Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
(Cap. III.) Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanae in superioribus docuit: nunc vult illud ostendere, omnia sibi in mundo esse contraria, et nihil stare perpetuum, eorum dumtaxat, quae sub coelo sunt, et intra tempus, quia caeterae substantiae spirituales, 1034B nec coelo, nec tempore continentur.
Tempus pariendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Nulli dubium quod et ortus et interitus hominum, Deo notus sit et praefinitus, et idipsum esse parere, quod plantare: mori, et quod plantatum est evellere. Sed quia in Isaia legimus: A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus: hoc dicendum est, quod perfecto viro, partus iste, qui de timore natus est, cum Deum amare coeperit, moritur. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18) . Hebraei omne hoc, quod de contrarietate temporum scriptum est, usque ad illum locum, in quo ait: 408 Tempus belli, et tempus pacis, super Israel intelligunt. Et quia non necesse est per singulos 1034C versus ponere, quid interpretentur et sentiant, perstringam breviter (( Al. leviter)) latiorem super hoc dissertionem lectoris ingenio derelinquens. Tempus fuit generandi et plantandi Israelem, tempus moriendi, et ducendi in captivitatem. Tempus occidendi eos in Aegypto, et tempus de Aegypto liberandi. Tempus destruendi templi sub Nabuchodonosor, et tempus aedificandi sub Dario. Tempus plangendi eversionem urbis, et tempus ridendi atque saltandi sub Zorobabel, Esdra, et Neemia. Tempus dispergendi Israel, et tempus in unum congregandi. Tempus 1035A quasi cingulum et baltheum circumdari Deo populum Judaeorum, et tempus ducendi eos in Babyloniam captivitatem, et ibi computrescere trans Euphraten. Lege περίζωμα ( lumbare) Jeremiae (Jerem. XIII, 1 seqq.) . Tempus quaerendi illos et servandi, et tempus perdendi, et tempus projiciendi. Tempus scindendi Israel, et tempus iterum consuendi. Tempus tacendi Prophetas, nunc in captivitate Romana, et tempus loquendi eos, tunc quando etiam in hostili terra Dei consolatione et alloquio non carebant. Tempus dilectionis, qua eos sub patribus ante dilexit, et tempus odii, quia in Christum intulerunt manus. Tempus praelii, modo non agentibus eis poenitentiam, et tempus pacis in futuro, quando intrante plenitudine gentium, omnis Israel salvus erit.
1035B Tempus occidendi, et tempus sanandi. Et occidendi tempus est et sanandi, qui ait: Ego occidam, et ego vivificabo (Deut. XXXII, 19) . Sanat ad poenitentiam provocans. Occidit, juxta illum sensum: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. C, 8) .
Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Non possumus aedificare bona, nisi prius destruxerimus mala. Idcirco sic Jeremiae verbum Deo datum est, ut ante eradicaret, et suffoderet, et perderet; et postea aedificaret atque plantaret (Jerem. I) .
409 Tempus flendi, et tempus ridendi. Nunc flendi tempus est, et in futuro ridendi: Beati enim flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21) .
Tempus plangendi, et tempus saltandi. Idcirco corripiuntur in Evangelio, quibus Dominus ait: Lamentavimus 1035C vobis, et non planxistis: cantavimus, et non saltastis (Luc. VII, 32) . Plangendum est impraesentiarum, ut postea saltare valeamus illa saltatione, qua David saltavit ante arcam Testamenti: et Saulis filiae displicens, magis placuit Deo (II Reg. VI) .
Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi lapides. Miror, quomodo vir disertus rem ridiculam in hoc loco dixerit: De destructione, inquiens, et aedificatione domorum Salomonis sermo est, quod homines nunc destruant, nunc aedificent: alii congregent lapides ad aedificia construenda, alii quae exstructa sunt, destruant, secundum illud Horatianum (Epist. lib. II, ep. 1) :
1036A Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis.
Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto.
Hoc utrum recte, an perperam dixerit, lectoris arbitrio derelinquo. Nos prioris explanationis sequamur ordinem: Tempus spargendorum
et congregandorum lapidum esse dicentes, juxta illud quod in Evangelio scriptum est:
Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9) . Quod tempus fuerit gentilis populi dispergendi, et tempus rursum in Ecclesiam congregandi. Legi in quodam
libro (juxta Septuaginta tamen Interpretes, qui dixerunt:
Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi) severitatem Legis antiquae, Evangelii gratia temperatam. Lex quippe rigida, inbenigna, non parcens, peccantem interficit.
Evangelii gratia miseretur, et ad poenitentiam
1036B provocat. Et hoc esse tempus mittendorum lapidum, sive congregandorum, quod lapides mittantur in Lege, colligantur in Evangelio.
Hoc utrum vere nec ne dictum sit, suo imputetur auctori.
Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu. Juxta simplicem intelligentiam manifestus est sensus, Apostolo 410 in eadem verba congruente: Nolite fraudare ad invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5) , liberis dandam operam, et rursum continentiae. Vel quod tempus fuerit amplexandi, quando vigebat illa sententia: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28) . Et tempus procul a complexu fieri, quando successit: Tempus in angusto est. Superest, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant 1036C (I Cor. VII, 29) . Si autem voluerimus ad altiora conscendere, videbimus sapientiam amplexari amatores suos: Honora, quippe ait, eam, et amplexabitur te (Prov. IV, 8) , intraque ulnas suas et gremium strictiori tenebit complexu. Porro, quia non potest humanus animus semper in sublime tendi, et de divinis et altioribus cogitare, nec jugiter esse in contemplatione rerum coelestium, sed interdum necessitatibus corporis indulgere; propterea tempus est amplexandi sapientiam, et eam strictius continendi, et tempus relaxandi mentem ab intuitu complexuque sapientiae, ut curae corporis, et his quibus vita nostra absque peccato indiget, serviamus.
1037A Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus projiciendi. Sub diversis sermonibus, idem nunc, qui supra et infra, sensus est, in eo quod ait: Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Ac deinde: Tempus scindendi, et tempus consuendi. Quomodo enim Synagoga destruitur, ut aedificetur Ecclesia, et a Lege fit scissio, ut Evangelia consuantur, quod Evangelistae singuli perpetrarunt, de Lege et Prophetis adventus Dominici testimonia consuentes: ita et tempus fuit quaerendi et custodiendi Israel, tempus perdendi et projiciendi illum. Vel certe tempus quaerendi populum ex gentibus, et tempus perdendi populum Judaeorum. Tempus custodiendi credentes ex nationibus, et tempus abjiciendi incredulos ex Israel.
1037B Tempus tacendi, et tempus loquendi. Pythagoricos reor, quorum disciplina est tacere per quinquennium, et postea eruditos loqui, hinc originem sui traxisse decreti. Discamus itaque et 411 nos prius non loqui ut postea ad loquendum ora reseremus. Sileamus certo tempore, et ad praeceptoris eloquia pendeamus, Nihil nobis videatur rectum esse, nisi quod discimus, ut post multum silentium, de discipulis efficiamur magistri. Nunc vero pro saeculorum quotidie in pejus labentium vitio, docemus in Ecclesiis, quod nescimus. Et si compositione verborum, vel instinctu diaboli, qui fautor errorum est, plausus populi excitaverimus, contra conscientiam nostram scire nos arbitramur, de quo aliis potuimus persuadere. Omnes artes absque doctore non discimus: sola 1037C haec tam vilis et facilis est, ut non indigeat praeceptore.
Tempus amandi, et tempus odiendi. Tempus amandi post Deum, liberos, uxorem, propinquos, et tempus odiendi eos in martyrio, cum pro Christi confessione rigidos pietas oppugnat inimica. Vel certe tempus amandi Legem, et ea quae a Lege fuerant imperata, circumcisionem, hostias, sabbathum, neomenias, et tempus odiendi ea, Evangelii gratia succedente. Necnon et hoc dici potest, quoniam nunc per speculum videmus in aenigmate (I Cor. XIII, 12) , tempus esse praesentia diligendi, et in futurum tempus adveniet, quando cernentes facie ad faciem , et in melius proficientes, incipiemus odisse, et despicere quod amavimus.
1037D Tempus belli, et tempus pacis. Quamdiu in praesenti saeculo sumus, tempus est belli: cum autem migraverimus de hoc saeculo, pacis tempus adveniet. In pace enim locus est Dei, et civitas nostra Jerusalem, de pace sortita est vocabulum (Ps. LXXV, 3) . Nemo 1038A ergo se nunc putet esse securum: in tempore belli accingendum est, et arma tractanda, ut victores quondam requiescamus in pace.
Quae abundantia est facienti, in quibus ipse laborat. Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occupentur in ea. Universa fecit bona in tempore suo et quidem saeculum dedit in corda eorum, ut non inveniat homo opus quod fecit Deus ab initio usque in finem. Non me fugit quid a plerisque in hoc loco dictum sit, 412 quod propterea Deus in praesenti saeculo etiam perversorum dogmatum magistris concesserit occupationem, ne mens hominis otiosa torpesceret, et hoc esse bonum, quod fecit Deus in tempore suo, et nihilominus nequire eos naturam et rerum scientiam comprehendere. Mihi vero ab Hebraeo, qui me 1038B in Scripturis erudivit, ita expositum est: Cum omnia suo labantur tempore, et sit tempus destruendi et aedificandi, flendi, atque ridendi, tacendi, atque loquendi, et caetera quae dicta de tempore sunt, quid frustra conamur et tendimus, et brevis vitae labores putamus esse perpetuos? Nec contenti sumus secundum Evangelium, malitia diei: nihilque in crastinum cogitemus (Matth.) . Quid enim possumus habere in hoc saeculo amplius laborando, in quo id tantum hominibus a Deo datum est, ut alius alia sectando haberet, in quibus erudiri, et exercere se posset? Deus enim omne quod fecit, bonum est, sed bonum in tempore suo. Bonum est vigilare atque dormire: nec tamen semper vigilare aut dormire bonum est, quia vicissim juxta dispositionem Dei bonum est unumquodque, 1038C cum opus est. Dedit quoque Deus mundum ad inhabitandum hominibus, ut fruantur varietatibus temporum, et non quaerant de causis rerum naturalium quomodo creata sint omnia: quare hoc vel illud ab initio mundi usque ad consummationem fecerit crescere, manere, mutari.
Cognovi quia non est bonum, nisi laetari, et facere bonum in vita sua. Et quidem omnis homo qui comedit, et bibit, et ostendit bonum in omni labore suo, ex dono Dei est. Propterea colonus et hospes mundi homo datus est, ut brevi vitae suae fruatur tempore, et spe prolixioris aetatis abscissa, cuncta quae possidet, quasi ad alia profecturus aspiciat, et quod (( Al. quantum)) potest bene faciat in vita sua: nec frustra ob congregandas opes, cogitationibus torqueatur. Neque 1038D se putet plus de suo labore lucrari posse, quam cibum et potum, et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit, hoc solum donum 413 Dei est. Ex quibus, non, ut quidam aestimant, ad luxuriam et delicias, et ad desperationem, secundum illud 1039A Isaiae: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isai. XXII, 31) , instar animalium provocamur (( Al. provocemur)); sed secundum Apostolum: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8) , ut (( Al. et)) quidquid supra habere possumus, in pauperibus nutriendis et egentium largitione consumamus. Porro, quia caro Domini verus est cibus, et sanguis ejus verus est potus, juxta ἀναγωγὴν, hoc solum habemus in praesenti saeculo bonum, si vescamur carne ejus, et cruore potemur, non solum in mysterio ( Eucharistia), sed etiam in Scripturarum lectione. Verus enim cibus et potus, qui ex verbo Dei sumitur, scientia Scripturarum est. Nec putet aliquis illud a Balaam prophetatum: Non erit labor Jacob, neque dolor in Israel (Num. XXIII, 23) . Huic 1039B contrarium esse, quod muneris Dei esse dicitur: Si quis comedat et bibat, et ostendat bonum in omni labore suo. Multae quippe tribulationes justorum. Et de his Apostolus queritur, in labore et dolore sudasse se dicens (II Cor. II) . Sed cum de his nos in futuro Dominus liberaverit: Non erit labor in Jacob, neque dolor in Israel. Et quomodo illud legimus: Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21) : et risus noster Job prophetantis verba sectabitur: Veracium os replebitur gaudio (Job. VIII, 21) ; sic nunc labore nostro fruimur in bonis operibus, per quem coangustamur et premimur, ut postea laborare cessemus.
Cognovi quia omnia quae fecit Deus, ipsa erunt in aeternum, super illa non potest addi, et ab illis non potest auferri: et Deus fecit, ut timeant a facie ejus. 1039C Nihil est in mundo quod novum sit. Solis cursus, et lunae vices, et terrae, arborumque siccitas, vel viror, cum ipso mundo nata sunt atque concreta. Et idcirco Deus certa ratione cuncta moderatus est, et jussit humanis usibus elementa servire, ut homines haec videntes, intelligant esse providentiam (( Al. prudentiam)), et timeant a facie Dei, dum ex rerum aequalitate, cursu, ordine, atque constantia intelligunt creatorem. 414 Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. I, 20) . Quod si voluerimus, priori sensu finito, quasi a capite legere: Et Deus fecit, ut timeant a facie ejus, hic sensus est: Deus omnia fecit, ut timeant homines ab eo, quod semel Deus disposuit, in aliud declinare. 1039D Pulchre autem temperavit, dicens: Ut timeant a facie 1040A ejus (Ps. XXXIII, 17) . Vultus quippe Domini super facientes mala.
Quid est quod fuit? ipsum quod est et quae futura sunt, jam fuerunt: et Deus quaeret eum qui persecutionem patitur. Vel praeterita, vel praesentia, vel futura ipsa et fuerunt, et sunt, et erunt universa, quae cernimus. Sol qui nunc oritur, et antequam essemus nos in mundo, fuit, et postquam mortui fuerimus, oriturus est. Solem autem nominavimus, ut ex hoc intelligamus et caetera esse eadem, quae fuerunt. Quod si videantur per conditionem mortis perire, non pereunt, quia rursum rediviva succrescunt, et nihil in perpetuum interit, sed renascitur, et quasi cum quodam fenore reviviscit. Hoc est enim quod ait: Et Deus quaeret eum, qui persecutionem patitur; 1040B quod Graece melius dicitur καὶ ὁ Θεὸς ζητήσει τὸν διωκόμενον, id est, quod praeteriit, quod expulsum est, quod esse cessavit. Si autem istud de cunctis quae in mundo sunt, dicitur, de homine nulla dubitatio est, quin mortuus renascatur. Si cui autem placet quasi proprio legere principio: Et Deus quaeret eum qui persecutionem patitur, utatur hoc testimonio in persecutione gentilium, ad consolandum eum, qui in martyrio perseverat. Et quia omnes juxta Apostolum (II Tim. III) , qui pie volunt vivere in hoc saeculo, persecutionem patiuntur, habeant consolationem, quia Deus quaerit persecutionem patientem, sicut requirit sanguinem interfecti, et venit quaerere quod perierat, et errantem ovem suis humeris ad gregem reportavit (Luc. XIX, XV) .
1040C Et adhuc vidi sub sole locum judicii: ibi impietas; et locum justitiae: ibi iniquitas. 415 Dixi ego ((Al. ergo)), in corde meo: Justum et impium judicabit Deus: quia tempus omni voluntati super omne factum ibi. Manifestus est sensus, sed nubilo interpretationis obvolvitur. Sub sole, inquit, isto veritatem et judicium requisivi, et vidi etiam inter judicum ipsa subsellia, non veritatem valere, sed munera. Sive aliter: Arbitratus sum aliquid justitiae in praesenti saeculo geri, et vel pium pro suo nunc merito recipere, vel impium pro suo scelere puniri: et e contrario reperi, quam putabam. Vidi enim et justum multa mala hic perpeti, et impium regnare pro scelere. Postea vero cum corde meo colloquens et reputans, intellexi, non per partes Deum et per singulos nunc 1040D judicare, sed in futurum tempus reservare judicium 1041A ut omnes pariter judicentur, et secundum voluntatem et opera sua ibi recipiant. Hoc est enim quod ait: Et tempus omni voluntati, et super omne factum ibi, id est, in judicio, quando Dominus coeperit judicare, tunc futura est veritas, nunc injustitia dominatur in mundo. Tale quid et in Sapientia, quae filii Sirach inscribitur, legimus: Ne dixeris, quid est hoc aut quid est istud? omnia enim tempore suo requirentur.
Dixi ego in corde meo de loquela filiorum hominis, quia separat illos Deus, et ut ostenderet, quia ipsi jumenta sunt sibi, quia eventus filiorum hominum, et eventus pecoris, eventus unus eis. Sicut mors hujus, ita et mors illius, et spiritus unus omnibus, et amplius homini a pecore nihil est, quia omnia vanitas. Omnia 1041B vadunt ad locum unum, omnia facta sunt de humo, et omnia revertentur ad humum. Et quis scit, spiritus filiorum hominis, si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, si descendat ipse deorsum in terram. Non mirandum est, in praesenti vita inter justum et impium nullam esse distantiam, nec aliquid valere virtutes, sed incerto eventu omnia volutari, cum etiam inter pecudes et hominem, secundum corporis vilitatem nihil differre videatur, et sit eadem nascendi conditio, sors una moriendi: similiter 416 procedamus ad lucem, aeque dissolvamur in pulverem. Si autem videtur haec esse distantia, quod spiritus hominis ascendat in coelum, et spiritus pecoris descendat in terram, quo istud certo auctore cognovimus? Quis potest nosse, utrum verum an falsum sit quod 1041C speratur? Hoc autem dicit, non quod animam putet perire cum corpore, vel unum bestiis et homini praeparari locum, sed quod ante adventum Christi omnia ad inferos pariter ducerentur. Unde et Jacob ad inferos descensurum se dicit (Gen. XXXVII, et XLIV) . Et Job pios et impios in inferno queritur retentari (Job. VII et XVII) . Et Evangelium, chaos magnum interpositum apud inferos, et Abraham cum Lazaro, et divitem in suppliciis esse testatur (Luc. XVI) . Et revera, antequam flammeam illam rotam, et igneam romphaeam, et paradisi fores Christus cum latrone reseraret, clausa erant coelestia, et spiritum pecoris hominisque aequalis vilitas coarctabat. Et licet aliud 1042A videretur dissolvi, aliud reservari; tamen non multum intererat perire cum corpore, vel inferni tenebris detineri.
Recurramus ad singula, et commatico genere dicendi, juxta ordinem suum breviter disseramus (( Al. dissolvamus)). Dixi ego in corde meo de eloquio filiorum hominis, ut eligeret eos Deus. Hoc solum, inquit, inter homines et jumenta Deus esse voluit, quia nos loquimur, illa sunt muta, nos voluntatem sermone proferimus, illa torpent silentio. Et cum tantum sermone differamus a bestiis, tamen ostenditur nobis, quod juxta corporis fragilitatem pecora sumus. Sicut jumentum moritur, ita moritur et homo, et unus omnibus flatus est, et aer iste quo alimur. Hoc enim ait: Et spiritus unus omnibus, et amplius homini a 1042B pecore nihil est. Quod ne putaremus dici etiam de anima, intulit: Omnia facta sunt de terra, et revertentur in terram. De terra autem nihil aliud nisi corpus factum est. Et signanter de corpore dicitur: Terra es, et in terram reverteris (Gen. III, 11) . Quod autem videtur esse blasphemum: Quis cognoscit, spiritus filiorum hominum, si 417 ascendat ipse sursum, et spiritus jumenti, si descendat ipse deorsum in terram? non inter pecudes et hominem secundum animae dignitatem nihil interesse contendit, sed adjiciendo quis, difficultatem rei voluit demonstrare. Pronomen enim quis in Scripturis sanctis non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur. Ut ibi: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII, 8) ? Et in psalmo quarto decimo: Domine, quis habitabit in tabernaculo 1042C tuo, et in monte sancto tuo (Psal. XIV, 1) , et caetera, quae sequuntur. Et in Jeremia, licet in Hebraeo aliter sit: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9) ? Inter homines igitur et bestias haec sola est differentia, quod spiritus hominis ascendit in coelum, et spiritus jumenti descendit in terram, et cum carne dissolvitur: si tamen hujus rei vir aliquis Ecclesiasticus et disciplinis coelestibus eruditus, et quasi dubiae rei certus assertor sit. Haec interim juxta litteram.
Quantum autem ad spiritualem intelligentiam pertinet: Quoniam homines, et jumenta salvos faciet Dominus (Psal. XXXV, 7) ; et in alio loco: Ut jumentum 1043A sum, inquit, apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23) : et in omnibus prophetis homines, et pecora in Jerusalem salvanda (( Al. salvata)) dicuntur, et impleri terram repromissionis pecoribus et armentis; quis scit, utrum sanctus, qui hominis appellatione dignus est, ascendat in coelum, et utrum peccator, qui jumentum vocatur, descendat in terram? Fieri enim potest pro incerto vitae hujus, et lubrico statu, ut et justus concidat, et peccator exsurgat, et nonnumquam evenit, ut rationabilior, et eruditus in Scripturis, id est, homo, non circumspecte, et ut scientia sua dignum est, vivat, et deducatur ad inferos, et simplicior quisque atque rusticior, qui jumentum hominis comparatione dicatur, melius vivat, et martyrio coronetur, ac paradisi 1043B sit colonus.
Et vidi, quia non est bonum, nisi quod laetetur homo in opere suo, quia haec est pars ejus. Quis enim adducet eum, ut videat id, quod futurum est post ipsum? 418 Pro eo quod nos posuimus: Ut videat id quod futurum est post ipsum, apertius interpretatus est Symmachus, dicens: Ut videat ea quae futura sunt post haec. Nihil est ergo bonum in vita ista, nisi quod laetatur homo in opere suo, faciens eleemosynam, et futuros sibi thesauros in regno coelorum praeparans. Hanc solam habemus portionem, quam nec fur nec latro valet, nec tyrannus auferre, et quae nos post mortem sequatur. Nec enim possumus, cum haec vita fuerit dissoluta, rursum nostris laboribus perfrui, aut scire, quae futura sint in mundo 1043C postea. Aliter: Superiori errore turbatus, quod putarem inter homines et bestias nihil interesse, in hanc sententiam prava opinione deductus sum, ut nihil aliud boni dicerem, nisi praesentem carpere voluptatem. Neque enim cum semel nos dissolvisset interitus, posse his perfrui, a quibus recederemus ingrati. Alii de hoc quod ait: Quis enim adducet eum, ut videat ea, quae sunt futura post se, ad illam intelligentiam retulerunt, ut dicerent: Melius esse suis hominem laboribus perfrui; quia hoc solum de substantia sua posset auferre. Cum mors venerit, nescire quali sit haerede moriturus, utrum dignus, an indignus, suis opibus perfruatur.