LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT XII.

De natura et dispositione inferioris hemisphaerii.

Est autem nunc inquirendum de medietate terrae quae in inferiori hemisphaerio est de qua diversa et pene contraria a diversis Philosophis scribuntur. Communiter enim scribunt et dicunt nullum nostrae habitationis ad illum locum pervenisse : quia omnes illi qui scripserunt de observationibus locorum et astrorum, invenimus in superiori hemisphaerio posuisse suas observationes, et praecipue cognoscitur in scriptura quam scribunt de eclipsibus lunaribus. Eclipsis terrae est in omni terra eodem modo, et in uno eodemque tempore : et cum habitantes per longitudinem climatum Philosophi tempus eclipsium notaverunt, non invenimus umquam distantiam unius Philosophi ab alio nisi per duodecim horas aequales : et cum in qualibet hora ascendant quindecim gradus aequinoctialis aequales, constat quod in duodecim horis centum et octogenta gradus ascendant: et haec est medietas circuli cui tantum medietas terrae subditur : et tunc unus Philosophorum observantium in una regione eclipsim aliquam lunae non distare ponit ab alio nisi per medietatem terrae :

sicut si esset eclipsis habitanti in Oriente in prima hora noctis, eadem esset habitanti in Occidente in duodecima hora ab illa : et in hac deprehenderant Philosophi quidam in superiori hemisphaerio tantum habitare homines, quibus tota fere multitudo Mathematicorum consensit, dicens ibi nullum omnino habitare : quia constat quod major est sphaera aquae quam terrae : oportet igitur aquam in aliqua parte terram operire ponamus, sicut videmus quod aer operit aquam et terram : cum autem non operiat eam in nostro hemisphaerio, videtur eis concedendum esse quod operiat eam in inferiori.

Cujus tres videntur mihi rationes quae ab eisdem Philosophis colligi possunt, quarum una sumitur ab ortu orbis. Constat enim quod super inferius hemisphaerium stellae secundum diversum motum ab Occidente oriuntur : vadunt igitur super illos nocte a sinistro caeli, sicut patet ex his quae in secundo libro Coeli et Mundi determinata sunt. Signa autem secundum quae moventur planetae, in eis supra ordinem naturalem disponuntur : quia in eis est Piscis post Arietem, et post Piscem Aquarius, et post Aquarium Capricornus, et sic de aliis : et cum naturalis motus planetarum sit secundum ordinem signorum ab Occidente in Oriens, videbitur non esse ordinatus motus coeli ad esse et generationem super illos. Propter quod dixit Pythagoras inferius hemisphaerium esse locum paenarum et tartari, vocans dispositionem orbis super inferius hemisphaerium orbem sub quem deprimunt hominem peccata sua : et gemere eos qui ibi sunt sub aquis infinitis.

Aliam autem rationem inducunt quae prius dicta est : quoniam dicunt aquam plus quam in quadrupla proportione esse majorem quam sit terra, et ideo non pos- se contineri sub terrae extremis, sed oportere, quod terram plus medietate cooperiat : quae quidem totam operire deberet si motus solis et aliarum stellarum eam in parte non exsiccaret.

Tertiam autem inducunt rationem Hesiodi, quod locus ille esset inutilis, cum nullus umquam ibi habitaverit : ab uno enim, ut inquiunt, omnes multiplicati sunt : et hunc aut in illo, aut in isto hemisphaerio creatum fuisse. Quod quidem hic creatus sit, experimentum probat : ideo nullos ab ipso generatos dicunt illuc descendisse.

Hesiodus tamen dicit etiam terram inferiorem esse latae figurae, ut habilis sit ad natandum super aquas : quia latum non facile mergitur. Concordare autem cum ipso videtur Homerus, sicut Krices narrat in libro de Natura locorum habita luim.

Sunt autem alii Philosophi, sicut Albumasar et sui sequaces, dicentes illam terram habitabilem esse, sicut et istam in qua nos habitamus. Cum enim solis radii et stellarum omnes angulos suos describant super eam, oportet quod exsiccentin ea humidum in locis super quae sunt anguli acuti radiorum, et in loci super quae radii perpendiculariter incidunt, et humidum generetur in locis aliis quae longioris latitudinis sunt a via solis : ex talibus autem effectibus locus fit habitabilis. Apparet igitur, ut inquiunt, quod locus inferioris hemisphaerii habitabilis sit, sicut iste.

Nec obstat quod stellae oriuntur eis a sinistro : quia sinistrum illud coeli non est acceptum secundum esse, sed secundum situm. Sinistrum enim caeli quod secundum esse accipitur, unum est, et aliquando est in Oriente nostro secundum situm, sicut in libro Coeli et Mundi ''est determinatum. Sed sinistrum secundum situm, hoc est, quoad nos tantum, et hoc nihil prohibet quoad nos esse dextrum : et ideo ratio Pythagorae nulla est omnino. Et quod dicit de ordine signorum, satis eliditur per hoc quod in nostro hemisphaerio secundum duos motus coeli duo sunt ordines signorum: ab Occidente enim in Oriens disponuntur ordine natu rati secundum motum naturalem planetarum : sed ab Oriente in Occidens secundum motum primi mobilis dispositione praepostera disponuntur : et sic est in hemisphaerio inferiorum, quod ab Oriente illius hemisphaerii in Occidens illius praepostere disponuntur : sed ad Occidente suo in Oriens suum ordinem habent et dispositionem naturalem.

Et quod aqua dicitur occupare majus spatium quam terra (ut elementum quod minus habet de materia quam terra, et spissum minus est) dictum est, non quod ita sit in effectu, sed quod ita est proportione aquae ad terram. Si enim tantum materiae aquae quantum est in aliqua parte terrae, spatio comparatur: erit aqua in majori spatio quam sit terra. Quod autem aqua major sit terra in effectu, incertum est, quia multa sunt aquam

diminuentia : et cum ipsa sit elementum facilis conversionis in aliud elementum, facile minuitur et facile augetur : et ideo multoties diluvium fit per aquam plus quam aliquod aliud elementum. Si igitur fiat proportio materiae aquae ad terram, ex uno pugillo terrae fiuntforte mille pugilli aquae : et ideo ad hanc proportionem dictum est esse aquam majori spatio quam terra. Si enim in effectu sic esset, aqua non posset limitari littoribus terrae : sed in uno erit supra terram totam. Sunt tamen aliqui qui contendunt aquam esse majorem multa proportione quam terra : sed illi fundant intentionem suam super proportione spissitudinis terrae ad spissitudinem aquae : et ex tali proportione, cum nota sit eis proprietas terrae, aestimant de quantitate aquae.

Quod autem ad nos non pervenit aliquis de habitatoribus inferioris hemisphaerii, non est ex hoc ut inducunt, quia

nullus ibi habiter : sed potius quantitas Oceani interjacentis undique circa terram per circuitum, quod propter nimiam distantiam locorum suorum transnavigari non potest. Si autem in aliqua parte transnavigatum est, hoc est sub torrida : quia ibi secundum naturam littora ejus sunt magis stricta. Nec sunt audiendi qui fingunt ibi homines habitare non posse eo quod caderent a terra si ibi habitarent: dicere enim eos cadere qui pedes habent ad nos, vulgaris imperitia est : cum inferius mundi non sit acceptum quoad nos, sed simpliciter, ita quod simpliciter inferius est, et ubique vocatur versus terrae centrum.

Si igitur dictis viris qui valde probati fuerunt in philosophia, consentiamus, tunc dicemus inferius hemisphaerium omnino dividi, sicut superius divisum est, et habere regiones inhabitabiles propter frigus, et inhabitabiles propter calorem, et regionem habitabilem distingui per climata, sicut nostra distincta est : et hoc quidem est verum secundum continentiam naturalis dispositionis. Haec igitur de natura locorum per naturalem dispositionem dicta sunt.