LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT I.

Quod naturam loci scire oportet in scientia naturali, et quod peccant qui de hoc non quaerunt.

De natura locorum tractaturi quae provenit ex habitudine loci ad caelum, primo faciemus mentionem de his quae in Physicis determinata sunt . In his enim probatum est, quod locus est generationis principium activum, ut quidam putant. Cujus causa est, quia omne locatum se habet ad locum suum sicut materia ad formam : et quia superiora ad inferiora se habent sicut formae ad materias suas, sicut in libro de Caelo et Mundo diximus , oportet quod superiora semper sint Ioca inferiorum : et ideo principium formationis inferiorum ex superioribus influitur eis sicut ex principiis activis.

Haec autenfet alia ratio est : quia transmutatio omnis contenti est per continens : locus autem continens est : et ideo

principium ex ipso est transmutationis ejus quod continet : putrescunt namque ea quae putrescunt et conservantur conservata per virtutem continentium corporum, sicut probari habet in IV Meteororum : et ideo locum habere virtutem activam in locato non est ambiguum.

Amplius autem omnia corpora rectarum dimensionum moventur ad loca sua sicut ad generationis ipsorum principium aliquod, et sicut ad principium conservationis ipsorum aliquod. Ideo oportet scire naturam locorum et causam diversitatis ipsorum. Hanc enim naturam videmus in parvo mundo qui est quodlibet animatum. Cibum enim in animato moveri videmus ad quodlibet membrum sicut ad locum proprium in quo formam et esse accipit membri a virtute quae est in membro ad quod movetur : nec umquam ante valet cibus operationem suam perficere proprie, nisi sit perfecte virtutem membri ad quod movetur, adeptus, cujus perfectionis principium est membrum. Et similiter est absque dubio in quolibet corpore quod movetur ad locum secundum naturam.

Propter quod etiam a Peripateticis probatioribus locus inter principia naturae enumeratur. Dixerunt etiam propter eamdem causam loci naturam esse mirabilem. Et praecipue propter hoc : quia cum motor primus nobilitatem suam largiatur omni ei quod formatur ad esse, absque dubio non largitur distanti esse vel formam, nisi per quod sibi est propinquius : est autem propinquius continens quam contentum : et sic per locum continentem largitur locato et esse et formam. Est autem etiam hujusmodi simile in dialecticis et probabilibus, in quibus illatio et confirmatio conclusionis est ex loco propter similitudinem quae sumitur ex loco naturali, et habitudinem ipsius ad locatum, sicut diximus. Cum autem nullus omnino locus (proprie sumptus ut locus) sit mobilis, oportet ipsum esse omnino absque indigentia naturali : eo quod omnis motus physicus rectus est per indigentiam, cum omnino sit sequestratus ab omni indigentia privationis et materiae, oportet ipsum esse in ratione alicujus divini et optimi, ad quod et propter quod est motus, et in quo accipitur esse rei et salus ejusdem.

Testificatur etiam ad hoc, quod videmus omnia corpora quae diu sunt extra locum suae generationis, eo quod elongata sunt a principio suae conservationis et sui esse (et hoc non tantum modo videmus in hominibus et aliis animalibus, sed etiam in plantis quae multum in diversa loca transferuntur) est similiter lapides propriis virtutibus destruuntur, quando diu sunt extra locum suae generationis : et quamvis forte teneant colorem et figuram per tempus longum propter similitudinem corporum suorum, tamen, ut diximus, virtutem paulatim amittunt : et cum virtus ipsorum sit a tota specie ipsorum, et sit sequela complexionis ipsorum, constat quod etiam nomen speciei non retinet nisi aequivoce : et sunt sicut mortui qui propter desiccationem corporum longo tempore figuram retinuerunt.

Indicant autem haec omnia quae extra loca sua non natura, sed vi retinentur. In omnibus enim his inclinatio naturalis invenitur ad locum, qua in loca propria ferantur non prohibita : quod probatur etiam, quia, sicut in Physicis dictum est, non indigent motore ad ipsum locum nisi accidentali, quod scilicet removet obstaculum quod retinet locatum infra terminos alienos, et suae naturae non congruos.

Ex omnibus his igitur satis liquet,

quod oportet scire naturam loci, nec sufficit tractatus qui in Physicis ''habitus est de ipso, eo quod ille non nisi universaliter certificat de ipso : sed oportet nos scire diversitates locorum in particulari, et causas diversitatis ipsorum, et accidentia diversorum iocorum : tunc enim perfecte sciemus ea quae generantur et corrumpuntur in locis. Et sicut non sufficit determinare naturam animalis in communi, et secundum genus, nisi sciantur etiam animalium diversitates in generatione, cibo, et moribus : ita non sufficit universaliter tradere de loco nisi tradatur diversitas locorum, et innotescant accidentia diversorum locorum, et causa accidentium. Propter quod tradentes scientiam naturalem, et non inducentes aliquid de diversitate locorum, peccant : et solatium quaerunt suae imperitiae, si dicunt non oportere de ipso quaerere. Non enim sufficit quod in mathematicis traditum est de hujusmodi diversitate, ubi traditur quae stellae, super quae loca, hoc vel illo modo oriantur, vec occidant, utrum scilicet oblique vel recte, et quae stellarum nec oriantur nec occidant, sed semper appareant, vel quae numquam, et quae oriantur et occidant aliquando : quia licet ex his sciatur situs climatum, non tamen per eadem sufficienter scitur natura locorum et diversitas complexionis eorum. Et ideo sicut in aliis naturis oportet scientiam naturalem usque ad specialia deducere, ita et in locis. Si enim nos considerationem ponimus in mixtis tantum non complexionatis, non sciemus perfecte naturam ipsorum, nisi sciamus omnes istorum differentias in metallis et lapidibus. Simile est de consideratione complexionatorum et animatorum. Oportet igitur, quod etiam sic sit de scientia locorum. Et ideo praecipuos viros in philosophia, sicut fuit

Aristoteles et Plato, tractasse videmus de hujusmodi : licet libri eorum non integri, sed per partes ad nos venerint.

Sunt autem quidam dicentes locum non conferre nisi ad figuram, et non ad esse locati : eo quod est extrinsecum ambiens undique terminans, et tangens figuram locati : et ideo non oportere tradere dicunt scientiam diversitatis locorum in speciali scientiae naturalis : eo quod non operatur nisi ad accidens rei naturalis, et non per modum naturae quae est intrinsecum principium, sed, sicut dicunt, extrinsecus et per accidens continendo. Et horum errorem facile est refellere per ea quae dicta sunt.

Cum enim a coelo sit omnis virtus factiva et operativa, nec derivetur haec virtus in extremum nisi per medium : medium autem est corpus locans, sicut ostendimus supra : oportet quod virtus rei faciens et terminans sit in loco : locus igitur ad esse operatur.

Amplius autem figura continens est esse et speciem in omnibus generans : qualiter igitur intelligi potest, quod locus operetur ad id quod est consequens, et nihil conferat ad antecedens ? licet enim in libro de Coelo et Mundo dictum sit, " simplicia corpora habentia motum rectum esse rotunda per accidens, eo scilicet quod locantur in rotundo : " tamen hoc non est verum in compositis quae secundum naturam differunt propriis figuris, sicut differunt propriis speciebus : et ideo quod est in talibus causa figurae, est per prius causa speciei sic vel aliter figuratae. Et etiam ipsa elementa per alium modum dicta natura sunt naturaliter rotunda, sicut nos in scientia Coeli et Mundi ostendimus.

His igitur de causis, postquam nos de mobilibus ad locum determinavimus, oportuit nos tangere de diversitate natu- rae locorum, et de causa diversitatis et de accidentibus, ut perfecta sit doctrina de mobilibus ad locum, quando in speciali scitur locorum diversitas. Et hunc librum per tres distinctiones dividimus. In prima enim ostendemus omnes diversitates ex orbe procedere in omnem loci differentiam. Et in secunda accidentia locorum diversorum. Et in tertia determinabimus particularia loca fluminum et civitatum et montium : hoc enim modo in hac scientia processerunt Aristoteles et Plato.