LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VIII.

De limitationihus partium Africae,

Africa est quam in tertia parte quidam auctores consueverunt accipere, non quidem spatio mensurae, sed circulationis ratione. Ab Oceano enim in Oceanum porrigitur in meridie veniens magis praefocatur Africae limite, et angustiorem claudit partem. Hinc est quod etiam aliqui, quamvis eam longitudinem habere existiment, tamen multo angustiorem intellexerunt, ut verecundum dicerent tantae angustiae etiam partem mundi dare, sed in Europam eam judicaverunt reputandam, hoc est, ut non eam similem duabus dicerent, sed de duabus uni subjectam. Haec etiam pars ardorem solis venenoque deformis plus habet eremi quam montes.

Africa igitur per omnia situ et populis aliis duobus esse certissimum est : quia et quantitate sui minus habet spatii, et coeli inclementia populi deserti : cujus descriptio per provincias et gentes haec est. Libia Comaica, quae post aegyptum in parte Africae prima est a civitate Parthenio et Catabi: Tinon in secundo mari usque ad aras Philenorum extenditur usque ad Oceanum meridianum. Haec habet gentes, Lybiam, aethiopiam, et Garamantum, ubi est ab oriente aegyptus, a septentrione Libicum, ab occasu Syrtes majores et trogodiae quae habent contra insulam. Calipso a meridie Eucupi- dium Oceanum Tripolim provincia quae subitanea vel regia Ogorurn, ubi Leptis civitas magna est, quae Zeuges per Africae limitem vocantur : habent ab Oriente aras Philenorum inter Stroas majores et Tracoditas, a septentrione habent mare Siculum vel potius Adriaticum et Syrtes minores, ab occasu autem Bichantium usque ad locum Salinarum, a meridie vero Barbaros et Gentiles, Vamutas et Garamantos usque ad Oceanum aethiopicum pertingentes. Zeuges autem prius non minus loci cognomentum, sed potius provincia fuit, sicut in hodiernum diem a prudentibus cosmographis accipitur. Bichantius autem est ubi ejus Metropolis civitas Erametus nomine sita est. Zeuges autem ubi Carthago civitas sita est, Numidia autem vocatur ubi Ilippos regio, et Ruffigadae sunt civitates, et habent ab Oriente silices minores et locum Salinarum, a septentrione autem mare nostrum quod spectat ad occasum Sardiiiiam et Siciliam, et ab occasu habet Maontamiam, Simphosem a meri die montem fugacem, et post eos aethiopum gentes pertingentes usque ad Oceanum. Simphosis autem et Cadinensis MaontaiTiiae sunt, quae habent ab oriente Numidiam, et a septentrione Mare Magnum quod nostrum vocatur : quia et Italiam contingit ab occasu aiunt flumen Maula, et a Meridie montem Afrisim, qui dividit inter unam terram et arenas eremi jacentes usque ad Oceanum in quibus aberrant grandes aethiopi. Tini Mauritaniae Africae ultima est totius : haec habet ab oriente flumen Malveam, et a septentrione mare nostrum usque ad sinum. Gaditantium, quod, inter Habene et Gappis duobus promontoriis coarctatur, ab occidente autem habet Atlantem montem et Oceanum Atlanticum, sub Africo autem Espium montem, a meride vero gentes Aulolum, quas nunc Glandes nominant, usque ad Espium contingentes Oceanum. Haec autem dicta sunt de situ Africae et terminis ejus.