prophetae. Quod si contentiose in Moyse nuptias, in Elia virginitatem dixerint demonstrari, breviter audiant, Moysen mortuum et sepultum, Eliam igneo curru raptum, ante immortalem esse coepisse, quam mortuum. Sed nec secunda conscriptio tabularum absque jejunio potuit impetrari. Quod ebrietas perdiderat, inedia reperit. Ex quo ostenditur, posse 0307C nos per jejunium redire in paradisum, unde per saturitatem fueramus ejecti. In Exodo adversus Amalec, oratione Moysi, et totius populi, usque ad vesperam jejunio dimicatum est (Exod. XVII) . Jesus filius Nave stationem imperavit soli et lunae: et inediam plus quam unius diei, victoris exercitus protelavit (Jos. X) . Saul, sicut in Regnorum primo libro scribitur: Maledictus, inquit, qui ederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis ((Al. inimico meo)). Et non gustavit omnis populus ejus, et tota terra prandebat (I Reg. XIV, 24) . Tantaque 0308A fuit auctoritas stationis semel Domino destinatae, ut Jonathas, qui causa victoriae exstiterat, deprehenderetur sorte, et ignorantiae crimen declinare non posset, patrisque in se concitaret manum, et vix populi precibus salvaretur. Elias quadraginta dierum 349 jejunio praeparatus, Deum vidit in monte Oreb (( Al. Choreb)), et audit ab eo: Quid tu hic, Elia? Multo familiarior ista vox, quam illa in Genesi, Adam, ubi es (Genes. III, 9) ? Illa enim pastum terrebat et perditum: haec jejunanti famulo blandiebatur. Congregatum Samuel populum in Masphat, indicto jejunio roboravit, et fecit hostibus fortiorem. Assyriorum impetum, et potentiam Sennacherib, Ezechiae, regis lacrymae, saccus, et humiliatio victus, fregit, prostravit et vicit. Et e contrario 0308B civitas Ninive, imminentem iram Domini jejuniorum miseratione detorsit: quam et Sodoma placasset et Gomorrha, si voluisset agere poenitentiam, et lacrymas (( Al. lacrymis)) poenitentiae patrocinante conciliare jejunio. Achab rex impiissimus, ut sententiam Dei subterfugeret, et eversio domus ejus differretur in posteros, jejunio impetravit et sacco. Anna uxor Helcanae inanem cibo ventrem, filio meruit implere. Periclitantur in Babylone Magi, omnis conjector et hariolus et aruspex caeditur (Dan. I, et II) . Daniel et tres pueri revelationem merentur jejunio; et pasti leguminibus, pulchriores sunt et prudentiores his, qui de mensa regis carnibus vescebantur. Deinde scriptum est, quod Daniel tribus hebdomadibus jejunaverit; panem suavem 0308C non comederit: caro et vinum non intraverit os ejus: oleo unctus non sit; et venerit ad eum Angelus, dicens: Daniel, homo miserabilis es (Dan. IX, 23) . Qui Deo miserabilis apparuerat, post jejunium leonibus in lacu fuit (( Al. fuerat)) horribilis. Quam pulchra res, quae placat Deum, leones mitigat, daemones terret (Dan. XIV) ! Mittitur ad eum (licet hoc in Hebraicis voluminibus non invenerimus) Abacuc messorum prandium portans. Talem enim discophorum inedia meruerat hebdomadis. David, periclitante filio, post adulterium ἐξομολόγεσιν in cinere et jejunio 0309A facit, dicens, Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psalm. CI, 10) . Et, Infirmata sunt in jejunio genua mea (Psal. CVIII, 24) . 350 Et certe jam audierat a Nathan: Dominus abstulit a te hoc peccatum (II Reg. XII, 13) . Samson et Samuel vinum et siceram non bibunt. Erant enim filii repromissionis, et per abstinentiam jejuniumque concepti. Aaron et caeteri sacerdotes ingressuri Templum, omne quod potest inebriare non potant, ne moriantur (Exod. X) . Ex quo intelligimus mori eos, qui in Ecclesia non sobrii ministrarint. Quamobrem exprobratur Israeli, Potum dabatis Nazaraeis meis vinum (Amos II, 12) . Jonadab, filius Rechab, praecepit filiis suis, ut non biberent vinum usque in aeternum. Quibus cum offerret 0309B Jeremias vinum ut biberent, et illi bibere noluissent, loquitur Dominus per Prophetam: Quia obedistis praecepto Jonadab patris vestri, non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus (Jerem. XXXV, 8) . In foribus Evangelii, Anna filia Phanuelis univira inducitur, semperque jejunans; et Dominum virginem longa castitas longaque jejunia suscepere. Praecursor ejus et praeco Joannes locustis alitur, et silvestri melle, non carnibus: habitatioque deserti et incunabula Monachorum, talibus inchoantur alimentis. Sed et ipse Dominus baptisma suum quadraginta dierum jejunio dedicavit; et acriora daemonia docuit non nisi oratione et jejuniis posse superari. Cornelius centurio, ut Spiritum sanctum acciperet antequam 0309C baptisma, eleemosynis meruit, crebrisque jejuniis. Paulus Apostolus post famem et sitim, et caeteros labores suos, et pericula latronum, naufragia, solitudines (( Al. naufragii solitudinis)), crebra jejunia enumerat. Et discipulo Timothaeo dolenti stomachum, et infirmitates plurimas sustinenti, suadet vini modicam potionem: Jam noli, inquit, aquam bibere (Tim. V, 23) . Cui autem dicit, jam noli aquam bibere, ostendit eum aquam ante potasse. Quod non concederet, nisi crebrae infirmitates et dolor stomachi postulassent.
16. Haeretici cibos refugientes.—Reprobat quidem Apostolus (I Tim. IV) eos, qui prohibebant nuptias, et jubebant (( Al. prohibeant et jubeant)) 351 cibis abstinere, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum 0309D actione: sed et Marcionem designat, et Tatianum, et caeteros haereticos, qui abstinentiam indicunt perpetuam, ad destruenda et contemnenda et abominanda opera Creatoris. Nos autem creaturam omnem laudamus Dei: et maciem saginae, abstinentiam 0310A luxuriae, jejunia praeferimus saturitati. Vir quippe in laboribus laborat sibi, et vim facit in interitum suum (Prov. XVI, 26, sec. LXX) . Et, A diebus Joannis Baptistae (jejunatoris et virginis) regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12) . Timemus enim, ne ab adventu aeterni judicis, sicut in diebus Diluvii, et eversionis (( Al. eversione)) Sodomae et Gomorrhae, deprehendamur manducantes, et bibentes, et nubentes, et nuptui tradentes. Nam et Diluvium, et ignis de coelo saturitatem pariter, et nuptias quas deleret invenit. Nec mirum, si omne quod in macello venditur, apostolus emi jubeat, et comedi (I Cor. X) : cum idololatris et adhuc in templis idolorum, quasi idolothyta vescentibus, pro summa abstinentia fuerit, cibis tantum abstinere 0310B Gentilium (I Cor. X) . Quod si loquitur ad Romanos: Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3) ; non inter jejunia et saturitatem aequalia merita dispensat; sed contra eos loquitur, qui in Christum credentes, adhuc judaizabant: et eos qui ex Gentibus (( Al. gentilibus)) crediderant, monet, ne scandalizent illos cibo suo, qui adhuc in fide infirmiores erant. Denique et in consequentibus (( Al. continentibus)) hoc ipsum sonat: Scio et confido in Domino Jesu, quod nihil commune per seipsum est, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo 0310C blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca ((Al. escae)) et potus (Ibid., 14, seqq.) . Ac ne quis putaret hoc de jejuniis dici, et non de superstitione Judaica, statim edisserit: Alius credit manducare omnia. Qui autem infirmus est, olera manducat (Ibid., 2) . Et rursum: Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque 352 in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo (Ibid., 5, seqq.) . Qui enim adhuc infirmi erant in fide, et alias carnes mundas, alias arbitrabantur immundas: et inter diem et diem esse aliquid existimabant, verbi gratia, sanctius esse sabbatum, et neomenias, et scenopegiam, quam 0310D reliquos dies, jubentur olera manducare, quae indifferenter comeduntur ab omnibus. Qui vero firmioris erant fidei, omnes carnes et dies omnes aequales esse credebant.
17. Jejunium Christianorum. Sepulcra concupiscentiae 0311A perseverant. Jejunii sanctificatio.— Illud autem quod proponere ausus est (( Al. es)), Dominum voratorem et potatorem vini a Pharisaeis appellatum: et quia ad epulas ierit nuptiarum, et convivia non despexerit peccatorum, aestimo, quod nobiscum faciat. Iste est Dominus, ut arbitraris, vorator, qui quadraginta diebus Christianorum jejunium sanctificavit (( Al. sanctificat)); qui beatos appellat esurientes et sitientes; qui escam habere se dicit, non quam discipuli suspicabantur, sed quae in perpetuum non periret; qui de die crastino cogitare (( Al. cogitari)) prohibet; qui cum esurisse et sitisse dicatur, et isse frequenter ad prandia, excepto mysterio, quod in typum suae passionis expressit, et probandi corporis veritate, nec gulae scribitur servisse, nec ventri. 0311B Qui divitem purpuratum propter epulas narrat in tartaro, et Lazarum pauperem ob inediam dicit esse in sinu Abrahae. Qui quando jejunamus, ungi caput et lavari faciem praecipit, ut non gloriae hominum, sed Domino jejunemus. Qui comedit quidem post resurrectionem partem piscis assi et favum, non propter esuriem et gutturis suavitatem; sed ut veritatem sui corporis comprobaret. Nam quotiescumque mortuum suscitavit, jussit ei dari manducare, ne resurrectio phantasma putaretur. Et Lazarus post resurrectionem, ob hanc causam scribitur cum Domino iniisse convivium. Nec hoc dicimus, quod negemus pisces et caetera (si voluntas fuerit) in cibo esse sumenda: sed quomodo nuptiis virginitatem, ita saturitati et carnibus jejunium spiritumque 353 0311C praeferimus. Si autem Petrus hora sexta pransurus ascendit in coenaculum, fortuita esuries non facit praejudicium jejuniorum. Hoc enim modo et Dominus, quia ad puteum Samaritanae hora sexta fessus resedit, et bibere voluit, omnibus incumbet necessitas, velint nolint, hoc tempore bibendi. Potuit autem fieri, ut vel sabbatum esset, vel dies Dominicus: et post bidui, triduique jejunium, hora sexta esurierit; numquam enim crediderim apostolum, si ante unam diem coenaverat, epulisque distentus fuerat (( Al. erat)), alterius diei esurisse meridie. Quod si coenavit pridie, et sequenti die esurivit ante prandium, non existimo quod usque ad satietatem comederit, qui tam cito potuit esurire. Porro si per Isaiam loquitur Deus, quod non tale jejunium elegerit, 0311D dicens: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et subjectos percutitis, et in 0312A judicia et in lites jejunatis, et caeditis pugnis: non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LIII, 3, seq.) . Quale elegerit, docet: Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti: et domesticos seminis tui ne despicias (Ibid., 7) . Non igitur jejunium reprobavit, sed quale vellet, ostendit: neque enim ventris esuries accepta est Deo, quam lites et rapinae et libidines destruunt. Si non vult jejunium Deus (( Al. Dominus)), quomodo in Levitico praecipit, ut septimo mense, decima mensis omnis populus jejunet usque ad vesperam: et qui non afflixerit animam suam, moriatur et exterminetur de populo suo? Quare sepulcra concupiscentiae, ubi carnibus deditus populus ruit, usque hodie in solitudine perseverant? Et crassus 0312B populus ortygometram scribitur ad choleram usque ructasse? Cur homo Dei (III Reg. XIII) , ad cujus prophetiam manus aruerat regis Jeroboam, qui (( Al. quia)) manducavit contra edictum Dei, illico percussus est? et leo qui asinam custodivit intactam, Prophetae levanti se de prandio non pepercit? Qui jejunus miracula fecerat pransus (( Al. pransurus)) illico saturitatis poenas luit. Sed et Joel clamitat: Sanctificate jejunium: praedicate curationem (Joel. I, 14; II, 15) , ut monstraretur jejunium 354 sanctificari caeteris operibus: et sanctificatum jejunium, curationi proficere peccatorum. Quomodo autem virginitati verae non praejudicat imitatio virginum diaboli; ita nec veris jejuniis, Castum Isidis et Cybeles, et quorumdam ciborum in aeternum abstinentia; 0312C maxime cum apud illos jejunium panis, sagina carnium compensetur. Et sicut signa quae faciebat Moyses, imitabantur signa Aegyptiorum, sed non erant in veritate: nam virga Moysi virgas Magorum devorabat: ita per omnia quae per aemulationem Dei facit diabolus, non religionis nostrae superstitio, sed nostra arguitur negligentia, id nolentium facere quod bonum esse, etiam saeculi homines non ignorant.
18. Quarta propositio Joviniani.—«Quarta propositio, quae et extrema est, duos esse ordines, ovium, et hircorum: alterum justorum, alterum peccatorum: alios stare a dextris, alios a sinistris; et audire justos: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Mat. 0312D XXV, 34) . Peccatoribus vero dici: Discedite a me, maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus ((Al. paratus)) 0313A est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41) . Arborem bonam non posse malos fructus facere, nec malam bonos. Unde et Salvator loquitur ad Judaeos: Vos de patre diabolo estis, ut concupiscentias patris vestri facere vultis (Joan. VIII, 43) . Decem virgines proponit stultas atque sapientes, et quinque, quae oleum non habuerunt, remansisse extrinsecus: alias vero quinque, quae sibi lumen bonorum operum praeparaverant, thalamum intrasse cum sponso. Ascendit ad diluvium, et ait: Qui erant cum Noe justi servati sunt: qui vero peccatores, omnes in commune perierunt. Apud Sodomam et Gomorrham, exceptis duobus gradibus bonorum malorumque, nulla diversitas invenitur. Qui est justus, eripitur: qui peccator, pari voratur incendio. Una salus liberatis, unus 0313B interitus remanentibus. Ne paululum quidem a justitia declinandum, indicio est uxor Lot. Si autem, inquit, mihi opponis (( Al. opponas)) quare justus laboret in pace, aut persecutionibus, si nullus profectus est, nec majora 355 praemia: scias hoc eum facere, non ut plus quid mereatur, sed ne perdat quod accepit. In Aegypto quoque decem plagas aequaliter omnes sentiunt peccatores: et similes tenebrae domino et servo, nobili et ignobili, regi imminent et vulgo. Sanctis vero Dei et populo Israel una erat lux. Sed et in mari Rubro justi pariter transeunt, peccatores pariter obruuntur. Sexcenta hominum millia, excepta imbelli aetate et sexu, in deserto aequaliter ruunt, et duo qui justitia pares erant, aequaliter liberantur. Per quadraginta annos cunctus 0313C Israel similiter laborat et moritur. Gomor mannae universis aetatibus una in cibo mensura est: vestitus pariter non deteruntur, capilli simul non augentur, barba in commune non crescit, calceamenta ex aequo omnibus durant. Non incalluere pedes: cibus in ore cunctorum aequaliter sapit. Ad mansionem unam pari labore et mercede pergebant. Omnis Hebraeus aequale habet pascha, aequales scenopegias, aequale sabbatum, aequales neomenias. Septimo requietionis anno absque personarum discretione dimittitur, et in jubilaeo universa cunctis debita relaxantur, atque ad antiquam possessionem venditor redit.»
19. Parabolam autem in Evangelio (Matth. XIII, et Luc. VIII) seminantis, in qua in terra bona centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus exoritur: 0313D et e contrario in terra mala, triplex sterilitatis varietas indicatur, in duos ordines dividit, bonae terrae et malae. «Et quomodo Apostolis pro derelictis filiis et uxoribus, in alio Evangelio centies, in alio septies Dominus repromittit (( Al. promittit)), et in futuro vitam aeternam (Matth. XIX, Marc. X, Luc. XVIII) : nullaque distantia est inter centum, et septem; sic et in hoc numerum non facere praejudicium, 0314A ubi hujus terrae fertilitas praedicatur: praesertim cum et Evangelista Marcus retrorsum numeret triginta, sexaginta et centum. Dicit Dominus: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 55) . Sicut ergo sine aliqua differentia graduum Christus in nobis est; ita et nos in Christo sine gradibus sumus. Omnis qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget cum, et 356 ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) . Qui justus est, diligit: qui diligit, veniunt (( Al. venit)) ad eum Pater et Filius, et in ejus habitant (( Al. habitat)) hospitio: Ubi autem hujuscemodi habitator est, puto quod nihil deesse possit hospiti. Sin (( Al. Si)) autem dicit: Multae mansiones sunt apud Patrem meum 0314B (Joan. XIV, 2) , non in regno coelorum diversas significat mansiones; sed Ecclesiarum in toto orbe numerum, quae constat una per septem. Vado, inquit, et praeparabo vobis locum (Ibid., 2) , non loca. Si haec repromissio proprie duodecim Apostolorum est, ergo Paulus exclusus est de hoc loco, et electionis vas superfluus putabitur et indignus. Joannes et Jacobus, quia plus caeteris petierunt, non impetraverunt? et tamen non est dignitas eorum imminuta, quia reliquis Apostolis aequales fuerunt. Nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti (I Cor. III, 16, et VI, 19) ? Templum, inquit, est, non templa; ut similiter in omnibus habitatorem ostenderet Deum. Non pro his rogo tantum, sed pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut sicut 0314C tu Pater in me, et ego in te unum sumus; ita omnes unum sint in nobis. Gloriam quam dedisti mihi, dedi eis: dilexi eos, sicut me dilexisti (Joan. XVII, 20) . Et quomodo nos sumus Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, sic et unus populus in ipsis sit, hoc est, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae. Sponsa, soror, mater, et quaecumque alia putaveris vocabula, unius Ecclesiae congregatio est, quae numquam est sine sponso (( Al. sponsa)), fratre, filio. Unam habet fidem, nec constupratur dogmatum varietate, nec haeresibus scinditur. Virgo permanet. Quocumque vadit (( Al. vadet)) agnus, sequitur illum: sola novit Canticum Christi.
20. «Si autem, inquit, mihi opposueris, Stella a stella differt in claritate, audies, differe stellam a 0314D stella, hoc est, spirituales a carnalibus. Omnia membra aequaliter diligimus, nec oculum praeponimus digito, nec digitum auriculae: sed in singulorum amissione, membrorum communis dolor est. Aequaliter introimus in hoc saeculum, et aequaliter de eo egredimur. Unus Adam terrenus, et alter coelestis. 357 Qui in terreno fuerit, a sinistris est et peribit: qui in coelesti, a dextris est, et salvabitur. Qui fratri dixerit fatue, et 0315A raca, reus erit gehennae. Et qui homicida fuerit et adulter, mittetur similiter in gehennam. In persecutione qui incenditur, qui suffocatur, qui decollatur, qui fugerit, qui in carcere inclusus obierit: varia quidem luctae genera, sed una corona victorum est. Inter eum fratrem qui semper cum patre fuerat, et qui postea poenitens est receptus, nulla diversitas est. Operariis primae horae, et tertiae, et sextae, et nonae, et undecimae, unus denarius aequaliter redditur: et quo magis admireris, ab his incipit praemium, qui minus in vinea laborarunt (( Al. laborant)).»
21. Hieronymus. Praedicatio Antichristi vera.—His et hujuscemodi divinarum Scripturarum testimoniis, quae ad perversitatem sui dogmatis callidus disputator 0315B inclinat, quis non tentetur etiam electorum Dei? Et quod Joannes Apostolus, Antichristos dicit venisse multos (I Joan. II) , haec vera est Antichristi praedicatio, quae inter ipsum Joannem et ultimum poenitentem nullam facit esse distantiam. Simulque miror, quomodo serpens lubricus et Proteus noster, in variarum se mutet portenta formarum. Qui enim in coitu et saturitate Epicureus est, subito in retributione meritorum Stoicus efficitur. Hierosolymam Citio, Judaeam Cypro, Christum Zenone commutat. Si non licet a virtutibus paululum declinare, et omnia peccata sunt paria, ejusdemque criminis reus, qui panem esuriens surripuerit, et qui hominem occiderit: tu quoque maximorum scelerum reus teneris (( Al. teneberis)). Porro aliud est, si te dicas 0315C ne minima quidem habere peccata, et cum omnes Apostoli et Prophetae, et Sancti, juxta id quod in secunda propositione disserui, peccatores esse se plangant, solus de justitia glorieris. Ante nudo eras pede: modo non solum calceato, sed et ornato. Tunc pexa tunica, et nigra subucula vestiebaris, sordidatus, 358 et pallidus, et callosam opere gestitans manum; nunc lineis et sericis vestibus, et Atrebatum (( Al. Atrebatarum)) ac Laodiceae indumentis ornatus incedis. Rubent buccae, nitet cutis, comae in occipitium frontemque tornantur: protensus est aqualiculus, insurgunt humeri, turget guttur, et de obesis faucibus vix suffocata verba promuntur. Certe in tanta diversitate victus et vestitus, necesse est, aut hic, aut ibi esse peccatum. Non quod peccatum 0316A in cibo, aut in vestibus asseram: sed quod varietas, et commutatio in deterius, reprehensioni proxima sit. Quod autem reprehenditur, a virtute procul est: quod a virtute procul est, vitio mancipatur: quod vitiosum arguitur, peccato jungitur. Quod peccatum est juxta tuam sententiam in sinistra parte, et hircorum grege describitur (( Al. ascribitur)). Aut reverteris igitur ad antiquum propositum, ut ovis possis esse ad dexteram: aut si priorem sententiam perversa poenitentia commutaris: velis nolis, quamquam barbam raseris, inter hircos numeraberis.
22. Propositionum Joviniani series. In scholis quid cantabant pueri.—Verum quid prodest luscum vocare luscum, et accusatoris docere inconstantiam, cum propositionum series diluenda sit? Oves et 0316B haedos a dextera et sinistra, duos justorum et peccatorum esse ordines non negamus. Arborem bonam fructus malos non facere, nec malam bonos, nulli dubium est. Decem quoque virgines sapientes et stultas, in bonas malasque dividimus. In Diluvio liberatos justos, et peccatores aquis obrutos, non ignoramus (( Al. non negamus)). In Sodoma, et Gomorrha ereptum justum, et impios igne consumptos, omnibus perspicuum est. Decem quoque plagis percussam Aegyptum, et Israel fuisse sospitem novimus. In mari Rubro transisse justos, et Pharaonem cum suo exercitu demersum, etiam in scholis cantant parvuli. Sexcenta millia in deserto cecidisse, quia increduli fuerint, et duos tantum terram repromissionis intrasse, Scripturae docent, et 359 reliqua, 0316C quae usque ad operarios vineae, in duos bonorum et malorum ordines descripsisti. Sed quale est, ut quia inter bonos et malos divisio est, tu asseras inter ipsos bonos, vel e contrario malos, nullam esse distantiam, nihilque referre, utrum in pecore aliquis aries sit, an ovicula? Utrum primam lanam habeant, an secundam? Utrum scabidum pecus sit et morbidum, an vegetum atque sussultans? maxime cum Ezechiel oves rationabiles, et diversitatem inter pecus et pecus, suae Prophetiae auctoritate demonstret, dicens: Ecce ego judico inter pecus et pecus, et inter arietes et hircos, et inter pecus pingue et macilentum. Pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabutis omnia infirma pecora, donec dispergerentur (Ezech. XXXIV, 17, 20) . 0317A Et ut sciremus quae ista sint (( Al. sunt)) pecora, statim intulit: Vos autem, greges mei, oves pascuae meae, homines estis. Idipsum ergo erit Paulus, et ille poenitens, qui cum patris uxore dormierat, quia in Ecclesiam post poenitentiam receptus est; et quia simul a dextris est, in eadem cum Apostolo claritate fulgebit? Et quomodo in uno agello usque ad messem in (( Al. et)) consummationem mundi zizania pariter frumentaque succrescunt? Qua consequentia pisces boni, et mali, sagena (( Al. sagina)) Christi et reti Evangelico continentur? Cur in typo Ecclesiae, in Arca Noe, diversa animalia, et pro qualitate meritorum, diversae sunt mansiones? Cur astitit regina a dextris Domini (( Al. tuis)) in vestitu deaurato, circumdata varietate? Cur Joseph in forma Christi, variam 0317B habuit tunicam? Cur Apostolus loquitur ad Romanos: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei? Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, sive Prophetiam secundum mensuram fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, et reliqua (Rom. XII, 3 seqq.) Et in alio loco: Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV, 5) . Et ad Corinthios: Ego plantavi, 360 Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. 0317C Itaque neque qui plantat est aliquid: neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui plantat et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores. Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 6 seqq.) . Et rursum alibi: Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeterquam id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus apparebit. Dies enim Domini illud manifestabit, quoniam in igne revelabitur, et singulorum opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, 0317D quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 10 seqq.) . Si is cujus opus arsit, et periit, et damnum sustinuit laboris sui, perdet quidem laboris (( Al. operis)) praemium, sed ipse salvabitur, non tamen absque probatione ignis: ergo si cujus opus manserit, quod superaedificavit, sine ignis probatione salvabitur, et inter salvationem 0318A et salvationem utique erit diversitas aliqua. Necnon in alio loco: Sic nos, inquit, existimet ((Al. aestimet)) homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei ((Al. ejus)). Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis qui inveniatur (I Cor. IV, 1, 2) . Vis scire, quoniam inter dispensatorem et dispensatorem sit multa distantia (non dico de malis et bonis, sed de ipsis bonis qui ad dexteram stant)? audi consequentia: Nescitis, quoniam qui in sacrificiis operantur, de sacrificiis comedunt: qui altario deserviunt, de altario participantur? Sic et Dominus disposuit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem non abutar horum aliquo. Non scripsi autem haec, ut sic fiant in me. Melius est enim mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet. Si enim evangelizavero, 0318B non est mihi gloria: necessitas quippe mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non ((Al. nisi)) evangelizavero. Nam si voluntate hoc ago ((Al. facere)), mercedem habeo. Si autem nolens, dispensatio mihi credito est. Quae est ergo merces mea? Ut evangelizans 361 sine sumptu, ponam Evangelium Christi; ut non abutar potestate, quae data est mihi in Evangelio. Cum enim essem liber, ex omnibus omnium ((Al. omnibus)) me servum feci, ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 13 seqq) . Numquid potes dicere peccare eos, qui vivunt de Evangelio, et qui de sacrificiis participantur? Utique non; Dominus enim disposuit, ut qui praedicant Evangelium, de Evangelio vivant; Apostolus autem qui non abutitur hac licentia, sed laborat manibus suis, ne quem gravet, et die ac nocte operatur, et 0318C ministrat his qui secum sunt, utique ideo hoc facit, ut plus laborans, plus aliquid mercedis accipiat.
23. Curramus ad reliqua. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et diversiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum ((Al. operationis)) sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem data est adapertio Spiritus juxta id quod expedit (I Cor. XII, 4 seqq.) . Et iterum: Sicut corpus unum est, et membra plura habet: omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus est; sic et Christus (Ibid., 12) . Verum ne dicas in uno corpore diversa membra unum habere meritum, statim gradus describit Ecclesiae, et ait: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, 0318D deinde virtutes, et gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes Prophetae? numquid omnes Doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem dona majora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (Ibid., 28 seqq.) . Cumque 0319A de charitatis virtutibus latius disputasset, adjecit: Sive Prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. IX, 10) . Et in consequentibus: Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec. Major autem horum est charitas (Ibid., 13) . Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1) . Et iterum: Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis (Ibid., 5) . Et rursum: 362 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor (Ibid., 18) . Ubi diversa sunt dona, et alius major, alius minor est, et omnes spirituales appellantur, 0319B certe oves sunt, et stant a dextris, et inter ovem et ovem est aliqua diversitas. Loquitur quidem de humilitate Paulus Apostolus: Ego sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed amplius omnibus illis laboravi. Non ego autem; sed gratia Dei quae in me est (I Cor. XV, 9, 10) . Verumtamen in eo quod se humiliat, ostendit posse Apostolos alios minores, alios esse majores, et qui utique vas electionis dicitur, et cunctis amplius laboravit, non est injustus Deus, ut obliviscatur operis ejus, et dispar meritum aequali mercede compenset. Dehinc legimus: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque 0319C autem in suo ordine (I Cor. XV, 22) . Quando (( Al. Quoniam)) unusquisque in suo resurget ordine, utique diversa sunt merita resurgentium. Non omnis caro, eadem caro; sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic erit, et resurrectio mortuorum (Ibid., 39 seqq.) . Quod tu scilicet doctus interpres sic exposuisti, ut diceres spirituales differre a carnalibus. Ergo et spirituales, et carnales in coelestibus (( Al. coelis)) erunt, et jam non solum oves, sed etiam hirci tui conscendent regna coelorum. Stella, inquit, a stella differt in claritate: non 0319D oves, et hirci; sed oves et oves, id est, stella et stella. Denique, Alia, inquit, claritas solis, et alia claritas lunae. Ne stellam et stellam totum humanae multitudinis assereres genus, solem posuit et lunam, quos certe inter hircos non poteris (( Al. potest)) numerare. Sic, inquit, erit et resurrectio mortuorum, ut 0320A justi claritate solis luceant (( Al. fulgeant)), et qui in sequenti gradu sunt, lunae splendore rutilent, ut alius Lucifer sit, alius Arcturus, alius Orion, alius Mazuroth, et caetera stellarum vocabula, quae sacratae, in Job volumine 363 continentur. Omnes enim, ait, manifestari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae gessit per corpus, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) . Ac ne forsitan dicas, ante tribunal Christi nos manifestari, ut boni bona, mali recipiant mala, in eadem Epistola docet: Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6) . Certe et qui plus, et qui minus seminat, de parte sunt dextra. Et cum unum sementis genus sit, tamen mensura et numero differunt. Scribit ad 0320B Ephesios idem Paulus: Ut nota fieret nunc principatibus et potestatibus in coelis per Ecclesiam, multiplex et varia sapientia Dei (Ephes. III, 10) . Cernis quod in diversis agminibus Ecclesiae, varia et multiplex sapientia Dei praedicetur? Necnon in eadem Epistola: Unicuique autem nostrum data est gratia, juxta mensuram gratiae Christi: non quod mensura Christi diversa sit; sed tantum gratiae ejus infunditur, quantum valemus haurire.
24. Frustra igitur oves et hircos, quinque et quinque virgines, Aegyptios et Israelitas, et caetera hujuscemodi replicas, quia non est in praesenti retributio, sed in futuro. Unde et dies judicii in consummatione promittitur, quia nunc non est judicium. Sine causa enim appellatur dies extrema judicii, si 0320C modo judicat Deus. Impraesentiarum navigamus, luctamur, atque pugnamus, ut in fine perveniamus ad portum, coronemur, triumphemus. Tu autem perverse et lubrice praesentis saeculi conversationem in futurorum exempla proponis, cum utique hic injustitia sit, ibi justitia: donec intremus in sanctuarium Dei, et intelligamus in novissimis eorum. Non aliter sanctus, aliter peccator moritur? In eodem mari navigantibus eadem tranquillitas et tempestas est? Non aliter latro, aliter Martyr occiditur? Nec alio modo de adulterio et prostibulis, alio de castis matrimoniis nascuntur liberi? Certe Dominus et latrones aequali judicio crucifixi sunt. Si idem est hujus saeculi futurique judicium, ergo qui hic pariter crucifixi sunt, et in futuro similiter habebuntur. Paulus 0320D et qui eum vinxerant, simul navigant, simul sustinent tempestatem, simul navi fluctibus dissipata in 364 littus evadunt. Negare non potes, quin inter vinctum et vincientes diversa sint merita. Et quomodo unum Apostoli militumque naufragium? Refert postea Paulus Apostolus revelationem, et eos 0321A qui in navi fuerant, dicit sibi a Domino esse donatos. Numquid is, cui donantur, et qui donantur, unius meriti sunt? Decem sancti peccatricem possunt eruere civitatem. Lot cum filiabus ereptus est de incendio: liberati essent et generi, si exire voluissent. Et certe multa differentia est inter Lot et generos ejus. Liberatur Segor una urbs de pentapoli, et quae ejusdem meriti erat, atque uni sententiae subjacebat, cui Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim, sancti precibus custoditur. Ecce diversum meritum in Lot et Segor, et tamen de incendio pariter evadunt. Latrunculi qui absente David, vastaverant Siceleg, et uxores eorum et liberos in praedam duxerant, die tertia caeduntur in campo et quadringenti homines ascensis camelis fugiunt. Dic aliquam inter 0321B eos qui caesi sunt, et qui fugere potuerunt, esse distantiam. Legimus in Evangelio turrem Siloe cecidisse super decem et octo viros, et obrutos occidisse. Certe juxta sententiam Salvatoris, non soli fuerant peccatores; sed in formidinem reliquorum puniti sunt, ut pestilente flagellato, stultus sapientior fieret. Si omnium peccatorum unum est supplicium, injuste alius occiditur, et per mortem alterius alius commonetur.
25. Christi Corpus aequaliter accipimus. Decem Virgines quid significant? Pilatus nolens tulit sententiam. Sex dies saeculi hujus.—Opponis mihi Gomor mannae, unamque mensuram, et vestitum et capillos, et barbam, et calceamenta, ex aequo fuisse Israelitarum; quasi non et nos Christi corpus aequaliter accipiamus. 0321C Una est in mysteriis sanctificatio, Domini et servi, nobilis et ignobilis, regis et militis: quamquam pro accipientium meritis diversum fiat quod unum est. Qui enim indigne manducaverit et biberit, reus erit violati Corporis et Sanguinis Christi (I Cor. X, 27) . Numquid quia et Judas de eodem calice bibit, de quo et caeteri Apostoli, unius cum reliquis erit meriti? Quod si non vis recipere Sacramentum, certe omnes aequaliter vivimus, unum trahimus aerem, eodem humore irrigamur, iisdem cibis pascimur. Porro 365 si alimenta cocorum arte mutantur in melius, et fit aliquid suavius condituris, hujuscemodi cibi non naturae satisfaciunt, sed voluptati. Aeque esurimus, aeque algemus: simul contrahimur frigore, aestibus et calore dissolvimur. Sol quoque ipse et luna 0321D et omnis astrorum chorus, et pluviae, et mundus aequaliter nobis currunt, et iisdem omnes juxta Evangelium imbribus irrigamur, boni et mali, justi et injusti. Si praesentia, exempla sunt futurorum, ergo et sol justitiae aequaliter justis et peccatoribus, impiis et sanctis, Christianis et Judaeis atque Gentilibus orietur, cum Scriptura dicat: Timentibus autem Dominum orietur sol justitiae (Malac. I) . Si timentibus orietur, ergo contemptoris et pseudoprophetis occidet. 0322A Oves quae stant a dextris, ad regna coelorum introducuntur, hirci in tartarum detruduntur. Parabola ista non ovium inter se merita, et e contrario describit hircorum; sed inter oves et hircos tantum distantiam facit. Neque enim in omnibus locis docentur omnia: sed unaquaeque similitudo ad id refertur, cujus similitudo est. Sicut et decem virgines (( Al. Virginum)), non totius generis humani, sed sollicitorum et pigrorum exempla sunt: quorum alteri semper Domini praestolantur adventum, alteri somno et inertiae se dantes, futurum judicium non putant. Unde et in fine parabolae dicitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matt. XXV, 13) . Si in diluvio liberatus est Noe, et omnis orbis interiit: omnes caro erant, et propterea perierunt. Aut non ejusdem 0322B meriti dices filios Noe, et Noe propter quem filii liberati sunt; aut maledictum Cham in eodem pones loco, in quo et patrem, quia de diluvio simul liberatus est. In passione Christi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. Audebisne igitur dicere sic negasse Petrum et caeteros Apostolos qui fugerunt, quomodo Caiphan et Pharisaeos, et clamantem populum, Crucifige, crucifige talem? Et ut de Apostolis taceam, ejusdemne tibi sceleris videbitur reus Anna, et Caiphas, et Judas proditor, cujus et Pilatus, qui nolens compulsus est contra Dominum ferre sententiam? 366 Quanto majoris meriti fuit Judas, tanto majoris criminis est; et quanto majoris criminis, tanto majoris et poenae. Potentes enim potenter 0322C tormenta patientur (Sap. VI, 7) . Arbor mala fructus bonos non facit, nec bona malos. Si hoc ita est, responde mihi, quomodo Paulus cum esset arbor mala, persequens Ecclesiam Christi, fecit (( Al. fecerit)) postea fructus bonos? Et Judas, cum esset arbor bona, signa faciens cum Apostolis, postea versus in proditorem, fecerit fructus malos? Tamdiu ergo nec arbor bona malos fructus facit: nec mala bonos, quamdiu vel in bonitate sua, vel in malitia perseverat. Porro quod omnis Hebraeus aequaliter facit Pascha, et septimo anno liber efficitur, et in Jubilaeo, id est, quinquagesimo, universa possessio redit ad dominos, hoc non de praesenti dicitur, sed de futuro: quia in sex diebus hujus saeculi servientes, in septimo die, vero et aeterno sabbato, liberi erimus (( Al. liberemur)): si 0322D tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc servimus in saeculo. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula, in testimonium inobedientiae; et cum uxore et liberis nostris, quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus jugiter serviemus.
26. Parabola sementis quid? Falsus Jovinianus. Mos Scripturae.—Parabola autem sementis, quae ex utraque parte ternos fructus facit; et juxta Apostolum, 0323A super fundamentum Christi alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos: alius ligna, fenum, stipulam; cum et in domo magna, diversa vasa sint, perspicue patet: et huic velle contradicere, apertissimae impudentiae est. Tamen ne exsultet in mendacio et exemplum apostolorum in praejudicium centenarii et sexagenarii et tricenarii afferat numeri, sciat in Matthaeo et in Marco, apostolis, qui universa sua dimiserant, centuplum repromissum. In Evangelio autem Lucae multo plura, id est, πολὺ πλείονα, et penitus in nullo Evangelio pro centum scriptum esse septem; seque aut falsarium, aut imperitiae reum teneri: nec nocere nobis, quia in alio Evangelio a centum, in alio a triginta incipit numerari; cum omnis Scriptura, maxime vetus, minorem praeponat numerum 0323B et sic ad majorem gradatim conscendat. Verbi gratia, 367 ut dicat aliquem fuisse annorum quinque et septuaginta et centum, nec tamen quinque et septuaginta plura poterunt esse quam centum, quae (( Al. quia)) priora sunt nominata. Si non accipis in bonam partem diversitatem numeri centum et sexaginta et triginta, nec in malam partem accipies: et idem vitium erit seminis, quod secus viam cecidit, et super petras, et super spinas. Sin et illa tria, et haec vel in bonam, vel in malam partem singula sunt, stultum fuit pro duabus rebus sex species numerare, praesertim cum in Matthaeo et in Marco et in Luca narrata parabola, Salvator semper intulerit: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15, et XIII, 9; Marc. IV, 9; Luc. VIII, 18, et XIV, 35) . Ubi nihil 0323C est quod intrinsecus lateat, frustra ad intelligentiam mysticam provocamur.
27. Multiplex Christi habitatio in credentibus.—Si autem Pater et Filius mansionem faciunt apud credentes, et ubi Christus hospes est, ibi nihil deesse existimas, puto quod aliter Christus habitaverit in Corinthiis, aliter in Ephesiis; hoc est aliter in his, apud quos Paulus apostolus peccata multa deprehendit, et aliter in his, quibus sacramenta a saeculis ignorata disseruit: aliter in Tito et Timotheo, aliter in Paulo. Certe inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Ubi autem major dicitur, necesse est ut caeteros habuerit minores. Et, Qui minimus est in regno coelorum, major est illo. Vides ergo, quod in coelis sit maximus et minimus, et inter angelos quoque, et inter 0323D invisibiles creaturas sit multiplex et infinita diversitas. Quare dicunt apostoli: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5) , si omnium una mensura est? Et Dominus ad discipulum: Modicae fidei, quid dubitasti (Matth. XIV, 31) ? In Jeremia quoque de futuro regno legimus: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Jacob foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris (Jer. XXXI, 31, 32) . Et post paululum: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam illam, et ero eis in 0324A Deum, et ipsi erunt mihi in populum; et non docebit vir ultra proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum (Ib. 33-34) . Perspicue ex contextu illius 368 loci, futurum Christi regnum Propheta describit, et qua consequentia ibi erit minimus et maximus, si omnes aequales futuri sunt? Utique ea, qua et in Evangelio dicitur: Qui docuerit, et fecerit hic vocabitur maximus in regno coelorum. Qui autem docuerit, et non fecerit, erit minimus (Matth. V, 19) . In convivio Salvator praecipit, ut inferiorem occupemus locum: ne cum major venerit, de superiori turpiter detrudamur (Luc. XIV) . Si cadere non possumus, sed tantum per poenitentiam sublevamur: quid sibi vult scala illa in Bethel, per quam angeli 0324B descendunt atque ascendunt, qui de coelis ad terram veniunt? Certe inter oves et ad dexteram stabant, dum ibi essent. Angeli de coelis descendunt, et Jovinianus de eorum possessione securus est.
28. Mansiones in coelis multae. Ordines Ecclesiae. Coelestium virtutum ordines.—Quis autem risum tenere queat in eo, quod multas mansiones apud Patrem, Ecclesias arbitretur in toto orbe diffusas, cum manifestissime Scriptura doceat secundum Evangelium Joannis, non de Ecclesiarum numero, sed de coelorum mansionibus, et aeternis tabernaculis, quae Propheta desiderat, Domino fuisse sermonem? In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt. Si quominus, dixissem vobis: quia vado vobis parare locum; et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum veniam, 0324C et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV, 2, 3) . Locus et mansiones quas praeparare se dicit Christus apostolis, in domo utique sunt Patris, id est, in regno coelorum, non in terra, in qua ad praesens (( Al. praesens)) apostolos relinquebat. Simulque sensus Scripturae intuendus: Dicerem, inquit, vobis, quia vado et praeparabo vobis locum: si non mansiones multae essent apud Patrem, hoc est, si non unusquisque mansionem sibi non ex largitate Dei, sed ex propriis operibus praepararet: et ideo non est meum parare, sed vestrum, quia et Judae nihil profuit paratus locus, quem suo vitio perdidit. Juxta quem sensum et illud intelligendum, quod ad filios dicitur Zebedaei, quorum alter a sinistris, alter cupiebat sedere a dextris: Calicem quidem 0324D meum bibetis; sedere autem a dextris meis, sive a sinistris, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23) . Non est Filii dare: et quomodo Patris est 369 praeparare? Paratae, inquit, sunt in coelo diversae et plurimae mansiones, plurimis diversisque virtutibus, quas non personae accipiunt, sed opera. Frustra ergo a me petitis quod in vobis situm est, quod Pater meus illis paravit, qui dignis virtutibus, ad tantam ascensuri sunt dignitatem. Porro quod ait: Iterum veniam, et accipiam 0325A vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV, 3) , proprie ad Apostolos loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est: Ut quomodo ego et tu Pater unum sumus, sic et illi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21) , qui crediderunt, qui perfecti sunt, qui possunt dicere, pars mea Dominus (Ps. XXVII, 26) . Si autem non sunt plurimae mansiones, quomodo et in veteri Testamento et in novo, alium ordinem pontifex tenet, alium sacerdotes, alium Levitae, alium Janitores, alium Aeditui. Et in volumine Ezechielis, ubi futurae Ecclesiae et coelestis Jerusalem ordo describitur, sacerdotes qui peccaverant, regradantur in aedituos, et in ostiarios: et cum sint in templo Dei, hoc est a dextris, non sunt inter arietes, sed inter minimas oves. In fluvio quoque illo, qui de templo egreditur, et irrigat 0325B salsum mare, et universa vivificat, multae species piscium describuntur. Quare in regno coelorum Archangeli sunt, Angeli, Throni, Dominationes, Potestates, Cherubim, et Seraphim: et omne nomen quod nominatur, non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro? Sine causa diversitas nominum est, ubi non est diversitas meritorum. Archangelus utique aliorum minorum est Angelorum. Archangelus, et Potestates, et Dominationes habent alia, per quae exerceant potestatem, et in quae subjecta dominentur. Hoc in coelis est, hoc in ministerio (( Al. mysterio)) Dei, ne nos solito more irrideas, atque subsannes, si imperatores (( Al. imperatorem)) posuerimus, praefectos et comites, et tribunos, ei centuriones, et manipulos, et reliquum militiae ordinem.
0325C 29. Mos Scripturae sacrae. Elisaei duplex spiritus. Illud autem quod ait: Nescitis quia corpora vestra templum est spiritus Sancti (I Cor. VI, 19) : frivolum est, cum Scriptura 370 divina soleat et unum pluraliter, et plura singulariter appellare: et tamen sciat in templo quoque ipso multas esse mansiunculas, esse exterius atrium, esse interius, esse vestibula, esse sanctum, esse Sancta sanctorum. Sunt et culinae in templo, sunt et cellariola, sunt et torcularia, et vasorum receptacula. Ita et in templo corporis nostri diversa sunt merita. Non aeque Deus omnes inhabitat: nec ad eamdem mensuram omnibus infunditur. De spiritu Moysi aufertur, et septuaginta presbyteris datur. Puto aliam esse abundantiam fluminis, aliam rivulorum. Eliae spiritus 0325D Elisaeo duplex datur: unde et duplex gratia fecit signa majora. Ille vivus mortuum, iste mortuus mortuum suscitavit. Ille famem imprecatus est populo, iste obsessae civitati sub una die hostiles copias praebuit. Licet hoc quod ait, Nescitis quia corpora 0326A vestra templum est Spiritus sancti, de cuncta credentium dicat Ecclesia, qui pariter congregati, unum Christi corpus efficiunt. Hic jam quaeritur in corpore, qui pedibus Christi dignus sit, qui capite: qui oculus ejus sit, qui manus. Quod et duae mulieres in Evangelio, poenitens et sancta, significant: quarum altera pedes, altera caput tenet. Tametsi nonnulli existimant unam esse, et quae primum coepit a pedibus, eam gradatim ad verticem pervenisse. Sed et illud quod objicit (( Al. objecit)), Non pro his rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut sicut ego Pater in te, et tu in me unum sumus: ita omnes unum sint in nobis: et quod omnis populus Christianus unum sit in Deo, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae. Jam supra diximus, 0326B et nunc plenius inculcandum est, non nos secundum naturam, sed secundum gratiam unum esse in Patre et Filio. Neque enim ejusdem substantiae est (quod Manichaei solent dicere) anima humana et Deus. Sed, dilexisti, inquit, eos, sicut et me dilexisti. Vides ergo quod in consortium substantiae ejus assumimur, non naturae esse, sed gratiae: et ideo nos diligit, quia 371 Filium dilexit Pater: et membra diliguntur, scilicet in corpore. Quotquot enim receperunt Christum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12) . Verbum caro factum est, ut nos de carne transiremus in Verbum. Nec Verbum desiit esse quod fuerat: nec homo perdidit 0326C esse, quod natus est. Gloria aucta est, non mutata natura. Vis scire quomodo cum Christo unum corpus efficiamur? Doceat te ipse, qui condidit. Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, hic in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui comedit me, vivit propter me. Iste est panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 55, et seqq.) . Sed et Joannes Evangelista, qui de pectore Christi hauserat sapientiam, in eadem verba concordat, dicens: In hoc intelligimus quod in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Si quis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo est (I Joan. IV, 13 et 15) . Si credis in Christum, quomodo et Apostoli crediderunt, unum cum eis in Christo 0326D corpus efficieris. Si autem temerarium est fidem eorum tibi et opera vindicare, qui fidem eamdem et opera non habes, eumdem locum habere non poteris.
30. Ordo Ecclesiae. Peccata gravia et levia.—Porro quod jactitas sponsam, sororem, matrem, et omnia 0327A haec vocabula unius esse Ecclesiae, cunctosque credentes his nominibus significari, contra te facit. Si enim unus ordo Ecclesiae est, et non habet plurima membra in uno corpore; quid necesse est ut sponsa, soror vocetur et mater: nisi aliorum sponsa, aliorum soror, aliorum mater sit? Stant quidem omnes ad dextram: sed alius stat ut sponsus, alius ut frater, alius ut filius. Filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19) . Putasne ejusdem esse meriti eos qui parturiuntur, et qui parturit? Unde et stulte asserere voluisti omnia membra aequaliter nos diligere, nec oculum praeponere digito, nec manum auriculae; sed in singulorum amissione membrorum, dolorem esse communem, cum Apostolus doceat ad Corinthios, 0327B Alia membra 372 esse honestiora, alia verecundiora; et quae verecundiora sunt, majore honestate circumdari: quae vero per se honesta, nostri ((Al. nostra)) non indigere sollicitudine (I Cor. XII, 22 et 23) . Ejusdemne ordinis arbitraris et meriti, os et alvum, oculos et meatus per quos fimus egeritur et urina? Lucerna, inquit, corporis tui est oculus tuus. Si oculus caecas fuerit, totum corpus in tenebris est (Luc. XI, 34) . Si digitum amputes, si summitatem auriculae, est quidem dolor, sed non tantum damnum, nec tanta cum dolore deformitas, quanta si oculos eruas, trunces nares, os disseces. Sine aliis membris vivere possumus, sine aliis omnino non possumus. Sunt peccata levia, sunt gravia. Aliud est decem millia talenta debere, aliud quadrantem. Et de otioso quidem verbo, 0327C et adulterio rei tenebimur; sed non est idem suffundi, et torqueri: erubescere, et longo tempore cruciari. Putas nostrum esse quod loquimur? Audi Apostolum Joannem: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam, peccanti non ad mortem. Qui vero peccaverit ad mortem, quis orabit pro eo (I Joan. V, 16) ? Cernis quod si pro peccatis minoribus deprecemur, impetremus veniam. Si pro majoribus, difficilis impetratio sit: et inter peccata et peccata, magnam esse distantiam. Unde et de populo Israel, quia peccaverat peccatum ad mortem, dicitur ad Jeremiam: Noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis deprecationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te (Jerem. VII, 16) . Si autem omnes aequaliter et introimus saeculum, et eximus de saeculo, et hoc praejudicium futurorum 0327D (( Al. futurum)) est: ergo aequaliter et justi, et peccatores habebimur apud Deum, quia nunc pari modo et generamur, et morimur. Quod si duos esse contendis Adam, alterum terrenum, alterum coelestem; et qui in terreno fuerint, eos esse ad sinistram: qui vero in coelesti, eos esse a dextris; responde mihi interim, ut de duobus te fratribus interrogem: Esau in terreno fuit, an in coelesti? Nulli dubium est, 0328A quin in terreno eum fuisse respondeas. Jacob in quo fuit? Dices protinus, in coelesti. Et quomodo in coelesti fuit, cum adhuc Christus non venisset in carne, qui secundus et coelestis Adam dicitur? Aut igitur omnes 373 ante incarnationem Christi in veteri reputabis Adam, et justi quoque in terreno homine, et ad sinistram erunt inter hircos tuos: aut si impium est ibi Isaac ponere, ubi Ismael: ibi Jacob, ubi Esau: ibi sanctos, ubi peccatores; novissimus Adam ex eo tempore numerabitur, quo Christus est natus ex Virgine, et argumentum duorum Adam non proficiet ovibus et haedis tuis, quia in primo Adam et oves et haedos convicimus fuisse, et in uno atque eodem homine, alios a dextris Dei stetisse, alios a sinistris. Ab Adam enim usque ad Moysen, mors super omnes 0328B dominata est, etiam super eos qui non peccaverunt: in similitudinem praevaricationis Adam (Rom. V, 14) .
31. In martyre voluntas coronatur.—De eo autem quod niteris approbare, convicium et homicidium, raca et adulterium, et otiosum sermonem, et impietatem uno supplicio repensari, jam et supra tibi responsum est, et nunc breviter respondebo. Aut peccatorem te negabis, ut non sis reus gehennae: aut si peccator fueris, etiam de levi crimine duceris ad tartarum. Os, inquit, quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11) . Suspicor te aliquando, ut hominem, fuisse mentitum: omnis enim homo mendax (Psal. CXI) , ut sit solus Deus verax, et justificetur in sermonibus suis, et vineat cum judicaverit (Psal. L) . Aut igitur homo non eris, ne mendax sis: aut 0328C si quia homo es, mendax fueris, cum parricidis et adulteris punieris. Nulla est enim inter peccata diversitas: et non tibi habebunt tantas gratias quos de humili in sublime elevas, quantum irascentur, quos propter leve quotidianumque peccatum, in exteriores tenebras retrusisti. Si autem in persecutione, qui suffocatur, et qui decollatur, et qui fugerit, et qui in carcerem retrusus obierit, in variis luctae generibus una corona victoriae est, et hoc pro nobis facit. In Martyre enim voluntas, ex qua ipsa mors nascitur, coronatur. Meum est, opponere me gentilium furori, et Dominum non negare. Jam (( Al. Nam)) in illorum arbitrio est, aut decollare, aut urere, aut recludere in carcerem, aut varia adhibere genera poenarum. Quod si fugero, et in solitudine 0328D obiero, nec eadem erit corona morientis, quia non eadem causa mortis est Christus. 374 Ad illud vero quod dicis inter eum fratrem qui semper cum patre fuerit, et qui postea poenitens est receptus, nihil penitus discrepare: adjicio si vis, et drachmam unam quae perdita fuerat et inventa, junctam esse cum reliquis; et ovem unam quam nonaginta novem ovibus derelictis bonus pastor inquisivit et retulit, explesse numerum centenarium. Sed aliud 0329A est poenitentem esse, et lacrymis veniam deprecari, aliud semper esse cum patre. Unde per Ezechielem ad reportatam (( Al. reportandam)) ovem, et perditum quondam filium, loquitur pastor et pater: Et suscitabo pactum meum tecum: et scies quia ego Dominus, et recordaberis, et confunderis; ut non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti (Ezech. XVI, 62 et 63) . Ut nihil minus justo habeant poenitentes, sufficit eis pro omni poena sola confusio. Unde et in alio loco dicitur ad eos: Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, et omnium scelerum quibus polluti eratis, et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis; et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis, propter nomen meum, et non 0329B secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima (Ibid.) . Arguitur quoque a patre filius, quod saluti fratris invideat, et cum Angeli laetentur in coelo, ille livore crucietur. Quamquam duorum fratrum similitudo, frugi et luxuriosi, non ad merita totius generis humani, sed vel ad Judaei pertinent (( Al. pertineant)) Christianique personas, vel ad sanctorum et poenitentium. Super qua parabola libellum quemdam Damaso episcopo, dum adhuc viveret, dedicavi.
32. Tempus diversarum vocationum. Nostri laboris est praemium nobis praeparare.—Porro si operariis primae horae et tertiae et sextae et nonae et undecimae, unus denarius redditur, et ab eis incipit praemium, qui novissimi in vinea laboraverunt (( Al. laborabant)): et hic non unius temporis, et unius aetatis homines 0329C describuntur; sed ab exordio mundi usque ad finem, vocationum sacramenta sunt diversarum. Prima hora vocatus est Abel et Seth: tertia Enoch et Noe: sexta Abraham, Isaac et Jacob: nona Moyses et Prophetae: undecima Gentium populus: cui primo redditur merces, quia in crucifixum credens Dominum, difficultate fidei magnitudinem 375 meruit praemiorum: multique reges et prophetae quaesierunt videre quae videmus, et non viderunt. Unus autem denarius non unum est praemium, sed una vita, et una de gehenna liberatio. Caeterum quomodo ad indulgentiam principalem, diversorum criminum rei dimittuntur de carcere, et unusquisque pro labore vel operibus suis, in hoc, vel in illo statu vitae est: ita et denarius quasi indulgentia veri Principis, omnes 0329D per baptismum emittit de carcere. Jam nostri laboris est, pro diversitate virtutum, diversa nobis praemia praeparare.
33. Medius Jonathas inter David et Saul.—Hucusque 0330A per partes ad proposita respondimus. Sequens sermo in commune ad omnia respondebit. Dominus ad discipulos suos: Qui vult, inquit, inter vos major esse, sit omnium minimus (Matth. XX, 26) . Si omnes in coelo aequales futuri sumus, frustra nos hic humiliamus, ut ibi possimus esse majores. De duobus debitoribus quingentorum denariorum, et quinquaginta, cui plus dimittitur, plus amat. Unde et Salvator: Dico, inquit, tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47) . Qui minus diligit, et minus ei dimittitur, utique in minori gradu erit. Paterfamilias proficiscens tradidit servis suis substantiam, alii quinque talenta, alii duo, alii unum (Luc. XIX) : unicuique secundum proprias vires. Simile quid et 0330B in alio Evangelio scribitur, quod homo nobilis proficiscens in regionem longinquam, ut acciperet sibi regnum, et reverteretur, vocaverit decem servos, et dederit eis singulas mnas, de quibus unus lucratus est (( Al. sit)) decem mnas, alius quinque: et singuli juxta vires suas, et emolumentum, vel decem, vel quinque acceperint civitates. Porro alius, qui unum talentum, sive unam mnam acceperat, quod accepit, infodit, sive in sudario colligavit, et domini reservavit adventui. Primo considerandum, quod si justi non spe profectus laborant, ut vult noster Zeno: 376 sed ne perdant quod acceperant, iste qui mnam et talentum infodit, ne perderet quod acceperat, non peccavit; magisque laudanda est cautio reservantis, quam cassus labor eorum, qui sine laboris praemio 0330C desudarunt. Deinde quod hoc ipsum talentum quod aufertur a timido, vel negligente servo, non datur ei qui minus lucri fecerat; sed qui plus, id est, qui super decem positus fuerat civitates. Si numerus non facit ordinem, quare dixit, Dedit unicuique secundum vires suas. Si eadem lucra sunt quinque talentorum et decem: cur ei qui minus lucri fecerat, non decem, et ei qui plus, non quinque traduntur urbes? Quod autem Dominus non his contentus sit, quae habemus: sed semper majora desideret, ipse monstrat, dicens: Quare non dedisti pecuniam meam ad trapezitas, et ego veniens cum usura exegissem (Philip. III) ? Quod quidem et Paulus apostolus sciens, praeteritorum obliviscitur, et ad ea quae in ante sunt, se extendit, id est, quotidie proficit, nec servat in 0330D sudario delicate gratiam, quam accepit; sed avarus negotiator renovatur de die in diem, et decrescere se putat, nisi semper creverit (Num. XXXV) . Sex urbes fugitivorum describuntur in Lege, qui homines 0331A interfecere nolentes: et ipsae urbes Sacerdotales sunt. Rogare libet, fugitivos istos inter hircos tuos, an inter oves nostras colloces? Si hirci essent, occiderentur ut homicidae caeteri, nec ministrorum Dei intrarent civitates. Si oves dixeris, utique non erunt tales oves, quae absque luporum metu tota libertate pascantur. Et probabitur tibi, oves quidem eas esse, sed erroneas: a dextris esse, verum non stare, sed fugere, donec moriatur Sacerdos magnus, et ad inferna descendens, liberet animas fugitivorum. Gabaonitae occurrunt filiis Israel, et caesis aliis gentibus, in lignarios et aquarios reservantur (Jos. IX) . Tantique apud Deum meriti sunt, ut stirps Saul ob eorum injurias sit deleta (Reg. XXI) . Inter quos eos collocabis? 377 Inter hircos? Sed 0331B non sunt interfecti, et sententia Domini vindicantur (( Al. judicantur))? Inter oves? Sed dicit Scriptura divina, quod non sint ejusdem meriti cujus et Israelitae. Vides ergo quod stent quidem a dextris; sed multo inferiori gradu. Inter David virum sanctum, et Saul regem pessimum, medius Jonathas fuit. Quem nec inter haedos possumus ponere, quia prophetae amore dignus est; nec inter arietes, ne parem eum faciamus David, maxime cum et ipse interfectus sit. Erit igitur inter oves; sed in inferiori ordine. Et quomodo inter David et Jonatham, ita inter ovem et ovem cogeris suscipere differentias. Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit; nec fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem non cognovit, nec fecit digna, plagis vapulabit 0331C paucis. Omni enim cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendatur multum, plus exigetur 0332A ab illo (Luc. XII, 47, 48) . Ecce servo et servo plus minusve committitur, et pro qualitate commissi atque peccati, plagarum quoque numerus irrogatur.
34. Typus futurae Ecclesiae in terris etc.—Tota Judaeae terra tribuumque descriptio, futurae Ecclesiae in coelis typus est. Legamus Jesum Nave, legamus Ezechielis extremas partes, et videbimus, quidquid in altero quasi per historiam in terra distribuitur, in altero in coelis spiritualiter repromitti. (Jos. XIII, Ezech. LX, 48) . Quid sibi volunt in descriptione Templi, septem et octo gradus? quid rursum, quod in Psalterio post elementa centesimi octavi decimi psalmi, quibus mysticum erudimur 378 alphabetum, per quindecim gradus usque illuc pervenimus, ut possimus canere: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes 0332B servi Domini. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Jos. XIII) ? Quare duae et semis tribus, trans Jordanem habitant, ubi plurima sunt jumenta, et novem et semis, reliquae vel expellunt pristinos habitatores de sedibus suis, vel cum ipsis habitant? Cur Levitica tribus in terra partem non accipit (Num. XVIII) ; sed Dominus pars ejus est; et inter ipsos levitas et sacerdotes ad Sancta sanctorum ubi Cherubim et propitiatorium est, pontifex solus ingreditur? Quare reliqui sacerdotes lineis tantum utuntur vestibus, et non habent indumentum auro, hyacintho, cocco, purpura, byssoque contextum? Inferioris gradus levitae et sacerdotes plaustra et boves accipiunt: majoris ordinis gestant arcam Domini humeris suis. Si tollis ordinem Tabernaculi, Templi, 0332C Ecclesiae, si omnes qui a dextris sunt, unum, ut vulgo dicitur, encoma ad militiam, probat, nequidquam 0333A episcopi, frustra presbyteri, sine causa diaconi sunt. Quid perseverant virgines? (( Al. cur)) quid laborant viduae? cur maritatae se continent? Peccemus omnes, et post poenitentiam idem erimus quod Apostoli sunt.
35. Epilogus disputationis. Excepto Deo omnis creatura sub vitio est.—Verum jam cepimus terram prospectare de pelago, et post montes gurgitum, et (( Al. spumeos)) spumosos fluctus, et navim, vel in sublime subrectam, vel in ima praecipitem, paulatim fessis et languentibus portus aperitur. 379 Diximus de nuptis, viduis, virginibus. Viduitati virginitatem, viduitatem praetulimus matrimonio. Exposita est περικοπὴ Apostoli, de hujuscemodi quaestionibus disputantis, singulis oppositionibus responsum est. Saecularis 0333B quoque litteratura venit in medium, quae virgines fuerint, quae univirae, et e contrario quas interdum habeat molestias vinculum conjugale. Transivimus ad secundam partitionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare. Et docuimus, quod, excepto Deo, omnis creatura sub vitio sit, non quod universi peccaverint, sed quod peccare possint, et similium ruina, stantium metus sit. Tertio venimus ad jejunia, et quia adversarii duplex propositio fuerat, vel ad philosophos, vel ad divinarum Scripturarum provocantis exempla, nos quoque ad utramque respondimus. Quarta, id est extrema divisio, oves et haedos, dexteram, et sinistram, justos et peccatores, in duos ordines distribuerat, volens ostendere, nullam inter 0333C justum et justum, peccatorem et peccatorem esse distantiam. Et ut hoc probaret, infinita de Scripturis exempla congesserat, quasi suo sensui congruentia, cui nos quaestioni, et argumentis, et exemplis respondimus Scripturarum, veteremque Zenonis sententiam, tam communi sensu, quam divina lectione contrivimus.
36 Multos discipulos habuit Jovinianus. Doctrina voluptatis quid proficit.—Nunc restat ut Epicurum 0334A nostrum, (( Al. sudantem)) subantem in hortulis suis inter adolescentulos et mulierculas, alloquamur. Favent tibi crassi, nitidi, dealbati. Adde, si vis, juxta Socraticam irrisionem, omnes sues, et canes, et quia carnem amas, vultures quoque, (( Al. aquilas)) aquilae, accipitres, et bubones. Numquam nos (Vide in Cap. IX. Eccles. Comm.) Aristippi multitudo terrebit. Quoscumque formosos, quoscumque calamistratos, quos crine composito, quos rubentibus buccis videro, de tuo armento sunt, immo inter tuos sues grunniunt. De nostro grege tristes, pallidi, sordidati, et quasi peregrini hujus saeculi, licet sermone taceant, habitu 380 loquuntur et gestu: Hei mihi quia peregrinatio mea prolongata est! habitavi cum habitationibus Cedar (Ps. CXIX, 5) , videlicet in 0334B tenebris hujus mundi, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ne glorieris, quod multos discipulos habeas. Filius Dei docuit in Judaea, et duodecim tantum illum apostoli sequebantur. Torcular, inquit, calcavi solus, et de gentibus vir non est mecum (Isai. LXIII, 3) . Ille in passione solus remansit, et Petri quoque erga eum trepidavit constantia: Pharisaeorum autem doctrinae, omnis populus applaudebat, dicens: Crucifige, crucifige talem. Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 6. Ibid. 15) , id est, vitia sequimur, non virtutes: Epicurum, non Christum: Jovinianum, non Apostolum Paulum. Quod multi acquiescunt sententiae tuae, indicium voluptatis est: non enim tam te loquentem probant, quam suis favent vitiis. In circulis platearum 0334C quotidie fictus hariolus stultorum nates verberat, et obtorto fuste dentes mordentium quatit, nec tamen deest qui semper possit induci? et pro magna sapientia (( Al. deputa)) deputas, si plures porci post te currant, quos gehennae succidiae nutrias? Post praeconium tuum, et balneas, quae viros pariter et feminas lavant, omnis impatientia quae ardentem prius libidinem, quasi verecundiae vestibus 0335A (( Al. tegebat)) protegebat, nudata est, et exposita: quae ante in occulto erant, nunc in propatulo sunt. Ostendisti tales discipulos, non fecisti. Hoc profecit doctrina tua, ut peccata nec poenitentiam quidem habeant. Virgines tuae quas prudentissimo consilio, quod nemo umquam legerat, nec audierat, de Apostolo docuisti, Melius est nubere quam uri, occultos adulteros in apertos verterunt maritos. Non suasit hoc Apostolus, non electionis vas. Virgilianum consilium est:
Conjugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. (Aeneid. l. IV).
37. Basilides magister luxuriae. Semper pseudoprophetae dulcia promittunt. Verba Joviniani.—Quadringenti ferme anni sunt, quod Christi praedicatio fulget 0335B in mundo. Ex quo innumerabiles haereses tunicam illius consciderunt, universus pene error 381 de Chaldaeo et Syro, et Graeco sermone processerat. Basilides magister luxuriae et turpissimorum complexuum, post tot annos ita in Jovinianum, quasi in Euphorbum transformatus est, ut Latina quoque lingua haberet haeresim suam. Nulla ne fuit alia in toto orbe provincia, quae reciperet praeconium voluptatis, in quam coluber tortuosus irreperet, nisi quam Petri doctrina super petram fundaverat Christum. Vexillum crucis et praedicationis austeritas, idolorum templa destruxerat: e regione luxuria penis, ventris et gutturis, subvertere nititur fortitudinem crucis. Unde per Isaiam loquitur Deus: Populus meus, qui vos beatificant, seducunt vos, et semitas pedum 0335C vestrorum conturbant (Isai. III, 14) . Necnon per Jeremiam: Fugite de medio Babylonis, et servate unusquisque animam suam, et nolite credere pseudoprophetis, qui dicunt, pax pax, et non est pax: qui semper ingeminant, Templum Domini, Templum Domini (Jerem. LI, 6) . Prophetae tui viderunt tibi falsa et insipientia, non aperuerunt iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; qui devorant plebem (( Al. Deum)) Dei, ut cibum panis, Deum non invocaverunt. Jeremias captivitatem nuntians, lapidatus a populo. Ananias filius Azur frangebat ad praesens ligneas torques, et in futurum ferreas praeparabat. Semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, et ad modicum placent. Amara est veritas, et qui eam 0336A praedicant, replentur amaritudine. In azymis enim veritatis et sinceritatis, Domini Pascha celebratur, et cum amaritudinibus comeditur (Exod. XII) . Egregia sane vox et quam audiat sponsa Christi, inter virgines, et viduas, et caelibes (unde et ipsum nomen inditum est, quod coelo digni sint, qui coitu careant). «Raro jejunate, crebrius nubite. Non enim potestis implere opera nuptiarum, nisi mulsum, et carnes, et nucleum sumpseritis. Viribus opus est ad libidinem. Cito caro consumpta marcescit 382. Nolite timere fornicationem. Qui semel in Christo baptizatus est, cadere non potest: habet enim, ad despumandas libidines, solatia nuptiarum. Quod et si cecideritis, redintegrabit vos poenitentia, et qui in baptismate fuistis hypocritae, eritis in poenitentia 0336B solidae fidei. Neque turbemini, putantes inter justum et poenitentem aliquid interesse, et humiliorem gradum dare quidem veniam, sed coronam tollere. Una est enim retributio. Qui ad dexteram steterit, introibit in regna coelorum.» His consiliis subulci tui, pastoribus nostris ditiores sunt, et hirci plurimas secum capras trahunt. Equi insanientes in feminas facti sunt (Jerem. V, 8) , statim, ut mulieres viderint, adhinniunt, et impatientiam suam, proh nefas! Scripturarum solantur exemplis. Sed et ipsae mulierculae miserae et non miserabiles, praeceptoris sui verba cantantes, Quid enim nisi semen requirit Deus? non solum pudicitiam, sed etiam verecundiam perdiderunt, majorique procacitate defendunt libidinem, quam exercent. Habes praeterea in exercitu 0336C plures succenturiatos, habes scurras et velites in praesidiis, crassos, comptos, nitidos, clamatores, qui te pugnis calcibusque defendant. Tibi cedunt de via nobiles, tibi osculantur divites caput. Nisi enim tu venisses, ebrii atque ructantes paradisum intrare non poterant. Macte virtute, immo vitiis, habes in castris tuis et Amazones (Vide Commentar. in Cap. XVI. Jerem.) exerta mamma, et nudo brachio et genu, venientes contra se viros ad pugnam libidinum provocantes. Et quia opulentus paterfamilias es, in aviariis tuis non turtures, sed upupae (Et Com. in Cap. V. Zachar.) nutriuntur, quae tota foetidae voluptatis lustra circumvolent. Me carpe, me disjice, objice crimina quae volueris, argue luxuriae et deliciarum. 0337A Magis me amabis, si talis fuero, ero enim de armento tuo.
38. Romam alloquitur.—Sed ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam, Christi confessione 383 delesti. Urbs potens, urbs orbis domina, urbs Apostoli voce laudata (Rom. I) , interpretare vocabulum tuum. Roma aut fortitudinis nomen est apud Graecos, aut sublimitatis juxta Hebraeos. Serva quod diceris, virtus te excelsam faciat, non voluptas humilem. Maledictionem quam tibi Salvator in 0338A Apocalypsi (Cap. XVII et XVIII) comminatus est, potes effugere per poenitentiam, habens exemplum Ninivitarum 384. Cave Joviniani nomen, quod de ( Jove) idolo derivatum est. Squalet Capitolium, templa Jovis et caeremoniae conciderunt. Cur vocabulum ejus, et vitia apud te vigeant? Adhuc sub regibus, et sub Numa Pompilio facilius majores tui Pythagorae continentiam, quam sub consulibus Epicuri luxuriam susceperunt.