LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT III.

De diversitate loci et distantia sui ad orbem proveniente.

Est autem loci duplex distinctio. Una quidem causa est distantia sui ab orbe, qui vere locus est omnium secundum naturam locum habentium. Altera autem ex situ et respectu loci ad vias plurimorum. Prima quidem est ex hoc : quia, sicut diximus, aliud corporum est locans tantum, alterum est locatum, et quoddam est iocans et locatum secundum naturam. Illud vero quod est locans tantum, est orbis in quo est virtus causativa omnium generatorum et corruptorum, sive sint simplicia, sive sint composita, sicut in ante habitis diximus. Corpus autem locatum est terra pura, quae est centrum. Locans autem et locatum sunt tria corpora reliqua elementorum. Et partes hujus divisionis manifestae sunt ad sensum : concavum enim orbi lunae est lo- eus ignis, et attingit ipsum undique, sicut Peripatetici tradiderunt.

Est autem ratio ad hoc ex motu et subtilitate et caliditate ignis, et levitate et perspicuitate et aliis proprietatibus ignis. Ex motu quidem : quoniam sicut in Coelo et Mundo dictum est, ignis movetur super omnia absolute elementa. Locus autem qui simpliciter est super omnia tria elementa, concavum est orbis lunae. Eae subtilitate autem : quoniam licet omne corpus secundum rationem divisibile sit in infinitum, tamen materia quatuor elementorum non potest subtiliari amplius quam subtiliata sit sub forma ignis . Est autem locus connaturalis locato, sicut ante diximus. Non potest igitur locari ignis in corpore grossioris superficiei quam sit ipsum, cum locus formalior sit in. omnibus quam locatum. Oportet igitur quod in. ultima orbis superficie locetur, eo quod haec sola formalior est Ipso. Ex ratione vero caliditatis hoc idem probatur : quia caliditas in summo clarificat et subtiliat. Caliditas autem in summo est propinquissima causae caliditatis, quae est motus materiae superiorum, et vicinitas lucis eorum. Materia igitur vicinissima orbi, calida est in summo : et ideo concavum orbis ultimi proprius locus est eisdem.

Amplius autem hoc ostenditur ex levitatis et simplicitatis diffinitione, quam in Coelo et Mundo determinavimus : si enim levitatis comparatae est moveri super corpora quaedam, levitatis simplicis erit moveri super omnia generabilia corpora. Est autem motus ad locum connaturalem et proprium. Locus igitur ignis erit in concavo lunae super omnia corpora habentia motum rectum. Perspicuus etiam est ignis sicut apparet ex eo quod non tegit nobis corpora quae sunt super ipsum : et est inter caetera elementa magis perspicuus, eo quod est omnibus subti-

lior et rarior : perspicuum autem in omni corpore est ex convenientia cum perpetuo superius corpori coelesti, sicut dicit Aristoteles in secundo libro de Anima. Cum igitur convenientia et generalitas sit inter locum et locatum, et ignis inter elementa magis convenit cum coelo, oportet quod inter elementa ignis in concavo ultimo orbis locetur.

Propter hoc autem et his similia multa videtur et est irrationalis opinio quorumdam dicentium nullum superius esse ignem, sed aerem usque ad sidera extendi : et est inconveniens ratio quam ad hoc inducunt dicentes esse inutilem, cum ad mixtionem aliorum faciendam corporum et generationem perficiendam non possit descendere : eo quod secundum naturam semper sit superius : nec videmus animal quod ipsum per violentiam possit Inclinare deorsum. Inducunt etiam, quod cum ignis in se lux sit, ut videntur quidam Philosophi dicere, quod deberet videri et apparere, praecipue nocte quando non tegitur radio solis.

Sed ad hoc facile est respondere, quod ignis ad vicariam facit elementorum generationem in contactu aeris ad. ipsum, sicut ostendi habet in libro Peri geneseos. Ad aliorum autem generationem virtus ejus adducit per radios solis, et quarumdam aliarum stellarum, sicut ostendemus in libro Meteororum : et quia nos hunc errorem in aliis locis destruximus et in aliis libris adhuc destruemus, convertamus nos nunc ad alia quae de distinctione locorum dicere intendimus.

Ostendemus autem quod centrum est locus terrae : et centrum illud quod est locus terrae, est mundi centrum, ad quod secundum naturam movetur terra. Hoc enim monstratur multis rationibus : est enim hoc simplex deorsum : et sic grave simpliciter habet moveri ad ipsum sicut ad locum proprium : est enim terra spissius et inferius secundum naturam : et ratione istius proprietatis debetur ei locus remotior a loco ignis : et sic debetur ei centrum. Licet enim idem subjecto sit medium terrae et medium mundi, non tamen in quantum est medium terrae, est medium mundi, sicut in Coelo et Mundo ostendimus. Cum autem determinamus centrum mundi esse locum terrae, non excludimus per hoc quin etiam ultimum concavae superficiei aquae sit locus terrae . Et licet aqua descendat ad. locum terrae, si terra detrahi intelligatur : tamen hoc non facit in ea motum generationis et formae, sed potius corruptionis et transmutationis ejus in formam terrae sicut et transfertur ad locum ejus.

Loca vero media sunt duorum elementorum mediorum, quae sunt per comparationem levia, et per comparationem gravia. Et locus quidem in concavo ignis est aeris, et locus in concavo aeris est aquae. Sed in his locis elementorum magna est differentia : quia cum locus ignis sit concavum superficiei orbis lunae usque ad convexum aeris, non est hoc spatium totum aequaliter locus ignis, sed quasi principaliter et per posterius. Cum enim ignis sit ascendere sursum, verissime et principalissime attingit illa pars materiae formam ignis, quae usque ad altissimum loci elevatur. Est autem altissimum loci ignis in concavo orbis ultimi. Ergo ibi locatur quod verissime est ignis : quod autem in medio et infimo est ejusdem spatii, non adeo attingit ignis naturam, sed secundum minus. Hoc autem declaratur per hoc quod ignisest clarissimum et subtilissimum corpus specie. Ex utroque enim locorum probatur, quod vera natura ignis est, quae concavum orbis ubique tangit. Per oppositum autem se habet in terra : quoniam ideo quod terra est simpliciter gravis, et se-

cundum hoc sub omnibus descendit, erit verissime natura terrae locata in centro : et secundum quod partes terrae plus vel minus elongantur a centro, sic plus vel minus attingunt veram naturam terrae. Accidit autem eidem, quod remotissime sub alia descendit in medio terrae : quia secundum quod locus ignis et terrae contrarii accipiuntur, sunt extrema in quae sunt motus contrarii, et alteri horum extremorum accidit quod sit medium, per hoc quod ipsum est medium mundi et non medium motus.

In locis autem mediorum elementorum omnino dissimile est : verior enim aer non est qui tangit ignem in sui loci summo, neque qui tangit aquam in infimo sui loci, sed potius qui locatur in medio spatio sui loci. Ignis enim tangens aerem facit ipsum, aestuosum siccum, cum de natura sua aer sit calidus et humidus. Similiter et aqua tangens ipsum in infimo facit ipsum nebulosum et incorporatum et grossum, et alienam humiditatem habentem, cum aer de natura sua sit humidi spiritualis. Eodem autem modo nec aqua verissima est quae tangit aerem, nec illa quae tangit terram, sed media inter haec. Tangens enim aerem in summo loci sui dulcis et subtilis est propter aeris admixtionem, et tangens terram in infimo loco sui turbulenta est valde et forte politica vel salsa propter terrestre quod commixtum est ei, sed media inispida est veram habens aquae naturam. Hoc autem rationabiliter accidit aquae et aeri propter hoc quod non simpliciter gravia sunt elementa, neque simpliciter levia : horum enim est moveri ad medium sui loci, et declinare ab extremis secundum naturae convenientiam. Haec igitur sub orbe sunt loca simplicium.