Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
Quid intelligendum est de benedictionibus, quibus Jacob patriarcha benedixit filios suos: an historice vel allegorice intelligendae sint, dum dicit, Congregamini, filii Jacob, ut annuntiem vobis quae ventura sunt in novissimis diebus (Gen. XLIV, 2) ; et si videtur ex his verbis magis allegoriam sonare quam historiam? Utrumque vero, et historiam et allegoriam: historiam de divisione 1308B terrae repromissionis, quae divisione dividendae erant nepotibus eorum: et allegoriam de Christo et de Ecclesia in novissimis temporibus futura. Sed prius historiae fundamenta ponenda sunt, ut aptius allegoriae culmen priori structurae superponatur.
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei: prior in donis, major imperio. 1309A Effusus es sicut aqua; non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus (Gen. XLIX, 3) . Est autem sensus hic, tu es primogenitus meus, major in liberis, et debebas, juxta ordinem nativitatis tuae, haereditatem, quae primogenitis jure debebatur, sacerdotium accipere et regnum. Hoc quippe in portando honore (( Lege onere)) et praevalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua quae quolibet vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu: idcirco praecipio tibi, ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenas peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti. (( Principium autem doloris est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur viscera parentum.)) Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia: 1309B in consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (Gen. XLIX, 3) . Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerunt, et contra fas in pacis et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate raptali, muros hospitae urbis everterunt (Gen. XXXIV) . Unde dicit: Maledictus furor eorum, quia pertinax (Josue XXI, 20) , et reliqua. Et dispergam illos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris paucas 1309C urbes ad inhabitandum habuit. De Simeone vero in libro Jesu scriptum est (Josue XIX, 1) , quod et ipse proprium funiculum non acceperit; sed de tribu Juda quiddam acceperit: Juda, te laudabunt fratres tui, manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena. Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 8) ? Quia Juda confessio sive laus interpretatur, recte scribitur de Juda, Confitebuntur tibi fratres, vel laudabunt te. Et licet de Christo grande mysterium sit, tamen secundum litteram significat, quod per David stirpem generarentur reges, et quod adorarent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae; sed, filii patris tui. Et quod sequitur, Ad praedam, fili mi, 1309D ascendisti (Psal. LXVII, 19) , ostendit eum captivos populos esse ducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem (Ephes. IV, 8) . Sive quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem, significat. Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam (Joan. XII, 14) . Quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilium populum, vineae Apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit; et ad vitem, sive, ut in Hebraeo habetur, Sorech, id est, electam vitem, alligaverit asinam, cui 1310A supersedit. Ecclesia ex nationibus congregata. Quod autem dicit, Fili mi, conversionem ad Christum de ipso Juda facit, eo quod Christus sit universa facturus. (( Quod autem dicitur, Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus donec veniat ille qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium, significat quod non deficerent principes de tribu Juda usque ad tempus, quo natus est Christus, qui missus a Patre exspectatio est gentium.)) Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Isachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens (Gen. XLIX, 13) . Quia supra Zabulon dixerat, quod 1310B maris magni littora esset possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenices urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Isachar, qui juxta Nephthalim pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vel fortem vocat, et humerum dicit supposuisse ad portandum; quia in labore terrae et vehendis ad mare, quae in finibus suis nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas de die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum: et idcirco ei omnes serviunt, quasi magistro dona portantes. Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes 1310C in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine (Ibid. 16 et seqq.) . Samson judex in Israel de tribu Dan fuit (Jud. XIII, 2) . Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samsonem Nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare, quod in similitudinem colubri regulique obsidens vias nullum per terram Israel transire permittat: sed etiam si quis temerarius, virtute sua quasi velocitate equi confisus, eam voluerit praedonis more populari, non effugere valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum tuum, quod ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos (Jud. XVI, 29) , putavi, o Deus, ipsum esse Christum filium tuum: 1310D verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum ductus est Israel in captivitatem, alius mihi Salvator mundi, et mei generis praestolandus est, ut veniat cui repositum est, et ipse exspectatio gentium. Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum (Gen. XLIX, 19) . Significat, quod Gad, Ruben, et dimidia tribus Manasse ad filios, quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversus eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus fortiter dimicaverit. Lege Jesum 1311A Nave (Josue XIII, 7) et Paralipomenon (I Paral. V, 1) . Nepthalim, cervus emissus dans eloquia pulchritudinis; sive Nephthalim ager irriguus (Gen. XLIX, 21) . Utrumque significat Hebraeum verbum, Aiala Seluha (I Paral. V, 11) . Significat autem, quod aquae calidae ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesar fluento Jordanis esset irrigua (( Al. irriguus)). Hebraei autem volunt propter Tyberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio (Matth. IV, 15) quoque scriptum est. Filius meus 1311B Joseph accrescens, filius meus accrescens et decorus aspectu; filiae decurrerunt super murum; sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum ejus per manus potentis Jacob. Inde pastor egressus est lapis Israel. (Gen. XLIX, 22.) O fili, Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et ad iracundiam te provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati. Verum arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo: qui fortis est pugnator: et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt et disrupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim 1311C fortis et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel. Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX, 27) . Quam de apostolo Paulo quae dicta sunt (Act. VIII, 3; Gal. 1, 13) , manifestissima sit prophetia, omnibus patet, quod in adolescentia persecutus sit Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit. Hebraei autem ita dixerunt: Altare in quo immolabantur hostiae et victimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit; hoc, inquiunt, significat, quod sacerdotes immolant mane hostias, ad vesperam dividunt ea, quae sibi ex Lege collata sunt, lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisorem super sacerdotibus, qui servientes 1311D altari, vivunt de altari. Haec autem historice.
Spiritaliter autem in Ruben prioris populi Judaeorum ostendit esse personam, cui a Domino dicitur, Israel primogenitus meus (Gen. XLIX, 3) : etenim juxta quod primogenito debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, tu virtus mea (Exod. IV, 22) . Utique quod ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit (I Cor. I, 24) . Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogaverit injuriam: dum convertit ad eum dorsum, et non faciem. Iste prior in donis, quia primum ipsis credita 1312A sunt eloquia Dei (Rom. III, 2) , et legislatio, et Testamentum, sive promissio. Iste major imperio; utique pro magnitudine virium quia copiosius caeteris in hoc saeculo populus idem regnavit. Effusus est autem sicut aqua, peccando in Christum, quae vasculo non tenetur: voluptatis effusus est impetu, et idcirco addidit, Ultra non crescat; quia populus ipse postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Primogenitae autem plebis audaciam praedicat, quae ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus Dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat (Coloss. II, 9) , raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis 1312B bellantia (Gen. XLIX, 5) . Per Simeon et Levi Scribae et Pharisaei et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim Scribae erant Judaeorum, de tribu vero Levi principes sacerdotum, qui consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. De quo consilio dicit: In consilium eorum ne veniat anima mea. Horrebat enim tanta scelera, quae novissimis temporibus facturi erant Judaei. Quia in furore suo occiderunt virum, id est, Christum, de quo dicitur: Ecce vir oriens nomen ejus (Zach. VI, 12) . Et alibi: Femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22) . Suffoderunt murum, id est, illum spiritalem fortissimum murum, qui custodit Israel, lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax: utique quando furore accensi et ira, obtulerunt 1312C Christum Pontio Pilato dicentes: Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6) . Et indignatio eorum, quia dura: dum Barrabam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum postularent (Matth. XXVII, 21) . Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel: quia nonnulli ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim divisi ii, qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem: dispersi autem, quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum genus spargitur. Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX, 8) . Per hunc Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui, Apostoli scilicet, et omnes cohaeredes ejus, qui per adoptionem Patris, filii Dei effecti sunt, et Christi 1312D fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Eisdem enim manibus atque eodem crucis tropaeo et suos texit, et inimicos et adversarias potestates curvavit. Juxta quod et Pater promittit ei dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1) . Adorabunt te filii patris tui: quando multi ex filiis Jacob adorant eum, per electionem gratiae salvi facti. Catulus leonis Juda. Quando nascendo factus est parvulus, sicut scriptum est: Parvulus natus est nobis (Rom. XI, 5) . Ad praedam, fili mi, ascendisti (Isai. IX, 6) : id est, 1313A ascendens in crucem, captivos populos redemisti; et quos ille contrarius invaserat, tu moriens eripuisti: denique rediens ab inferis, ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem. Requiescens accubuisti ut leo (Psal. LXVII, 19) . Manifestissime Christus in passione accubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30) : et quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit, quando non necessitate, sed potestate hoc ipsum complevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam. Quod vero addit, et ut catulus leonis: inde enim mortuus unde natus. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed et in ipsa morte 1313B mortis imperium vicit. Quod autem dicit, Quis suscitabit eum? Quia nullus nisi ipse, juxta quod ipse ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Non deficiet dux de Juda, et reliqua. Hoc manifestissime ad Judam refertur. Diu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec Christus nasceretur, sicut supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus populus est ex gentibus, cui adhuc numquam fuerat Legis onus impositum. Hunc copulavit ad vineam, ad Apostolos scilicet, qui ex Judaeis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isa. V, 7) . Et ad vitem asinam suam. Ipse dicit, Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1) . Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, Synagogam tardigradam scilicet, et gravi Legis pondere depressam. 1313C Lavit in vino stolam suam (Matth. XXVI, 28) , sive carnem suam in sanguine passionis, sive sanctam Ecclesiam illo vino, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium suum. Pallium gentes sunt, quas corpori suo junxit, sicut scribitur, Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino (Gen. XLIX, 12) . Oculi Christi Apostoli sunt et Evangelistae, qui lumen scientiae Ecclesiae praestant: quorum praecepta austeritatem vini priscae Legis superant, quia longe leviora sunt. Et dentes ejus lacte candidiores. Dentes praeceptores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpus transmittunt. Candidiores autem effecti sunt doctores Ecclesiae lacte veteris 1313D Legis. Zabulon habitavit in littore maris, et in statione navium (Gen. XLIX, 13) . Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis, et Ecclesiam significat. Haec in littore maris habitat et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum. Haec contra omnes turbines saeculi inconcussa firmitate solida spectat naufragium Judaeorum, et haereticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinae, quorum etsi tunditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes. Legitur etiam in Evangelio inde assumptos esse Apostolos aliquos, et 1314A ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est, Terra Zabulon, et terra Nephthalim, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Matth. IV, 15, 16, ex Isai. IX, 1) . Sidon interpretatur venator, vel venatrix. Venatores qui sunt, nisi Apostoli? Qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de quibus dicitur: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte. Isachar asinus fortis (Jerem. XVI, 16) . Isachar qui interpretatur merces, refertur ad populum gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est. Hic Isachar asinus fortis scribitur (Gen. XLIX, 14) , quia prius populus gentilis quasi brutum et luxuriosum animal, nullaque ratione substitit, sed postmodum jugum disciplinae Evangelicae libenter portavit. Hic accubans inter terminos, vidit requiem 1314B quod esset bona, et terram quod optima. Inter terminos autem cubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de iis quae nunc versantur in medio, quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem et terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Unde etiam apponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde factus est tributis serviens, hoc est, Christo regi suae fidei bona et operum bonorum offerens munera. Dan judicabit populum suum sicut aliae tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita (Gen. XLIX, 16) , et reliqua. Dicunt quidam Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum, 1314C pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens, et quo inter tribus Israel primus Dan ad Aquilonem castrametatus est, illum significans qui se in lateribus Aquilonis sedere dicit (Num. II, 25) , et de quo figuraliter dicit Propheta, A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII, 16) . Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Κέρατα enim Graece cornua dicuntur. Serpens ergo ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur: sed in via mordet, 1314D quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita: quia quos fideles reperit, et sese inter angusta praecepti coelestis itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis languore, post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Equus iste, cujus ungulas cerastes mordere dicitur, hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi hujus apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas 1315A quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Plebs infidelis Judaea, erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem loco repente in electorum vocem conversus est dicens, 1316A Salutare tuum exspectabo, Domine: id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Amen.