LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VI.

De limitat ionibus partium Asiae.

Asia a media fronte in Oceano habet ostia fluminis Gaugis, a sinistra promontorium Taliganum, cui subjacet ad cupum insula Theprobatiae, ex quo Oceanus indicus incipit vocari. A dextra vero habet Cumini montis jugum, ubi Caucasi fecit. Ad promontorium autem ejus est Samaria et Judaea quae Aquiloni subjacet ad ostia fluminis Cicogardis, ex quo Oceanus Stridis appellatur. In his finibus provincia Indiae est, quae habet ab oriente flumen ludum, quod a quibusdam mare Rubrum dicitur. A Septentrione vero montem Caucasum. Reliqua autem ejus (ut dictum est) Indico terminantur Oceano, quae habet multas gentes. Habitatur autem plus aliis insula Theprobatiae. A flumine enim, modo quod est ab oriente usque ad flumen Tigrim et Caucasum regiones sunt, Raratoa, Syria, Persida, et Media, et est terra montuosa et aspera.

Haec autem a septentrione habet montem Caucasum, a Meridie mare Rubrum et sinum Persicum. In medio autem sui habet flumina principalia Idaspim et Arium. In his autem licet multae gentes habitent, terra tamen generaliter Perchia vocatur, quae tamen aliquando a quibusdam Media dicitur, A flumine Tigris usque ad Euphratem Mesopotamia est incipiens a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cui a meridie succedit, et ab aquilone quidem dictum est Chaldaea, et tandem Arabia, et Eudomoni inter Syrum et Persicum et Syrum Arabicum angusto terrae tractu versus orientem extenditur sinum, et in his tractibus gentes habet plurimas.

Item a flumine Euphrate quod est ab oriente jam dicta usque ad mare nostrum quod est ab occasu quod. Marc Magnum dicitur : deinde a Septentrione et Euphrate a civitate Dacus Euphrates qui in finibus Cappadociae situs est non procul a loco ubi Euphrates nascitur usque ad aegyptum et extremum sinum Arabicum, qui est a Meridie longo et angusto sulco saxis inclusus usque ad Rubrum mare, id est, ab Oceano versus occasus ad Magnum Mare tota terra generali nomine Syria vocatur: cujus maxime provinciae contra Togena et Phoenices et Palestina absque Saracenis et Nanaccis, quorum gentes sunt duodecim vel amplius.

In capite autem Syriae Cappadocia est quae habet ab Oriente Armeniam, ab Aquilone vero Tymistanos campos et mare Cumuentum, ab occasu autem Asiam minorem, a Meridie autem Taurum montem cui subjacet Cilicia et Isauriausque ad sinum Cilicum, qui spectat ad insulam Cyprum. Alia vero quae minor dicitur, absque Orientali parte usque ad Cappadociam Syriamque protenditur undique circumdata mari.

A Septentrione quidem ponto Cassuno : ab occasu autem Propontide et Hellesponto, a meridie vero mari nostro ibi est mons Olympus. In hoc aegyptus superius est, in qua est Nilus, qui de littore incipientis maris Rubri videtur erumpere in loco qui dicitur mons Soliportum : deinde diu ad occasum perfruens facit insulam Tudem nomine in medio sui novissime a septentrione tempestuosus actus crementis plagam aegypti rigat. Hunc aliquando cosmographi non longe ab Atlante monte dicunt surgere et statim terrae immergi : et inde interjecto brevi spatio latissimo lacu inundans in Ocea-

num orientalem per aethiopiae deserta prolabitur. Rursus autem reflexus a sinistra ad aegyptum descendit, quod quidem verum esse hujusmodi fluvium manifestum et magnum qui tali ortu tali cursu sit ut Nilus intelligitur : nam et monstra gignit, cujus prope fontem Barbari dominantur, et vocant eum Talum. Hic autem fluvius in regione gentium illarum quae dicuntur Lybia aegyptia, non longe ab illo fluvio qui a littore maris Rubri prorumpere diximus, assumitur ab immenso lacu, nisi forte dicatur eructare in eis meatu occulto in alveo ejus qui ab Oriente descendit. aegyptus autem inferior habet Syriam ab Occidente et Palestinam, sed ab occasu habet Lybiam, a Septentrione autem habet mare Tyrrhenum, a Meridie vero montem qui Clamay vocatur. aegyptus vero superior in orientem per longum extenditur, qui est a septentrione sinus Arabicus, et a Meridie Oceanus : ab occasu enim ex inferiore incepit aegypto, et ab oriente mari Rubro terminatur, ubi morantur diversarum gentium nationes. Sic ergo Asia describitur in parte Meridiana.

Ab oriente vero et septentrione sic dimensa est ab Antiquis. Mons Caucasus inter Colchos, qui sunt super Tbimericum mare et inter Albanos, qui sunt ad mare Caspium, prius attollitur, cujus quidem usque ad ultimum orientem invenitur jugum : sed multa sunt nomina ejusdem. Sunt enim qui hoc jugum Tauri montem credi volunt: quia revera Parchoatas mons Armeniae inter Taurum et Caucasum medius continuare Caucasum cum Tauro aestimatur : sed hoc ita non esse ostendit fluvius Euphrates qui a radice montis Parchoatas recte montis effusus et in Meridiem tendens ipse ad sinistram Taurum excludit ad extrema. Item ipse Caucasus inter Colchos et Albanos ubi et portas habet, mons dicitur a portis Caspii usque ad fontem Tigridis fluminis inter Armeniam et Hiberiam montes Aratriauri dicuntur. A fonte autem Tigridis usque ad civitatem inter

Massagetas et Parthos mons est Anorbagrnos. Acharis autem civitatem usque ad oppidum Kripi, inter Siccades et Bactrianos mons est Melanius, ubi Armonium nascitur in quo proximum jugum parrago dicitur ab oppido inter Krispi usque ad vicum Fassi inter Glassa et Carachas et Parthenas et Ispensos et Stoannos, ubi Ganges fluvius oritur, quem quidam Padum vocant ad Caupos et Caucasi partes quae sunt a meridie, gentes plurimae inhabitant : sed generaliter in regione proxima Libani in ulteriore nominatur circa mare et montem Caspium Asiae partis Orientalis.