LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT I.

Quod diversitates elementa faciunt in elementalis.

Superest autem ex his quae dicta sunt cognoscere et determinare naturam eorum quae in Iocis dictis habent generari : et de his nostra intentio est in hac secunda distinctione hujus libri facere tractatum.

Primum autem loquamur de commixtione eorum, quorum natura diversificatur ex latitudine loci vel longitudine simplicibus, Dicamus igitur, quod elementa quatuor ex locis superius dictis qualitatibus variata, diversas faciunt habere locata in ipsis generationes et naturas : terra enim commixtione sua cum elementis aliis generatis dat retentionem et fixionis permanentiam, et signorum conservationem : et ideo qualitatibus diversificata diversitatem horum effectum facit in generatis.

Similiter et aqua quae sui humiditate interminabilis est, in se continuat terrae siccum undique influens partibus ejus, et facit ipsam terram producibilem in lineas, et facit recipere figuras decenter et cohaerere sibi partes angulorum qui sunt in generatis omnibus : et ideo consequens est, quod si ipsa aqua variatur in suis proprietatibus ex loco, quod generata ex ipsa ex loco multam recipiant diversitatem. Et haec quidem duo elementa etiam ex loco diversitatem in suo pondere capiunt : propter quod licet in omnibus sint gravia, tamen in quibusdam generatis graviora efficiuntur quam in aliis.

Aer autem eodem modo qui sui commixtione cum aliis facit spiritualitatem in generatis, et materia est spiritus, et motu suo ducit sursum aquam et terram sibi commixtam, et vehit virtutes generatorum, necesse est quod operetur in generatis naturae diversitatem : quoniam. ipsum constat ex loco innumerabiles recipere proprietates et naturas.

lenis vero licet nullam ex loco sensibilem recipiat varietatem, tamen quando incorporatus secundum ea quibus incorporatur, diversimode operatur. Equidem in omnibus commixtis ignis facit calorem ad formam terminantem et penetrantem penetratione nutrimenti in eis quae nutriuntur : et in animalibus sua perfectione facit perforationem ad vias spirituum et virtutum, et motu suo extendit et protendit superius corpora, et multa hujusmodi operatur secundum quae necesse est variari ejus effectus in his quae differenter rara et spissa sunt, et differenter calida et frigida, et differenter humida et sicca.

Cum autem hujusmodi naturae rerum non ex componentibus primo, sed potius ex locis causantur, oportet hic fieri mentionem de ipsis : quia hic de naturis locorum et locatorum secundum quod locata sunt in ipsis, suscipimus facere tractatum. Cum autem omnia quaecumque mixta sunt, in se excellentiam contrariorum mixtorum statim habeant, et sint reducta ad unum actum et complementum medii, oportet intelligere, quod medium illudnon est secundum numerum et quantitatem et pondus elementorum quae in ipso miscentur : quia si ita esset, non haberet mixtum illud ullum locum in tota longitudine et latitudine locorum : eo quod nullum elementorum vinceret in ipso : et oporteret ipsum simul esse et elevatum et oppressum, quod non potest . esse secundum naturam. Oportet igitur mixturam fieri secundum proportionem et exigentiam speciei quae constituitur per mixturam, ita quod in omnibus mixtis abundet terra et aqua : quoniam si ignis et aer abundaret, ita quod tantum haberet locum ignis et aer, oporteret, ipsum esse adeo rarum, quod figuras

proprias non contineret, et quod ipsum esset penetrabile valde : et tunc terra et aqua exiret ab ipso, et dissolveretur mixtura. Et ideo nullum mixtorum locum habet in igne et aere, sed in terra et aqua : quoniam potius si aliquando generetur in loco aeris, sicut lapides et metalla quaedam aliquando generantur in nubibus, tamen recipiendo formam mixti statim tendit ad locum terrae, et ibi salvatur et manet. Eadem etiam causa est quare etiam aqua in mixtis dominari non potest : si enim dominaretur aqua in aliquo mixtorum, oporteret tunc esse humidum fluidum : et hoc licet figuras optime reciperet, tamen nullo modo con tineret.

Hac igitur necessitate omnia commixta corpora ad locum terrae moventur, et ibi quiescunt. Propter quod et maximam suae naturae recipiunt diversitatem ex terrae longitudine et latitudine et aliis accidentibus ejus. Hujus autem signum est, quod semina non ad magnam distantiam terrae seminata, statim germinant, et aliquando ad aliam speciem convertuntur. Triticum enim in terra majoris latitudine quam quadraginta graduum seminatum raro convalescit : et si exsurgat inter duas vel tres seminationes, degenerat in granum ignobile, quod a quibusdam vocatur siligo, quod tamen optime in septimo climate convalescere videmus., Econtra autem in terra minoris latitudinis seminata siligo, infra duas vel tres seminationes vel ultra quatuor nobilitatur in triticum. Et similiter est de multis aliis granis. Et licet non sit sic in quibusdam aliis plantis et animalibus, tamen multam et magnam suorum fructuum et seminum recipiunt alterationem ex locorum distantia. Grana enim praedicta vicinarum sunt naturarum et specierum similium : quod ostendit figura herbae et calami eorum : et ideo unum alteratur in alterum potentia quae edueicitur in actu per nutrimenti et caloris loci simiiititudinem et congruentiam ad speciem quae illi loco est connaturalis.

Et ideo ex loco tales seminum fiunt de specie ad speciem transmutationes.

Amplius autem signum ejus est, quod locus cum virtutibus quae sunt in ipso, dat multam proprietatem locato. Accipimus in plantis quae eradicantur salvis radicibus et cum multa terra sibi adhaerente si. ad vicina loca transplantentur, tamdiu languescunt antequam convalescere possint. Cujus causa non est nisi dissimilitudo loci unius ad alium locum, quamvis sit eidem vicinus : et ideo oportet plantam virtutibus illius loci in quem transplantatur, assimilari paulatim antequam convalescat. Et hoc significat etiam nullum punctum terrae habere easdem virtutes cum alio, et nihil omnino habere easdem virtutes omnes quas habet alterum. Et virtutes (quas habet quodlibet) continue mutantur sub circuli variatione qui primo facit et generat locata per virtutes quas influit unicuique loco.

Propter quod etiam sapientes Philosophi circulum uniuscujusque loci diligenter considerant primo : deinde praecipiunt considerare virtutes locorum quasi stellas secundas, et ex his duobus conjunctis prognosticandi de natura rei generatae : stellae enim per alium, et non immediate influunt virtutes : sed utuntur ad fluxum virtutum suarum duplici medio, quorum unum est radius, secundum locus continens : et per haec duo veniunt ad naturam rei generatae quam formant et terminant virtutes influxae. Variatio autem situs stellarum est variatio figurae quam describunt radii super circulum horizontis : et haec est causa variationis virtutum locorum et eorum quae generantur in locis : et ideo necesse est scire has variationes physicum naturalem.