Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Liber Secundus.
0533D 741 1. Sacrificium pro ignorantia, errore, etc.—Critob. 0534D Multa quidem de Scripturis sanctis memoriter 0535A copioseque dixisti, et quasi quibusdam nubibus clarum nisus es veritatis lumen operire, sed quid ad rem? His enim cunctis testimoniis videris hominum accusare naturam, ac per hoc invidiam referre in Deum, si tales homines condidit, ut oblivione et ignorantiae peccato carere non possint. Ex quo perspicuum est, hominem posse, si voluerit, non peccare. Id enim fecit, quod vitare non potuit. Ubi autem aufertur possibilitas, aufertur et vitium, nemo enim in eo condemnatur, quod facere non potuit. Attic. Saepe dixi te non intelligere conatus meos, nec considerare quid argumenteris; sed quid Deus jusserit. Pro oblivione, errore et ignorantia, quasi pro peccato offeruntur sacrificia: sive hoc male juxta te, sive bene juxta me, Deus praecepit. Meum est 0535B observare quod jussit; tuum Dei jussa reprehendere. C. Quoniam vim facis perspicuae veritati, et me trahis ad blasphemiam, concedam tibi hoc in veteri Lege praeceptum, de qua scriptum est: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17) . Numquid et de Evangelio poteris hoc approbare, ut puniatur quispiam pro eo quod nesciat, et ante poenas luat, quam reus sit conscientiae (( Al. ignorantiae))? A. Dum ignoramus, Manichaeus nobis consurgit repente, qui Legem dicit abolitam, et solos novi Testamenti legendos libros. C. Quid enim a me audivisti, ut hoc autumes? Et Lex enim patribus data, pro tempore justa, et sancta est, et veniente Evangelii perfectione, viliora cessarunt. A. Ergo nequaquam observandum est, quod Lege praecipitur? 0535C C. Quaedam observanda, quaedam praetermittenda sunt. A. Quoniam te video esse doctissimum, dic mihi quae de veteri Testamento observare debeam, et quae relinquere. C. Mandata observare debemus, quae ad vitam et mores pertinent corrigendos, de quibus dictum est: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9) . Quae autem ad caeremonias Legis, et ritus sacrificiorum pertinent, relinquenda sunt. A. Ignosce mihi, cum Legis 742 et omnium Scripturarum scientiam jactites, non animadvertis quid velim dicere. C. Hoc intelligo quod loqueris, et non quod taces. A. Tacere tibi videor, qui tantis exemplis docere te volui, peccare hominem per ignorantiam: et pro peccato, ut in Lege hostias, ita et in Evangelio offerendam poenitudinem?
0535D 2. Exemplum e N. T. in Apostoli persona.—C. Da testimonium novi Instrumenti, ubi error et ignorantia, et impossibilitas mandati teneatur in crimine. A. Non necesse est multa proferre. Unum proferam, cui certe contradicere non poteris. Vas electionis perspicue loquitur: Consentio enim legi Dei juxta interiorem hominem. Video autem aliam legem in 0536A membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 seqq.) . C. Protulisti testimonium, quod pro me facit. Liberati ergo de corpore hujus mortis per gratiam Domini nostri Jesu Christi, nequaquam ultra peccare debemus. A. Liberati quidem sumus baptismo Salvatoris. Sed id mihi edissere, quare dixerit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae in membris meis est. Quae est ista lex regnans in membris hominis, et repugnans legi mentis ejus? Responde simpliciter. Taces? Audi eumdem Apostolum apertissime praedicantem: 0536B Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, operor: sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam ego operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, operari autem bonum non invenio. Non enim, quod volo, bonum, hoc ago: sed quod nolo, malum, hoc facio. Si autem quod nolo, hoc ego facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Ibid., 15 seqq.) . C. Miror te hominem prudentem sic intelligere Apostolum, ut eum ex persona sua, et non ex aliorum haec 743 dicere sentias. Qui enim conscientia in se loquentis Christi libere proclamat: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur 0536C Christus (I Cor. XIII, 3) ? Et in alio loco: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8) : iste hoc de se dicere poterat, Operari bonum non invenio? et, Non quod volo, bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago? Quid illud erat boni, quod volebat facere, et non poterat? Et quid illud erat mali, quod nolebat, et tamen vitare non poterat? Ergo non ex sua persona hoc dicit: sed ex persona generis humani, quae vitiis subjacet ob carnis fragilitatem.
3. Ex cujus persona Paulus locutus sit aliudque ejus testimonium.—A. Parum mihi tollis, ut totum tribuas. Ego enim unum hominem, licet Apostolum, intelligo (( Al. intelligebam)) subjacere peccato, tu totum humanum genus asseris. Quod si verum est in 0536D genere, tenemus et speciem. Nam et Apostolus homo est; et si homo est, vel de aliis, vel de se quasi homo loquitur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et: Quoniam non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Rom. VII, 24) . Corruptibile enim corpus aggravat animam, Deprimit terrena habitatio sensum multa curantem (Rom. IX, 15) . C. Sic loqueris, quasi ego hoc ex persona generis humani accipiam, 0537A et non ex persona peccatoris (( Al. peccatorum)) A. Et quis tibi hoc concedet, ut ex persona peccatoris hoc loquatur Apostolus? Si enim ex persona peccatoris hoc accipis, debebat dicere: Miser ego peccator, et non, miser ego homo. Homo quippe naturae est, peccator voluntatis. Nisi forte et illud, quod scriptum est: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccles. I, 2) , ad peccatores refertur, et non ad omnes homines. Et iterum: Verumtamen in imagine perambulabat homo (Ps. XXXVIII, 7) ; ac deinde: Homo vanitati assimilatus est, dies ejus velut umbra pertranseunt (Ps. CXLIII, 4) . Si hoc Pauli testimonio non moveris, audi aliud ejusdem cui contradicere non potes: Nihil mihi conscius sum, et caetera (I Cor. IV, 4) . Mire: nec meipsum judico: nihil mihi 0537B conscius sum, nec tamen 744 in hoc justificatus sum. Qui hoc dicebat, nullius utique peccati sibi conscius erat. Sed quia legerat, Delicta quis intelligit (Ps. XVIII, 13) ? Et: Sunt viae quae videntur viro justae, novissima autem earum respiciunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12) . Et iterum: Omnis vir videtur sibi justus, Deus autem corda hominum dirigit (Prov. XXI, 4) ; idcirco temperabat sententiam, ne forte per ignorantiam deliquisset, maxime cum Scriptura testetur: Est justus, qui perit in justitia sua (Eccl. VII, 16) . Et alibi: Juste quod justum est sectaberis (Deut. XVI, 20) , ne opinione veritatis a justitia declinemus, recordantes Saulis et Agag.
4. Plures justos esse, neminem sine peccato.—C. Ne contendere videar, et in diversum absque mensura 0537C funem trahere, saltem hoc mihi concede, justos in Scripturis plurimos appellari. A. Non solum plurimos, sed innumerabiles. C. Si innumerabiles justi sunt, et hoc negari non possit, quid male locutus sum, posse esse hominem sine peccato, si velit? Hoc est aliis verbis dicere, posse justum sine peccato esse, in eo quod justus est. A. Justos esse concedo, sine omni autem peccato omnino non assentior. Etenim absque vitio, quod Graece dicitur κακία, hominem posse esse aio: ἀναμάρτητον, id est sine peccato esse, nego, id enim soli Deo competit, 0538A omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia Dei, dicente Scriptura: Misericordia Domini plena est terra (Ps. XXXII, 5, et CXVIII, 64) . Et ne quasi maculas quasdam in sanctis viris videar perscrutari, in quibus errore sunt (( Al. sint)) lapsi, pauca proferam, quae non ad singulos, sed ad omnes in commune pertineant. In tricesimo primo psalmo (Vers. 5) scriptum est: Dixi, pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Statimque sequitur: Pro hac, hoc est, impietate, sive iniquitate (utrumque enim intelligi potest) orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Si sanctus est, quomodo orat pro iniquitate? Si iniquitatem habet, qua ratione sanctus appellatur? Juxta illum videlicet modum, qui et in alio 0538B loco scribitur: Septies cadet ((Al. cadit)) justus, et resurget (Prov. XXIV, 16) . Et, Justus 745 accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 13) . Et alias: Alienati ((Al. abalienati)) sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa (Psal. LVII, 4) . Vel statim ut nati sunt, subjacuere peccato in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri; vel certe statim ut de utero virginali natus est Christus, de quo scriptum est: Omnis qui aperit vulvam, sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 2, et XXXIV, 19) ; omnes haeretici erraverunt, non intelligentes mysterium nativitatis ejus. Magisque ad specialem nativitatem Salvatoris, quam ad omnium hominum reterri potest hoc quod dicitur, Qui, aperit vulvam, sanctus vocabitur Domino (Ezech. XI, 43, 44) . Solus enim 0538C Christus clausas portas vulvae virginatis aperuit, quae tamen clausae jugiter permanserunt. Haec est porta orientalis clausa, per quam solus Pontifex ingreditur et egreditur, et nihilominus semper clausa est. Illud quoque quod in volumine Job scriptum est: Numquid mundus erit homo coram Deo, aut in operibus suis irreprehensibilis vir? Si adversus famulos suos non credit, et contra Angelos pravum quid reperit; quanto magis in his, qui habitant domos luteas (Job. IV, 17, 18) ! e quibus et nos de eodem luto sumus. Quod si asserueris hoc dici ex persona Eliphas 0539A Themanitae, intellige non ab eo dici; sed ab illo, qui sub persona Angeli in visione et revelatione loquitur ei sententias Dei. Sed esto ut loquatur Eliphas, quod perspicue Angelus loquitur, numquid non hoc ex persona Job proprie dicitur: Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1) ? Et: Si ego peccavi, quid possum facere (Ibid., 20) ? Et: Quare oblitus es, nec fecisti iniquitatis meae oblivionem, et emundationem peccati mei? Quomodo enim potest esse justus homo super terram apud Deum (Ibid., 21) ? Et iterum: Si fuero justus, non audiet me; sed judicio ejus indigebo (Job. IX, 15, 29) . 746 Et rursum: Quia sum impius, cur frustra laboro? Si lotus fuero nive, et mundis manibus, satis me sorde tinxisti. Si peccavero, custodies me. Ab iniquitate autem me non 0539B facies innocentem (Ibid., 30) . Et: Si impie egero, vae mihi (Job. X, 15) . Et: Si fuero justus, non potero respirare. Plenus enim ego sum ignominiae (Ibid.) . Et iterum: Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram, et numerabiles menses illius (Job. XV, 14) . Quod si dixeris pronomen quis, non pro impossibili, sed interdum pro difficili accipi, respondebo tibi: Et ubi est illud, quod temere protulisti, Facilia Dei esse mandata, et ea facile posse compleri? dicente Scriptura: Vir in dolore laborat sibi, et vim facit perditioni suae (Prov. XVI, 26, sec. LXX) , ut oppressa et subjugata et moriente carne, vivat in eo spiritus. Ridiculamque illam expositionem Demosthenis vestri, non dixisse Job: Quis erit mundus a peccato; sed quis erit mundus 0539C a sorde, praetereo, qua probare conatur, sordes pannorum significari in infantia, non vitia peccatorum. Aut certe si non sic intelligit, dicite vos quid sentiat. Tam enim involutus dictor est, et nimio verborum squalore coopertus, ut suspicionem magis quam intelligentiam lectori praebeat. Ad extremum infert: Ego autem ad haec quid respondebo? Manum meam ponam super os meum, semel locutus sum, in secundo non addam (Job. XXXIX, 34) . Ecce Job noster vir immaculatus et justus, et sine querela, et abstinens se ab omni malo, quali fine justitiae coronatur, ut misericordia Dei indigeat? Hoc est illud, quod in Proverbiis legimus: Quis gloriabitur castum se habere cor? Aut quis confidet se mundum esse a peccato 0540A (Prov. XX, 9) ? Fac quod et hic, quis, non pro impossibili, sed pro difficili dixerit. Tolle ergo sententiam, et rade 747 de libro tuo, Facilia Dei esse mandata.
5. Occurrit objectioni ex Evangel. Joannis.—Quod si illud Joannis Apostoli opposueris, Mandata ejus non sunt gravia (I Joan. V, 3) , et de Evangelio: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) ; facillime revinceris: levia enim certum est dixisse Evangelii mandata ad comparationem superstitionis Judaicae, in qua varia caeremoniarum genera quaerebantur, quae juxta litteram, et Apostoli Petri sententiam, nullus potuit explere. Unde et in Actibus Apostolorum scribitur: Nunc ergo quid tentatis imponere jugum super cervicem discipulorum, quod 0540B neque patres nostri, neque nos portare potuimus: sed per gratiam Domini Jesu salvari credimus, quemadmodum et illi (Act. XV, 10) . Jacobus Apostolus scribit: Si judicas legem, non es factor legis, sed judex (Jacob. IV, 11) . Ille judicat legem, qui dicit, aliquid non juste praeceptum, et ignorantiam non habere (( Al. habet)) peccatum; et frustra offerri victimas pro errore, quod peccati non habet conscientiam. Neque enim in lege ratio quaeritur, sed auctoritas. Idem in eadem dicit Epistola: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20) ; et quis nostrum carere potest ira, de qua scriptum est: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XV) ? Significanterque non iram Dei, sed iram viri posuit. Ira enim Dei justa est: ira autem viri de perturbata mente procedit. Unde 0540C et in Psalmo dicitur: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 26) : qui versiculus quem sensum habeat, Apostolus docet: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 5) ; ut peccatum omnino sit vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri poenitudine mitigare. Unde pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die judicii. Et in eodem Evangelio legimus: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Matth. V, 22) . Licet in plerisque codicibus antiquis, sine causa, additum non sit, ut scilicet ne cum causa quidem debeamus irasci. Quis hominum poterit dicere, quod ira, quae absque justitia est, in sempiternum vitio careat? Et iterum: Ne glorieris in crastinum, nescis enim quid adveniens 0541A pariat dies (Prov. XXVII, 1) . Unde scriptum est: Ne beatum dixeris quempiam ante mortem. Quamdiu enim vivimus, in certamine sumus, et quamdiu in certamine, nulla est certa victoria, quae etiam Apostolo fortissime praelianti in futuro saeculo reservatur. Dominus atque Salvator sub persona assumpti hominis loquitur: 748 Insipientissimus enim omnium hominum sum, et non est hominis prudentia in me (Eccli. XI) . Et in sexagesimo octavo Psalmo: Deus, tu scis insipientiam meam: sed fatuum Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 23) . In Ecclesiaste quoque scriptum est: In multitudine sapientiae, multitudo scientiae: et qui addit scientiam, addit dolorem (Eccles. I, 18) : intelligens quod perfectione careat, et ex eo quod novit, quanta non noverit. Et odio, inquit, 0541B habui vitam, quoniam malum est opus quod operor super terram. Omnia enim vanitas, et praesumptio spiritus. Nemo scit quid futurum sit, quia sicuti est, quis annuntiabit ei? Sunt justi ad quos pervenit quasi opus impiorum. Et sunt impii, ad quos pervenit quasi opus justorum (Eccles. VIII, 14) . Hoc idcirco dicitur, quia certum judicium solius Dei est, et quos putamus justos, saepe peccatores inveniuntur, et quos e contrario peccatores, apud Dei scientiam justi sunt. Quamtumcumque laboraverit homo, ut inquirat, non reperiet. Et si dixerit sapiens nosse se, invenire non poterit. Omnium enim unus occursus est, cordaque filiorum hominum repleta sunt malitia, et incerto statu (Eccles. X, 1) , quae Graece περιφέρεια dicitur. Muscae moriturae, sive, ut in Hebraico habetur, mortuae, 0541C demoliuntur atque corrumpunt suavitatem olei. Quis mortalium aliquo errore non capitur? quem haereticorum et falsorum dogmatum venena non maculant? Tempus, inquit, est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18) ? Certe justus est, qui in die judicii vix salvatur. Salvaretur autem facile, si nihil in se haberet maculae. Ergo justus est in eo, quod floret multis virtutibus, et vix salvatur in eo, quod in quibusdam Dei indiget misericordia.
6. Perturbationes humani generis.—Quatuor sunt perturbationes, quibus genus vexatur humanum, duae praesentis, et duae futuri: duae bonorum, et 0541D duae malorum. Aegritudo, quae Graece dicitur λύπη, et gaudium, quod illi χάραν vel ἡδονὴν, vocant: quamquam ἡδονὴ voluptas a plerisque dicatur: alterum mali, alterum boni. Excedimusque mensuram, si gaudeamus super his, quae non debemus, divitiis, potentia, honoribus; inimicorum infelicitate, vel mortibus: aut e contrario praesentium malorum dolore cruciemur, adversis, exsiliis, paupertate, 749 0542A languore, et mortibus propinquorum, quod Apostolus fieri prohibet; et rursum si cupiamus ea quae arbitramur bona, haereditates, honores, prosperitates omnium rerum, et corporum sanitatem, et caetera quorum praesentia gaudio fruimur: et metuamus illa, quae putamus adversa; quibus ad perfectum carere juxta Stoicos, Zenonem videlicet, et Chrysippum, possibile est: juxta Peripateticos autem et difficile et impossibile est: cui sententiae omnis scripturae sanctae consentit auctoritas. Unde et Josephus Machabaeorum scriptor historiae, frangi et regi posse dixit perturbationes animi, non eradicari, et quinque Tusculanarum quaestionum Ciceronis libri, his disputationibus referti sunt. Pugnant enim, juxta Apostolum, adversum nos fragilitas corporis, 0542B et spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12) . Manifesta sunt, dicente eodem, opera carnis et opera spiritus, et haec sibi invicem adversantur (Galat. V, 19) , ut non quae volumus, illa faciamus. Si non quod volumus, facimus, sed quod nolumus, illud operamur: quomodo dicitis, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Ecce Apostolus, omnesque credentes, quod volunt, implere non possunt. Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) , non tam praeteritorum quam praesentium, ne ultra, Dei in nobis manente charitate, peccemus. Quamobrem de muliere peccatrice dicitur: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit plurimum (Luc. VII, 47) . Ex quo intelligimus non nostrae solum esse potestatis facere quod velimus, sed et Dei clementiae, 0542C si nostram adjuvet voluntatem (I Joan. I) .
7. Deus solus immortalis, sapiens, perfectus, per naturam.—Deus lux appellatur, et tenebrae in eo non sunt ullae. Quando dicit nullas tenebras in Dei lumine reperiri, ostendit omnia aliorum lumina aliqua sorde maculari. Denique et Apostoli appellantur lux mundi. Sed non est scriptum, quod in Apostolorum luce nullae sint tenebrae. Et de Joanne scribitur: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 7, 8) . Unde et de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, 750 et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16) . Et certe legimus 0542D immortales Angelos, immortales Thronos et Dominationes, caeterasque Virtutes. Sed solus Deus est immortalis, quia non est per gratiam, ut caetera, sed per naturam. Quam ob causam idem Apostolus scribit (Rom. XVI) , Deum solum esse sapientem, cum et Salomon, et multi alii Sancti sapientes vocentur, et dicatur juxta Hebraicum ad principem Tyri: Sapientior Daniele es tu (Ezech. XXVIII, 3) ? Quomodo 0543A ergo solus lux, solus immortalis, et solus sapiens appellatur, cum multi immortales, et luces, et sapientes sint; sic perfectio hominis non ex natura: sed ex gratia veniens, imperfectos eos qui perfecti videntur esse, demonstrat. Quod autem scriptum est: Et sanguis Jesu filii ejus mundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7) , tam in confessione baptismatis, quam in clementia poenitudinis accipiendum est. Sed aliud est mundari a Deo, aliud per se esse sine vitio. Si enim juxta Job: Luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus, quanto magis homo, putredo, et filius hominis, vermis (Job. XXV, 5, 6) ! Omne enim os obstruitur, et obnoxius est omnis mundus Deo: Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram eo (Rom. III, 19, 0543B 20) . Nullaque distantia est personarum. Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius (Ibid., 23, 24) . Si autem scribit: Existimamus fide justificari hominem sine operibus legis, siquidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex lege, et praeputium ex fide (Ibid., 28, 30) : manifeste ostendit, non in hominis merito, sed in Dei gratia esse justitiam, qui sine legis operibus credentium suscipit fidem. Unde sequitur: Peccatum vestri non dominabitur. Cur? Quia non estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14) . Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) . Unde et gentes quae non sectabantur justitiam, comprehenderunt justitiam, justitiam autem ex fide. Israel autem sequens legem justitiae, in legem justitiae non 0543C pervenit, quoniam non ex fide, sed ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis (Ibid., 30, seqq.) . Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) .
8. Ex Apostoli Epistolis.—Cunctae prope Epistolae Apostoli hoc habent principium: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino 751 nostro (I Cor. I, 3) , et simili fine clauduntur. Ad Corinthios quoque scribitur: Ut non indigeatis ulla donatione, exspectantes revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine in die Domini nostri Jesu Christi (Ibid., 7, 8) . Licet ergo nulla indigeamus donatione, tamen exspectamus revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui tunc nos in omnibus confirmabit, et ostendet 0543D sine crimine, cum dies Domini nostri Jesu Christi et mundi finis advenerit, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Paulus plantavit, Apollo rigavit (I Cor. II, 6) , sed Dominus incrementum dedit: ergo neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid; sed qui incrementum dat, Deus. Ipsius enim agricultura, ipsius aedificatio sumus. Juxta gratiam Dei, quasi sapiens architectus ponit fundamentum. 0544A Nolite, inquit, vosmetipsos decipere. Si quis sapiens est in vobis, in saeculo isto, fatuus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19) . Dominus cognoscit cogitationes hominum, quia vanae sunt (Psal. XCIII, 11) . Et iterum: In nullo enim mihi conscius sum, sed nec in hoc justificatus sum, quia qui me judicat, Dominus est (I Cor. IV, 4) . Dicitur et vobis, qui sine peccato vos esse dicitis, quid habetis quod non accepistis? Si autem accepistis, quid gloriamini, quasi non acceperitis? Jam saturati estis, jam divites facti estis (Ibid., 8) . Et ut sciamus non ex nobis, sed ex Dei cuncta pendere judicio: Veniam, inquit, citius ad vos, si Dominus voluerit (Ibid., 19) . Qui enim dicit, veniam ad vos, ostendit se velle, monstrat cupere, promittit adventum. 0544B Sed ut cautius haec loquatur, infert, si Dominus voluerit. Si quis enim putat se quid nosse, necdum novit, sicut nosse oportet.
9. Iterum ex Apostolo.—Vas electionis humilitate dejectus, immo conscientia fragilitatis suae loquitur: Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei: gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ipsius in me vacua non fuit; sed omnibus illis amplius laboravi, non ego autem, sed gratia Deus quae mecum est (I Cor. I, 9, 10) . Dicit se plus omnibus Apostolis laborasse, statimque laborem suum ad Dei refert auxilium: Non ego, inquiens, sed gratia Dei, quae mecum est (II Cor. III, 4) ; sicut et in alio loco loquitur: Fiduciam autem talem habemus per Jesum 0544C Christum ad Deum, non quia ex nobis ipsis sufficientes simus reputare aliquid, quasi ex nostro: sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et nos dignos 752 fecit ministros novi Testamenti (II Cor. III, 4-6) . Non enim justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi. Unde infert: Et nos in Jesum Christum credidimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Gal. II, 16) . Si enim ex lege justitia, ergo Christus sine causa mortuus est (Ibid., 21) . In lege maledictio est; scriptum est enim, Maledictus omnis, qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Christus nos redemit de maledictione legis, factus pro nobis maledictio (Gal. III, 10, 13) . Si enim data esset lex, quae posset vivificare, 0544D vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut repromissio per fidem Jesu Christi daretur credentibus. Lex ergo paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur (Ibid., 21-24) . Unde addit, et uno versiculo omnia comprehendit, dicens: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4) .
10. A nullo legem esse completam.—Haec cuncta 0545A percurro, ut ostendam a nullo legem esse completam, et per legem mandata omnia quae continentur in lege. Deus est enim qui operatur in nobis, et velle et perficere. Laborat Apostolus (Philipp. II) , et juxta justitiam quae in lege est, sine querimonia conversatus, omnia pro Christo ducit quisquilias, ut inveniatur in Christo, non habens suam justitiam, quae ex lege, sed quae ex fide Christi est a Deo. Unde scribit ad Thessalonicenses: Fidelis autem est Dominus, qui servabit eos, et custodiet a malo (II Thess. III, 3) . Ergo non liberi arbitrii potestate, sed Dei clementia conservamur. Ac ne putes argumentationibus vanis, quae movent audientibus quaestiones, veritatem posse fidei subverti, idem Apostolus scribit ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, 0545B devitans prophanas vocum novitates et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem erraverunt (II Tim. I, 13, 14) . Bonitas enim et misericordia Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, ut justificati illius gratia, haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 5, 6) . Haec breviter quasi ex latissimo atque pulcherrimo Apostolicae doctrinae prato carpsimus, ut durae frontis impudentia conteratur.
11. Ex Evangelii praeceptis.—Transeamus ad Evangelia, et Apostolicos igniculos clarissima Christi lampade compleamus. Omnis, ait, qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. 753 Qui autem dixerit Raca (quod interpretatur vanus et absque 0545C cerebro) reus erit concilio: haud dubium quin Sanctorum et Angelici senatus. Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22) . Quis nostrum potest huic vitio non subjacere, cum etiam pro otioso verbo reddituri simus rationem in die judicii? Si ira et sermonis injuria atque interdum jocus judicio, concilioque, et gehennae ignibus delegatur; quid merebitur turpium rerum appetitio, et avaritia, quae radix est omnium malorum? Si, inquit, offers donum tuum ad altare, et ibi fueris recordatus, quia frater tuus habet aliquid adversus te, dimitte ibi donum tuum ante altare, et vade primum, reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24) . Meae est potestatis, ut non habeam aliquid contra fratrem meum. Ut autem ille adversus 0545D me habeat, aut non habeat, in illius voluntate consistit. Quid ergo faciam, si ille reconciliari noluerit? Obsecrem? flectam genua? Sed audire contemnet. An obtorto collo nolentem in jus amicitiae traham? 0546A Et quae est major inimicitia, quam amicitias necessitate sociare? Neque enim dixit: Roga eum ut tibi concilietur; sed, Reconciliare primum fratri tuo, et sic offeres munus tuum ad altare. Non quod impossibilia Deus praeceperit; sed in tantum patientiae culmen ascendit, ut prope impossibilia pro difficultate nimia praecepisse videatur (Matth. XVIII, et Marc. IX) : ad destruendam sententiam tuam, qua scribis, Facilia esse Dei mandata. Scandalizantem manum, oculum et pedem jubemur abscindere. Esto per tropologiam dictum sit, pro amicissimis, et pro consanguineis, et fraterno nobis et conjugali amore sociatis; facilene arbitramur ob quasdam offensas 754 tantam subito abscindere charitatem? Quodque dicitur: Sit sermo vester, est est, non non, quod 0546B autem amplius est, a malo est (Matth. V, 37) : forsitan de vestra schola reperiatur, qui numquam mentitus sit, nec audierit illud Propheticum et Apostolicum, Ego dixi in excessu mentis meae, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2) , et nesciat scriptum in alio loco: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11) . Verberanti maxillam, alteram jubemur opponere. Tollenti tunicam, etiam pallium concedendum est. Angarianti se mille passibus, duobus millibus colla praebenda sunt. Petenti te da, et volentem a te accipere mutuum, ne averseris (Luc. VI, 30) . Si duos nummulos habuero, et alius poposcerit, aut dabo ipsi, et mihi mendicandum erit, aut si non dedero, transgressor legis inveniar. Illud autem quod dicitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt 0546C vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Ibid., 27, 28) : forsitan in vestro coetu invenitur, apud nos rara avis est. Qui peccata simpliciter confitentur, merentur humilitate clementiam Salvatoris: quodque sequitur, Cavete, ne justitiam, hoc est, eleemosynam vestram, faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1) : nescio quis possit implere. Ad largiendum frustum panis et binos nummulos praeco conducitur, et extendentes manum, huc illucque circumspicimus, quae si nullus viderit, contractior fit. Esto unus de mille inveniatur, qui ista non faciat.
12. Urget ex iisdem praeceptis.—Responde, quaeso, ubi sunt facilia mandata? Nolite, inquit, solliciti esse de crastino. Crastinus enim dies sollicitus erit pro se. 0546D Sufficit diei malitia sua (Ibid., 34) . Vos de crastino non cogitatis, et instar avium praesentibus contenti? quorum Epistolae biblinae volitant trans flumina Aethiopiae, 755 ut inter simias et pavos, nova de 0547A Ophir Salomoni dona mittantur. Vis audire facilitatem praeceptorum Dei? ausculta quod dicitur: Quam arcta via et angusta est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 14) ! Non dixit, qui gradiuntur per eam: hoc enim difficillimum est, sed qui inveniunt eam. Pauci enim inveniunt, et multo pauciores ingrediuntur per eam. Filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58) , qui dicit in Isaia, Suscipite lassum, et haec est requies mea (Isai. XXVIII, 12) . Si non habet ubi caput suum reclinet, et quo requiescat, dicens in alio loco: Super quem requiescam nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2) : ubi est mandatorum facilitas? Multi hoc quod scriptum est: Non veni vocare justos, sed peccatores 0547B ad poenitentiam (Matth. IX, 19) , simpliciter accipiunt, juxta illum sensum: Non indigent sani medico, sed hi qui male habent (Marc. II, 16) . Alii vero interpretantur coactius. Non veni vocare justos (Marc. II, 17, et Luc. V, 31) , nullus enim ad perfectum justus est, sed ex aliqua parte peccator; sed peccatores, quibus mundus refertus est, dicente David: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, et, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in adinventionibus suis. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Ps. XIII, 2, 3) . Nolite, inquit, possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, non panem, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam (Matth. X, 9) . Haec, inquies, praecepta Apostolica 0547C sunt. Et certe Petrus Apostolus caligas habuisse narratur, dicente ad eum Angelo: Praecingere, et calceare ((Al. calcea te)) caligis tuis (Act. XII, 8) . 0548A Duas autem tunicas, ut de caeteris taceam, puto quod et ego et tu possideamus, si tamen amplius non habemus. Haec dico, 756 et iterum iterumque ac per singula ingeram, ut erubescas ad sententiam tuam, Facilia esse Dei mandata.
13. Iterum ex Evangelio.—Fratrem tradet frater in mortem, et pater filium, consurgentque filii contra parentes, et interficient eos. Et eritis, inquit, odio cunctis hominibus propter nomen meum (Matth. X, 22) . Et quia facilia jusserat, et sciebat facile ea posse compleri, propterea, ut rei facilitatem ostenderet, copulavit dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) . Non veni, inquit, pacem mittere super terram, sed gladium. Veni dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem, 0548B et nurum contra socrum (Ibid., 34) . Et ne omnia percurrendo, longiorem sententiam faceret, uno cuncta sermone comprehendit, dicens: Inimici hominis, domestici ejus (Ibid., 36) . Cumque posuisset: Qui amat patrem aut matrem supra me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam supra me, non est me dignus (Ibid., 37) , ob facilitatem praeceptorum intulit: Et qui non tollit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Ibid., 38, et Luc. IV, 27) . Crux Christi facilis est; nudum post Christum ire, ludus est, jocus est. Et ubi praemia quae, difficultate superata, quaeruntur? Non colliguntur zizania in praesenti saeculo. ne et frumentum pariter eradicetur. Pala Dominica futuro judicio reservatur, quando justi fulgebunt quasi sol, et egredientur Angeli, et 0548C separabunt malos de medio justorum. Petrus mergitur, et meretur audire: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31) ? Si in illo modica fides, in quo 0549A magna sit, nescio. De corde, inquit, egrediuntur cogitationes pessimae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant homines (Matth. XV, 19) . Procedat qui in corde suo haec non esse testetur, et plenam in corpore isto mortali justitiam confitebor. Qui vult, 757 inquit, salvare animam suam, perdet eam: et qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam (Matth. XII, 25) . Iterum dico: Haec sunt facilia mandata? Vae mundo a scandalis, necesse est enim ut veniant scandala (Matth. XVIII, 7) . Et propterea in alio loco scriptum est: In multis offendimus, sive erramus, omnes (Jacob. III, 2) . Non pauca peccata, sed multa, nec quorumdam, sed omnium posuit: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, et non ea quae Dei 0549B sunt (Philipp. II, 21) . Unus bonus Deus dicitur, et magistri quasi hominis bonitas refutatur. In Lege doctissimus omnia fecisse se dicit, quamobrem et amatur a Domino; et tamen plenam justitiam non habet, quia noluit substantiam suam pauperibus erogare. Unde difficultas difficultati, immo impossibile impossibili tunc comparatur, quia nec camelus ingredi potest per foramen acus, nec divites pervenire in regna coelorum. Quis nostrum non lavat exteriora calicis et paropsidis, et interiora habet nequaquam sordibus inquinata? Quis sepulcrorum extrinsecus dealbatorum potest similitudinem declinare; ne et nobis dicat Jesus: De foris quidem videmini hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 1) ? Quamvis et aliis vitiis carere possimus, 0549C hypocriseos maculam non habere aut paucorum est, aut nullorum.
14. A Christi Domini et Apostolorum exemplo.—Pater, inquit, si possibile est, transeat calix iste a me. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39) . Filius Dei qui dixit, et facta sunt, mandavit et creata sunt omnia (Psal. CXLVIII, 5) , secundum hoc quod Filius hominis dicitur, sententiam temperat: Pater, si possibile est; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 40) : et Critobulus meus adducto supercilio loquitur, Potest homo sine peccato esse si velit. Apostoli audiunt: Sic non potuistis una hora vigilare mecum (Marc. XIV, 37) ? Non dixit, noluistis, sed, non potuistis. Apostoli una hora vigilare non possunt, somno, moerore et carnis fragilitate 0549D superati, et tu potes longo tempore omnia simul peccata superare? Marcus Evangelista scribit 0550A de Domino: Et non poterat ibi ne unam quidem facere virtutem, nisi paucis aegrotantibus manus imponens, sanavit 758 eos, et admirabatur propter incredulitatem eorum (Marc. VI, 5) . Dominus dicitur non potuisse in Nazareth ne unam quidem facere virtutem, et infidelitatis alienae stupore retinetur: et vos potestis omne quod vultis. Denique in consequentibus scribitur: Abiit in fines Tyri et Sidonis, et ingressus domum, neminem volebat scire, et latere non potuit (Marc. VII, 24) . Vere utique cupiebat latere, et quod cupiebat, quare facere non poterat, ut in adventu suo omnium conscientiam declinaret? Quaeris causas, cur latere non potuerit? Cogita assumpti hominis veritatem, et omni carebis scandalo. Si Filius Dei aliquid in carne et propter carnem non potuisse 0550B narratur, nos qui toti carnei sumus, et quotidie spiritus operibus repugnamus, contra Apostoli sententiam quae volumus cuncta faciemus? Petrus apostolus tria vult facere in monte tabernacula, unum Domino, alterum Moysi, tertium Eliae, nesciens quid loquitur timore perterritus: et nos Pythagoricae philosophiae ructamus superbiam? De die et hora consummationis ultimae et Angelos coelorum, et Filium ignorare respondit, et nos plenam scientiam pollicemur? Carnis infirmitas Deo habitatore gaudebat, et tamen mensuram fragilitatis suae excedere non potuit, ut non τῷ δοκεῖν ( Secundum apparentiam), juxta veteres haereticos, sed vere Dei Filius, hominis Filius crederetur. Apostolos parumper relinquens, cecidit in terram pronus, et orabat dicens: 0550C Pater, si possibile est (Matth. XXVI, 39) . Cur, quaeso, sententiam ambigenter exprimebat, qui in alio loco dixerat, Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX, 26; Marc. X, 27; Luc. XVIII, 27) ? Sed homo passurus, hominis loquitur verbis. Ille dicit: Si possibile est, una hora praetereat. Tu dicis, possibile est omni tempore peccata vitare.
15. Ex aliis in Evangelio historiis.—In quibusdam exemplaribus et maxime in Graecis codicibus, juxta Marcum in fine ejus Evangelii scribitur: Postea cum accubuissent undecim, apparuit eis Jesus, et exprobravit incredulitatem et duritiam cordis eorum, quia his qui viderant eum resurgentem, non crediderunt (Marc. XVI, 14) . Et illi satisfaciebant dicentes: 759 Saeculum istud iniquitatis et incredulitatis substantia est, 0550D quae non sinit per immundos spiritus veram Dei apprehendi virtutem: idcirco jam nunc revela justitiam 0551A tuam (I Joan. V, 19) . Cui si contradicitis, illud certe renuere non audebitis: Mundus in maligno positus est (Ibid.) : et quod Dominum suum Satanas tentare ausus sit, et victus atque confusus recesserit, usque ad tempus, utique passionis. Ille tentatur, et successor Joviniani audet loqui: Eos qui plena fide baptisma consecuti sunt, non posse tentari; immo aliis verbis: Posse hominem baptizatum, si noluerit, nequaquam ultra peccare. Zacharias justus audit ab Angelo: Quia non credidisti verbis meis, eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem nativitatis ejus (Luc. I, 20) . Pater lunatici de Apostolis loquitur: Rogavi discipulos tuos, ut ejicerent eum, id est daemonem, et non potuerunt (Matth. XVII, 15) . Et ipsi discipuli interrogant Salvatorem: Quare non 0551B potuimus ejicere illum? Et audiunt, Propter incredulitatem vestram. Cur, quaeso? quia omnia posse, Domino servabatur. Intravit cogitatio in Apostolos, quis eorum major esset, et emendantur (( Al. emendatur)) doctrina Salvatoris, dum minimus major agnoscitur, et humilitas sublimitate mutatur. Non recipitur ab urbe Samaritanorum, quia facies ejus erat euntis Jerusalem. Jacobus et Joannes vere filii tonitrui, et zeli ardore ferventes Phinees et Eliae ignem de coelo deducere cupiunt, et corripiuntur a Domino: qui utique non corriperentur, si absque errore talia voluissent. Ibant cum illo populi, hoc est, cum Domino, qui conversus dixit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et filios, et fratres et sorores, insuper et animam suam, 0551C non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26) . Et, Qui non portat crucem suam, et sequitur me, non potest meus esse discipulus (Ibid., 27) . Et in hoc loco temerarius proclamabo: Potest homo, si velit, omnia peccata vitare; facilia enim sunt mandata ejus? Qui merentur audire a Domino Salvatore: Vos estis qui justos vos esse dicitis coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, 760 quia quod apud homines excelsum est, abominabile est coram Deo (Luc. XVI, 15) . Impossibile est, inquit, ut scandala non veniant (Luc. XVII, 1) . Puto quod peccatum scandalum sit, quod per scandalum venit. Nisi fallor enim, σκῶλον et σκάνδαλον apud Graecos ex offensione et ruina nomen accepit. Propterea in multis offendimus omnes (Jacob. III, 2) . Fac ut non corruerim, certe offendi, 0551D et non in uno, sed in pluribus. Arbitror quod in aliquo offendisse peccatum sit. Dixerunt Domino Apostoli: Auge nobis fidem. Qui respondit eis: Si habueritis fidem, quasi granum sinapis (Matth. XVII, 19) , quod utique minimum est omnium seminum; et Critobulus meus fidei nobis montibus intumescit.
0552A 16. Impeccantiam a Deo tribui posse.—Dicebat autem, inquit, et parabolam illis, quod semper oportet orare et numquam deficere (Luc. XVIII, 1) . Frustra semper oramus, si in nostro arbitrio est facere quod volumus. Dixerunt Apostoli: Et quis potest salvus esse? Audiunt a Domino: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia apud Deum sunt (Marc. X, 26, 27) . Ergo aliqua, quae apud homines impossibilia sunt, certe ea esse possibilia ex eo ostenditur, quod apud Deum possibilia sunt. Sit ergo et apud Deum possibile, homini, si velit, donare impeccantiam, non ipsius merito, sed sua clementia, et apud homines nequaquam possibile liberi arbitrii potestate, quod nutu donantis accipitur. Non suffecerat Apostolis dudum super dignitate quaesisse, quis eorum major 0552B esset, sed in ipso necessitatis et passionis articulo scribitur de eis: Facta est contentio inter illos, quis illorum major esset (Luc. XXII, 24) . Optimum revera tempus instante cruce de dignitate contendere. Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Ibid., 31) . Et certe juxta vos in Apostoli erat positum potestate, si voluisset, ut non deficeret fides ejus, qua utique deficiente, peccatum subingreditur. In quibusdam exemplaribus tam Graecis quam Latinis invenitur, scribente Luca: Apparuit illi Angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII, 23) , haud dubium quin Dominum Salvatorem. Et factus in agonia 761 prolixius orabat, factusque est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram 0552C (Ibid., 44) . Salvator in passione ab Angelo confortatur; et Critobulus meus non indiget auxilio Dei, habens liberi arbitrii potestatem: et tam vehementer orabat, ut guttae sanguinis prorumperent ex parte, quem totum erat in passione fusurus. Quid, inquit, dormitis? surgite et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XVI, 21) . Debuit juxta vos dicere: Quid dormitis? surgite et resistite, liberum enim habetis arbitrium, et semel vobis concessa a Domino potestate, nullius alterius indigetis auxilio. Si enim hoc feceritis, non intrabitis in tentationem.
17. Item ex Evangelica historia.—Non possum, ait, ego facere a memetipso aliquid, sed ((Al. et)) sicut audio, ita judico (Joan. V, 30) . Ariani objiciunt calumniam, sed respondet Ecclesia, ex persona hominis 0552D haec dici qui assumptus est. Tu e contrario loqueris; Possum sine peccato esse, si voluero. Ille nihil potest ex se facere, ut hominis indicet veritatem. Tu potes omnia peccata vitare, ut adhuc in corpore constitutus ἀντίθεον esse te doceas. Negat fratribus et propinquis ire se ad scenopegiam; et 0553A postea scriptum est: Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad solemnitatem, non manifeste, sed quasi in abscondito (Joan. VII, 10) . Iturum se negavit, et fecit quod prius negaverat. Latrat Porphyrius, inconstantiae ac mutationis 762 accusat, nesciens omnia scandala ad carnem esse referenda. Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem, utique possibilem, et tamen quod erat possibile, nemo impleverat, neque enim culpa imperantis est, sed fragilitas audientis, ut omnis mundus subditus fiat Deo. In Evangelio secundum Joannem in multis et Graecis et Latinis codicibus invenitur de adultera muliere, quae accusata est apud Dominum. Accusabant autem et vehementer urgebant Scribae et Pharisaei, juxta legem eam lapidare 0553B cupientes. At Jesus inclinans, digito scribebat in terra (Joan. VIII, 6) : eorum videlicet qui accusabant, et omnium peccata mortalium, secundum quod scriptum est in Propheta: Relinquentes autem te, in terra scribentur (Jerem. XVII, 13) . Tandem caput elevans dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus mittat super eam lapidem (Joan. VIII, 10) . Hoc quod dicitur sine peccato, Graece scriptum est ἀναμάρτητος. Qui ergo dicit, aliud esse sine peccato, et aliud ἀναμάρτητον, aut Graecum sermonem novo verbo exprimat, aut si expressum est a Latinis, ut interpretationis veritas habet, perspicuum est ἀναμάρτητον nihil aliud esse, nisi sine peccato. Et quia accusatores omnes fugerunt (( Al. fugiunt)) (dederat enim verecundiae eorum clementissimus judex spatium 0553C recedendi) rursumque in terra scribens, terramque despiciens: paulatim discedere, et oculos 0554A 763 illius declinare coeperunt: solusque remansit cum muliere, cui locutus est Jesus: Ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae ait: Nullus, Domine. Respondit ei Jesus, nec ego te condemnabo. Vade, et amodo noli peccare (Joan. VIII, 10, 11) . Praecepit Dominus, ne ulterius peccaret, sicuti et alia similiter in Lege mandavit. Sed utrum ea fecerit, necne, Scriptura non dicit. Omnes, inquit, qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8) . Si omnes, nullus excipitur. Qui venerunt, inquit, non, qui missi sunt, de quibus Propheta ait: Ipsi veniebant a se, et ego non mittebam eos (Jerem. XVII, 12) . Quo verbo solius Christi potentia reservatur, qui ad sua venerat, et sui eum non receperunt. Dum essem, inquit, in mundo cum eis, ego servabam 0554B eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex eis periit, nisi unus filius perditionis (Joan. XVII, 12) . Non dixit, dedi eis liberi arbitrii potestatem, ut ipsi se suo labore salvarent, sed, ego custodivi eos, ego servavi. Denique infert, Non peto, ut eos auferas de mundo, sed ut custodias illos a malo. In Actibus Apostolorum scriptum est (Act. XV) , inter Paulum et Barnabam propter Joannem, qui cognominatus est Marcus, ortam dissensionem, ita ut separarentur; et Barnabas Marcum, et Paulus Sylam assumeret in Evangelii ministerium. Paulus severior, ille clementior, uterque in suo sensu abundat (( Al. abundabat)). Et tamen dissensio habet aliquid humanae fragilitatis. In eodem volumine legitur: Transierunt Phrygiam et Galaticam ((Al. Galatiam)) 0554C regionem, prohibiti a Spiritu sancto loqui verbum in Asia (Act. XVI, 6) : quo maledicto in ipsa provincia 0555A puto usque hodie haereticos, qui contra Spiritum sanctum faciunt, plurimos reperiri. Cumque venissent, ait, in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, sed non dimisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7) . Nota quod Spiritus Jesu, Spiritus sanctus sit, qui in alio loco propter unitatem substantiae, Patris Spiritus appellatur. Volunt (( Al. voluerunt)) loqui in Asia, et prohibentur a Spiritu sancto. Tentant ire in Bithyniam, et non eos permittit Spiritus Jesu. Satis importune, si eis faciendi, vel non faciendi semel dederat liberi arbitrii potestatem.
18. Sequitur: Tempora, inquit, ignorantiae respiciens Deus, nunc praecepit hominibus 764 ubique poenitentiam agere (Act. XVII, 30) . Significanter praeterita in Lege tempora, tempora ignorantiae demonstravit. 0555B Rursum ait: Veniam ad vos, Deo volente. Cur interposuit voluntatem Dei, si habebat sui arbitrii potestatem? Jacobus Apostolus: Si quis, ait, servaverit totam legem, offenderit autem in uno, reus est omnium factus (Jacob. II, 10) . Quis nostrum in nullo aliquando peccavit? Si autem peccavit (quod negari non potest) et per unum peccatum, omnium est reus peccatorum, non suis viribus, sed Dei misericordia salvatur. Si quis in verbo non peccavit, hic perfectus est vir (Jacob. III, 2) . Si aliquando in sermone peccasti, ubi est apud te praesumpta perfectio, maxime cum sequatur: Linguam autem hominum nullus potest domare, incontinens malum, plena veneni mortiferi (Ibid., 8) . Rogo te ut mihi respondeas, si lingua incontinens est malum, et plena veneni 0555C mortiferi, et nullus potest domare linguam mortalium, et tanti criminis reus es, ubi in perpetuum peccatorum fuga?
19. Idem persequitur—Unde bella, et unde rixae inter vos? Nonne ex voluptatibus, quae militant in membris vestris? Aut membra non habetis humana, aut si homo non potest esse sine membris, confitemini voluptatem atque luxuriam in vestris artubus militare. David qui dixerat confidenter: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos, et cor meum, quia ante oculos meos misericordia tua est, et complacui in veritate tua (Psal. XXV, 2, 3) . Et iterum: Ego autem in innocentia mea ingressus sum; et, Pes meus stetit in directo (Ibid., 11) , quamquam judicii veritatem Dei misericordia mitigaret, tamen quia 0555D hoc ausus est dicere, relinquitur parumper fragilitati suae, et ut vos dicitis, arbitrii libertati, et per adulterium lapsus in homicidium, postea loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam (Ps. L, 1, 2) . Nec hoc dico, quod virum sanctum accusem, de quo scriptum est, quod fecerit omnes voluntates Dei; sed quod multis aliis bonis haec vitia compensarit, et salvatus 0556A sit misericordia Dei, cujus judicium est in ponderibus, et ad quem Asaph loquitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis 765 in mensura (Psal. LXXIX, 6) . Neque enim injustus est Dominus, ut tantum peccata condemnet, et bonorum operum non meminerit. Unde et in alio loco idem David canit: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ps. XXIX, 7, 8) . Dixi enim pronuntiabo contra me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Ps. XXXI, 5) . Justoque praecipitur: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem 0556B (Ps. XXXVI, 5, 6) . Salus enim justorum a Domino (Ibid., 39) , quia non est sanatio in carne eorum a facie irae ejus. Et quotidie juxta Apostolum qui dixerat: Non enim habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18) , ingemiscunt dicentes, Renes mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea (Psal. XXXVII, 8) . Breves enim posuit dies nostros, et substantia nostra quasi nihilum in conspectu ejus. Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6) , vel vivens in corpore, vel vivens in virtutibus, et tamen omnia vanitas. Incerto enim statu fluctuat, et dum non timet, in sereno patitur tempestatem. Cum enim esset in honore, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Pro nihilo, inquit, salvos faciet eos (Ps. LV, 8) , 0556C haud dubium quin justos, qui non proprio merito, sed Dei salvantur clementia. Et delicta mea a te non sunt abscondita (Ps. LXVIII, 6) . Hoc ex persona Christi dicitur. Si ille qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus, pro nobis doluit, et peccata nostra portavit, quanto magis nos debemus nostra vitia confiteri? Renuit, inquit, consolari anima mea (Ps. LXXVI, 3) , considerans delicta quae feceram. Recordatus sum Dei, et laetatus sum (Ibid., 4) , cogitans me illius clementia conservandum. Nocte cum corde meo meditabar, et scopebam spiritum meum. Et dixi nunc coepi, haec est mutatio dexterae excelsi (Ibid., 7) . Justi vox est, qui post meditationem somnii, et conscientiae cruces, ad extremum ait: Nunc coepi, vel poenitentiam agere, vel scientiae limen 0556D intrare, 766 et haec ipsa de bonis ad meliora mutatio, non mearum virium, sed dexterae et potentiae Dei est.
20. Potentia Dei praeditur.—In aeternum misericordia aedificabitur (Ps. LXXXVIII, 3) . Nullum enim tempus est, quo non aedificetur misericordia in singulis quibusque Sanctorum, et his qui de peccatis transeunt ad virtutes. A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris (Psal. XC, 6) , quis 0557A nostrum poterit liberari? Ecce enim peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 3) . Nolunt pravos vulnerare, sed rectos corde. Sagitta per diem volitat, per haereticos in sanctarum intelligentia Scripturarum. Negotium in tenebris et nocte perambulat, per philosophos, qui per obscuritatem sermonum involvere cupiunt veritatem. Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt (Ps. XCI, 14) . Plantati in domo Domini, justi sunt, in Ecclesia confirmati. Sed hi non in praesentiarum, sed in futuro in atriis Domini florebunt, ubi est certa et secura possessio. Misericors et miserator Dominus, longanimis et multae miserationis (Ps. CII, 8) . Suavis Dominus omnibus, et misericordia ejus super omnia opera illius (Ps. CXLIV, 9) . Tantas audis misericordias, 0557B et in tua audes virtute confidere? Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua (Ibid., 10) . Si de cunctis operibus Dei et homines sunt, ergo omnes homines sua peccata confiteantur. Legimus in Samuele dictum de Salomone: Ipse aedificabit domum nomini meo, et firmabo regnum ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII, 14) . Et iterum: Si inique egerit, corripiam eum in virga hominum, misericordiam autem meam non auferam ab eo (Ibid., 19) . Cum egisset David gratias Deo, ad extremum intulit: Et haec est lex hominis: Domine Deus, semper respice ad clementiam tuam, et infirmitatem carnis, divino auxilio sustenta. Quid mihi, inquit, et vobis filii Sarviae? Maledicat Semei. Dominus praecepit ei ut maledicat David. Et quis respondebit 0557C ei, quare hoc fecisti (II Reg. XVI, 10) ? Voluntas enim Dei non discutienda, sed cum gratiarum actione patienda est. Et in alio loco: Dominus 767 mandavit, ut dissiparet consilium Achitophel bonum, ut adduceret super Absalon malum (III Reg. XVII, 14) , cujus certe consilium erat, quasi consilium Dei. Et qua ratione potestas liberi arbitrii, majore potestate subversa est? Jeroboam, qui peccare fecit Israel, arguitur quare reliquerit praeceptum Domini, diciturque ad eum: Dedi tibi regnum domus David et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et ambulavit post me in toto corde suo, et fecit placitum in conspectu meo (III Reg. XIV, 8) . Ergo et possibilia sunt Dei mandata, quae David fecisse cognoscimus, et tamen lassescere Sanctos ad perpetuitatem 0557D justitiae.
21. Multi Patrum merito conservati.—In multis regibus legimus de stirpe David, quod non suo merito, sed David patris virtutibus conservati sint, qui fecerit placitum in conspectu Dei. Et venitur ad Asa regem Juda, de quo scriptum est: Fecit Asa rectum in conspectu Domini, sicut David pater ejus (III Reg. XIII, 21) . Cumque in multis laudibus ejus immorata esset historia, ad extremum intulit, Sed excelsa non abstulit. 0558A Attamen cor ejus perfectum erat cum Deo, omnibus diebus vitae suae (Ibid., 14) . Ecce et justus dicitur, quippe cujus cor perfectum erat cum Deo, et tamen in hoc erravit, quod excelsa non abstulit, quae Ezechiam et Josiam legimus abstulisse. Elias in cujus spiritu et virtute venit Joannes Baptista, ad cujus imprecationem venit ignis de coelo, et Jordanis fluenta divisa sunt, timuit Jezabel, et fugit, lassusque in solitudine sedit sub arbore, et gressus angustia, mortem rogavit, dicens: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum patribus meis (III Reg. XIX, 4) . Hunc justum negare quis potest? Et tamen, non dicam mulierem, sed hominem formidare, de animi perturbatione descendit, quae vitio carere non potest, dicente David: Dominus auxiliator 0558B meus, non timebo quid faciat mihi homo (Ps. LV, 11, et CXVII, 6) . De Josaphat rege Juda scriptum est: Et fuit Dominus cum Josaphat, qui ambulavit in viis David patris sui prioribus (II Paral. XVII, 3) . Ex quo intelligitur primas eum David habuisse justitias, et novissima non habuisse peccata. Non speravit, ait, in Baalim, sed in Deo patris sui, et ambulavit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israel. Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus 768 et dedit omnis Juda munera Josaphat, factaeque sunt ei infinitae pecuniae atque divitiae, et multa gloria (Ibid., 3 seqq.) . Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. Hic Achab regi impiissimo affinitate conjunctus est. Cumque post praelium reverteretur Jerusalem, occurrit ei 0558C Jeu filius Anani videns, et ait ad eum: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris. Et idcirco iram Domini quidem merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum, ut requireres Dominum (II Paral. XIX, 2, 3) . Ac ne putemus praeteritas justitias hoc peccato et increpatione prophetica fuisse deletas, postea de Ochozia stirpis (( Al. stirpe)) ejus scriptum est, quod invenerit eum Jeu latentem in Samaria, adductumque occiderit: Et sepelierunt, inquit, eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo (IV Reg. IX, 28) . De Ezechia scriptum est: Fecit rectum in oculis Domini juxta omnia quae fecerat David pater ejus. Iste abstulit excelsa, et contrivit statuas, et incendit 0558D lucum, contrivitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses (IV Reg. XVIII, 3, 4) . Et iterum, In Domino Deo Israel confisus est, et post ipsum non fuit similis ei in cunctis regibus Juda, qui fuerunt ante eum. Adhaesit Domino, et non recessit ab eo, et custodivit mandata ejus, quae praecepit Dominus Moysi, et erat Dominus cum eo, et in omnibus, in quibus incedebat, sapienter agebat (Ibid., 5, 6) . Cumque rex Assyriorum Sennacherib cepisset universas urbes Judae, 0559A misit ad eum Ezechias in Lachis dicens: Peccavi, recede a me, quodcumque jusseris, dabo. Imposuitque rex Assyriorum Ezechiae trecenta argenti, et triginta talenta auri: et dedit Ezechias omnem pecuniam, quae inventa est in domo Domini: et in thesauris domus regis. In tempore illo concidit valvas templi Domini, et clypeos quos deauraverat, et omnia dedit regi Assyriorum (Ibid., 14) . Cumque de eo tanta dicantur, non timuit necessitate cogente, quae Domino consecrarat, regi offerre Assyrio, diciturque ad eum: Ego custodiam civitatem hanc propter me, et propter David servum meum (IV Reg. XX, 6) ; non propter te, quia superiora fecisti, quando centum octoginta quinque millia exercitus Assyriorum, Angelo caedente, prostrata sunt.
22. 769 Ezechiae et Josiae Regum exempla.—Illud 0559B quoque diligentius attendendum, quod Scriptura commemorat: Aegrotavit Ezechias usque ad mortem, venitque ad eum Isaias filius Amos, dicens: Praecipe domui tuae, quia morieris tu. Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum dicens: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim in conspectu tuo, in veritate et corde perfecto, et bonum in oculis tuis fecerim. Flevitque Ezechias fletu magno (IV Reg. XX, 1 seqq) . Certe justus erat Ezechias et corde perfecto. Iturus erat ad Dominum, plorare non debuit. Quaeris rationem fletuum? Si cogitaveris hominem, non miraberis causas doloris. Nullus enim intrepidus vadit ad judicium Domini, habens conscientiam peccatorum. Cumque flevisset, factus est sermo Domini ad Isaiam prophetam, dicens: Revertere, 0559C et dic Ezechiae duci meo (Ibid., 5) . Dux Dei appellatur, cui mors fuerat nuntiata, quia humilitate prostratus est: Haec, inquit, dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. Additur ei tempus vitae, et de Assyriorum manibus liberatur; et tamen signum postulat, ut credat verum esse, quod Deus repromiserit, quod saltem parvae fidelitatis indicium est. Misit quoque rex Babylonis nuntios et legatos, qui ei congratularentur ob restitutam corporis sanitatem: qui ostendit eis omnes thesauros aromatum, auri quoque et argenti, et vasorum supellectilem. Non fuit, inquit, res, quam non ostenderet eis Ezechias in domo Domini, et in omni potestate sua (Isai. XXXIX, 2) . Ex quo intelligimus etiam vasa templi Babylonis monstrata 0559D legatis. Unde et ira Domini concitatur, et postea Isaiae vaticinatione cognoscit: De filiis tuis eunuchi erunt, et omnia vasa templi transferentur Babylonem. Ob quam causam etiam in libro Dierum scriptum est: Cecidit Ezechias elatione cordis sui (II Paral. 0560A XXXII, 25) . Certe Ezechiam justum nemo, nisi impius, denegabit. Dicas, peccavit in quibusdam, et idcirco justus esse desiit: sed hoc Scriptura non loquitur. Non enim ex eo quod parva peccavit justitiae nomen amisit, sed ex eo quod multa 770 bona fecit, justi vocabulum possidet. Hoc totum dico, ut Scripturarum sanctarum testimoniis comprobetur, non ex eo peccatores esse justos; quod aliquando peccaverunt; sed ex eo justos permanere, quod multis virtutibus floreant. De Josia scriptum est: Fecit rectum in conspectu Domini, et ambulavit in via David patris sui. Non recessit neque ad dextram, neque ad sinistram (II Par. XXXIV, 2) ; et tamen cum esset justus, tempore necessitatis et angustiae, mittit ad Oldam prophetissam uxorem Sellum, filii Tecuae; 0560B filii Aaras custodis vestium. Et haec, inquit, habitabat Jerusalem in secunda: haud dubium quin urbis partem significet, quae interiori muro vallabatur. Et illa respondit: haec dicit Dominus Deus Israel, ite et dicite viro qui misit vos ad me. In quo occulta et regis et sacerdotum et omnium virorum reprehensio est, quod nullus virorum sanctus potuerit reperiri, qui posset futura praedicere. Denique interficitur Josias a Pharaone rege Aegypti, eo quod noluerit audire verba Domini, ex ore Jeremiae prophetae, sive ut in Paralipomenis (( Al. Paralipomenon libro)) scriptum est: Noluit Josias reverti, sed paravit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei (II Paral. XXXV, 22) . Et infertur: Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem 0560C luxerunt eum, praecipueque Jeremias, cujus omnes cantatores atque cantatrices usque in praesentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus (Ibid., 24, 25) .
23. Exempla alia Sanctorum in Scripturis.—Puto quod sermonibus Dei per quemlibet non acquievisse peccatum sit. De ipso Jeremias loquitur, quamquam hoc plerique secundum anagogen intelligant de Domino Salvatore: Spiritus faciei nostrae Christus Dominus captus est pro peccatis nostris. Cui diximus, sub umbra tua vivemus in gentibus (Thren. IV, 20) . Moyses cui locutus est Dominus facie ad faciem (Exod. XXXIII) , et salva facta est anima ejus, ad aquas contradictionis offendit, nec meruit cum fratre Aaron 0560D terram repromissionis intrare. De quibus et Psalmista canit: Absorpti sunt juncti petrae judices eorum: audient verba mea, 771 quoniam placuerunt (Psal. CXL, 6) . Et est sensus: Judices populi Judaeorum; Moyses et Aaron, devorati sunt a peccato populi juxta 0561A petram, de qua aquarum fluenta manarunt, et certe ipsi justi fuerunt, et obedierunt sermonibus Dei, qui per se suavissimi sunt. Denique sequitur de cadaveribus in solitudine mortuorum: Quasi crassitudo terrae dirupti sunt super terram. Dispersa sunt ossa nostra secus infernum (Ps. CXL, 7, 8) . In Osee loquitur Deus: Desponsabo te mihi in justitia et judicio (Ose. II, 19) . Statimque subjungit: Et misericordia et miserationibus, et in fide, ut largitoris praemio recognoscat, quod ipse sit Dominus. In eodem scriptum est libro: Deus ego sum et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem (Ose. XI, 9) , vitiorum scilicet conciliabulum. Ipse solus hanc non ingreditur civitatem, quam aedificavit Cain in nomine filii sui Enoch, quae omnia sacerdotum quotidie ora concelebrant, 0561B ὁ μόνος ἀναμάρτητος, quod in lingua nostra dicitur, qui solus est sine peccato. Quae laus juxta sententiam tuam frustra Deo reputatur (( Al. deputatur)), si est communis cum caeteris. Nos enim juxta Amos convertimus justitiam in absinthium, et fructus judicii in amaritudinem (Amos. VI) . Loquuntur nautae atque vectores, in libro Jonae: Rogamus, Domine, ne perdas nos propter hominem istum, neque inducas super nos sanguinem innocentem. Sicut enim placuit tibi, sic factum est, Domine (Jon. I, 14) . Nesciunt causas, quid mereatur Propheta, servus fugitivus, et tamen justificant Deum, et sanguinem innocentem fatentur, cujus opera non norunt. Et ad extremum, Sicut placuit tibi, Domine, sic factum est. Non quaerunt justitiam sententiae Dei: sed veritatem justi judicis confitentur. 0561C Micheas lacrymabili voce testatur: Periit sanctus ((Al. semen)) de terra, et rectus in hominibus non est, omnes in sanguine insidiantur, unusquisque fratrem suum venatur ad mortem. Malum manuum suarum dicunt bonum (Mich. VII, 2, 3) . Et iterum: Qui optimus inter eos est, quasi paliurus est, et qui rectus, quasi spina de sepe (Ibid., 4) . Haec hominum justitia est, ut juxta verba ejusdem 772 prophetae, nec amico, nec conjugi, nec filiis sit credendum, quia inimici hominis domestici ejus (Psal. XXX) . Quam sententiam etiam sermo Dominicus comprobavit (Matth. X) . Unde datur consilium per eumdem prophetam: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8) . Numquid dixit, 0561D habeto aequalitatem Dei, et non hoc, quod maximum est, sollicitum ambulare ((Al. ambula)) cum Deo tuo. Ut numquam securus sis, ut omni observantia custodias cor tuum, ut consideres, quoniam in medio laqueorum ambules, et sub murorum pinnis ingrediaris, ut illud quotidie mediteris: Juxta semitam 0562A scandalum posuerunt mihi (Ps. CXXXIX, 6) . Superbis enim resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6) .
24. Timidus vitare potest ad tempus peccata.—Qui cautus et timidus est, potest ad tempus vitare peccata, qui securus est de justitia sua, repugnat Deo, illiusque auxilio destitutus, insidiis hostium patet. Computrescant, dicit Abacuc, ossa mea, et subter me vermes scateant, tantum ut requiescam in die angustiae, ut ascendam ad populum fortem meum (Abac. III, 16) . Hic tribulationes et angustias afflictionemque animi deprecatur, ut in futuro, virorum jam cum Christo regnantium numero societur. Ex quo perspicuum est, his pugnam atque certamen, et in futuro esse victoriam. Jesus filius Josedec, quod interpretatur 0562B justus Domini (Zach. III) , sacerdos magnus, indutus describitur vestibus sordidis, qui peccatum non fecit, et tamen nostra peccata portavit, ad cujus dextram stabat Satanas, ut adversaretur ei. Diciturque ad eum post pugnam atque victoriam: Auferte vestem sordidam ab eo: Et, Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et haeres Joviniani loquitur: «Sine omni omnino peccato sum, sordida vestimenta non habeo, proprio regor arbitrio, major Apostolo sum. Ille facit quod non vult, et quod vult non facit, ego facio quod volo, et quod nolo non facio, praeparata sunt mihi regna coelorum, immo ipse ea mihi meis 773 virtutibus praeparavi.» In quo Adam tenetur obnoxius, et alii qui reos se putant in similitudinem praevaricationis Adae, ego solus cum mea caterva non teneor. Alii 0562C clausi cellulis, et feminas non videntes, quia miseri sunt, et verba mea non audiunt, torquentur desideriis: ego etiam si mulierum vallor agminibus, nullam habeo concupiscentiam. De me enim dictum est: Lapides sancti volvuntur super terram (Zach. IX, 16, sec. LXX) ; et ideo non sentio, quia liberi arbitrii potestate Christi tropaeum circumfero. Audiamus per Isaiam clamantem Deum: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitam pedum vestrorum supplantant (Isai. III, 5) . Quis magis supplantat populum Dei: qui liberi arbitrii potestate subnixus despicit auxilium Conditoris, et in sua voluntate securus est, an qui ad singulas sententias praeceptorum Domini judicium pertimescit? Ad hujuscemodi homines loquitur Deus: Vae vobis, qui sapientes estis 0562D apud vos, et intelligentes vestro judicio (Isai. V, 21) . Isaias juxta Hebraicum plorat, et dicit: Vae mihi, quia tacui, quia immunda habens labia, et in medio populi immunda habentis labia habitans, vidi Dominum sabaoth oculis meis (Isai. LXVI, 5) . Ille virtutum merito, Dei fruebatur aspectu, et conscientia peccatorum, 0563A labia sua fatebatur immunda. Non quod locutus esset aliquid, quod voluntati Domini repugnaret, sed quod siluisset, vel timore, vel pudore perterritus, nec arguisset libertate prophetica populum delinquentem. Nos peccantes quando corripimus, qui adulamur divitibus, et personas accipimus peccatorum, turpis lucri gratia? nisi forte tota eis loquimur (( Al. loquamur)) confidentia, quorum opibus indigemus? Ut talia non agamus, ut abstineamus nos ab omni specie peccatorum, certe verum tacuisse, peccatum est. Quamquam apud Septuaginta non sit scriptum, Quia tacui, sed, quia compunctus sum, conscientia scilicet peccatorum, ut illud compleatur Propheticum: Versatus sum in miseria, dum infigitur mihi spina (Psal. XXXI, 4) . Ille peccati spina compungitur: 0563B tu virtutum floribus vernas: Erubescet, inquit, luna, et confundetur sol, quando visitaverit Dominus super militiam coeli in excelsis (Isai. XXIV, 27) , hoc est quod 774 in alio loco scriptum est: Astra quoque non sunt munda in conspectu ejus: et, Adversum Angelos suos, perversum quid reperit (Job. XXV, 5, et IV, 18) . Luna erubescit, sol confunditur, et coelum operitur cilicio, et nos intrepidi atque laetantes, quasi omni careamus vitio, occurremus judicis majestati, quando tabescent montes, erecti videlicet in superbiam, et omnis militia coelorum, vel astra, vel Angelicae dignitates: et complicabuntur sicut libri coeli, et omnis exercitus eorum instar foliorum defluet.
25. Dei justitia.—Quomodo ((Al. Quoniam)) inebriatus 0563C est, inquit, in coelo gladius meus, et nunc super Idumaeam descendet (Isai. XXXIV, 5) . Gladius Dei inebriatur in coelis, et tuum solium erit in sanctitate securum? In Idumaeam descendet, quae interpretatur, vel sanguinaria vel terrena: ut prophetica auctoritate discamus, omnem terram indigere judicio. Unde sequitur: Victima Domini in Bosra, quae interpretatur, caro: et interfectio ejus multa in terra Edom, id est, in sanguine (Isai. XXXIV, 6) , juxta quod ponit Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50) . Vae qui contradicit fictori suo, vae qui dicit patri, ut quid me generasti? et matri, quare me peperisti (Isai. XLV, 9, 10) ? Hoc ad eos pertinet, qui dicunt, quare talis conditus sum, qui non possum in perpetuum carere peccato. 0563D Quare tale vas fictum, ut non adamantinum permanerem, sed ad omnem tactum fictile atque fragile. 0564A Omnes sicut oves erravimus, et omnium nostrum Dominus peccata portavit (Isai. LIII, 6) . Intuitus est enim, et diligenter inspexit, nullumque reperit, qui judicaret juste, qui suam in omnibus faceret voluntatem. Et idcirco brachium ejus salutem praebuit, et justitia sua salvavit omnia, ut omnis mundus subjiciatur Deo, et illius clementia conservetur. Fuimus enim immundi non pauci, sed omnes. Quasi pannus menstruatae, reputata sunt omnia in lege opera nostra (Isai. LXIV, 6) . Ad Jerusalem in Ezechiel loquitur Deus. Perfecta eras in decore meo (Ezech. XVI, 14) ; et est sensus, non in tuis operibus, non in tua conscientia, cordisque jactantia; sed in meo decore, quo te clementia mea libertate donaveram. Denique in consequentibus loquitur ad eam, quando 0564B salvatur non suo merito, 775 sed ejus misericordia. Recordabor pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum, et recordaberis viarum tuarum, et confunderis (Ibid. 60, 61) . Et iterum: Suscitabo pactum meum tecum et scies quia ego Dominus, ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os, prae confusione tua, cum fuero placatus tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus (Ibid., 62, 63) . Ecce aperte divino sermone monstratur, quid in alio loco dixerit: Et mundans te non faciet innocentem: quod justi quoque et post peccatum in statum pristinum restituti, os aperire non audeant, sed cum Apostolo dicant: Qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9) . Denique et in 0564C alio loco per eumdem prophetam ad eos, qui illius misericordiam consecuti sunt, loquitur Deus. Et recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti eratis, et displicebit vobis ((Al. displicebitis)) in conspectu vestro, in cunctis malitiis quas fecistis, et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima (Ezech. XX, 43, 44) . Erubescamus atque dicamus, quod loquuntur hi qui jam praemia consecuti sunt: loquamur peccatores super terram, et in fragili mortalique corpore constituti, quod sanctos videmus in coelis dicere, etiam incorruptione et immortalitate donatos. Et dicitis, inquit, non est recta via Domini, cum vestrae viae pravae sint 0564D (Ezech. XXXI, 20) . Pharisaeorum est hoc supercilium, ut peccata propriae voluntatis referant ad Conditoris 0565A injuriam, et illius justitiam calumnientur. Sacerdotes templi mystici, quod interpretatur Ecclesia, filii Sadoch, cum vestimentis ministerii non egrediuntur ad populum, ne humana conversatione sanctificati maculentur (Ezech. XLIV) . Et tu in medio vulgi, unusque de populo mundum esse te credis?
26. Ex Jeremia.—Jeremiam prophetam breviter percurrentes, sensu magis quam sermone carpamus. Circuite, inquit, in exitibus Jerusalem, et quaerite in plateis ejus 776 sicubi reperire poteritis virum, qui juxta justitiam vivat et fidem, et ero propitius propter eum (Jerem. V, I) . Quamvis enim dicant: Vivit Dominus, fraudulenter jurant, et hoc ipsum in mendacio. (Jerem. VII, 8, 9) . Refutat peccatorum sacrificia: vescendas detrahit offerentibus hostias, 0565B dicens se non mandasse patribus eorum, quando eduxit eos de terra Aegypti, ut offerrent hujusmodi sacrificia. Non enim voluntate, sed idolorum comparatione mandavit, malens sibi offerri victimas, quam daemonibus. Omnes recesserunt ab eo, nullus est qui loquatur bona, et agat poenitentiam de peccatis suis. Sequuntur proprias voluntates, quasi equus promptus ad praelium. Intendunt linguam suam quasi arcum: mentiuntur omnia, et non est in eis veritas. Amicorum quoque cavendas insidias praecipit, et nulli credere proximorum. Singulos enim insidiari amicis, et fratrem a fratre decipi, et hoc facere non naturae malo, sed propria voluntate: quia docuerunt linguam suam mendacium, et proni feruntur ad injustitiam. Si Aethiops, ait, mutaverit 0565C pellem suam, et pardus varietatem suam, et vos poteritis facere bonum, cum didiceritis mala (Jerem. XIII, 23) . Ergo pellis Aethiopica et pardorum varietas, disciplinae est, non naturae, quae docetur et discitur: tamen auferri non potest vitium inoliti mali, nisi per eum, cui omnia possibilia sunt.
27. Unde loquitur ad eum, qui solus verus medicus est: Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, Domine, et salvus ero: tu es gloria ((Al. gloriatio)) mea et spes mea (Jerem. XXVII, 14) . Si enim ad conditionem meam infelicitatemque respiciam, nihil aliud nisi hoc possum loqui: Maledictus homo qui annuntiavit patri meo, dicens: Ecce natus est tibi puer: fiat homo ille similis urbibus, quas subvertit Deus. Quare enim in vulva non statim perii, et fuisset mihi sepulcrum mater mea, et vulva ejus infernus sempiternus. 0565D Quare egressus sum ex utero, ut viderem labores et miserias, et consumerentur dies mei in aerumnis (Jerem. XX, 15, seqq.) ? Tantum de sua conditione securus est, et sic confidit in fortitudine, ut mortem 0566A 777 praeferat vitae. Noverat enim vulnus suum et potentiam ejus, quem celare nihil potest, qui loquitur per Prophetam: Deus appropinquans ego, et non procul (Jerem. XXIII, 23) . Qui enim coelum replet et terram, nullus potest vitare ejus notitiam, et cordis occulta celare. Qui scrutatur renes, introspicit. Et ut sciamus Dei esse bonum omne quod gerimus: Ego, inquit, plantabo eos, ut nequaquam eradicentur, et ego dabo eis cogitationem et sensum, ut intelligant me (Jerem. XXIV, 6, 7) . Si cogitatio et sensus dantur a Deo, et intellectus Domini ex illius, qui noscendus est, radice pullulat, ubi est liberi arbitrii tantum superba jactatio? Volumus scire conditionem nostram, audiamus historiam. Joachim rex Juda, cunctique socii ejus et principes ejus, auditis sermonibus Uriae, voluerunt occidere eum 0566B (Jerem. XXVI) . Quod cum ille didicisset, timore perterritus fugit in Aegyptum. Cur mortem timebat, qui explicavit sententiam Domini, et qui a se nuntiari Domini noverat voluntatem? Dedignamur per singula auxilium Dei, et ad illius nutum cuncta gerere negligimus, cum legamus sanctos viros, etiam hominum indiguisse praesidio? Periclitatur Jeremias et manifeste dicitur, quod auxilio ei fuerit manus Abicam filii Saphan, ne traderetur in potestatem vulgi, et obrueretur lapidibus.
28. Evangelii gratia.—Abolitis legis caeremoniis, et duro pondere veterum praeceptorum, repromittitur Evangelii gratia, legemque Dominus pollicetur, ut omnes eum noverint a minimo usque ad maximum, 0566C dicens: Dimittam peccata eorum, et iniquitatum illorum ultra memor non ero. Quam autem habuerint sancti viri in lege veteri justitiam, sequenti sermone demonstrat: Filii Israel, et filii Juda iniquitatem facere perpetuam in conspectu meo: ab adolescentia sua usque ad diem praesentem, et civitas Jerusalem ab initio conditionis suae usque ad diem eversionis suae me ad iracundiam provocavit. Attende quid dicat, finem junge principio, omne medium tempus in vitio est. Jeremias sanctificatus in utero antequam natus (Jerem. I, 5) , virgo, propheta veteris Testamenti pertremiscit Sedechiam, et flebiliter obsecrat, dicens: Nunc ergo, domine mi rex, audi deprecationem meam, et praevaleat apud te obsecratio mea, ne remittas 778 me in domum Jonathan scribae, ne ibi peream (Jerem. XXXVII, 19) . O Propheta, cur 0566D times impium regem? Cur eum metuis, quem nosti jam jamque periturum? carcerem reformidas, cui paratur paradisus? Respondebit mihi: Homo sum in mortali carne et corruptibili constitutus, dolorem 0567A sentio, horresco cruciatus, quos etiam Dominus meus pro mea salute sensurus est. Miseretur humano generi Deus, et non vult perire quod fecit. Noli timere, Jacob, dicit Dominus: ego enim sum tecum et interficiam omnes gentes in quas dispersi te: te vero ipsum perire non faciam, sed castigabo te in justitia, et ita miserebor tui, ut te innoxium non relinquam (Jerem. XXX, 10) .
29. Salvemur Dei misericordia.—Unde et nos dicimus esse justos sanctos viros, et post peccata placentes Deo, non suo tantum merito, sed ejus clementia, cui omnis creatura subjecta est, et indiget misericordia ejus. Audiant haeretici, qui elevantur per superbiam, et dicunt: Ipsi nobis fecimus cornua. Audiant illud quod audivit Moab: Audivimus 0567B superbiam Moab, superbus est valde (Amos. VI, 14) . Altitudinem illius, et elationem et glorificationem, et inflationem cordis ego cognovi, dicit Dominus, quoniam nequaquam juxta inflationem ejus et fortitudo illius est (Isai. XVI, 6) . Diciturque ad hujuscemodi homines: Inimici autem eorum (haud dubium quin gregis Domini) confirmant, dicentes: non peccavimus, cum peccaverint in pulchritudinem justitiae, et in exspectationem patrum. Vis scire quando omnia peccata finiantur? audi eumdem prophetam: In tempore illo, dicit Dominus, quaeretur iniquitas in Israel, et non erit, et peccatum in Juda, et non invenietur (Jer. I., 20) . Cur, quaeso? sequitur: Quia propitius ero illis. Ubi autem propitiatio est, praecessit ante peccatum. Tolle igitur posse, et concedam, omnia, donante 0567C Deo, subsistere. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini (Thren. III, 26) ; bonum est ponere in pulvere os suum, dare percutienti se maxillam, saturari opprobriis, spem habere in Domino (Ibid., 27 seqq.) . Si enim abjecit, et miserebitur juxta multitudinem misericordiarum suarum; neque enim humiliavit corde suo et abjecit filios hominum. Frustra murmurat homo pro peccatis suis. Scrutemur vias nostras, et quaeramus et revertamur ad Dominum (Ibid., 40, 41) . Levemus corda cum 779 manibus ad Dominum in coelum, dicamusque ei: Inique egimus, et ad iracundiam provocavimus, idcirco tu inexorabilis es (Ib., 42) .
30. Causas divinae voluntatis noscimus.—Daniel propheta loquitur ad Nabuchodonosor, quod dominetur 0567D excelsus regno hominum, et det illud cuicumque voluerit, et extremum atque projectum constituat super illud. Interroga eum qua causa ultimum atque despectum constituat in regem, et faciat quod voluerit: et discute, utrum ipsius voluntas justa sit, de quo scriptum est: Qui suscitat de terra humilem, et ae stercore elevat pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Ps. CXII, 7, 8) . An forsitan juxta te absque judicio atque 0568A justitia gloriam quaerit, auramque popularem, ut humiles erigat in regnum et potentes humilitate commutet? Audi Prophetam dicentem: Omnes habitatores terrae, quasi nihil reputati sunt apud eum (Isai. XL, 17) . Fecit enim quodcumque voluit in coelo et in terra, et nemo est, qui resistat voluntati ejus, aut possit dicere, quare hoc fecisti, cujus sunt omnia opera in veritate, et viae illius justitia, et superbientes potest ipse humiliare. Antiochus Epiphanes rex crudelissimus subvertit altare, ipsamque justitiam fecit conculcari, quia concessum erat a Domino; causasque reddit, propter peccata plurima (II Macch. V) . Ergo non fecit quod ipse tantum voluit, sed quod propter peccata populi concessit Dominus. Denique sequitur, quod non ex propria fecerit fortitudine, sed ex ejus 0568B imperio qui praecepit ut fieret. Illud autem quod in oratione sua loquitur: Peccavimus, inique egimus, injuste gessimus et recessimus a mandatis et justitiis tuis (Dan. III, 29) , et caetera hujuscemodi, soletis dicere, 780 quod et David, et Daniel, et omnes prophetae, non pro se, qui sancti erant, sed ex persona populi sunt locuti. Adversum quam opinionem ipse respondebit, et dicet: Cum adhuc orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi Israel (Dan. IX, 20) . Vides ergo quod tam pro peccatis suis, quam pro peccatis populi, Dominum sit deprecatus, et effuderit deprecationes suas in conspectu Domini Dei sui. Vis iterum nosse, quando peccatum et iniquitas finiatur? Quamquam diversa sit auctorum interpretatio, audi eumdem Prophetam: Septuaginta 0568C hebdomadae completae sunt super populum tuum, et super civitatem tuam sanctam, ut compleantur iniquitates, et finem accipiat peccatum, ut dispereat iniquitas, et reveletur justitia sempiterna (Dan. II, 4) . Quamdiu ergo ille finis adveniat, et corruptivum hoc atque mortale incorruptione et immortalitate mutetur, necesse est, nos subjacere peccato, non naturae et conditionis, ut tu calumniaris, vitio, sed fragilitate, et commutatione voluntatis humanae, quae per momenta variatur: quia Deus solus est immutabilis. Quaeris ubi Abel, ubi Enoch, ubi Jesus filius Nave, ubi Elisaeus, caeterique sanctorum peccaverint. Non est necesse nodum in scirpo quaerere: utinam possem et manifesta reticere peccata. Si vis a me verum audire, nescio. Nihil, inquit, mihi conscius 0568D sum, nec tamen in hoc justificatus sum. Homo videt in facie, Deus in corde (I Cor. IV, 4) . Apud ejus conscientiam atque conspectum nullus justificatur (II Reg. XVI, 7) . Unde et Paulus loquitur confidenter: Omnes peccaverunt, et indigent gloria Dei (Rom. III, 23) ; et: Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur (Rom. XI, 32) , et caetera quae saepe replicavimus .