SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Postquam apostolus prosecutus est de tribus sacramentis, scilicet baptismo, matrimonio et eucharistia, hic incipit determinare de his quae pertinent ad rem sacramentorum. Est autem duplex res sacramenti: una significata et contenta, scilicet gratia, quae statim cum sacramento confertur; alia significata et non contenta, scilicet gloria resurrectionis, quae in fine expectatur.

Primo ergo agit de donis gratiarum; secundo de gloria resurrectionis, XV capit., ibi notum autem vobis facio, etc..

Circa primum agit de gratiis gratis datis; secundo praefert omnibus his charitatem, quae pertinet ad gratiam gratum facientem, XIII cap., ibi si linguis hominum, etc.; tertio comparat gratias datas ad invicem, XIV cap., ibi sectamini charitatem, etc..

Circa primum duo facit. Primo principaliter exponit quid intendat, dicens: dixi quod caetera, quae pertinent ad usum sacramentorum, cum venero disponam, sed quaedam statim vobis tradere oportet.

Et hoc est quod dicit de spiritualibus autem, id est de donis gratiarum quae sunt a spiritu sancto, o fratres, nolo vos ignorare.

Est enim maximum genus ingratitudinis ignorare beneficia accepta, ut Seneca dicit in libro de beneficiis; et ideo ut homo non sit deo ingratus, non debet spirituales gratias ignorare. Supra II, 12: spiritum accepimus qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. Is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, scilicet spiritualium.

Secundo ibi scitis, quoniam cum gentes, etc., prosequitur suam intentionem et primo ostendit spiritualium gratiarum necessitatem; secundo ponit gratiarum distributionem, ibi divisiones vero, etc..

Necessitas autem alicuius rei maxime cognoscitur ex defectu ipsius.

Unde circa primum duo facit.

Primo ponit defectum quem patiebantur ante susceptam gratiam; secundo concludit gratiae necessitatem, ibi ideo notum vobis, etc..

Dicit ergo primo: scitis, quasi experti, quoniam cum gentes essetis, id est gentiliter viventes, nondum suscepta gratia per baptismum. Gal. II, 15: nos enim natura Iudaei, non ex gentibus peccatores. Eph.

C. IV, 17: gentes ambulant in vanitate sensus sui. Eratis euntes quasi prompta mente et assidua, secundum illud Ier. VIII, 6: omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelium; Prov. I, V. 16: pedes eorum ad malum currunt.

Ad simulacra muta, scilicet adoranda et colenda, secundum illud Ps. Cxiii, 5: os habent et non loquuntur. Et ponitur specialiter in eis defectus locutionis, quia locutio est proprius effectus cognitionis; unde ostenditur non intelligere simulacra, et per consequens nihil divinitatis habere si sunt muta.

Et hoc prout ducebamini, id est sine aliqua resistentia. Ducebantur autem vel allecti ex pulchritudine simulacrorum, unde dicitur in epistola Ier.: videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, videte ne metus vos capiat in ipsis; aut etiam ex imperio alicuius principis, sicut legitur Dan. III, 1, quod Nabuchodonosor cogebat homines adorare statuam auream. Et II Mac. VI, 7 dicitur de quibusdam quod ducebantur cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia. Vel etiam instinctu Daemonum, qui ad hoc praecipue anhelant, ut divinus cultus eis exhibeatur, secundum illud Matth. IV, 9: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

Ibant ergo ad idola colenda, prout ducebantur, id est sine aliqua resistentia, sicut de iuvene etiam vecorde dicitur Prov. VII, V. 22: statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam.

Per hoc ergo apparet, quod homo ante susceptam gratiam prompte currit in peccatum sine resistentia.

Specialiter autem facit mentionem de peccato idololatriae propter tria. Primo quidem, quia hoc est peccatum gravissimum introducere alium deum, sicut gravissime peccaret contra regem qui alium regem in regnum eius introduceret. Unde dicitur iob c. XXXI, 26: si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et osculatus sum manum meam, scilicet quasi cultor solis et lunae, quae est iniquitas maxima et negatio contra deum altissimum.

Secundo, quia a peccato idololatriae omnia alia peccata oriebantur, secundum illud Sap. XIV, 27: nefandorum idolorum cultura omnis malis causa est.

Tertio, quia hoc peccatum apud gentiles commune erat et non reputabatur, unde in Ps. Xcv, 5 dicitur: omnes dii gentium Daemonia.

Est autem considerandum quod quidam dixerunt hominem in peccato mortali existentem sine gratia quadam non posse a peccato, cui subiacet, liberari, quia remissio peccatorum non fit nisi per gratiam, secundum illud Rom. III, 24: iustificati per gratiam eius; posse autem se praeservare a peccato mortali, sine gratia, per liberum arbitrium.

Sed haec positio non videtur vera. Primo quidem, quia non potest aliquis se a peccato mortali praeservare, nisi omnia legis praecepta servando, cum nullus mortaliter peccet nisi transgrediendo aliquod legis praeceptum; et ita posset aliquis observare omnia legis praecepta sine gratia, quod est haeresis pelagiana.

Secundo quia charitatem, per quam deus diligitur super omnia, nullus potest habere sine gratia, secundum illud Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Non potest autem esse quod homo omnia peccata declinet, nisi deum super omnia diligat: sicut illud magis contemnitur, quod minus diligitur.

Poterit ergo esse per aliquod tempus, quod ille qui caret gratia, a peccato abstinebit quousque occurrat illud, propter quod dei praeceptum contemnet, a quo ducitur ad peccandum.

Signanter autem apostolus dicit prout ducebamini.

Deinde cum dicit ideo notum vobis facio, etc., concludit duos effectus gratiae, quorum primus est quod facit abstinere a peccato; secundus est quod facit operari bonum et hoc ponit ibi et nemo potest, etc..

Dicit ergo primo: ex quo quando sine gratia eratis, prompte ad peccandum currebatis, ideo notum vobis facio, quod si gratiam habuissetis hoc vobis non contigisset, nemo enim in spiritu dei, etc., id est, per spiritum dei, loquens, dicit: anathema iesu, etc., id est blasphemiam contra iesum secundum illud I Io. IV, 3: omnis spiritus qui solvit iesum, ex deo non est.

Notandum quod supra posuit gravissimum peccatum, quod est blasphemia, quod per gratiam declinatur, ut de aliis minoribus peccatis intelligatur.

Potest autem per hoc quod dicitur anathema iesu, intelligi quodlibet peccatum mortale.

Anathema enim separationem significat.

Dicitur ab ana, quod est sursum, et thesis, quod est positio, quasi sursum positum, quia olim res, quae ab usu hominum separabantur, suspendebantur in templis vel in locis publicis. Omne autem peccatum mortale separat a iesu, secundum illud Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos, et deum vestrum. Quicumque ergo mortaliter peccat, dicit corde vel ore: anathema, id est, separationem a iesu. Nemo ergo in spiritu dei loquens dicit: anathema iesu, quia nullus per spiritum dei peccat mortaliter, quia, ut dicitur Sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.

Sed secundum hoc videtur quod quicumque habet spiritum sanctum, non possit peccare mortaliter; quia etiam dicitur I Io. III, 9: omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet.

Sed dicendum est quod quantum est ex spiritu dei, homo non facit peccatum, sed magis a peccato retrahitur. Potest tamen peccatum facere ex defectu voluntatis humanae, quae spiritui sancto resistit, secundum illud Act. VII, 51: vos autem semper spiritui sancto restitistis. Non enim per spiritum sanctum inhabitantem tollitur facultas peccandi a libero arbitrio totaliter in vita praesenti.

Et ideo signanter apostolus non dixit: nemo spiritum dei habens, sed nemo in spiritu dei loquens.

Deinde cum dicit et nemo potest, etc., ponit secundum effectum gratiae, scilicet quod sine ea homo non potest bonum operari. Dicit ergo et nemo potest dicere, quod iesus est dominus, nisi in spiritu sancto.

Contra quod videtur esse, quia per spiritum sanctum homo introducitur in regnum caelorum, secundum illud Ps. Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

Dominus autem dicit Matth. VII, 21: non omnis qui dicit: domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Non omnis ergo qui dicit: dominum iesum, dicit hoc in spiritu sancto.

Dicendum est autem quod dicere aliquid in spiritu sancto, potest intelligi dupliciter. Uno modo in spiritu sancto movente, sed non habito. Movet enim spiritus sanctus corda aliquorum ad loquendum, quos non inhabitat sicut legitur Io. XI, 49 ss., quod caiphas hoc quod de utilitate mortis christi praedixerat, a semetipso non dixit, sed per spiritum prophetiae. Balaam etiam multa vera praedixit motus a spiritu sancto, ut legitur num.

C. XXIII et XXIV, licet eum non haberet. Secundum hoc ergo intelligendum est quod nullus potest dicere quodcumque verum, nisi a spiritu sancto motus, qui est spiritus veritatis, de quo dicitur Io. XVI, 13: cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Unde et in Glossa Ambrosius, hoc in loco dicit: omne verum a quocumque dicatur, a spiritu sancto est. Et specialiter in illis quae sunt fidei, quae per specialem revelationem spiritus sancti sunt habita, inter quae est quod iesus sit omnium dominus, unde Act. II, 36 dicitur: certissime sciat omnis domus Israel, quia deus fecit hunc dominum iesum quem vos crucifixistis.

Alio modo loquitur aliquis in spiritu sancto movente et habito. Et secundum hoc etiam potest verificari quod hic dicitur, ita tamen quod dicere accipiatur non solum ore, sed etiam corde et opere. Dicitur enim aliquid corde, secundum illud Ps. XIII, 1: dixit insipiens in corde suo: non est deus.

Dicitur etiam aliquid opere, inquantum exteriori opere aliquis suum conceptum manifestat.

Nemo, ergo nisi habendo spiritum sanctum, potest dicere iesum dominum, ita scilicet quod non solum hoc ore confiteatur, sed etiam corde revereatur ipsum ut dominum et opere obediat ipsi quasi domino.

Sic igitur ex verbis praemissis tria circa gratiam considerare possumus. Primo quod, sine ea, peccatum homo vitare non potest, secundum illud Ps. Xciii, 17: nisi quia dominus adiuvit me, Paulo minus in inferno habitasset anima mea.

Secundo quod per eam vitatur peccatum, secundum illud I Io. III, 9: qui natus est ex deo, non peccat.

Tertio quod sine ea non potest homo bonum facere, secundum illud Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere.

Deinde cum dicit divisiones vero, etc., incipit distinguere gratis datas, et primo distinguit eas in generali; secundo manifestat in speciali, ibi unicuique autem datur, etc..

In his autem quae per gratiam spiritus sancti conferuntur, tria oportet considerare.

Primo quidem facultatem hominum ad operandum, secundo auctoritatem, tertio executionem utriusque.

Facultas quidem habetur per donum gratiae, puta per prophetiam vel potestatem faciendi miracula, aut per aliquid huiusmodi.

Auctoritas autem habetur per aliquod ministerium, puta per apostolatum vel aliquid huiusmodi. Executio autem pertinet ad operationem.

Primo ergo distinguit gratias, secundo ministeria, tertio operationes.

Quantum ergo ad primum ostendit necessitatem gratiae, quae tamen non totaliter advenit omnibus, nisi christo, cui datus est spiritus non ad mensuram, ut dicitur Io. III, V. 34; sed quantum ad alios sunt divisiones gratiarum, quia quidam abundant in una, quidam in alia. Sicut enim in corpore naturali caput habet omnes sensus, non autem alia membra, ita in ecclesia solus christus habet omnes gratias, quae in aliis membris dividuntur, quod significatur Gen. II, 12, ubi dicitur quod fluvius, scilicet gratiarum, egrediebatur ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Et Matth. XXV, V. 15 dicitur et quod uni dedit quinque talenta, alii duo, alii unum.

Et quamvis dona gratiarum sint diversa, quae a diversis habentur, non tamen procedunt a diversis auctoribus, sicut ponebant gentiles, qui sapientiam attribuebant Minervae, locutionem mercurio, et sic de aliis. Ad quod excludendum subdit idem autem spiritus, scilicet sanctus, qui est auctor omnium gratiarum. Eph. IV, 4: unum corpus, et unus spiritus, et, Sap. VII, 22: est spiritus unus et multiplex: unus in substantia, multiplex in gratiis.

Deinde ponit distinctiones ministrationum, dicens et divisiones ministrationum sunt, id est diversa ministeria et officia requiruntur ad gubernationem ecclesiae. Praelati enim ecclesiae ministri dicuntur, supra c. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi. Pertinet autem ad decorem et perfectionem ecclesiae, ut in ea diversa ministeria sint, quae significantur per ordines ministrantium, quod mirabatur regina Saba in domo Salomonis, ut legitur III Reg. X, 5. Omnes tamen uni domino serviunt. Unde subditur idem autem dominus. Supra VIII, 6: nobis unus dominus iesus christus, per quem omnia.

Deinde ponit distinctionem operationum, dicens et divisiones operationum sunt, quibus aliquis in seipso bonum operatur, sicut per ministrationes ad proximum.

Ps. Ciii, 23: exibit homo ad opus suum, scilicet sibi proprium. Eccli. XXXIII, 11: immutavit, id est distinxit, vias, id est operationes, eorum, quae tamen omnes procedunt ab uno principio. Unde subdit idem vero deus, qui operatur omnia, sicut prima causa creans omnes operationes. Ne tamen aliae causae videantur esse superfluae subdit in omnibus, quia in causis secundariis prima causa operatur. Isa. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis.

Et notandum quod apostolus valde congrue gratias attribuit spiritui qui est amor, quia ex amore procedit quod aliquid gratis detur ministerii a domino cui ministratur; operationes deo sicut primae causae moventi.

Et quod dicit spiritus, potest referri ad personam spiritus sancti; quod dicit dominus, ad personam filii; quod dicit deus, ad personam patris. Vel haec tria possunt attribui spiritui sancto, qui est dominus deus.