Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Liber Primus.
0497C 697 1. Num possit homo sine peccato, si velit, 0497D esse.— Atticus. Dic mihi, Critobule, verumne est quod a te scriptum audio: Posse hominem sine peccato esse si velit: et facilia Dei esse praecepta? Critobulus. Verum, Attice, sed non eodem sensu 0498C ab aemulis accipitur, quo a me dictum est. A. Quid 0498D enim ambiguitatis in dicto est, ut diversae intelligentiae tribuatur occasio? Nec quaero ut de utroque pariter respondeas. Duo enim a te proposita sunt. Unum, posse hominem sine peccato esse, si velit: 0499A alterum, facilia Dei esse praecepta. Licet ergo simul dicta sint, tamen per partes singulas disserantur, ut quorum una videtur fides, nulla sit in sententiarum diversitate contentio. C. Ego, Attice, dixi hominem absque peccato posse esse, si velit, non ut quidam maledici calumniantur, absque Dei gratia (quod etiam cogitare sacrilegium est), sed simpliciter posse, si velit, ut subaudiatur cum Dei gratia. A. Ergo et malorum in te operum auctor est Deus? C. Nequaquam ita ut autumas. Sed si quid in me boni habeo, illo suggerente et adjuvante completur. A. Non de natura quaero, sed de actu. Quis enim dubitat Deum omnium Creatorem? Hoc mihi respondeas velim: quod agis bonum, tuum est, an Dei? C. Meum est, et Dei; ut ego operer et ille adjuvet. A. Et quomodo 0499B haec omnium opinio est, quod Dei auferas gratiam, et quidquid homines agimus, propriae tantum asseras voluntatis? C. Miror, Attice, cur erroris alieni a me causam rationemque flagites, et id quaeras quod scriptum non est, cum perspicuum sit quod scripserim. Dixi hominem sine peccato esse posse, si velit. Numquid addidi, absque Dei gratia? A. Sed ex eo quod non addidisti, videris negare. C. Immo ex eo quod non negavi, dixisse existimandus sum. 698 Neque enim quidquid non dicimus, negare arbitrandi sumus. A. Confiteris ergo, posse hominem sine peccato esse, si velit, cum Dei gratia? C. Non solum fateor; sed et libere proclamo. A. Errat ergo qui Dei gratiam tollit? C. Errat. Quin potius arbitrandus est impius, cum Dei nutu omnia gubernentur, 0499C et hoc quod sumus et habemus appetitum propriae voluntatis, Dei conditoris sit beneficium. Ut enim liberum possideamus arbitrium, et vel ad bonam, vel ad malam partem declinemus propria voluntate; cujus est gratiae, qui nos ad imaginem et ad similitudinem sui tales condidit.
2. Num gratiae Dei tribuendum? A.—Nulli, o Critobule, dubium est, ex ejus cuncta pendere judicio, qui creator est omnium, et quidquid habemus, illius beneficio deputandum. Sed quaero, hoc ipsum quod Dei asseris gratiae, utrum ad conditionis referas beneficium, an in singulis rebus putes esse quas gerimus, ut scilicet illius in omnibus utamur auxilio; an semel ab eo liberi arbitrii conditi, nostra voluntate vel viribus agamus quod volumus? Novi enim, 0499D plerosque vestrum ita ad Dei cuncta referre gratiam, ut non in partibus, sed in genere, hoc est, nequaquam in singulis rebus, sed in conditione arbitrii intelligant potestatem. C. Non est ita ut autumas, sed a me utrumque dicitur, ut et Dei gratiae sit, quod tales conditi sumus, et per singula opera illius adminiculo fulciamur. A. Constat ergo inter nos, in bonis operibus post propriam voluntatem, Dei nos niti auxilio, in malis diaboli. C. Constat, et super hoc nulla contentio est. A. Male ergo sentiunt, qui 0500A per singulas res quas agimus, Dei auferunt adjutorium, et illud quod Psalmista canit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. 699 Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1, 2) ; et caetera hujuscemodi, perversis interpretationibus, immo risu dignis, ad alios sensus detorquere nituntur.
3. In singulis rebus Dei opus esse adjutorio.—C. Quid mihi necesse est contra alios dicere, cum meum responsum habeas? A. Tuum responsum cujusmodi? Eos bene sentire, an male? C. Et quae me cogit necessitas, ut contra alios promam sententiam? A. Disputationis ordo et ratio veritatis. An ignoras omne quod dicitur, aut esse, aut non esse; et aut inter bona, aut mala debere numerari? Hoc ergo de quo 0500B interrogo, aut bene dici, aut male, ingratis tibi fatendum est. C. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio, ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere, manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jejunare, flere, ridere, et caetera hujuscemodi, nisi Deus juverit, non poterimus? A. Juxta meum sensum non posse perspicuum est. C. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere?
4. Quomodo datum liberum arbitrium. Libertati non officit Dei gratia.—A. Non sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum. C. Non tollitur Dei adjutorium, cum creaturae ex 0500C semel dati liberi arbitrii gratia conserventur. Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me juverit, nihil possum agere: nec pro bonis me juste operibus coronabit, nec affliget pro malis; sed in utroque suum vel recipiet, vel damnabit auxilium. A. Dic ergo simpliciter, cur Dei auferas gratiam? Quidquid enim tollis in partibus, necesse est ut et in genere neges. C. Non nego gratiam, cum ita me a Deo asseram conditum, ut per Dei gratiam meae datum sit voluntati, vel facere quid, vel non facere. A. Dormitat ergo Deus in operibus nostris, semel data liberi arbitrii potestate: nec orandus est, ut in singulis operibus nos juvet, cum voluntatis nostrae sit et proprii arbitrii, vel facere si volumus, vel non facere si nolumus.
0500D 700 5. C. Quomodo in caeteris creaturis conditionis ordo servatur: sic concessa semel liberi arbitrii potestate, nostrae voluntati omnia derelicta sunt. A. Ergo, ut dixi, non debeo a Deo per singula auxilium deprecari, quod semel meo datum est judicio? C. Si in omnibus ille cooperatur, non est meum, sed ejus qui adjuvat, immo qui in me cooperatur: praesertim cum absque eo facere nihil possim. A. Oro te, non legisti: Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) ? 0501A Ex quibus intelligimus nostrum quidem esse velle et currere; sed ut voluntas nostra compleatur et cursus, ad Dei misericordiam pertinere, atque ita fieri, ut et in voluntate nostra et in cursu, liberum servetur arbitrium, et in consummatione voluntatis et cursus, Dei cuncta potentiae relinquantur. Scilicet nunc mihi Scripturarum testimonia replicanda sunt, quomodo per singula Dei a sanctis flagitetur auxilium et in singulis operibus suis, illo adjutore et protectore uti desiderent. Lege totum Psalterium, omnes sanctorum voces, nihil erit, nisi ad Deum in cunctis operibus deprecatio. Ex quo perspicue ostenditur, te aut Dei negare gratiam, quam tollis in partibus; aut si in partibus dederis, quod nequaquam te velle manifestum est, in nostram sententiam 0501B transire, qui sic liberum homini servamus arbitrium, ut Dei per singula adjutorium non negemus.
6. Strangulat Pelagianorum dogma.—C. Captiosa ista est conclusio, et de dialecticorum arte descendens. Mihi autem nullus auferre poterit liberi arbitrii potestatem, ne, si in operibus meis Deus adjutor exstiterit, non mihi debeatur merces, sed ei qui in me operatus est. A. Fruere liberi arbitrii potestate, ut contra Deum armes linguam tuam, et in eo te liberum probes, si tibi liceat blasphemare. Verum super hoc quid sentias, nulli dubium est, et praestigia confessionis tuae apertissima luce claruerunt. Nunc revertamur ad id, unde disserere coepimus. Dic mihi, si tibi videtur, hoc quod cum Dei 0501C adjutorio paulo ante dicebas, posse hominem non peccare si velit, in perpetuum dicas, an ad tempus et breve? 701 C. Superflua interrogatio est. Si enim ad tempus et breve dixero: nihilominus referetur ad perpetuum. Quidquid enim ad breve dederis, hoc concedes et in perpetuum. A. Quid dicas, non satis intelligo. C. Itane durus es, ut manifesta non sentias?
7. Num ad tempus an in perpetuum abstinere homo a peccato possit.—A. Non me pudet nescire quod nescio. Et de quo futura est disputatio, debet inter utrumque convenire quem sensum habeat. C. Ego hoc assero, qui potest uno die se abstinere a peccato, posse et altero: qui duobus, posse et tribus; qui tribus, posse et tringinta; atque hoc ordine 0501D posse et trecentis, et tribus millibus, et quamdiucumque se voluerit abstinere. A. Dic ergo simpliciter posse hominem in perpetuum esse sine peccato si velit. Possumusne omne quod volumus? C. Nequaquam. Neque enim possum quidquid voluero; sed hoc solum dico, hominem sine peccato posse esse, si velit. A. Quaeso ut mihi respondeas. Hominem me putas, an belluam? C. Si de te ambigo, 0502A utrum homo, an bellna sis, ipse me bellnam confitebor. A. Si ergo, ut dicis, homo sum, quomodo cum velim, et satis cupiam non peccare, delinquo? C. Quia voluntas imperfecta est. Si enim vere velles, vere utique non peccares. A. Ergo tu qui me arguis non vere cupere, sine peccato es, quia vere cupis? C. Quasi ego de me dicam, quem peccatorem esse confiteor, et non de paucis et raris, si qui voluerint non peccare.
8. Ejus rei nullum exemplum.—A. Interim ex meo tuoque judicio, et ego qui interrogo, et tu qui respondes, peccatores sumus. C. Sed possumus non esse si velimus. A. Dixi me velle non peccare, te quoque hoc sentire non dubium est. Quomodo ergo quod uterque volumus, uterque non possumus? C. 0502B Quia plene non volumus. A. Da ergo qui majorum nostrorum plene voluerint et potuerint. C. Hoc quidem non facile est ostendere. Neque enim quando dico hominem posse esse sine peccato si velit, aliquos fuisse contendo; sed simpliciter posse esse si velit. Aliud namque est esse posse, quod Graece dicitur τῇ δυνάμει ( possibilitate); aliud est esse, quod ipsi appellant τῇ ἐνεργείᾳ ( actu ipso). Possum esse medicus; sed interim non sum. Possum esse faber; sed necdum didici. Quidquid igitur possum: licet 702 necdum sim, tamen ero si voluero.
9. Quod futurum numquam est, an possibile sit.—A. Aliud sunt artes, aliud id quod per artes est. Medicina et fabrica, et artes caeterae inveniuntur in plurimis: sine peccato autem esse perpetuo, divinae 0502C solius est potestatis. Itaque aut da exemplum qui absque peccato fuerint in perpetuum: aut si dare non potes, confitere imbecillitatem tuam, et noli ponere in coelum os tuum, ut per esse, et esse posse, stultorum illudas auribus. Quis enim tibi concedet, posse hominem facere quod nullus umquam hominum potuerit? Ne tu dialecticis imbutus quidem es? Si enim potest homo, non posse tollitur. Si autem non potest, posse subvertitur. Aut concede mihi aliquem potuisse, quod fieri posse contendis: aut si nullus hoc potuit, invitus teneberis, nullum posse, quod possibile jactitas. Inter Diodorum et Chrysippum valentissimos dialecticos περὶ δυνάτου ista contentio est. Diodorus id solum posse fieri dicit, quod aut sit verum, aut verum futurum sit. Et quidquid 0502D futurum sit, id fieri necesse esse. Quidquid autem non sit futurum, id fieri non posse. Chrysippus vero et quae non sunt futura, posse fieri dicit: ut frangi hoc margaritum, etiam si id numquam futurum sit. Qui ergo aiunt hominem posse esse absque peccato si velit, non poterunt hoc verum probare, nisi futurum docuerint. Cum autem futura incerta sint omnia, et maxime ea quae numquam facta sunt, perspicuum 0503A est eos id futurum dicere, quod non sit futurum; Ecclesiaste hanc confirmante sententiam: Omne quod futurum est, jam factum est in priori saeculo.
10. Possibilia Dei mandata.—C. Oro te, ut hoc mihi respondeas: possibilia Deus mandata dedit, an impossibilia? A. Cerno quo tua tendat assertio. Sed de hoc in posterioribus disserendum est, ne dum miscemus quaestionibus quaestiones, obscuram audientibus intelligentiam relinquamus. Reservato igitur hoc quod fatemur possibilia Deum dedisse mandata, ne ipse auctor injustitiae sit, si id exigat fieri, quod fieri non potest: nunc illud imple quod proposueras, posse hominem sine peccato esse si velit. Aut enim dabis eos qui potuerunt; aut si nullus potuit, liquido confiteberis hominem in perpetuum vitare 0503B peccata non posse. C. Quoniam 703 urges me, ut dem quod dare non debeo, illud, quaeso, considera, quod Dominus dixerit facilius camelum perforamen acus intrare posse, quam divitem in regnum coelorum (Mat. XIX et Marc. X) . Et tamen dixit fieri posse, quod numquam factum est. Neque enim camelus umquam per foramen acus ingressus est. A. Miror hominem prudentem proposuisse testimonium, quod contra se faciat. In hoc enim non quod fieri possit, dictum est, sed impossibile impossibili comparatum. Quomodo enim camelus non potest intrare per foramen acus, ita et dives non ingredietur in regna coelorum. Aut si potueris ostendere, quod dives ingrediatur regna coelorum, sequitur ut et camelus intret per foramen acus. Nec mihi Abraham et 0503C caeteros, quos in veteri Testamento divites legimus, exemplo proponas, qui divites ingressi sunt regna coelorum, cum ipsi (( Al. ipsius)) divitiis ad bona utentes opera, divites esse desierint; immo cum non sibi, sed aliis divites fuerint, et dispensatores magis Dei, quam divites appellandi sint. Sed nobis Evangelica perfectio requirenda est, in qua praecipitur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .
11. Respondet objectioni ex Domini sententia. Diluit exempla de Job, Zacharia et Elisabeth.—C. Dum nescis, proprio captus es laqueo. A. Quonam modo? C. Ex sententia Domini asseris posse hominem esse perfectum. Quando enim dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere 0503D me, ostendit hominem, si voluerit, et fecerit quae praecepta sunt, posse esse perfectum. A. Validissimo quidem pugno me percussisti, ita ut caligo mihi ante oculos obversari coeperit: sed tamen hoc ipsum quod dicit: Si vis perfectus esse, ei dicitur, qui non potuit, immo noluit: et idcirco non potuit. Tu autem ostende mihi, qui et voluerit et potuerit, quod nunc pollicitus es. C. Quae enim me cogit necessitas ostendere, qui perfecti fuerint, cum perspicuum sit posse esse perfectos, ex eo quod uni a 0504A Salvatore sit dictum, et per unum omnibus, si vis esse perfectus. A. Tergiversaris: in eodem luto haesitas. Aut enim quod potest fieri, aliquando factum est: aut si numquam factum est, fieri non posse concede.
12. C. Quid ultra differo? 704 Scripturarum auctoritate vincendus es. Ut caetera intermittam, nonne his duobus testimoniis tibi imponetur silentium, in quibus Job et Zacharias, Elisabethque laudantur? Nisi enim fallor in Job ita scriptum est: Homo quidam erat in regione Ausitide ((Al. Hus)), nomine Job, et erat homo ille verax et sine crimine, verus Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Job. I, 1, sec. LXX) . Et iterum: Quis est qui arguit justum sine peccato, et loquitur verbis suis per ignorantiam? In Evangelio 0504B quoque secundum Lucam: Fuit in diebus Herodis regis Judae sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen illius Elisabeth. Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini, sine querela (Luc. I, 5 seqq) . Si verus Dei cultor est, et immaculatus, ac sine crimine: et qui ambulabant in cunctis justificationibus Domini, justi sunt in conspectu ejus, puto quod peccato careant, et nulla re indigeant, quae ad justitiam pertinet. A. Proposuisti testimonia quae non de alterius Scripturae loco, sed de propriis libris absoluta sunt. Nam et Job postquam percussus est plaga multa adversus Dei sententiam, provocans eum ad judicium, dixisse convincitur: Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, 0504C quomodo judicatur filius hominis cum collega suo (Job. XVI, 22) ! Et iterum: Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui judicat (Job. XXXI, 35) ? Et rursum: Si enim fuero justus, os meum impia loquetur, et si absque crimine, pravus inveniar: et si purificatus nive et lotus manibus, satis me sorde tinxisti. Exsecratum est me vestimentum meum (Job. IX, 20, 21) . Et de Zacharia scriptum est quod, Angelo nativitatem filii pollicente, dixerit: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis; ob quae statim silentio condemnatur: Eris tacens et loqui non poteris usque ad diem, quo fient haec, quia non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo (Luc. I, 18, 20) . Ex quo perspicuum est, justos quidem et immaculatos 0504D dici; sed si negligentia subrepserit, posse concidere, et semper hominem in meditullio positum, ut et de virtutum culmine ad vitia delabatur, et de vitiis ascendat ad sublimia; et numquam eum esse securum, sed semper 705 metuere in tranquillitate naufragium: ac per hoc hominem sine peccato esse non posse, dicente Salomone: Non est homo justus super terram, qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII, 21) . Et eodem in Regum libro: Neque enim est homo qui non peccet (III Reg. VIII, 46) . Ac beato David: 0505A Delicta quis intelligit? ab oculis meis munda me et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13) . Et iterum: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2) . Et multa alia quibus Scripturae sanctae plenae sunt.
13. Explodit argumentum ex Evangelio Joannis.—C. Quid ergo respondebis ad illud exemplum quod ponit Evangelista Joannes, Scimus quod omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum? Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est (I Joan. III, 9) . A. Par pari referam, et parvam Evangelistae Epistolam, secundum sensum tuum docebo sibi esse contrariam. Si enim omnis qui natus 0505B est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ejus manet in eo, et non potest peccare, quia ex Deo natus est, qua consequentia idem in eodem loco loquitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) ? Ignoras rationem, haesitas atque turbaris. Audi eumdem Evangelistam: Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (Ibid., 9) . Tunc ergo justi sumus, quando nos peccatores fatemur, et justitia nostra non ex proprio merito, sed ex Dei consistit misericordia, dicente sancta Scriptura: Justus accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 17) . Et in alio loco: Dic tu peccata tua, ut justificeris (Isai. XLIII, 26, sec. LXX) . 0505C Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Galat. III, 22) . Et haec hominis summa est justitia, quidquid potuerit habere virtutis, non suum putare esse, sed Domini qui largitus est. Qui ergo natus est ex Deo, non peccat, quamdiu semen Dei manet in eo, et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Sed quia in agro Dominico (Matth. XIII) , dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminat, et frumento bono, dum nescimus, lolium avenasque steriles sator nocturnus interserit: ideo parabola ista Evangelici patrisfamilias formidanda est; qui purgat aream, et frumento 706 horreis condito, paleas ventorum flatibus dispergendas et urendas ignibus derelinquit. Unde et in Jeremia scriptum legimus: Quid paleis ad frumentum, 0505D dicit Dominus (Jerem. XXIII, 28) ? Paleae autem a frumento in consummatione saeculi separantur. Ex quo approbatur dum sumus in corpore isto mortali, mixtos esse cum tritico. Quod si opposueris quare dixerit: Et non potest peccare, quia ex Deo natus est: audies, et ubi erit praemium voluntatis? Si enim ideo non peccat, quia peccare non potest, liberum tolletur arbitrium, et nequaquam nostrum fiet, sed naturae bonum, quae peccata non capiet.
14. Duo alia ex Veteri ac Novo Testamento.—C. Dudum faciliora proposui, ut te ad majora exercerem. 0506A Quid ad illud dicere potes, quod quamvis sis ingeniosus, nulla valebis arte subvertere? Primum ponam de veteri Testamento, deinde de novo. Veteris Testamenti princeps Moyses est; novi, Dominus atque Salvator. Moyses loquitur ad populum: Perfecti estote in conspectu Domini Dei vestri (Deut. XVIII, 13) . Et Salvator ad Apostolos: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48) . Aut enim possibile est audientibus facere quod Moyses et Dominus praeceperunt: aut si impossibile est, non est culpa eorum qui obedire non possunt, sed ejus qui impossibilia praecepit. A. Hic locus apud imperitos, et Scripturarum sanctarum meditationem usumque et scientiam non habentes, videtur opinioni tuae prima fronte blandiri. Caeterum discussus 0506B facile solvitur. Et cum testimonia Scripturarum aliis comparaveris testimoniis, ne sibi Spiritus sanctus pro qualitate locorum et temporum videatur esse contrarius, secundum illud quod scriptum est: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Ps. XLI, 8) , tunc veritas apparebit, hoc est, Christum possibilia praecepisse dicentem: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est; et tamen Apostolos non fuisse perfectos. C. Non dico quid Apostoli fecerint, sed quid Christus praeceperit. Neque enim culpa imperantis est, sed eorum qui audierunt imperium, quod utique potuisse fieri ex justitia ejus qui imperabat, agnoscitur. A. Pulchre. Nolo ergo mihi dicas posse hominem sine peccato esse si velit: sed posse hominem id esse quod Apostoli 707 non fuerunt. 0506C C. Tam stultum me putas, ut audeam hoc loqui? A. Licet non loquaris: tamen ex propositione tua, ipsa consequentia et rerum ordine invitus hoc loqueris. Si enim potest esse homo sine peccato, quod Apostolos non fuisse perspicuum est, posset esse super Apostolos homo: ut taceam de Patriarchis et Prophetis, quorum in Lege non fuit perfecta justitia, secundum illud Apostoli: Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: justificati gratis per Dei gratiam, per ((Al. add. ipsius)) redemptionem quae est in Christo Jesu: quem proposuit Deus propitiatorem (Rom. III, 23, 24) .
14. Opponit testimonium Pauli ad Philipp.—C. Haec argumentatio tortuosa est, Ecclesiasticam simplicitatem inter philosophorum spineta concludens. 0506D Quid Aristoteli et Paulo? Quid Platoni et Petro? Ut ille enim princeps philosophorum, ita hic Apostolorum fuit, super quem Ecclesia Domini stabili mole fundata est, quae nec impetu fluminis, nec ulla tempestate concutitur. A. Rhetoricaris, et dum mihi objicis philosophiam, ad Oratorum castra transcendis. Verum audi quid idem dicat Orator tuus: «Desine communibus locis: domi nobis ista nascuntur.» (Cic. lib. IV Acad. Quaest.) . C. Nulla hic eloquentia est, nullus Oratorum tumor, quorum definitio est, dicere ad persuadendum accommodate, sed puram 0507A puro sermone quaerimus veritatem: Aut Dominum non impossibilia praecepisse; ut sint in culpa qui possibilia non fecerint: aut si non possunt fieri, non eos qui impossibilia non faciunt; sed eum qui impossibilia praecepit, quod nefas dictu sit, convinci injustitiae. A. Video te contra mores tuos vehementer esse commotum, et propterea argumentari desinam. Sed parumper te interrogabo, quid de illo Apostoli loco sentias, quem scribit ad Philippenses: Non quia jam accepi, aut jam perfectus sim. Persequor autem si comprehendam: in quo apprehensus sum a Christo. Fratres, ego me necdum arbitror comprehendisse. Unum autem, posteriorum obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendens, juxta propositum sequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. 0507B Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc ergo quoque Deus vobis revelabit (Philipp. III, 12 seqq.) , 708 et caetera, quae te scire non dubito et nos brevitatis studio praeterimus. Dicit se necdum comprehendisse, et nequaquam esse perfectum, sed instar sagittarii ad propositum et ad signum jacula dirigere, quem (( Al. quod)) significantius Graeci σκόπον nominant, ne sagitta ad partem declinans alteram, imperitum ostendat sagittarium. Et asserit praeteritorum se semper oblivisci, et ad priora semper extendi: per quae docet praeterita negligenda, et futura cupienda; ut quod hodie perfectum putavit, dum ad meliora et priora extenditur, cras imperfectum fuisse convincat. Atque ita per singulos gradus, dum numquam in statione, sed 0507C semper in cursu est, imperfectum doceat, quod homines putabamus esse perfectum: solamque perfectionem et veram justitiam, Dei tantum virtutibus coaptandam. Secundum propositum, inquit, persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. O apostole Paule, ignosce mihi quasi homunculo mea vitia confitenti, si audacter interrogem. Dicis te necdum accepisse, et necdum comprehendisse, et necdum esse perfectum, et praeteritorum semper oblivisci, et ad priora te extendi; si quo modo possis occurrere in resurrectione mortubrum, et consequi bravium supernae vocationis. Et quomodo statim infers: Quotquot ergo perfecti ((Al. add. sumus)), hoc sapimus, sive sapiamus? diversa enim sunt exemplaria: et quid sapimus, sive sapiamus, nos esse 0507D perfectos? comprehendisse quod non comprehendimus, 0508A accepisse quod non accepimus, esse perfectos qui nondum perfecti sumus? Quid ergo sapimus, immo quid sapere debemus qui perfecti non sumus? Imperfectos nos esse confiteri, et necdum comprehendisse, necdum accepisse. Haec Est hominis vera sapientia, imperfectum esse se nosse: atque, ut ita loquar, cunctorum in carne justorum imperfecta perfectio est. Unde et in Proverbiis legimus: Ad intelligendam justitiam veram (Prov. I, 3, sec. LXX) . Nisi enim esset et falsa justitia, numquam Dei vera justitia diceretur. Et in eodem Apostoli loco sequitur: Et si quid aliter sentitis et hoc vobis Deus revelabit (Phil. III, 13) . Rem novam audio. Qui paulo ante dixerat, Non quia jam accepi, aut jam perfectus sum, 709 et vas electionis, qui pro confidentia 0508B habitantis in se Christi audebat loqui: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ? et tamen simpliciter fatebatur se non esse perfectum: nunc quod sibi proprie denegabat, mittit in turbam, jungitque se cum caeteris, et ait: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Sed qua ratione hoc dixerit, exponit in sequentibus. Hoc, inquit, sapiamus, qui volumus secundum humanae fragilitatis modulum esse perfecti, necdum nos accepisse, necdum comprehendisse, necdum esse perfectos. Et quia necdum perfecti sumus, et forsitan aliter sapimus, quam poscit vera et perfecta perfectio: si quid aliter sapimus, et aliter intelligimus, quam Dei habet scientia; et hoc nobis Deus revelabit, ut precemur cum David, atque dicamus: Revela 0508C oculos meos, et considerabo mirabilia de Lege tua (Ps. CXVIII, 18) .
15. Duplex perfectio, et justitia.—Ex quo perspicuum est, duas in Scripturis sanctis esse perfectiones; duasque justitias, et duos timores. Primam perfectionem et comparabilem veritatem perfectamque justitiam, et timorem, qui est initium sapientiae, Dei virtutibus coaptandam; secundam autem, quae non solum hominibus, sed et omni creaturae competit, et fragilitati nostrae, juxta illud quod in Psalmis dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2) : eam justitiam, quae non comparatione, sed Dei scientia, dicitur esse perfecta. Job quoque et Zacharias et Elisabeth justi dicti sunt, secundum eam justitiam, quae possit in injustitiam 0508D aliquando mutari, et non secundum illam, 0509A quae numquam mutari potest, de qua dicitur: Ego Deus, et non mutor (Malach. III, 6.) Et hoc est quod Apostolus alio loco scribit: Etenim non est glorificatum, quod glorificatum est propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10) , quod videlicet Legis justitia ad comparationem Evangelicae gratiae, non videatur esse justitia. Si enim, ait, quod destruitur gloriosum est, multo magis quod 710 permanet, erit in gloria (Ibid., 11) . Et iterum: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur illa quae ex parte sunt (I Cor. XIII, 9) . Et, Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum (Ibid., 11) . Et in Psalmis: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et 0509B non potero ad eam (Ps. CXXXVIII, 6) . Et iterum: Existimabam cognoscere hoc; labor est in conspectu meo, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Ps. LXXII, 16, 17) . Et in eodem loco: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ibid., 25) . Et Jeremias: Stultus factus est omnis homo a scientia (Jerem. X, 14) . Et idem Paulus apostolus: Fatuum, inquit, Dei sapientius est hominibus (I Cor. I, 25) . Et multa alia, quae studio brevitatis omitto.
16. Justus hominum comparatione, non Dei dicitur.—C. Argute quidem, mi Attice, memoriterque dixisti. Sed labor tuus et multiplex testimoniorum replicatio, meae parti proficit. Neque enim ego hominem Deo comparo, sed aliis hominibus, quorum collatione, 0509C qui studium dederit, potest esse perfectus. Ac per hoc quando dicitur, homo potest esse sine peccato si voluerit, juxta mensuram hominis, non juxta Dei dicitur majestatem, cujus comparatione nulla creatura potest esse perfecta. A. O Critobule, haec memorans mecum facis. Et ego enim hoc sentio, nullam creaturam secundum veram consummatamque justitiam, posse esse perfectam. Caeterum alium differre ab alio, et diversas esse in hominibus justitias, nulli dubium est: et vel majorem esse alium vel minorem, et tamen secundum statum et mensuram suam posse justos nominari, qui aliorum comparatione justi non sunt. Verbi gratia, Paulus apostolus, vas electionis, qui plus omnibus Apostolis laboravit, utique justus erat scribens ad Timotheum: Certamen bonum 0509D certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus 711 in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8) . Justus erat et Timotheus discipulus ejus et imitator, quem docet quid agere debeat, et quem 0510A modum tenere virtutum. Putamusne unam et eamdem in utroque fuisse justitiam, et non plus habere meritorum eum, qui plus omnibus laboravit? Multae mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV, 2) , quia et merita diversa. Stella a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41) , et in uno Ecclesiae corpore membra diversa sunt. Habet sol fulgorem suum, luna quoque noctis tenebras temperat: et quinque sidera alia, quae vocantur errantia, diversis et cursibus et luminibus coelum peragrant. Innumerabiles sunt aliae stellae, quas micare in firmamento cernimus. In singulis diversa sunt lumina, et tamen in suo unaquaeque perfecta est, ita dumtaxat, ut comparatione majoris, perfectione careat. In corpore quoque, cujus membra diversa sunt, aliud oculus, aliud manus, 0510B aliud pes, agunt. Unde et Apostolus dicit: Non potest oculus dicere manui, non es mihi necessaria; aut iterum caput pedibus, non desidero operam vestram. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes magistri? numquid omnes cunctas habent virtutes? numquid omnes donationes habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini dona majora. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, unicuique prout vult (I Cor. XII, 21 seqq.) . In quo diligenter attende, quod non dixerit, secundum quod unumquodque membrum cupit, sed secundum quod ipse vult Spiritus. Neque enim dicere potest vas figulo suo, quare ita vel ita me fecisti? An non habet figulus potestatem de eodem luto, 0510C aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21) ? Unde consequenter adjecit, aemulamini dona majora: ut in fide et industria plus caeteris charismatibus habere mereamur, melioresque simus his, qui comparatione nostri in secundo vel tertio gradu positi sunt. In magna domo vasa diversa sunt, alia aurea, alia argentea, aenea, ferrea, ligneaque. Et tamen secundum modulum suum, cum aeneum vas perfectum sit, comparatione argentei 712 vasis imperfectum dicitur, rursumque argenteum aurei collatione deterius est. Atque hoc modo, dum sibi invicem comparantur, imperfecta et perfecta sunt omnia. In agro terrae bonae, et ex una semente tricenarius et sexagenarius et centenarius fructus exoritur: ipsis numeris indicatur impar esse quod 0510D nascitur, et tamen in suo genere perfecta sunt singula. Elisabeth et Zacharias, quo testimonio, quasi impenetrabili uteris clypeo, nos docere possunt, quanto inferiores sunt beatae Mariae matris Domini sanctitate, quae conscientia in se habitantis Dei libere proclamat: Ecce enim ex hoc beatam me dicent 0511A omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo (Luc. I, 41 et seqq.) . In quo animadverte, quod beatam se esse dicat, non proprio merito atque virtute, sed Dei in se habitantis clementia. Ipse quoque Joannes; quo major non fuit inter natos mulierum, parentibus suis melior est. Non enim solum hominibus, sed et Angelis testimonio Domini comparatur. Et tamen qui cunctis hominibus erat major in terra, minimo in regno coelorum minor fuisse perhibetur.
17. Id etiam in collatione peccatorum intelligi.—Quid mirum in collatione Sanctorum, alios esse meliores, et alios inferiores, cum e contrario in collatione 0511B peccatorum hoc intelligi possit? Ad Jerusalem dicitur, quae multis peccatorum erat confossa vulneribus. Justificata est Sodoma ex te (Thren. IV) : non quod Sodoma per se justa sit, quae in aeternos collapsa cineres (Gen. XIX) , audit per Ezechielem: Sodoma restituetur in antiquum (Ezech. XVI, 52) : sed quod comparatione sceleratioris Jerusalem haec justa videatur. Illa enim Dei Filium trucidavit, haec propter abundantiam panis, et per luxuriae magnitudinem excessit modum libidinis. Publicanus in Evangelio (Luc. XVIII) , qui percutiebat pectus, quasi thesaurum cogitationum pessimarum, et conscientia delictorum, oculos non audebat attollere, superbientis Pharisaei collatione fit justior. Et Thamar sub specie meretricis fallit Judam, et ipsius sententia 0511C qui deceptus est, meretur audire: Justificata est Thamar magis quam ego (Gen. XXXVIII, 36) . 713 Ex quibus omnibus approbatur, non solum ad comparationem divinae Majestatis homines nequaquam esse perfectos, sed ne Angelorum quidem et caeterorum hominum, qui virtutum culmina conscenderunt; cum et tu qui melior es alterius collatione, quem imperfectum esse monstraveris, rursum ab alio te praeeunte vincaris: ac per hoc non habeas veram perfectionem, quae si perfecta sit, nulla re indiget.
18. Quomodo perfecti jubeamur esse.—C. Et quomodo, Attice, ad perfectionem divinus sermo nos provocat? A. Hac ratione qua dixi, ut secundum vires nostras unusquisque quantum valuerit extendatur, si quo modo possit pervenire, et comprehendere 0511D bravium supernae vocationis. Denique omnipotens Deus, cui docet Apostolus juxta dispensationem carnis assumptae subjiciendum Filium, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV) , perspicue demonstrat, nequaquam sibi cuncta esse subjecta. Unde et 0512A Propheta subjectionem sui in finem praesumit dicens: Nonne Deo soli subjecta erit anima mea? ab ipso enim est salutare meum (Psal. LXI, 1) . Et quia in corpore Ecclesiae caput Christus est, quibusdam adhuc repugnantibus membris, videtur corpus quoque capiti non esse subjectum. Namque si patitur unum membrum, compatiuntur omnia, et totum corpus dolore unius membri cruciatur. Quod dico ita manifestius fiet. Quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et fragili carne circumdamur, immo mortali et corruptibili, beatos esse nos credimus, si in singulis virtutibus, partibusque virtutum Deo subjecti simus (( Al. sumus)). Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, et corruptivum hoc incorruptione vestitum, et absorpta mors 0512B fuerit in Christi victoria, tunc Deus erit omnia in omnibus: ut non sit tantum in Salomone sapientia, in David animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides; in Petro, cui dictum est: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15) , perfecta dilectio; in electionis vase studium praedicandi, et in 714 caeteris vel bina vel trina; sed totus in cunctis sit, et in omni virtutum choro Sanctorum, numerus glorietur, et sit Deus omnia in omnibus.
19. Quamdiu vivimus cunctas virtutes habere non possumus.—C. Nullus ergo Sanctorum, quamdiu in isto corpusculo est, cunctas potest habere virtutes? A. Nullus, quia nunc ex parte prophetamus, et ex parte cognoscimus. Nec enim possunt omnia esse in omnibus hominibus: quia non est immortalis filius 0512C hominis. C. Et quomodo legimus: Qui unam habuerit, omnes videtur habere virtutes? A. Participatione, non proprietate. Necesse est enim, ut singuli excellant in quibusdam; et tamen hoc quod legisse te dicis, ubi scriptum sit nescio. C. Ignoras hanc Philosophorum esse sententiam? A. Sed non Apostolorum. Neque enim mihi curae est quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat. C. Obsecro te, nonne Jacob apostolus scribit (Jacob. II, 10) , qui in uno offenderit, eum esse omnium reum? A. Ipse locus se interpretatur. Non enim dixit unde coeperat disputatio, qui divitem pauperi in honore praetulerit, reus est adulterii vel homicidii. In hoc enim delirant Stoici, paria contendentes esse peccata. Sed ita: Qui dixit, non moechaberis, dixit et, non occides; 0512D quod etsi non occidis, moecharis autem, factus es transgressor legis (Ibid.) . Levia cum levibus, et gravia cum gravibus comparantur. Nec ferula dignum vitium, gladio vindicandum est; nec gladio dignum scelus, ferula coercendum. C. Esto, ut nullus Sanctorum 0513A omnes virtutes habeat; hoc certe dabis, in eo quod potest facere, si fecerit, esse perfectum. A. Non tenes quid supra dixerim? C. Quidnam illud est? A. Perfectum esse in eo quod fecit, et imperfectum in eo, quod facere non potuit. C. Sed sicut perfectus est in eo quod fecit, quia facere voluit, ita et in eo, per quod imperfectus est, quia non fecit, perfectum esse potuisse, si facere voluisset. A. Quis enim non vult facere quod perfectum est? Aut quis non cunctis cupiat florere virtutibus? Si totum requiris ab omnibus, 715 tollis rerum diversitatem, et gratiarum distantiam, et Creatoris artificis varietatem, cujus sacro Propheta sonat carmine: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) . Indignetur lucifer, quare fulgorem lunae non habeat. Luna super 0513B suis defectibus et labore causetur, cur annum solis circulum singulis mensibus expleat. Sol queratur, quid offenderit ut lunae cursu tardior sit. Clamemus et nos homunculi, quid causae exstiterit, ut homines et non Angeli facti simus: quamquam magister vester, ὁ ἀρχαῖος, de cujus haec fonte procedunt, omnes rationales creaturas aequo asserat jure conditas, ut instar quadrigarum et curruum de carceribus exeuntes, in medio spatio vel corruant, vel praetervolent, et ad optata perveniant. Elephanti tantae molis, et gryphes in sua gravitate causentur, cur quaternis pedibus incedant, cum muscae, culicesque, et caetera hujuscemodi animantia sub pennulis senos pedes habeant, et aliqui vermiculi sint, qui tantis pedibus scateant, ut, innumerabiles 0513C simul motus, nulla acies comprehendat. Dicat haec Marcion et omnes haeretici, qui Creatoris operibus illudunt. Vestrum decretum hucusque perveniet, ut dum singula calumniantur, manum injiciant Deo, cur solus Deus sit, cur inviderit creaturis, ut non omnes eadem polleant majestate. Quod licet non dicatis (neque enim tam insani estis, ut aperte repugnetis Deo), tamen aliis verbis loquimini, rem Dei, homini copulantes, ut sit absque peccato, quod et Deus est. Unde Apostolus super diversis intonans gratiis loquitur: Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, sed idem Dominus: et divisiones operationum sunt; unus autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4, 5) .
0514A 20. Quantum homo a Deo differat.—C. Nimius es in una atque eadem quaestione, ut persuadere coneris hominem universa simul habere 716 non posse, quasi aut inviderit aut non potuerit Deus praestare imagini et similitudini suae, ut in omnibus respondeat suo Creatori. A. Egone nimius, an tu? qui soluta proponis; et non intelligis aliud esse similitudinem, aliud aequalitatem: illud picturam, hoc esse veritatem. Verus equus camporum spatia transvolat, pictus parieti haeret in curru. Ariani Dei Filio non concedunt, quod tu omni homini tribuis. Alii non audent perfectum in Christo hominem confiteri, ne suscipere in eo hominis peccata cogantur: quasi potentior sit creatio Creatore; et idipsum filius tantum hominis, quod Dei Filius. Aut igitur propone 0514B alia, quibus respondeam; aut desine superbire, et da gloriam Deo. C. Immemor es responsionis tuae; et dum argumenta argumentis connectis, ac per Scripturarum latissimos campos, infrenis equi libertate baccharis, super fortissima quaestione, cui pollicitus es te in consequentibus responsurum, omnino tacuisti, oblivionem simulans, ut necessitatem responsionis evaderes. Sed ego stultus ad horam tribui, quod petebas, existimans oblaturum sponte quod acceperas, et non admonitum reddere quod debebas. A. Nisi fallor, de possibilibus mandatis dilata est responsio. Pone igitur ut volueris.
21. Quomodo possibilia mandata Dei sint.—C. Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia. Si possibilia, in nostra potestate est ea facere, si velimus. 0514C Si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus, quod implere non possumus. Ac per hoc sive possibilia dedit Deus mandata, sive impossibilia, potest homo sine peccato esse, si velit. A. Quaeso ut patienter audias; non enim de adversario victoriam, sed contra mendacium quaerimus veritatem. Deus possibiles dedit humano generi omnes artes, quippe quas plurimi didicerunt ( Plato in Symposio): ut taceam de his, quas Graeci βαναύσους vocant, nos ad opera 717 manuum pertinere possumus dicere: verbi gratia, grammaticam, rhetoricam, philosophiae tria genera, physicam, ethicam, logicam, geometriam quoque, et astronomiam, astrologiam, arithmeticam, musicam, quae et ipsae partes philosophiae sunt: medicinam etiam, 0515A quae in tria dividitur, δόγμα, μέθοδον, ἐμπειρίαν: juris quoque et legum scientiam. Quis nostrum, quamvis sit ingeniosus, poterit omnia comprehendere, cum eloquentissimus Orator ( Cicero) de rhetorica, et juris scientia disputans, dixerit: «Pauci unum possunt, utrumque nemo.» Vides ergo, quod Deus possibile jusserit, et tamen id, quod possibile est, per naturam nullum posse (( Al. potuisse)) complere. Dedit itaque praecepta diversa, virtutesque varias, quas omnes simul habere non possumus. Atque ita fit, ut quod in alio aut primum, aut totum est, in alio ex parte versetur: et tamen non sit in crimine, qui non habet omnia, nec condemnetur ex eo, quod non habet; sed justificetur ex eo, quod possidet. Definit Apostolus, qualis episcopus esse 0515B debeat, scribens ad Timotheum: Oportet episcopum esse irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docilem, non vinolentum, non percussorem; sed mansuetum, non litigiosum, sine avaritia, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni pudicitia (I Tim. III, 2 et seqq.) . Et iterum: Non neophytum, ne inflatus in judicium incidat diaboli. Oportet autem eum etiam testimonium deforis habere bonum, ne in opprobrium incidat, et laqueum diaboli (Ibid., 6, 7) . Tito quoque scribens discipulo, quales episcopos debeat ordinare, brevi sermone demonstrat: Ideo reliqui te Cretae, ut quae reliqua sunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego praecepi tibi. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens 0515C fideles, nec in accusatione luxuriae, aut non subjectos. Oportet autem episcopum esse sine crimine, sive sine accusatione (hoc enim magis ἀνέγκλητος sonat), sicut dispensatorem Dei non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem; sed 718 hospitalem, benignum, pudicum, justum, sanctum, continentem, obtinentem doctrinae fidelem sermonem, ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes coarguere (Tit. I, 5 seqq.) . Ut diversarum personarum varia praecepta nunc sileam, circa mandata episcopi me tenebo.
22. Ab exemplo virtutum, quas habere jubentur episcopi.—Vult certe Deus tales esse episcopos, sive presbyteros, quales vas electionis docet. Primum 0516A quod dixit, irreprehensibilis, aut nullus, aut rarus est. Quis est enim, qui non quasi in pulchro corpore aut naevum, aut verrucam habeat? Si enim ipse Apostolus dicit de Petro, quod non recto pede incesserit in Evangelii veritate, et intantum reprehensibilis fuerit, ut et Barnabas adductus sit in eamdem simulationem (Galat. II) : quis indignabitur id sibi denegari, quod princeps Apostolorum non habuit? Deinde, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, ut reperias: illud certe, quod sequitur διδακτικὸν, qui possit docere: non ut interpretatur Latina simplicitas, docilem, cum caeteris virtutibus difficulter invenies. Vinolentum quoque et percussorem, et turpis lucri cupidum, repudiat Apostolus: et pro his cupit mansuetum, absque jurgio, 0516B sine avaritia, et ut domum suam optime regat, quodque difficillimum est; ut filios habeat subjectos, cum omni pudicitia, vel filios carnis, vel filios fidei. Cum omni, inquit, pudicitia. Non ei sufficit propriam habere pudicitiam, nisi ea filiorum et comitum ac ministrorum pudore decoretur, dicente David: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabit (Ps. C, 6) . Consideremus quoque ἐπίτασιν ((Al. σύντασιν)) pudicitiae, filios habentem subditos in omni pudicitia; ut non solum opere, sed sermone quoque et nutibus se abstineant ab impudicitiis: ne forte illud incidat Heli, qui certe increpavit filios suos dicens: Nolite, filii mei, nolite: non bonam famam audio ego de vobis (I Reg. II, 24) . Corripuit, et punitus est, quia non corripere debuit, sed abjicere. 0516C Quid faciet, qui gaudet ad vitia, qui emendare non audet? qui conscientiam suam metuit; et quod cunctus populus clamitat, nescire se simulat? Quodque 719 sequitur, ἀνέγκλητον: ut etiam a nullo accusetur: ut bonam opinionem ab his qui foris sunt habeat: ut etiam maledictis adversariorum careat; et quibus doctrina displicet, placeat conversatio: puto quod non facile sit reperire, maximeque illud, ut potens sit adversariis resistere, et perversas opprimere et superare doctrinas. Vult ut non neophytus episcopus ordinetur, quod videmus nostris temporibus pro summa eligi justitia. Si baptismum statim justum faceret, et omni plenum justitia, nequaquam utique Apostolus neophytum refutaret; 0517A sed baptismus vetera peccata conscindit, novas virtutes non tribuit, dimittit e carcere, et dimisso, si laboraverit, praemia pollicetur. Aut nullus, inquam, aut rarus est, qui omnia habeat, quae habere debet episcopus. Et tamen si unum vel duo de catalogo virtutum episcopo cuiquam defuerint, non tamen (( Al. statim)) justi carebit vocabulo: nec ex eo damnabitur, quod non habet, sed ex eo coronabitur, quod possidet. Omnia enim habere, et nullo indigere, virtutis ejus est qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non remaledixit (I Pet. II, 22) : qui confidenter virtutum conscientia loquebatur: Ecce venit princeps mundi hujus, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) . Qui cum esset in forma Dei, nequaquam rapinam 0517B arbitratus est aequalem se esse Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propterea donavit ei Deus nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine Jesu flectant genu coelestia, terrestria, et inferna (Philipp. II, 6 seqq.) . Si ergo in una episcopi persona pauca praecepta aut nequaquam, aut difficulter invenies; quid facies de omni homine, qui cuncta debet implere mandata?
23. Etiam in corporalibus non omnia omnes habere.—Ex corporalibus consideremus spiritualia. Alius velox est pedibus, sed non fortis manu. Ille tardus incessu, sed stabilis in praelio est. Hic pulchram habet faciem, sed raucae vocis est. Alius tetram, sed dulci modulatione cantat. Illum ingeniosum, sed 0517C obliviosum: hunc memorem, sed tardi videmus ingenii. In ipsis controversiis, in quibus quondam pueri lusimus, non omnes similiter vel in prooemiis, 720 vel in narrationibus, vel in excessibus, vel in argumentis, aut exemplorum copia, et epilogorum dulcedine se agunt: sed eloquentiae suae alia atque alia in parte dissimiles sunt. De viris magis ecclesiasticis loquar. Multi super Evangelia bene disserunt, sed in explanatione Apostoli impares sui sunt. Alii cum in Instrumento novo optime senserint, in Psalmis et veteri Testamento muti sunt. Hoc totum dico, quod non omnia possumus omnes (Virg. Ecl. VII) : rarusque aut nullus est divitum, qui in omni substantia sua paria universa possideat. Possibilia praecepit Deus, et ego fateor. Sed haec possibilia 0517D cuncta singuli habere non possumus: non imbecillitate naturae, ne calumniam facias Deo; sed animi lassitudine, qui cunctas simul et semper non potest habere virtutes. Quod et si in eo arguis Creatorem, quare te talem condiderit, qui deficias atque lassescas; dicam iterum, major erit reprehensio, si eum volueris accusare, quare te Deum non fecerit. Sed 0518A dices, Si non possum, ergo peccatum non habeo. Habes peccatum quare non feceris, quod alius potuit facere. Rursumque ille, cujus tu comparatione deterior es, vel tui in alia virtute, vel alterius erit collatione peccator: atque ita fit, ut quemcumque primum putaveris, minor sit eo, qui se in alia parte major est.
24. Deus potest servare hominem sine peccato.—C. Si non potest homo esse sine peccato, quomodo Judas scribit Apostolus: Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos (Jud. I, 24) ? Quo testimonio comprobatur posse hominem esse sine peccato, et maculam non habere. A. Non intelligis, quae proposueris. Neque enim homo potest esse sine peccato, quod tua habet sententia; sed potest, si voluerit 0518B Deus, hominem servare sine peccato, et immaculatum sua misericordia custodire. Hoc et ego dico, quod Deo cuncta possibilia sunt. Homini autem non quidquid voluerit possibile est; et maxime id esse, quod nullam legeris habere creaturam. C. Non dico hominem esse sine peccato, quod tibi forsitan possibile videtur; sed posse esse si velit. Aliud est enim esse, aliud posse. Esse, quaerit exemplum; posse, ostendit imperii 721 veritatem. A. Nugaris, nec meministi illius proverbii: «Actum ne agas; et in eodem coeno volutaris, immo laterem lavas.» Pro quo nihil aliud audies, nisi hoc, quod omnibus patet: rem te velle firmare, quae nec est, nec fuit, et forsitan nec futura est. Atque ut ipso verbo utar, et stultitiam ἀσυστάτου (( Mss. asystatae)) ( non consistentis) 0518C argumentationis ostendam, esse posse, te aio dicere, quod esse non possit. Hoc enim, quod proposuisti, posse hominem sine peccato esse si velit, aut verum est, aut falsum est. Si verum est, ostende quis fuerit: si falsum; quidquid falsum est, numquam fieri potest. Verum haec quasi explosa taceantur, et in scriniolis vestris tantum mussitent, publicam faciem formidantia.
25. Librum Pelagii confutat.—Transeamus ad alia, in quibus perpetua oratione utendum est, ita dumtaxat, ut habeas potestatem refellendi et quaerendi si quid volueris. C. Audiam patienter, non enim dicam libenter; et magis mirabor ingenium, cujus stupeo falsitatem. A. Utrum falsa sint an vera quae dicturus sum, cum audieris tunc probabis. C. Loquere 0518D ut vis, mihi decretum est si respondere non potuero, magis silere, quam mendacio acquiescere. A. Quid interest utrum te tacentem, an loquentem superem, et juxta Protei fabulam vigilantem capiam, an dormientem? C. Cum dixeris quae volueris, audies quae nequaquam velis. Veritas enim laborare potest, vinci non potest. A. Libet sententias tuas parumper 0519A discutere, ut intelligant sectatores tui, quam divinum in te mirentur ingenium. Dicis, Sine peccato esse non posse, nisi qui scientiam legis habuerit, per quod magnam partem Christianorum excludis a justitia, et qui praedicator es impeccantiae, omnes prope peccatores esse pronuntias. Quotus enim quisque Christianorum habet legis scientiam, quam in multis Doctoribus Ecclesiae; aut raro, aut difficulter invenias? Verum tu tantae es liberalitatis, 722 ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut in alio loco scripseris, Scientiam legis etiam feminas habere debere: cum Apostolus doceat esse tacendum mulieribus in Ecclesia; et si quid ignorant, domi viros suos debere consulere (I Cor. XIV) . Nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi 0519B earum voce et canticis delecteris. Jungis enim et ponis in titulo, Quod et feminae Deo psallere debeant. Quis enim ignorat psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? Verum tu donas quod non licet; ut quod verecunde facere debeant, et absque ullo arbitro, magistri auctoritate proclament.
26. Item librum Pelagii confutat.— Addis praeterea (Tit. XIII, al. XIV) , Servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper quod dulce est et suave debere proferre; et quasi alius sit servus Dei, alius doctor et sacerdos Ecclesiae, prioris oblitus sententiae, ponis in alio titulo (Tit. XXVII, al. XXII) , sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes ne, pro iisdem rationem reddat 0519C ((Al. reddas)), et eorum sanguis de suis manibus requiratur. Nec semel dixisse contentus, idipsum replicas, et inculcas (Tit. XXXI) sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et eos qui eum audiunt, perdat. Tantane est in uno opere dissonantia, ut quid prius dixeris nescias? Si enim servus Dei nihil amarum de suo debet ore proferre, sed semper quod dulce et suave est: aut sacerdos et doctor servi Dei non erunt, qui fiducialiter debent corripere peccantes, et nulli adulari, sed audacter omnes increpare; aut si sacerdos et doctor, non solum servi Dei, sed inter servos ejus principalem tenent locum, frustra servis Dei blanditias et dulcedines reservasti, cum hoc proprie haereticorum sit, et eorum qui decipere cupiunt audientes, 0520A dicente Apostolo: Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. Et per dulces sermones et benedictiones 723 seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18) . Semper insidiosa, callida, blanda est adulatio. Pulchreque adulator apud philosophos definitur blandus inimicus. Veritas amara est, rugosae frontis ac tristis, offenditque correptos. Unde et Apostolus loquitur: Inimicus vobis factus sum, veritatem dicens vobis (Galat. IV, 16) ? Et Comicus:
Obsequium amicos, veritas odium parit.
Quapropter et Pascha cum amaritudinibus comedimus, et vas electionis docet Pascha celebrandum in veritate et sinceritate
(I Cor. V) ; veritas in nobis sit sinceritas, et amaritudo illico consequetur.
0520B 27. Omnia Dei voluntate regi.—Illud vero quod in alio ponis loco (Tit. XXXI) , Omnes voluntate propria regi, quis Christianorum potest audire? Si enim non unus, nec pauci, nec multi, sed omnes reguntur propria voluntate, ubi erit auxilium Dei? Et quomodo illud exponis? A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23) ; et, Non est in homine via ejus (Jerem. X, 22) ; et, Nemo potest quidquam accipere, nisi datum fuerit ei desuper. Et in alio loco, Quid enim habes quod non accepisti? Et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ? dicente Domino Salvatore: Non descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit Patris (Joan. V, 30) . Et in alio loco: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. 0520C Verumtamen non quod ego volo, sed sicut tu (Luc. XXII, 42) . Et in Oratione Dominica: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10) . Qua sententiae temeritate aufers Dei omne praesidium? Et quod in alio loco frustra conaris adjungere, Non absque Dei gratia, quomodo sentiri velis, ex hoc loco intelligitur, dum gratiam ejus non ad singula refers opera, sed ad conditionis ac legis et liberi arbitrii potestatem.
28. Impiorum et iniquorum diversitas.—Illud vero quod in sequenti ponis capitulo (Tit. LXII, al. LXXII) : In die judicii iniquis et peccatoribus non parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos, ferre quis potest, et interdicere te misericordiam Dei, et ante diem judicii de sententia judicis 724 judicare, ut si voluerit 0521A iniquis et peccatoribus parcere, te praescribente, non possit? Dicis enim: «Scriptum est in centesimo tertio psalmo: Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Et in Isaia: Comburentur iniqui et peccatores simul, et qui relinquunt Deum, consummabuntur.» Et non intelligis comminationem Dei interdum sonare clementiam? Non enim dicit eos aeternis ignibus exurendos, sed a terra deficere, et iniquos esse cessare. Aliud enim est ipsos a peccato et iniquitate desistere, et aliud ipsos perire in perpetuum, et aeternis ignibus concremari. Denique Isaias de quo ponis testimonium, Comburentur, inquit, peccatores et iniqui simul: non addit, in aeternum. Et qui relinquunt Deum, consummabuntur. Proprie hoc de haereticis loquitur, qui rectum fidei tramitem relinquentes 0521B consummabuntur, si noluerint ad Dominum reverti, quem dereliquerunt. Quae sententia et tibi parata est, si neglexeris ad meliora converti. Deinde cujus est temeritatis, iniquos et peccatores impiis jungere; qui a nobis sic definiuntur. Omnis impius iniquus est et peccator, nec reciprocatur, ut possimus dicere, omnis peccator et iniquus etiam impius est. Impietas enim proprie ad eos pertinet, qui notitiam Dei non habent, vel cognitam transgressione mutarunt. Peccatum autem et iniquitas pro qualitate vitiorum, post peccati et iniquitatis vulnera, recipit sanitatem. Unde scriptum est: Multa flagella peccatoris (Ps. XXXI, 10) : et non interitus sempiternus. Et per omnia flagella atque cruciatus emendatur Israel. Quem enim diligit Dominus corripit: flagellat 0521C autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6) . Aliud est caedere magistri et parentis affectu: aliud contra adversarios crudeli animo desaevire. Quam ob causam, et in primo Psalmo canitur: Quoniam non resurgunt 0522A impii in judicio. Jam enim in perditionem sunt praejudicati. Neque peccatores 725 in consilio justorum (Psal. I, 5) . Aliud enim est gloriam perdere resurgendi, aliud perire perpetuo. Veniet, inquit, hora, in qua omnes qui in sepulcris sunt, audient vocem ejus, et egredientur, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 5) . Unde et Apostolus eodem sensu, quia eodem et spiritu, loquitur ad Romanos: Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12) . Sine lege impius est, qui in aeternum peribit. In lege peccator credens in Deum, qui per legem judicabitur, et non peribit. Si peccatores et iniqui aeternis ignibus exuruntur, 0522B non times sententiam tuam, qui iniquum et peccatorem te esse dicis? Et argumentaris hominem non esse sine peccato, sed esse posse. Ergo solus ille salvetur, qui numquam fuit, nec est, sed futurus est, 726 aut forsitan nec futurus: et pereant omnes, quos retro fuisse legimus. Tu ipse qui Catoniana (( Al. Catoniaca)) nobis inflaris superbia, et Milonis humeris intumescis, qua temeritate, peccator, magistri nomen assumis? Aut si justus es, et humilitate simulas peccatorem, mirabimur atque gaudebimus habere te solum et possidere cum sociis, quod nec Patriarcharum, nec Prophetarum, nec Apostolorum quispiam habuit. Si (( Al. Sin)) autem Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit poenitentiam, quid 0522C ad nos, qui et diabolum et satellites ejus omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo, et Christianos si in peccato praeventi fuerint, salvandos esse post poenas?
0523A 29. Duo Pelagii capitula inter se discrepantia.—Jungis praeterea duo capitula inter se discrepantia, quae si vera sint, os aperire non poteris: Sapientiam et 727 intellectum Scripturarum, nisi qui didicerit, scire non posse. Et iterum: Scientiam legis non usurpare debere indoctum (Tit. XX) . Aut enim magistrum, a quo didiceris, proferre cogeris, ut tibi scientiam legis liceat usurpare: aut si magister talis est, qui ab alio non didicerit, et docuerit te quod ipse ignorabat, restat ut non recte facias, qui indoctus usurpas scientiam Scripturarum, et magister prius quam discipulus esse coepisti. Nisi forte humilitate solita, magistrum tuum jactitas Dominum, qui docet omnem scientiam, et cum Moyse (Exod. XXXIV) in nube et caligine facie ad faciem audis verba Dei, et 0523B inde nobis cornuta fronte procedis. Nec hoc sufficit, sed repente mutaris in Stoicum, et de Zenonis nobis tonas supercilio, Christianum illius debere esse patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat (Tit. LXXIII, al. LXIV) . Nonne nobis satis est, patienter perdere quod habemus, nisi violento atque raptori agamus gratias, et eum cunctis benedictionibus prosequamur? Docet Evangelium (Matth. V) ei, qui nobiscum velit judicio contendere, et per lites ac jurgia auferre tunicam, etiam pallium esse concedendum: non praecipit, ut agamus gratias, et laeti nostra perdamus. Hoc dico, non quod aliquid 0524A sceleris in hac sententia sit, sed quod ubique ὑπερβολικῶς mediocria transeas, et magna secteris. Unde adjungis, Gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrariam. Quae sunt, rogo, inimicitiae contra Deum, si tunicam habuero mundiorem, si episcopus, presbyter, et diaconus, et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste processerint? Cavete, clerici; cavete, monachi; viduae et virgines, periclitamini, nisi sordidas vos atque pannosas vulgus aspexerit. Taceo de hominibus saeculi, quibus aperte bellum indicitur, et inimicitiae contra Deum, si pretiosis atque nitentibus utantur exuviis.
30. Capitula Pelagii sibi contraria.—Audiamus et caetera: Inimicos ut 728 proximos diligendos 0524B (Tit. CLXIV, al. CXLIV) ; statimque oppressus gravissimo lethargo, ponis et dicis: Inimico numquam esse credendum (Tit. CLXI, al. CXLVI) , quod sibi esse contrarium, etiam me silente, perspicuum est. Sed dices (( Al. dicis)) utrumque vocibus Scripturae contineri, non animadvertens, quo sensu in suis locis dicta sint. Praeceptum est mihi, ut diligam inimicos, et orem pro persecutoribus. Numquid jussum est, ut ita diligam, quasi proximos et consanguineos et amicos, ut inter aemulum et necessarium nulla distantia sit? Si inimicos diligo quasi proximos, amicis quid amplius exhibebo? Aut si hoc dixeras, 0525A illud tacere debueras, ne contraria sibi in eodem loco dicere videreris, Inimico numquam esse credendum (Exod. XXIII) . Sed quomodo diligatur inimicus, et lex docet (Deut. XXII, 4) : Jumentum adversarii si ceciderit, sublevandum: et Apostolus: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da illi potum. Hoc enim faciens, carbones ignis congregabis super caput ejus (Rom. XII, 20) ; non in maledictum et condemnationem, ut plerique existimant, sed in correctionem et poenitudinem, ut superatus beneficiis, excoctus fervore charitatis, inimicus esse desistat.
31. An regnum coelorum in veteri Test. repromissum.—Addis praeterea, Regnum coelorum etiam in Testamento veteri repromitti (Tit. CXXIII) : ponisque 0525B testimonia de apocryphis, cum perspicuum sit, regnum coelorum primum in Evangelio praedicari per Joannem Baptistam, et Dominum Salvatorem, et Apostolos. Lege Evangelia. Joannes Baptista clamat in deserto: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 1) . Et de Salvatore scriptum est: Ex eo tempore coepit praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17) . Et iterum: Circuibat Jesus civitates et vicos, docens in synagogis ((Al. synagoga)) eorum, et praedicans regnum Dei (Matth. IX, 35) . Et Apostolis praecipit: Ite et praedicate, dicentes, quoniam appropinquavit regnum coelorum. Tu autem illos Manichaeos vocas, quia Legi Evangelium praeferentes, in illa umbram, in hoc veritatem esse dicamus, 0525C et non intelligis 729 stultitiam tuam impudentiae copulatam. Aliud esse (( Al. est)) damnare Legem, quod Manichaeus facit; aliud Legi praeferre Evangelium, quae apostolica doctrina est. In illa enim servi, in hoc praesens Dominus loquitur; ibi promittitur, hic impletur; ibi initia, hic perfectio est; in illa operum fundamenta jaciuntur, hic fidei et gratiae culmen imponitur. Hoc posuimus, ut egregii praeceptoris doctrina monstraretur.
32. Praecipuam Pelagianorum sententiam impugnat.—Centesimus titulus est, Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit, de quo abunde dictum est. Cumque se imitatorem, immo expletorem operis beati Martyris Cypriani, scribentis ad Quirinum (( Mss. Cirinum)), esse fateatur, non 0525D intelligit se in eodem opere dixisse contraria. Ille in quinquagesimo quarto titulo tertii libri, ponit neminem 0526A sine sorde et sine peccato esse, statimque jungit testimonia, in quibus scriptum est apud Job: Quis enim mundus a sordibus? nec si unius etiam diei sit vita ejus in terra (Job. XIV, 14) . Et in Psalmo quinquagesimo (Vers. 6) : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Et in Epistola Joannis: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) . Tu e diverso asseris, Posse hominem sine peccato esse: et ut hoc verum dixisse videaris, statim adjungis, Et Dei mandata facile custodire, si velit, quae aut rarus, aut nullus implevit. Si enim facilia sunt, debent a pluribus custodiri. Sin autem, ut concedamus tibi, rarus quisquam ea implere potest, manifestum est esse difficile quod rarum 0526B est. Atque ut hoc augeas, et magnitudinem tuae virtutis ostendas, quod scilicet de bono conscientiae thesauro eructare credaris, ponis in titulo: Ne leviter quidem esse peccandum (Tit. CXXIII) . Et quid sit hoc leviter, ne forte in opere te aliquis dixisse existimaret, annectis. Malum nec cogitandum (Tit. CXXXVI, al. CXXXI) , neque illius sententiae recordaris: Delicta quis intelligit? ab occultis meis 730 munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13) : cum Ecclesia etiam ea quae per ignorantiam delinquimus, et sola cogitatione peccamus, delicta esse fateatur: in tantum, ut hostias pro errore jubeat offerri (Hebr. II) , et Pontifex qui pro cuncto populo deprecatur, ante pro se offerat victimas, qui certe numquam pro aliis juberetur offerre, nisi 0526C justus ipse esset, nec rursum pro se offerret, si peccato careret ignorantiae. Scilicet nunc mihi latissima Scripturarum spatia peragranda sunt, ut doceam errorem et ignorantiam esse peccatum.
33. Esse peccata ignorantiae.—C. Obsecro te, nonne legisti: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) ? Non ergo solus aspectus et incentiva vitiorum reputantur in peccatum; sed ea quibus attribuimus assensum. Aut enim vitare possumus malam cogitationem, et consequenter possumus carere peccato; aut si vitare non possumus, non reputatur in peccatum , quod caveri non potest. A. Callide quidem argumentaris, sed non intelligis argumentationem tuam contra sacras Scripturas facere. Volunt 0526D enim eloquia Scripturarum etiam ignorantiam habere peccatum: unde et Job (Job. I) offert hostias 0527A pro filiis suis, ne forte per ignorantiam in cogitatione peccaverint. Et qui ligna caedit, si securi ac ferro fugiente de ligno, homo fuerit occisus, pergere jubetur (Deut. XIX) ad urbem fugitivorum et tamdiu ibi esse, quamdiu Sacerdos maximus moriatur, id est, redimatur sanguine Salvatoris, aut in domo baptismatis, aut in poenitentia, quae imitatur baptismatis gratiam per ineffabilem clementiam Salvatoris, qui non vult perire quemquam, nec delectatur mortibus peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XVIII) . C. Rogo quae est ista justitia, ut in peccato tenear erroris, cujus reatum non habet conscientia? Nescio me peccasse, et ejus rei quam nescio, poenas luo? Et quid plus faciam, si sponte peccavero? A. A me sententiae et dispositionis Dei 0527B 731 causas requiris? Respondet stultae interrogationi tuae liber Sapientiae: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22) . Et alibi: Noli esse sapiens multum, et noli argumentari plus quam oporteat (Eccles. VII, 17) . Et in eodem loco: In sapientia et in simplicitate cordis quaerite Deum (Sap. I, 1) . Ac ne forte huic volumini contradicas, audi Apostolum, Evangelica clangentem tuba: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34) ? Istae sunt quaestiones, de quibus et in alio loco scribit: Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quoniam lites generant (II Tim. II, 2, 3) . Et Ecclesiastes (de quo 0527C certe libro nulla est ambiguitas), Dixi, inquit, sapiens efficiar, et ipsa longe facta est a me. Profunda profunditas, quis eam inveniet (Eccles. VII, 24, 25) ? A me quaeris, quare figulus aliud vas fecerit in honorem, aliud in contumeliam, et non vis acquiescere Paulo, pro suo Domino respondenti: O homo! tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20) ?
34. Opponit Scripturarum testimonia.—Audi ergo breviter testimonia Scripturarum, ut stulta, immo impia sciscitatio tua in perpetuum conticescat. Loquitur Deus in Genesi, Non adjiciam ultra maledicere terrae propter opera hominum, quia apposita est mens hominis diligenter ad mala a pueritia (Gen. VIII, 21) . Abraham et Sara, audita repromissione filii Isaac, rident in corde suo, et tacita cogitatio non latet 0527D scientiam Dei. Arguuntur in risu, et ipsa cogitatio, quasi pars infidelitatis reprehenditur. Attamen non ex eo quod risere, diffidentiae condemnantur, sed ex eo quod postea crediderunt, justitiae palmam acceperunt. Lot nescit in concubitu filiarum quid fecerit, et inebriatus ab eis non habet crimen conscientiae, et tamen error in vitio est. Argue sanctum virum Jacob, quare Rachel formosam dilexerit, pro qua et servivit multo tempore, et in Liae primo concubitu 0528A fuerit contristatus; et acquiesce tamdem humanae fragilitati, quae etiam pulchra corpora diligit, et deformia detestatur. Luget Jacob mortem filii sui Joseph, et multo tempore consolationem non recipit 732 filiorum, respondetque: Lugens et gemens, vadam ad infernum (Gen. VIII, 35) : et probat se hominem, dum justus ignorat quid actum sit de justo filio Joseph. In Exodo scriptum est: Si percusserit aliquis quempiam, et mortuus fuerit, morte moriatur. Sin autem non volens, sed Deus tradidit eum in manibus ejus, dabo tibi locum, ad quem confugiat qui occiderit (Exod. XXI, 12, 13) . In quo notandum est, quod Deus tradidit hominem in manus ejus, et ille qui occidit per ignorantiam, exsilio condemnatur. In Levitico lex ponitur: Anima si peccaverit in conspectu 0528B Domini non sponte, ex omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, feceritque unum ex eis, sive Pontifex fuerit, sive omnis synagoga, et reliquus populus, et postea didicerit peccatum suum, quod peccavit per ignorantiam, offeret munus, hircum de capris, masculum immaculatum: et ponet manus suas super caput ejus, interficietque illum in loco ubi mactantur holocausta coram Domino, quia pro peccato est (Levit. IV, 2, 13 et seqq.) . Statimque in sequentibus: Si tetigerit aliquid immundum, quod non liceat tangere, et fecerit per ignorantiam, et postea didicerit, sive promiserit aliquid, et fuerit oblitus, pronuntiabit peccatum suum, in quo peccasse se perspicit, et offeret Domino pro his quae peccavit, agnam sive capram pro peccato suo quod peccavit, et precabitur pro eo sacerdos super peccato, 0528C et dimittetur ei peccatum. Sin autem non praevaluerit manus ejus, ut offerat ovem pro peccatis suis quibus peccavit, duos turtures, aut duos pullos columbarum offeret Domino, unum pro peccato, et unum in holocaustum: et portabit ea ad sacerdotem, et offeret sacerdos id quod pro peccato est primum, et in ipso reconciliabitur pro peccato quod peccavit, et dimittetur ei (Levit. V, 3 seq.) . Caeteraque his similia, quae studio brevitatis omitto, ne fastidium stomacho tuo faciam. In consequentibus quoque narrat Moyses (Ibid., VIII) quod in consecratione Aaron et filiorum ejus obtulerit vitulum pro peccato et posuerit Aaron et filii ejus manus super eum, super caput videlicet vituli, qui erat pro peccato, et mactaverit eum, et tulerit de ejus sanguine, et posuerit super cornua altaris in 0528D circuitu digito suo, atque altare mundaverit. Similiter in 733 ariete fecerit, et de sanguine ejus tetigerit auriculam ejus dexteram, et manum dexteram, et summitatem pedis dextri. Et post multa alia, quae narrare longissimum est, enumeratis diebus septem ita legimus: Factum est quoque die octavo, et vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, et omnes seniores Israel, et dixit ad Aaron: Tolle vitulum de bobus pro peccatis ((Al. peccato)), et arietem in holocaustum immaculatum, 0529A et offeres eos in conspectu Domini: et senioribus Israel loquere, dicens: Tollite hircum de capris unum pro peccato, et vitulum immaculatum anniculum in holocaustum. Dixitque Moyses ad Aaron: Accede ad altare et fac pro peccato tuo, et reliqua. Rursumque elevavit Aaron manus suas super populum, et benedixit eis. Descenditque cum fecisset pro peccato et holocausto et salutari (Levit. IX, 1 seqq.) . Mulier generat liberos lege naturali et immunda est, si masculum pepererit, diebus quadraginta; si feminam, diebus octoginta. Accusa Creatorem, cur immundum quidquam nominet quod ipse condidit. Et non solum ipsa immunda est, sed et omne quod tetigerit. Cumque dies, inquit, purgationis ejus completi fuerint super filio aut filia, offeret agnum anniculum immaculatum, 0529B et pullum columbarum, et turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii sacerdoti, qui offeret ea in conspectu Domini, et expiabit pro ea sacerdos (Levit. XII, 6 et seqq.) . De leproso quoque dicitur, quod in die purgationis ejus offeratur pro eo victima pro peccato, duoque turtures et duo pulli columbarum: unus pro peccato, alius in holocaustum (Ibid., 13) . Et qui fluxum seminis patitur, eodem sacrificii ordine pro peccato et holocausto liberatur. Et ad extremum infertur: Timoratos facite filios Israel ab immunditiis suis, et non morientur pro peccato suo, si contaminaverint tabernaculum testamenti (Levit. XV, 31) . Ipsi quoque Aaron praecipitur, ut non omni tempore ingrediatur in Sancta Sanctorum, ne forte moriatur. Cumque, ait, voluerit intrare, 0529C offerat vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, duosque hircos accipiat ab universo populo; unum ex eis offerat pro peccato suo, et unum pro peccato populi, et arietem in holocaustum (Levit. XVI, 3) . 734 Alter hircorum cuncta peccato suscipit populi in typum Domini Salvatoris, et effert in solitudinem: et sic placatur Deus omni multitudini. Ad extremum dicitur. Si comederit homo de sanctificatis per ignorantiam, imputatur ei iniquitas atque delictum, et voti reus erit. Unde et Apostolus monet eucharistiam Domini cum cautione sumendam, ne in condemnationem nobis sumamus atque judicium (I Cor. XI) . Si damnatur in lege ignorantia, quanto magis in Evangelio conscientia!
35. Ex Numerorum libro.—Transeamus ad Numeros, 0529D et ob contentiosorum impudentiam refutandam, summa quaeque carpamus. Nazaraeus sancto crine venerabilis, alterius subita morte maculatur, et omnes dies consecrationis ejus praeteriti irriti fiunt: posteaque pro eo offeruntur duo turtures, et duo pulli columbarum, unus pro peccato, et alter in holocaustum. In die quoque consummationis ejus offertur agnus in holocausto et agna pro peccato. 0530A Et post multa scriptum est (Num. XIV, 18) : Et nunc magnificetur fortitudo Domini, sicut locutus es, dicens, Dominus longanimis et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, et mundans non faciet innocentem: pro quo Septuaginta interpretati sunt, et emundans non mundabit reum, quod scilicet etiam post indulgentiam, reus sit propriae conscientiae. Cumque, ait, ignoraverit populus, et fecerit unum ex his quae facere non debuit, post caeremoniarum longum ordinem infertur et dicitur: Offerte hircum caprarum pro peccato, et placabit Sacerdos pro omni synagoga filiorum Israel, et propitiabitur ei Dominus, quia ignorantia est: et ipsi offerent oblationem suam in sacrificium Domino pro peccato suo in conspectu ejus, quoniam nescierunt (Num. 7, 0530B 28, 29) . Ibique additur: Si anima una peccaverit per ignorantiam, offeret capram anniculam pro peccato ignorantiae coram Domino, et deprecabitur pro ea sacerdos eo quod ignoraverit, pro peccato ignorantiae coram Domino, et rogabit pro ea, et propitiabitur ei (Levit. IV, 27 seqq) . In kalendis singulorum mensium offertur hircus caprarum pro peccato Domino. In Pascha quoque per dies octo, a die decimo quarto mensis primi, usque ad 735 vigesimum primum diem sacrificium pro peccato est. In Pentecoste hircus pro peccato offertur, et in kalendis mensis septimi, quando tubarum clangor concinit, eadem hirci pro peccato religio conservatur. Die quoque decimo ejusdem mensis septimi, quando jejunium est usque ad vesperam, offertur hircus caprarum pro peccato, praeter 0530C eum hircum, qui ante holocaustum pro peccato ex lege mactatur. In diebus quoque Scenopegiae, quando figebantur tabernacula, a die decimo quinto ejusdem mensis septimi usque ad diem vigesimum secundum, inter alias victimas semper pro peccato hircus offerebatur, ut illud impleatur beati David: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 5) . Sex civitates eliguntur exsilii eorum, qui non sponte, sed per ignorantiam, vel jactu lapidis, vel impulsione manus, vel joco, vel lascivia absque inimicitiis, infelicitate magis quam voluntate peccaverunt, et tamen non absque crimine sunt, dum relegantur in perpetuum, et ante constitutum diem, nec supplicatione, nec pretio eorum reversio impetrari et redimi 0530D potest.
36. Ex Deuteronomio.—In Deuteronomio, qui liber praeteritorum enumeratio est, perspicue demonstratur, non in operibus nostris atque justitia, sed Dei misericordia nos conservari, dicente Domino per Moysen: Ne dicas in corde tuo, cum subverterit eos Dominus Deus tuus a facie tua: In justitia mea introduxit me Dominus, ut possideam terram hanc, 0531A quia in impietate gentium istarum Dominus consumet eos a facie tua: non in justitia tua, et directione ((Al. dilectione)) cordis tui intrabis, ut possideas terram eorum: sed in impietate eorum Dominus Deus tuus consumet eos a facie tua, ut suscitet verbum quod locutus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Jacob. Et scies quod non in justitia tua Dominus Deus tuus dabit tibi terram optimam, ut possideas eam, quia populus durae cervicis es tu. In eo autem quod dixit: Perfectus eris cum Domino Deo tuo, quo sensu dixerit, ex consequentibus approbatur. Cum ingressus, inquit, fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, non disces facere abominationes gentium illarum, nec invenietur in te qui traducat 736 filium vel filiam suam per ignem. Divinationibus vel omnibus 0531B auguriis et maleficis artibus et incantationibus non servies, ut interroges magos et hariolos et mortuos. Abominatio enim Domini est omnis qui facit haec. Et propter has abominationes Dominus Deus tuus consumet eas a facie tua: perfectus eris cum Domino Deo tuo (Num. XVIII, 9, 10) . Denique infert: Quia gentes istae quas tu possidebis, hariolos et divinos audiunt. Tibi autem non sic dedit Dominus Deus tuus. Statimque subjungit: Prophetam unum ex te de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. Ex quo ostenditur perfectum hic dici non qui cunctas virtutes habeat, sed qui perfectum et unum sequatur Deum. Narratque similiter de conditione exsulum qui per ignorantiam peccaverunt, quo confugere debeant, atque subjungit: Quando 0531C aedificaveris domum novam, facies loriculam tecto tuo in circuitu, ne sanguinis reus sis, cum aliquis ceciderit ex ea. Et iterum: Si fuerit in te vir, qui non sit mundus a nocturno fluxu, egredietur extra castra, et non ingredietur medium castrorum, cumque advenerit vespera, lavabit se aqua, et post occubitum solis ingredietur medium eorum (Levit. XV, 16) .
37. Ex Josuae libro.—De Jesu filio Nave duo tantum ponam testimonia. Peccavit Achan, et totus populus offendit. Dixitque Dominus ad Josue: Non poterunt stare filii Israel in conspectu inimicorum suorum; sed dorsa vertent adversariis suis, quia factum est anathema in eis. Et non addam ut sim vobiscum, nisi contritum fuerit anathema de medio vestrum (Jos. VII, 12) . Cumque sacrilegium quaereretur, et 0531D sors latentem invenisset reum, interficiuntur cum Achan filii ejus, et filiae, boves, asini, pecora; tabernaculum, et quaecumque habere potuit, igne deleta sunt. Esto, ipse peccaverit: quid commisere filii? quid boves? quid asini? quid pecora? Fac Deo calumniam quare unus peccaverit, et pars populi trucidata sit? Cur et ipse lapidatur (( Al. lapidetur)), et omnia quae habere potuerit, ultrix flamma consumpserit? 0532A Dicamus et aliud: Non erat, inquit, civitas, quam non tradidit Dominus filiis Israel, absque Eveo qui habitabat in Gabaon: omnes pugnando ceperunt, quia a Domino factum erat, ut induraret cor eorum, et pugnarent 737 contra Israel, ut interficerentur: et non fieret in eis misericordia, et perirent, sicut praecepit Dominus Moysi (Jos. XI, 11, 12) . Si Domini factum est voluntate, ut pacem non reciperent, nec susciperent Israel; dicamus juxta Apostolum: Quid ergo queritur? Voluntati enim ejus quis potest resistere (Rom. IX, 19) ?
38. Ex Regum libris.—De Samuel et Malachim. Jonathas favum mellis gustavit in sceptro, et illuminatis oculis, periclitatur, quod nesciens fecerit. Hoc enim Scriptura testatur, quod ignoraverit a 0532B patre esse praeceptum, ne quisquam gustaret, donec victoria Domini compleretur. In tantum autem iratus est Dominus, ut sors inveniret occultum, et ipse fateretur dicens: Gustavi in summitate sceptri, quod est in manu mea, parum mellis, et ecce ego morior. Et postea intercessione et precibus populi liberatus est, dicentis ad Saul: Num Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Absit. Vivit Dominus: si ceciderit de capillis capitis ejus in terram, quia cum Domino fecit diem hanc: et liberavit populus Jonathan, et non est mortuus (I Reg. XIV, 45 seqq.) . Samuel irascitur Sauli, et non vult ire cum rege (I Reg. XVI, 6, 7) : postea precibus vincitur, ut ostendat humani animi in diversum mutationem. Pergit Bethleem, singulos filiorum Jesse putat ipsos 0532C esse, quos Dominus requirebat. Cumque vidisset Eliab: ait: Ecce in conspectu Domini Christus ejus. Et ait Dominus ad eum: Ne respicias ad vultum ejus, et ad staturam corporis illius, quoniam abjeci eum. Aliter enim videt homo, aliter Deus. Homo enim videt in facie, Deus in corde. Atque in hunc modum per omnes errat, per omnes corrigitur, ut pateat humanae mentis infirmitas. Isboseth Saul filius interficitur dolo a Rechab et Baana filiis Remmon Berotitae. Cumque nuntiassent David, et caput adversarii demonstrarent, occisi sunt a David, dicente: Viri impii occiderunt virum justum in domo sua et in lectulo suo. Certe Isboseth justus non erat, et tamen in eo justus appellatur, quod absque noxa interfectus est. Oza levites, cum Arca Domini transferretur Jerusalem, 0532D et lascivientes boves plaustrum in partem alteram declinassent, misit manum ut sustentaret inclinatam Arcam. 738 Statimque sequitur: Iratus est furor Domini in Ozam, et percussit eum Deus ibi pro ignorantia, et mortuus est juxta Arcam Dei. Contristatusque David, quod percusserat Dominus Ozam, timuit Dominum in illa die, et ait: Quomodo ingredietur ad me Arca Domini (II Reg. VI, 7, 8) ? David 0533A justus et propheta et unctus in regem (Ps. LXXVII) , quem elegit Dominus secundum cor suum, ut faceret cunctas voluntates ejus, ut videt ignorantiam Domini furore punitam, terretur atque tristatur, nec quaerit causam a Domino, quare (( Al. qua)) percusserit ignorantem, sed similem sententiam pertremiscit. Praecepit David principi exercitus Joab, ut numeret populum; statimque Scriptura commemorat: Et percussit cor suum David, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quia hoc feci (II Reg. XXIV, 10) . Cum juberet ut fieret, utique quid diceret, ignorabat; et tamen se ipse reprehendit, et pro hac culpa septuaginta millia hominum Angeli gladio trucidantur. Salomon completis templi caeremoniis, utrasque palmas tetendit ad Dominum, et ait: Cum peccaverit 0533B tibi populus, non est enim homo qui non peccet (III Reg. VIII, 46) . Ahia propheta Silonites nesciebat ad se venire uxorem Jeroboam; dixitque (( Al. add. ei)) Dominus: Ecce uxor Jeroboam ingredietur, ut quaerat verba a te pro filio suo qui aegrotat, juxta hoc et juxta hoc loqueris ((Al. loquaris)) ad eam (III Reg. XIV, 5) . Eliseus sedebat in monte, venit ad eum mulier, cujus filius mortuus erat, et amplexata pedes ejus, vociferatur. Repellente autem eam Giezi, dixit ad eum vir Dei: Dimitte eam, quoniam anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, ut non annuntiaret mihi (IV Reg. IV, 27) .
39. Ex libro dierum et Prophetis.—In libro dierum legimus: Fuerunt filii Sobal patris Cariathjarim, qui prophetabant ex dimidio. Et iterum: Filii 0533C autem Salma patris Bethleem et Netophathi corona domus Joab, et qui prophetabant, ex dimidio Zarai, et caetera (I Paral. II, sec. LXX) . Similiter utique sancti erant qui prophetabant, et tamen perfectam non meruerunt accipere prophetiam: nequaquam de futuro secundum tropologiam: sed impraesentiarum juxta historiam prophetantes. Abacuc propheta Canticum suum hoc inscribit titulo: Oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus ((Al. ignorantibus)). Locutus enim fuerat audacter ad Dominum, et dixerat: 739 Usquequo, Domine, clamabo, et non audies? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam? Contra me factum est judicium et contradictio potentior: propter haec lacerata est lex, et non 0533D pervenit usque ad finem judicium: quia impius praevalet 0534A adversus justum, propterea egreditur judicium perversum (Abac. II, 2 seqq.) . Pro quo se ipse reprehendens quod per ignorantiam sit locutus, scribit Canticum poenitentiae. Si peccatum non erat ignorantia, superfluo scribit librum poenitudinis, et inaniter voluit id lugere, quod peccatum non habet. In Ezechiel extrema parte, ubi per aedificium Templi in monte siti, Ecclesiae multa post saecula futurae sacramenta narrantur, primo et septimo die mensis primi offeruntur victimae pro peccato (( Al. peccatis)) omnium, in quo per errorem, aut ignorantiam peccaverunt. Septem quoque diebus Paschae, hircus semper pro peccato mactatur. Septimi mensis quinta decima die, idem pro peccatis sacrificiorum ordo celebratur. Et post alia plurima, quae non est istius 0534B temporis replicare, scriptum est: Erat autem ibi locus ad occidentem, dixitque ad me: Iste est locus, ubi coquere debent Sacerdotes hostiam pro peccato et pro ignorantia (Ezech. XLVI, 1) . Jeremias loquitur ad Deum: Scio, Domine, 740 quod non est hominis via ejus: nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. Ideoque pravum est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud (Jerem. X, 23) ? In Proverbiis legimus: Est via quae videtur recta esse apud homines, et novissima ejus veniunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12) . Ecce et hic manifeste ignorantia condemnatur, cum aliud putat homo, et sub specie veritatis ad inferna delabitur. Multae, inquit, cogitationes in corde hominis (Prov. XIX) : sed non tamen illius voluntas, quae incerta et fluctuans atque mutabilis 0534C est, sed Dei consilium obtinet. Quis, inquit, gloriabitur castum se habere cor (Ibid. XX, 9) ? Et quis confidet mundum se esse a peccato? Dulcis est enim hominis panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. A Domino gressus hominis diriguntur, mortalis autem quomodo scire poterit vias suas? Omnis vir videtur sibi justus, sed corrigit corda omnium Deus. Filius malus justum se facit, et non lavat exitum suum. Filius malus excelsos habet oculos, et palpebris suis elevatur. Est enim justus, qui perit in justitia sua (Prov. XX, 16, seqq.) . Unde dicitur ad eum: Ne sis justus multum, nec quasi per sapientiam quaeras superflua, ne forte obstupescas. Quaecumque enim laboraverit homo ut requirat, non inveniet. Si dixerit sapiens se intelligere, reperire non poterit. Cor enim filiorum 0534D hominum repletum est malitia (Eccles. VII, 17 seqq.) .