Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
(Cap. XII.) Laetare adolescens in juventute tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum . Et scito hoc, quia super omnibus his adducet te Deus in 1104D judicium. Et repelle iram a corde tuo, et aufer malitiam a carne tua: quia adolescentia et stultitia vanitas est. Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni in quibus dices: Non est mihi in illis voluntas ((Al. 1105A voluptas)). In hoc capitulo, diversa omnium explanatio fuit, et tot pene sententiae, quot homines. Unde quia longum est opinationes omnium recensere, et argumenta quibus sententias suas approbare voluerint, explicare, prope res unius voluminis est: sufficiat prudentibus significasse quid senserint, et quasi in quadam brevi tabella, situs pinxisse terrarum, totiusque orbis vastitatem et ambitum Oceani, angusto monstrasse compendio.
Hebraei ad Israel aestimant pertinere mandatum, cui praecipitur, ut fruatur divitiis suis, antequam ei captivitatis tempus adveniat, et adolescentiam senectute commutet: quidquid delectabile vel jucundum, tam cordi, quam oculis apparuerit, eo, dum in promptu est, abutatur: ita tamen ut se noverit in 1105B omnibus judicandum: et tam cogitationes malas, quam libidines fugiat, sciens stultitiam adolescentiae copulatam: recordeturque semper Creatoris sui, antequam dies Babyloniae ac Romanae captivitatis adveniant, in quibus non poterit habere voluntatem. Et totum hunc locum ab eo quod ait: Antequam tenebrescat sol, et luna, et stellae, usque ad eum locum, in quo Scriptura commemorat: Et convertetur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus revertetur ad Dominum, qui dedit illum: super statu suae conditionis explanant. Quae quia, ut supra diximus, laciniosa sunt, et prolixa, strictim a nobis breviterque tangentur. Laetare ergo in juventute 485 tua, o Israel, et fac illa vel illa, de quibus jam dictum est, antequam captivitas adveniat, et a te tuus honor recedat et gloria: 1105C et judices, et sancti tui (quos in sole, et luna, et stellis intelligi volunt) auferantur. Antequam veniat Nabuchodonosor, sive Titus Vespasiani filius, accitus a prophetis, et eorum vaticinia compleantur. In die qua angeli templi praesides recedent, et turbabuntur robustissimi quique in exercitu tuo, et otiosa erunt eloquia magistrorum, et prophetae, qui de coelis solebant visionum suarum lumen accipere, contenebrescent: quando claudentur templi januae, et humiliabitur Jerusalem, et Chaldaeus veniet, quasi cantu (( Al. cantus)) volucris, ita Jeremiae vocibus provocatus (Jerem. IX) , et conticescent filiae cantici, in templo psallentium chori. Illo tempore, quando venientes in Jerosolymam, ipsi quoque hostes Dei pertimescent magnitudinem, et in via dubii, Sennacherib interitum 1105D formidabunt. Hoc enim dictum putant: Et ab excelso timebunt, et formidabunt in via (Isai. XXXVII) . In illis diebus florebit amygdalum ((Al. amygdalus)), ille baculus, 1106A et virga quam Jeremias in prophetiae suae vidit exordio, et impinguabitur locusta, Nabuchodonosor cum suo exercitu, et dissipabitur capparis (Jerem. I) , amicitia Dei cum Israel. Quid sibi autem velit capparis, cum de singulis coeperimus dicere, plenius explicabitur. Hoc autem totum eveniet Israeli: quia abiturus est homo in domum aeternitatis suae, et a praesidio Dei ad coelestia reversurus, quo abeunte in tabernaculum suum, circumibunt in platea flentes atque plangentes, et hostium obsidione vallati. Laetare ergo, Israel, in juventute tua, antequam rumpatur funiculus argenteus, hoc est, donec gloria vestra vobiscum est, antequam recurrat vitta aurea, id est, antequam arca testamenti auferatur: priusquam conteratur hydria ad fontem, et convolvatur rota super 1106B lacum, id est, donec intra sancta sanctorum praecepta legis, et Sancti Spiritus est gratia, et antequam revertaris in Babylonem, unde in lumbis 486 egressus es Abrahae, et incipias in Mesopotamia conteri, unde et quondam profectus es: omnisque gratia prophetiae, qua quondam fueras inspiratus, revertatur ad datorem suum. Haec Judaei usque hodie disserunt, et ad personam suam intelligentiam hujus capituli trahunt.
Nos autem ad superioris disputationis ordinem revertentes, singula conabimur explanare. Laetare, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in aspectu oculorum tuorum. Et scito super omnibus his: quia adducet te Deus in judicium. Dixerat 1106C lucem mundi hujus esse dulcissimam, et laetari debere hominem in diebus vitae suae, omnique studio carpere voluptatem: ingruere enim noctem mortis aeternam, quando non liceat perfrui congregatis, et quasi umbram, universa quae habuimus pertransire. Nunc ergo hominem cohortatur, et dicit: O adolescens, antequam tibi senectus, et mors ingruat, laetare in juventute tua, et quidquid tibi corde bonum, aspectu jocundum videtur, assume, fruere, ut libet, mundi rebus. Rursum ne putaretur haec dicens, hominem ad luxuriam provocare, et in Epicuri dogma corruere, suspicionem hanc abstulit, inferens: Et scito, quoniam super omnibus his adducet te Deus in judicium. Sic, inquit, abutere mundi rebus, ut scias te in ultimo judicandum. Et repelle iram a corde tuo, 1106D et aufer malitiam a carne tua: quia adolescentia, et stultitia vanitas est. In ira, omnes perturbationes animi comprehendit. In carnis malitia, universas 1107A significat corporis voluptates. Sic ergo, inquit, bonis saeculi hujus fruere, ne aut desiderio, aut carne delinquas. Relinque antiqua vitia, quibus in adolescentia tua vanitati stultitiaeque servisti: quia juventus insipientiae copulata est. Et memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniant dies malitiae, et appropinquent anni, in quibus dices: Non est mihi voluntas in eis. Semper memento conditoris tui, et sic adolescentiae tuae viam gradere, ut 487 mortis ultimae recorderis: antequam tibi tempus adveniat, quo tristia quaeque succedant.
Antequam obtenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam. Si de generali consummatione mundi accipimus, verbis Domini hoc capitulum congruit, in quibus ait: Erit 1107B tribulatio et angustia, qualis non fuit a principio creaturae, sed neque fiet. Sol enim tenebrescet, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur (Matth. XXIV) , quae sunt custodes domus: ita ut domus intelligatur hic mundus, viri vero fortes, errore decepti, et dissipandae contrariae fortitudines. Quod si specialis uniuscujusque consummatio, ad vitae hujus finem refertur: et sol, et luna, et stellae, et nubes, et pluviae ei esse cessabunt, qui mortuus fuerit. Aliter: Laetare, adolescens, o popule christiane, et fruere bonis quae a Deo tibi concessa sunt, et in his omnibus scito te a Domino judicandum. Nec putes, quia priores rami fracti sunt, et tu insertus es in radicem bonae olivae, idcirco te esse securum: sed aufer 1107C iram a corde tuo, et a corpore voluptates, et caeteris vitiis derelictis, memento creatoris tui, antequam tibi dies malitiae adveniat, et insanabilis, in qua peccantibus poenae sunt praeparatae: ne cum peccaveris, occidat tibi sol justitiae meridie, et scientiae lumen intereat, et splendor lunae, id est, Ecclesiae subtrahatur, et stellae occidant, de quibus scriptum est: In quibus lucetis quasi luminaria in mundo rationem vitae ((Al. vita)) habentes (Philip. II, 15) . Et alibi: Stella a stella differt in gloria ((Al. claritate)). Antequam revertantur nubes post pluviam (III Cor. XV, 1) , ne Prophetae qui corda credentium, suo sermone suisque pluviis irrigant, postquam te imbre suo indignum esse perspexerint, revertantur ad sedem suam: ad eum scilicet, a quo missi sunt.
1107D In die quo moti fuerint custodes domus, et perierint viri fortitudinis. Custodes domus, aut sol intelligitur et luna, et reliquus astrorum chorus, aut Angeli qui huic mundo praesident. Viri vero fortitudinis, sive fortes, ut interpretatus est Symmachus, 1108A qui peribunt, 488 sive ut Aquila (( Ad. qui)) transtulit errabunt, daemones sentiuntur, a forti diabolo etiam ipsi fortium sortiti vocabulum. Quem superans Dominus, et ligans, juxta Evangelii parabolam (( Al. sententiam)), vastat domum ejus (Luc. XI) . Aliter: Custodes domus, qui ad corpus hominis referunt cuncta quae scripta sunt, costas significari putant, quod ab ipsis intestina vallentur, et tota ventris mollitudo servetur. Viros vero fortes, crura aestimant: solem, et lunam, et stellas, ad oculos, aures, nares, et totius capitis sensus coaptant. Hoc autem ideo, quia inferius necessitate coguntur, non de angelis et daemonibus, sole, et luna, et stellis, sed de hominis membris intelligere quae sequuntur.
Et cessabunt molentes: quoniam imminutae sunt: 1108B et contenebrescent quae vident in foraminibus. In consummatione mundi cum refriguerit multorum charitas, et imminutae fuerint animae magistrorum, quae possunt coelestem cibum praebere credentibus, translataeque in coelestia: tunc incipient hi qui ex parte in hoc mundo intuebantur lumen scientiae, involvi tenebris. Si enim Moysi dicitur: Ponam te in foramine petrae: et sic posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 22) : quanto magis unaquaeque anima per foramen, et quasdam tenebrosas cavernas aspicit veritatem! Aliter: Duae molentes sunt, ex quibus unam recipi, et alteram relinqui, Evangelium non tacet (Matth. XXIV, 41) . Quae cum imminutae fuerint, atque cessaverint, necesse est ut omne lumen scientiae auferatur ex 1108C oculis. Aliter: Cessare molentes, quia imminutae sint, de dentibus dictum putant. Quod cum extrema senectus advenerit, dentes quoque aut atteruntur, aut decidunt: quibus permoliti cibi in alvum transmittuntur. Tenebrescere autem videntes in foraminibus, oculos arbitrantur: quod aetate confectis caliget acies, et intuitus obscuretur.
Et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis: et consurget ad vocem volucris; et obmutescent omnes filiae carminis. Cum vox molentis fuerit infirmata, et magistrorum doctrina cessaverit, 489 consequenter cessabunt omnia: inter quae, et ostia claudentur in platea, ut juxta fatuas Evangelii virgines (Matth. XXV) , unusquisque habeat clausas suae plateae januas, et illae oleum emere non possint. Vel 1108D certe, fatuis virginibus circumeuntibus in platea, claudent cubiculum sponsi quae cum eo intraverint. Si enim arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et lata et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII) : recte, refrigerata charitate multorum, ostium 1109A doctrinarum clauditur in plateis. Sequenti autem versiculo, in eo quod ait: Et consurget ad vocem volucris, sive passeris, utemur (( Al. utimur)) in tempore, si quando viderimus peccatorem ad vocem episcopi, sive presbyteri per poenitentiam consurgentem. Potest quoque hoc extraordinarie, tametsi contextum capituli non sequamur, et de ultima resurrectione accipi, quando ad vocem archangeli resurgent mortui. Nec mirandum, si angeli tubam passeri comparemus, cum omnis vox ad Christum comparata, sit tenuis. Et quantum ego possum animo recordari, numquam passerem in malam partem legisse me novi. Loquitur in decimo psalmo justus: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer. Et alibi: Vigilavi, 1109B et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI, 8) . Necnon et in alio loco: Etenim passer invenit sibi domum (Psal. LXXXIII, 4) . Aliter: Clausas in plateis januas, infirmos senis gressus accipi volunt: quod semper sedeat, et ambulare non possit. Humilitatem autem vocis molentis, de mandibulis interpretantur, quod cibum terere nequeat, et vix spiritu coarctato, vox ejus tenuis audiatur. Porro consurgere eum ad vocem volucris, 490 ostendit, quod frigescente jam sanguine, et humore siccato, quibus materiis sopor alitur, ad levem sonitum evigilet, noctisque medio, cum gallus cecinerit, festinus exsurgat: nequaquam valens strato saepius membra convertere. Obmutescere quoque, sive ut melius habet in Hebraeo, surdescere filias carminis, 1110A aures significat, quod gravior senum auditus fiat, et nulla inter voces valeant scire discrimina, nec carminibus delectari. Quod quidem et Berzellai loquitur ad David, nolens transire Jordanem.
Sed et ab excelsis timebunt et formidabunt in via. Id est, ardua ingredi non valebunt, et lassis poplitibus, ac trementi vestigio, etiam in plano itinere fluctuantes, offensam gressuum formidabunt.
Et florebit amygdalum, et impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae: et circumibunt in platea plangentes. Per metaphoram etiam nunc de membris hominis Ecclesiastae sermo est: quod cum senectus advenerit, capillus incanuerit, tumuerint pedes, libido refrixerit, et homo morte fuerit dissolutus: tunc revertetur 1110B in terram suam et in domum aeternitatis suae sepulcrum: exsequiisque rite celebratis, plangentium funus turba praecedat. Florem autem amygdali, quem nos pro canis posuimus, quidam sacram spinam interpretantur, quod, decrescentibus natium carnibus, spina succrescat et floreat. Porro quod ait: Impinguabitur locusta, sciendum ubi in nostris codicibus legitur, locusta, in Hebraeo scriptum esse, Aagab (): quod verbum apud eos ambiguum est. Potest enim et talus et locusta transferri. 491 Quomodo igitur in Jeremiae principio, verbum Soced (), si varietur accentus, et nucem significat et vigilias; et dicitur ad eum: Quid tu vides Jeremia? Et respondit: Baculum nuceum . Et ait Dominus ad eum: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbum 1111A meum, ut faciam illud (Jerem. I, 11) , vel illud: et habet etymologiam nucis, quod vigilaturus sit Deus, et retributurus populo quod meretur (( Al. debetur)), idque sermonis occasio est. Ita et nunc ambiguitas verbi per etymologiam ejus, indicat senum crura tumentia, et podagrae humoribus praegravata. Non quod omnibus senibus hoc fiat, sed quod plerumque accidat, συνεκδοχικῶς a parte, id quod totum est, appelletur. In eo vero ubi nos habemus, capparim, in Hebraeo habet Abiona (): quod et ipsum ambiguum est, interpretaturque amor, desiderium, concupiscentia vel, capparis. Et significatur, ut supra diximus, quod senum libido refrigescat, et organa coitus dissipentur. Hoc autem ideo, quia haec verba ambigua, cum in vocabulis suis, et amygdalum, et 1111B locustam, et capparim sonent, aliud derivata significant, et per figuram ad sensus qui seni conveniunt, derivantur. Sciendum quoque, quod ubi nunc Septuaginta Interpretes posuerunt amygdalum, ipsum verbum sit Soced (), quod in Jeremiae principio est: sed ibi in nucem versum est, hic in amygdalum. Symmachus nescio quid in hoc loco sentiens, multo aliter interpretatus est. Ait enim: Super haec etiam de excelso videbunt, et terror erit in via, et obdormiet vigilans, et dissolvetur spiritus fortitudo. Ibit enim homo in domum aeternitatis suae, et circumibunt in platea plangentes. Cujus interpretationem Laodicenus 492 secutus, nec Judaeis placere potest, nec Christianis: dum et ab Hebraeis procul est, et sequi Septuaginta Interpretes dedignatur.
1111C Antequam rumpatur funiculus argenti, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super lacum. Et revertatur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, universa vanitas. Revertitur ad superiora, et post grande hyperbaton (quod ab eo loco interjecerat, in quo 1112A ait: Et memento creatoris tui, in diebus juventutis tuae: antequam veniant dies malitiae, et antequam tenebrescant sol et luna, et caetera, in die qua movebuntur custodes domus) nunc coeptam sententiam simili fine concludit, dicens: Antequam rumpatur funiculus argenti, et illud vel illud fiat. Funiculus autem argenti, candidam hanc vitam, et spiramen quod nobis de coelo tribuitur, ostendit. Recursus quoque vittae aureae animam significat, quae illuc recurrit, unde descenderat. Porro duo reliqua quae sequuntur, contritio hydriae super fontem, et confractio rotae super lacum, per metaphoram, mortis aenigmata sunt. Quomodo enim hydria quae conteritur, cessat haurire, et rota per quam de lacu et puteis levantur aquae, si confracta fuerit: vel ut Septuaginta (( Al. 1112B alii)) Interpretes voluerunt, in suo funiculo convoluta, aquae usus intercipitur: ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae rivus recurrit ad fontem, interibit homo. Et ut manifestius sequitur: Revertetur ((Al. convertetur)) pulvis in terram suam, unde sumptus est: et spiritus revertetur ad Dominum, qui dedit illum. Ex quo satis ridendi, qui 493 putant animas cum corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari. Cum enim caro revertatur in terram, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum; manifestum est, Deum parentem (( Al. patrem)) animarum esse, non homines. Post descriptionem interitus humani, pulchre exordium libri sui repetens, ait: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, omnia vanitas. Cum enim cunctus mortalium labor, 1112C de quo in toto volumine disputatum est, huc perveniat, ut revertatur pulvis in terram suam, et anima illuc redeat, unde sumpta est, magnae vanitatis est in hoc saeculo laborare et nihil profutura conquirere.
Et amplius, quia factus est Ecclesiastes sapiens: adhuc docuit scientiam populum, et audire eos fecit: 1113A et scrutans composuit proverbia. Multum quaesivit Ecclesiastes, ut inveniret verba voluntatis, et scriberet recte verba veritatis. Sapientiam qua praevertit Salomon omne hominum genus, nunc quoque in fine opusculi sui profitetur, quod non fuerit veteris Legis institutione contentus: sed in profundas se ultro (( Al. ultra)) demerserit quaestiones, et ad docendum populum, proverbia, et parabolas composuerit, aliud habentes in medulla, aliud in superficie pollicentes. Proverbia quippe non hoc sonare quod scriptum est, etiam in Evangeliis edocemur (Matth. XIII, et XV) : quod Dominus populo in parabolis et proverbiis sit locutus: secreto autem Apostolis dissolverit ea. Ex quo manifestum est, et Proverbiorum librum, non ut simplices arbitrantur, patentia habere 1113B praecepta: sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinum sensum altius perscrutandum. Super haec addidit causas naturasque rerum se voluisse cognoscere, et Dei dispositionem et prudentiam: quare unumquodque, vel quomodo factum 494 sit, scire voluisse: ut quod David post dissolutionem corporis et animae, ad coelos recursum se sperat esse visurum, dicens: Videbo coelos ((Al. coelos tuos)), opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4) : hoc nunc in praesenti Salomon nisus fuerit invenire, ut veritatem soli Deo cognitam, corporis vallata septo mens humana comprehenderet.
Verba sapientum, ut stimuli, et quasi clavi in altum 1113C defixi, habentibus coetus, data sunt a pastore uno. Ne videretur post legem Dei temerarius subito praeceptor erumpere, et sibi vindicare doctrinam, quam Moyses non tam sua sponte, quam Deo irascente primum, dehinc inspirante susceperat: dicit verba sua verba esse sapientium, quae in similitudinem stimulorum corrigant delinquentes, et pigros mortalium 1114A gressus aculeo pungente commoveant: sicque sint firma quasi clavi in altum solidumque defixi: nec auctoritate unius, sed concilio atque consensu magistrorum omnium proferantur. Et ne contemneretur humana sapientia, ait eam ab uno pastore concessam: id est, licet plurimi doceant, tamen doctrinae auctor unus est Dominus. Facit hic locus adversus eos, qui alium Legis veteris, alium Evangelii aestimant Deum, quod unus pastor concilium prudentium instruxerit. Prudentes autem tam Prophetae sunt, quam apostoli. Simul et hoc notandum est, quod dicantur verba sapientium pungere, non palpare, nec molli manu attrectare lasciviam: sed errantibus et (ut supra diximus) tardis poenitentiae dolores et vulnus infigere. Si cujus igitur 1114B sermo non pungit, sed oblectationi est audientibus, iste non est sermo sapientis. Verba quippe sapientium ut stimuli. Quae quoniam ad conversionem provocant delinquentem, et firma sunt, et a concilio sanctorum data, atque ab uno pastore concessa, et solida radice fundata sunt. 495 Hoc stimulo, necdum Paulum, sed adhuc Saulum puto in via confossum erroris audisse: Durum tibi est adversum stimulum calcitrare ((Al. contra stimulum Dei)) (Act. IX, 5) .
Et amplius ab his, fili mi, cave. Faciendi multos libros non est finis: et meditatio plurima labor est carnis. Exceptis his verbis quae ab uno pastore sunt data, et a concilio atque consensu probata sapientium, nihil facias, nihil tibi vindices: majorum 1114C sequere vestigia, et ab eorum auctoritate non discrepes. Alioqui, quaerenti multa, infinitus librorum numerus occurret: qui te pertrahat ad errorem, et legentem frustra (( Al. addit multa)) faciet laborare. Vel certe docet brevitati studendum, et sensus magis sectandos esse quam verba, adversus philosophos et saeculi hujus doctores, qui suorum dogmatum 1115A falsitates conantur asserere vanitate ac multiplicatione (( Al. multitudine)) sermonum. Econtra Scriptura divina brevi circulo coarctata est, et quantum dilatatur in sensibus, tantum in sermone constringitur. Quia consummatum breviatumque sermonem fecit Deus super terram, et verbum ejus juxta est in ore nostro, et in corde nostro (Rom. X, 8; Deut. XXX, 14) . Aliter: Frequens lectio, et quotidiana meditatio, animae solet magis labor esse quam carnis. Quomodo enim quidquid manu et corpore fit, manus et corporis labore completur: ita quod ad lectionem pertinet, magis mentis est labor. Ex quo mihi videtur, superiora de multitudine librorum aliter sentienda, quam plerique aestimant. Moris est Scripturarum, quamvis plures libros, si inter se non 1115B discrepent, et de eadem re scribantur, unum volumen dicere. Siquidem et Evangelium, et Lex Domini immaculata, convertens animas (Psal. XVIII, 8) , singulariter appellantur, cum plura Evangelia, et multa sint mandata legis. Sic et volumen in Isaiae sermone signatum, omnis Scriptura divina est (Isai. XXIX) , et uno capitulo libri, Ezechiel Joannesque vescuntur (Ezech. VIII; Apoc. X) . Salvator quoque omnium retro sanctorum vocibus prophetatus, ait: In capitulo libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 9) . Juxta hunc igitur sensum 496 arbitror nunc praeceptum, ne plures libri fiant. Quidquid enim dixeris, si ad eum referatur, qui in principio erat apud Deum, et Deus Verbum (Joan. I, 2) , unum volumen est: et innumerabiles libri una Lex, unum Evangelium 1115C nominantur. Quod si diversa et discrepantia disputaveris, et curiositate nimia huc atque illuc animum adduxeris (( Al. deduxeris)), etiam in uno libro, multi libri sunt. Unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19) . Talibus igitur libris non est finis. Bonum enim omne, et veritas certo fine concluditur: malitia vero atque mendacium sine fine sunt. Et quanto plus requiruntur, tanto major eorum series nascitur. Super hac re studium atque meditatio, labor est carnis. Carnis, inquam, non spiritus. Habet siquidem et spiritus laborem suum, juxta illud quod ait Apostolus: Plus autem illis omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei quae mecum est (I Cor. XV, 10) . 1116A Et Salvator: Laboravi clamans (Psal. LXVIII, 4) .
Finis sermonis verbi universi auditu perfacilis est: Deum time, et mandata ejus custodi. Hoc est enim omnis homo, quia omne factum Deus adducet in judicium de omni abscondito, sive bonum, sive malum sit. Aiunt Hebraei cum inter caetera scripta Salomonis quae antiquata sunt, nec in memoria duraverunt, et hic liber oblitterandus videretur, eo quod vanas Dei assereret creaturas, et totum putaret esse pro nihilo, et cibum, et potum, et delicias transeuntes praeferret omnibus, ex hoc uno capitulo meruisse auctoritatem, ut in divinorum Voluminum numero poneretur, quod totam disputationem suam, et omnem catalogum hac quasi ἀνακεφαλαιώσει ( recapitulatione) coarctaverit, et dixerit finem sermonum suorum 1116B auditu esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile, ut scilicet Deum timeamus, et ejus praecepta faciamus. Ad hoc enim natum esse hominem, ut creatorem suum intelligens, veneretur eum (( Al. cum)) metu, et honore, et opere mandatorum. Siquidem cum judicii tempus advenerit, quidquid a nobis gestum est, stare 497 sub judice, et ancipitem diu exspectare sententiam, et unumquemque recipere pro opere suo, sive mali quid gesserit, sive boni. Pro eo autem quod nos posuimus: De omni abscondito, sive bonum, sive malum sit, Symmachus et Septuaginta interpretati sunt, de omni contempto, vel certe de omni ignorato, quod etiam de otioso verbo, et non voluntate, sed ignoratione prolato, reddituri simus rationem in die judicii. Aliter: 1116C Quia timor servorum est, et perfecta dilectio foras mittit timorem (I Jo. IV, 18) , et in Scriptura divina tam incipientium, 498 quam perfectorum duplex appellatus est metus: nunc de consummato in virtutibus metu dici puto, secundum illud: Nihil deest timentibus eum (Ps. XXXIII, 10) . Vel certe, quia adhuc homo est, et necdum nomen Dei accepit, hanc habet rationem substantiae suae, ut in corpore positus Deum timeat. Quia omne factum, id est, omnes homines adducet Deus in judicium super universis, quae aliter quam ab eo disposita sunt et dicta, senserunt, sive in hanc partem, sive in illam. Vae quippe his, qui dicunt malum bonum, et bonum malum (Isai. V, 20) .