LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT XIII.

De diversitate naturae locorum ex accidenti montium, marium, et silvarum.

Differunt autem locorum proprietates per accidens marium et stagnorum et aliarum aquarum, et per accidens silvarum et montium. Mare enim in genere suo calidum est propter terrestre combustum sibi immixtum, et propter multam radiorum divaricationem super ipsum : et ideo necesse est, quod loca vicina sibi aut sint calida et sicca, aut calida et humida superfluo humore, aut frigida et humida. Loca enim meridionalia sita super maria quasi aduruntur ex reflexione radiorum solis ex multiplicatione luminis ad littus, et illa loca arenosa et calida et sicca sunt: et mare divisum super illa loca etiam ad torrorem solis convertitur in sales, et loca illa facit terrestria ex calido adurente et sicco adusto. Et si vina nascuntur in locis talibus, calidissima sunt et siccissima, ita quod intolerabilem aestum excitant bibentibus ea, sicut sunt vina quae nascuntur in insula quae vocatur Cyprus, et in aliis locis similibus.

Loca autem quae remota sunt a Meridie, et accedunt ad climata frigidiora et temperatiora, sita super mare aliquod, efficiuntur calida et humida nimio humore corrumpente. Locus enim talis plus habet humidi quam calor consumere possit : et ideo calor multiplicat ipsum et corrumpit : et ideo talia loca frequenter sunt vaporosa et pestiferosa habitantibus ea : et in locis illis sunt multa tonitrua et coruscationes : quare corrumpuntur multum et inficiuntur loca illa, ita quod inducunt gravem mortalitatem in homines et alia animalia: quia aer humidus corrumpitur et efficitur venenosus, et penetrat indigestus ad interiora vitalium, et perimit subito. Talia autem loca etiam paludosa sunt frequenter ex humore diffuso super terram et corrumpente habitationem. Quandocumque enim calidum non est nisi corrumpens humidum, et non vincens ipsum, inducit pestiferas corruptiones. Et ideo talia loca, etiam ea quae cultura nascuntur in talibus locis, frequenter corrumpunt : quia, sicut diximus supra, locus et locatum connaturalitatem habent multam. In Septentrione autem sunt frigida et humida, et vapores resoluti sunt frigidi et grossi multum infrigidantes loca illa, et aer grossus est ex vapore grosso immixto sibi : et ideo loca illa frigida sunt per naturam : tamen aestates illorum locorum non multum calefiunt, et hyemes eorum non multum frigidantur. Et hoc ideo contingit, quia aer spissus non est multum susceptibilis caliditatis vel frigiditatis de facili : et talia loca, licet non sint pestifera, tamen non sunt sana.

Vicinitas autem multa montium, diversas dat proprietates locis ex situ et altitudine ipsorum. Si enim sint humiles montes, non multum variant naturam locorum : et si sunt alti valde, tunc suntnivosi frequenter, et tunc aut sunt siti versus Aquilonem claudentes locum, aut versus Meridiem, aut versus Occidentem. Et si quidem sunt ante locum uersus Aquilonem, tunc erit locus per naturam calidus : quia reflexio radii -(quae ad montes est) calefacit locum vehementer. Et ideo in talibus montibus vina fortia generantur in latere Meridia-

no, nisi fuerint multum alti : quia tunc habebunt nives perpetuas, ex quibus aut temperantur, aut infrigidantur loca.

Si autem montes sunt ad Meridiem, et locus versus Aquilonem, et sunt alti montes et multi, locus erit frigidus vehementer, tam ex nivibus montium, quam etiam quia detectus est locus vento Aquilonari, et tectus et occultatus a vento Meridionali. Et quia ventus Aquilonaris dissipat nubes, erit locus ille frigidus et siccus et sanus ad habitandum, nisi ex alio accidente prohibeatur. Si vero montes sunt ex parte Orientis, et locus versus Occidentem, erit locus quoad illud accidens frigidus et humidus habens grossam terrestreitatem impuram : frigidus quidem erit, quia tectus est ab Oriente : et ex vicinitate montium grossam habet humiditatem, quia patulus est vento Occidentali frigido et humido : et erit locus non bonus ad habitandum.

Si vero fuerint montes ad Occidentem, et locus habitationis ad Occidentem, tunc erit locus detectus vento Occidentali, et protectus ab Orientali, et quoad hoc erit frigidus et humidus, turbidum habens aerem, et ideo non multum sanus.

Locus autem qui est juxta montes nivosos et frigidos, congelatus est propter nimium frigus : quia ex nive est in eo frigus : et ideo ventus Aquilonaris gelatus est iterum et flat praecipue ex resolutione nivium. Infrigidatur etiam locus post resolutionem nivium.

Locus autem profundus inter montes conclusus vel alia de causa profundus, sicut sunt foveae magnae et profundae, malus erit : quia semper erit vapore terrestri plenus per quem inficit et inflat corpora, et aer siccus, eo quod non est purus, sed turbidus et spissus, non de facili recipit immutationem frigoris et caloris, nec eventatur. Nec promoveri potest ex duabus causis, quarum una est : quia totus est quasi fovea, in cujus profundum ventus non potest intrare, sed flat in superioribus ejus. Alia causa est, quia aer ejus est ita turbidus et spissus, quod a parvo moveri non possit etsi attigerit eum.

E contrario autem est de loco alto non ex montibus, sed ex terrae elevatione, hic optimus est praecipue humanae vitae ad habitandum : eo quod est frigidus et siccus non excellenter, sed habet frigiditatem in actu magis quam caliditatem : et ideo aer hujus est purus frequenter : quia frigus reprimit vapores et caligines quae impurum faciunt aerem, et non habet impuritatem et nebulas nisi post nivium resolutionem : et tunc non multum, quia aerem habet purum valde : ideo in aestate cito calescit, habetque aestatem calidam, et in hyeme cito infrigidatur. Hic enim aer est optimus, qui cito recipit temporis qualitatem, et in tali loco plura elementa mutantur secundum tempora : et ideo est in eis sanitas et longa vita, licet forte vina regionis talis non sint multa nec multum fortia.

Locus autem planus et se habens doscenter undique. non habet proprietatem naturae nisi eam quam diximus ex latitudine et longitudine ejus causari.

Locus autem habet accidentia multa ex stagnis vicinis, et aliis aquis, et paludibus et lacubus, quae sunt in eo : ex vicinitate autem talium inficitur locus, et fit humidus grossa humiditate, et aliquando pestilentiosior in loco ex corruptione lacus et paludum : et fundus talis est frequenter corruptus, quando non est lapidosus, nec purgatur aquis influentibus in ipsum : et de hoc erit sermo in libro Meteororum.

Terrae autem sitae in medio magnarum silvarum vel juxta silvas, quantum ad hoc semper habent aerem suffocatum et spissum, et multas habent nebulas et turbines : quia fundus silvarum est vaporosus, et vapor ille sub tactu arborum est conclusus et inspissatus : et ideo sapientes antiqui curaverunt loca sua succisione arborum et nemorum. Nocent autem in arboribus praecipue nux et quercus et caeterae arbores quae vel amaritudine sua inliciunt aerem, vel proceritate sua concludunt eum, eteventari et purificari non permittunt.

Haec igitur de distinctione naturarum loci sufficiant: quia de locis particularibus prolixior est sermo : et ex his versibus habent cognosci quae dicta sunt.