LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT V.

De limitationibus trium principalium terrae partium nostrae habitabilis.

Orbis autem descriptio quoad provinciarum antiquarum limitationem (prout supra memoratis Philosophis placuit) talis erat. Dicebant enim orbem nostrae habitabilis in tria dividi, Asiam scilicet, Africam, et Europam : quamvis quibusdam placuerit tantum duas orbis partes esse, quia Africani Europae censuerunt esse adjacendaiii, eo quod nec latitudinem debitam habeat, nec delectabilem habitationem propter eremos multos, et venenosa, et montruosa animalia quibus est plena, quae aerem inficientia non permittunt homines habitare in ea. Absque tamen illorum praejudicio dividemus orbem in tria, ostendentes uniuscujusque partis liiTiitationes et partes.

Asia igitur tribus partibus circumdata per totam Cicaiii plagam Orientis extenditur. Haec occasus versus Africam dimittit sub aegypto, et finit mare nostrum quod generaliter magnum dicimus.

Initium Europae incipit sub plaga septentrionali, a flumine Tanai qua Riphea montis ardua Sarmatico adverso Oceano

Tanai fluvium fundunt, qui praeteriens Aras attitias Alexaudi magni Macedonis in Cobastorum finibus positis Meotidas auget paludes, quarum immensa inundatio juxta Theodosiam urbem Euxinum pontum late ingreditur. Huic juxta Constantinopolim longo mittuntur angustiae donec eas mare nostrum accipiat : cujus Europae in Hispalis finis est Occidentalis Oceanus apud Cades insulam, ubi Herculis sunt columnae, et Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus immittitur.

Africae autem principium est a finibus aegypti urbisque Alexandriae, ubi Parethomo civitas sita est, super hoc mare Magnum quod omnes plagas terrasque medias influit. Unde per loca quae rabobo Aonos vocant jam procul a castris Alexandri magni super locum Thale arci : deinde juxta superiores fines avascicam missam in transversum per aethiopiam desertam meridianum contingit Oceanum ceronius : qui Africae ipse est qui Europae, hoc est, Fauces gaditani: ultimus autem finis est mons Atlas, et insulae quas fortunatos vocant. Sic igitur breviter limites trium principalium terrae partium diximus : sed ut sufficiens sit doctrina, limites partium earumdem et provinciarum referemus breviter ut possumus.