LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT X.

De diversitate habitationis in terra habitabili, et de diversitate naturae locorum.

Est autem sciendum, quod in illis terrae dimensionibus quidam a Philosophis vocantur simul habitantes, et quidam circulariter dicuntur habitantes, quidam autem coalternatione, et quidam vero opposite.

Dicuntur autem simul habitantes, quorum habitatio secundum sensum, latitudinis et longitudinis una est, licet secundum rationem sit diversa. Ut autem hoc melius sciatur, sciendum quod horizon circulus est, cujus centrum habitationis cujuslibet et cujus circumferentia tangit undique concavum hemisphaerii a polo in polum per puncta duo Orientis et Occiden- tis diffusa. Et hic quidem horizon duplex est : unus quidem secundum rationem

acceptus, alter secundum sensum. Et secundum rationem quidem quodlibet terrae punctum suum habet horizontem, cujus circumferentia coelum in praedictis punctis attingit : et ideo cujuslibet puncti habitationis nostrae superius diximus naturam esse diversam. Et hic. quidem circulus, licet secundum esse mobilis sit, et moveatur secundum esse cujus est horizon, tamen secundum situm est immobilis, sicut et ipsa puncta Orientis et Occidentis quae situ manent et secundum esse variantur : et de hoc horizonte non intendimus hic plus dicere quam hoc quod, dictum est : quia sufficientior consideratio ipsius pertinet ad astronomiam. Horizon autem sensibilis est, qui finit visum, hoc est, postquam sensibiliter est alius punctum Orientis, et alius Occidentis, et alius Aquilonis, et alius Meridiei : et illius quidem diameter ad plus est millium stadiorum secundum Ptolemaeum. Secundum autem verissimam ejus deprehensionem tunc communiter deprehenditur variari, quando semidiameter ejus est quadringentorum vel ad plus quingentorum stadiorum. Et ideo quaecumque civitas vel locus elongatur ab alio per quinquaginta stadia, sensibiliter habent alium ortum et alium occasum stellarum secundum tempus sensibile. Et quicumque locus ab alio removetur secundum latitudinem quingentorum stadiorum, sensibiliter calidior vel frigidior est quam alius : et sic sensibilis est distinctio proprietatum longitudinis et latitudinis locorum, nisi sit impedimentum per accidens aliquod loci ex maribus vel ex montibus : de quo accidente nos infra loquemur.

In omnibus autem his locis simul habitare secundum sensum dicuntur, quorum secundum sensum est una loci in calido et frigido et humido et sicco proprietas ex eadem latitudine loci sensibilis, et quibus sensibiliter est secundum tempus unus ortus solis et occasus.

Circulariter autem habitant) quorum quidem latitudo cum sit una, longitudo non una et eadem est : isti enim sub uno parallelo circulo habitant, qui est aequalis in circuitu latitudinis ab aequinoctiali circulo : et ille quidem totus calidus et frigidus est, et humidus et siccus : et dies eorum aequales sunt et noctes : sed eorum ortus et occasus non sunt in uno tempore sensibili, nec eorum venti sunt aequales : quia quorum differunt Oriens et Occidens, horum necesse est esse ventos diversos ad minus Orientales et Occidentales.

Coalterne autem habitare dicuntur, quorum una quidem est longitudo, sed non latitudo eorum est una et eadem : et illi sunt qui sub eadem linea habitant in Meridionali, quibus omnibus est in uno eodem quam tempore sensibili. Meridies, quando sol accedit ad Zenith capitum ipsorum in motu diurno : sed tamen non habitant sub eodem parallelo circulo, qui. distet aequali, latitudine per circuitum habitationis ab aequinoctiali circulo. Et horum quidem est unus ortus et occasus solis in die : non tamen sol oritur et occidit in eodem gradu : sed non est eis aequalis dies : nec est eis aequale frigus et calidum et humidum et siccum, eo quod non aequaliter dilatantur ab aequinoctiali circulo.

Opposite autem habitant, quorum est unus paralleius secundum latitudinem eandem, sed non est eis longitudo una, sed potius distant per maximam longitudinem quae potest esse per circulum : hoc autem est quando elongatur a se per totum semicirculum : tunc enim distant per longitudinem totam diametri, et convertunt contra se pedes invicem, ita quod diameter inferior circuli paralleli per Zenith capitum, et per pedes, et per centrum semicirculum transit : et isti vocantur antipodes, et sunt in nostra habitabili, sicut habitantes omnes qui sunt in uno eodemque climate elongati a se per totam longitudinem Orientis ab Occidente nostrae habitabilis. Est autem habitatio talium aequaliter quidem calida et frigida, humida et sicca, propter unam

eamdemque latitudinem quam habent : non tamen in una hora habent Orientem et Occidentem, sed potius differt ad minus per sex horas ortus istorum ab ortu illorum, et similiter occasus. Cum enim nonaginta gradus sint a centro horizontis uniuscujusque usque ad ortum, oportet quod eorum quorum horizontis centrum est in Occidente, ortus sit ubi est Meridies eorum qui sunt in Oriente : quia medietas centum et octoginta graduum, qui sunt semicirculus, qui est ab Oriente in Occidentem, est nonaginta gradus, qui sunt a circulo Meridiei orientalium usque ad occasum mundi.