LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VII.

Utrum habitabilis sit quarta terrae quae est ab aequinoctiali usque in polum Australem ?

Occurrit autem hic quaestio gravis, in qua etiam Reges potentissimi et Philosophi peritissimi ab antiquo laboraverunt: reges quidem experiendo, et Philosophi per investigationem rationis, utrum scilicet aliquid de terra quae ab aequinoctiali usque ad polum Australem extenditur, habitetur vel possit habitari. Si enim habitari possit, tunc frustra esset nisi habitaretur a plantis, animalibus, et hominii bus. Sunt autem multorum magnorum rationes, quod non habitari possit: et inducunt praecipue tres rationes, quarum una est Ptolemaei, quod ad illam partem minor per diametrum solis conversa sit, et non propter vicinitatem corporis solis et ultra tropicum hyemalem effectus sit locus Inhabitabilis. In tropico enim hyemali qui in Meridie est, tres (ut inquit) occurrunt causae caloris intolerabilis. Una quarum est rectitudo circuli solis circa tropicum per accessum ejus in Sagittario. Et altera est perpendicularis casus radii ejus super loca illa. Quas duas causas supra explanavimus. Tertia vero causa est vicinitas corporis solis : eo quod minor pars diametri ejus est versus finem Sagittarii : et haec potissima et causa occurrentis caloris : et ideo locum illum et vicina loca dicunt effici inhabitabilia prop- ter aestum : et concordant cum hoc fere omnium sententiae, qui dicunt circulum solis concentricum non esse.

Secunda autem ratio sumetur ab hoc, quod necesse est distribuere sic, quod in aliquo loco congruit habitationi. Scimus enim in polo Septentrionali esse frigus dominans quod superiora elementa conducat in inferiora : et immediate probatum est esse temperamentum per latitudinem septem climatum : igitur necessarius erit locus in quo calor dominetur ex victoria superiorum elementorum in inferiora : et hunc dicunt esse quartam terrae partem, quae in superiori nostri hemisphaerii ab aequinoctiali circulo extenditur usque in polum Australem. Cujus signum dicunt esse, quod amphitrites Inveniuntur influere continue ab Aquilone in Meridie : cujus causa alia fingi non potest, nisi quia continua conversione elementorum superiorum in inferiora exaltatur continue in Aquilonem : et per oppositam causam conversionis inferiorum elementorum in superiora deprimitur et minuitur in Meridie versus polum Austri: et ideo ab alto fluit per devexum in depressum.

Tertiam autem suae sententiae assertionem adducunt a Regum experimentis : nullus enim umquam Regum describentium orbem, neque aliquis historiographorum, sive Astronomorum, vel aliorum Philosophorum, umquam aliquid scripsit de locis illis, nec umquam aliqui pervenire potuerunt, licet multi in hoc laboraverint: et hoc signum esse dicunt, quod nullus habitet omnino in locis illis : et si nullus habitat, tunc frustra esset habitabilis.

Sed his contrarii sunt plures Philosophorum. Averroes enim in commento super librum quartum Coeli et Mundi, dicit et Aristotelis et suam fuisse opinionem, quod loca illa sunt habitabilia, et rationem adducit id necessario probantem, ut mihi videtur : dicit enim inter calidissimum et frigidissimum esse temperamentum : necessario etiam est locus

calidissimus sub tropico hyemali : frigidissimum autem esse necesse est sub polo, eo quod obliquissime locum illum radii solis respiciunt : igitur in medio per aequidistantiam ab utroque locus erit temperatus et congruus habitationi. Negat enim Averroes solem eccentricum circulum in quo moveatur, habere : et ideo tertiam causam caloris sub tropico hyemali dicit esse falsam et nullam : sed potius dicit quartam quae est ab aequinoctiali circulo usque in polum Australem, esse divisibilem per climata habitabilia, sicut et quarta terrae dividitur Septentrionalis, in qua nos habitamus.

Quidam autem Antiquissimorum propter hoc terram non esse rotundam asserebant, sed potius factam semisphaeralem, et nullam omnino terram: sed esse aquas dicebant versus polum Australem, et ideo ad nos nullum pervenisse de habitatione quartae quae est ultra aequinoctialem. Dicunt enim illi medium semisphaerale Aquilonaris infusum aquis, et ab aequinoctiali in polum non esse nisi aquam, et aerem, et ignem, et non apparere de terra nisi dimidium semisphaeralis figurae ejus, et in. illa nos habitare contendunt. Quod quidem dictum quia contra rationem est et improbatum in libro Coeli et Mundi, hic transimus, et praecipue quia rationem nullam isti pro se inducunt, nisi quia rumores de habitatione illa quae est ultra aequinoctialem, certos numquam perceperunt. Haec autem est sententia in fabula Hesiodi antiquitus lecta.

Alii autem his non consentientes dixerunt quidem, quod terra est rotunda, et dixerunt quod quarta terrae quae est Aquilonaris, est elevata extra locum centricum mundi, et ideo porrigitur super aquas, ut sit congrua habitationi : et tres aliae quartae sunt sub aquis, et ideo non est in eis habitatio nisi natantibus tantum : dixerunt autem, quod extra hanc quartam Aquilonarem sunt stellae Aquilonares quaedam. Et in hac sententia dicitur fuisse Socrates. Quia vero de hac opinione mentio erit in secundo libro de Causis proprietatum elementorum, ideo illic differemus disputationem contra ipsam, praecipue quia nos in tertio Coeli et Mundi probavimus terram esse directe locatam sub aliis omnibus elementis in medio mundi in quantum est medium mundi : hoc enim satis refellit errorem qui dictus est hic.

Ptolemaeus autem in libro de Dispositione sphaerae qui est introductorius Almagesti, dicit mh utroque tropico, aestivo scilicet et hyemali, habitare aethiopes : et confirmat hoc per quemdam poetam, qui nomine dicitur Krices, qui Krices inducit Homerum dicentem : et sunt haec verba Ptolemaei: " Natura quidem exigit duo genera aethiopum, quorum unum est sub tropico aestivo, et sunt aethiopes, qui sequuntur nos : et alterum genus aethiopum est, qui sunt sub tropico hyemali, qui est tropicus aestivus illis, quorum pedes sunt in directo pedum nostrorum. " Et Krices quidem retulit de Homero versificatoro, quod ipse dixit hos aethiopes in versibus suis, cum dicit : " Et virtus in duobus finibus duas habet divisiones, quarum una est in occasibus horizontis, et altera est apud elevationem. "

Sunt quidam dicentes deserta arenosa longi spatii jacere inter media, quorum . sterilitas transitum prohibet: et ideo dicunt nullum ibi habitare : quia cum genus hominum ab uno disseminatum esse constet, aut ille, ut inquiunt, fuit in quarta Aquilonari, aut in quarta Meridionali. Et si quidem dicatur fuisse in quarta Aquilonari, sicut verum est, tunc ad quartam illam transire non potuit propter deserta adusta longi spatii. Si autem fuit in quarta Meridionali, tunc ad istam quartam transire non potuit. Et nos hoc falsum esse videmus, cum oculis videamus in hac quarta homines habitare.

Nos autem salvo meliori judicio, dicimus aliquam quartam partem quae est ultra aequinoctialem ad Meridiem, esse habitabilem secundum naturam et habi- tatam, ut putamus. Videtur enim consentiendum Krices et Homero in hoc quod dicunt naturam exigere duo genera aethiopum. Sed in hoc quod dieunt, quod Homerus dicit et terram esse latae superficiei et non rotundae, non consentimus : quia eam rotundamesse satis probavimus in libro Coeli et Mundi. Sed videtur, quod multum sit laboriosa et non continua habitatio sub tropico Capricorni propter causas superinductas : sed spatium quod est post tropicum Capricorni usque ad latitudinem septim climatis in Meridie mensurando, hoc est, usque ad latitudinem quadraginta et octo vel quinquaginta graduum habitabile est secundum delectationem et continue, sicut et nostrum, et forte plus quam nostrum : propter hoc quod ibi est superius solis, et coeli vicinitas plus temperat frigus regionum quae distant ab aequinoctiali per quinquaginta gradus a Meridie, quam faciat in Aquilone : eo quod aux ejus est in Aquilone, et oppositum augis in Meridie.

Quod autem dicitur, regionem illam quae est in meridie, inter Aquilonem et tropicum Capricorni, esse adustam, hoc manifestum est modo quo supra diximus : sed hoc non prohibet quin aliquando possit habitari, quando scilicet sol est in signis Aquilonaribus : tunc enim est eis hyems : et hoc modo etiam nihil prohibet quin homines quartae Aquilonaris possint transire ad homines quartae Meridionalis non impediente exustione solis. Sed quod rumores aliqui ex eis ad nos non pervenerunt, omnino non puto esse verum, cum Homerus jam locutus sit de ipsis, et etiam Lucanus de xirabibus qui in torrida habitant, scribat dicens, quod umbras quas habebant dextras in sua terra, quando se convertebant ad. Orientem in Meridie suo venientes in quartam Aquilonarem vide-

bant ire sinistras : et ideo dicit loquens de eis:

Ignotum vobis Arabes venistis in orbem.

Sed quod raro transeunt, causa est una latitudo deserti interjacentis, sicut scribunt historiographi : hoc enim desertum arenosum, et procellas facit in eo ventus, et est vastam et latum, ita quod spatio septimanarum multarum transiri non potest : et ideo propter ariditatem illius contingit, quod parum scimus de habitantibus ibi. Et quod nuntii Regum et exercitus illuc non transierunt. Sic etiam intelligitur quod dicunt Philosophi, quod nullus invenitur scripsisse aliquid de habitatione illa : tamen Philosophi diversa valde scribunt de hoc : et ideo dicimus sicut nobis videtur, non praeiudicantes aliter dicentibus. In libro enim Meteororum aliquid iterum dicemus de hoc secundum sententias Philosophorum. Sed quidquid ibi dicturi sumus, hoc erit opinionis aliorum : hic autem vere scripsimus opinionem nostram.

Legi ego quamdam causam cujusdam Philosophi, quare non sit transitus a quarta Aquilonari per torridam ad quartam meridianam. Dicebat enim sub torrida ex parte meridiei esse montes de lapide qui dicitur magnes : et est illud genus magnetis talis naturae, quod carnes numanas sibi attrahit, sicut noster magnes ferrum : et propter illos non posse transire. Sed hoc impedimentum non utique esse credo, sed forte in aliquo loco. In descriptione autem facta sub Caesare Augusto, legitur quod nuntios misit Augustus ad reges aegypti et aethiopiae, qui naves et impensas pararent necessarias eis quos miserat ad transeundum : et venientes sub aequinoctiali loca paludosa invenerunt, in quibus nihil diffunditur : et lapidosa quae nec navibus, nec pedibus poterant transire : et ideo sunt reversi negotio non peracto. Quosdam vidi homines qui causam quare non transeatur, dicunt esse inaccessibiles montes praereptos et desertos. Sed mirum videtur, si undique sunt tam inaccessibiles, ut numquam possint transiri. Unde in omnibus credo his verius esse, quod difficilis sit transitus et non impossibilis : et hoc propter.vastam et arenosam eremum, quae adustione solis sterilis est : et ideo sine longitudinis viatione transiri non potest : et hanc esse causam existimo, quare parva est communicatio hominum ultra aequinoctialem existentium in climatibus Meridionalibus, cum his qui nobiscum habitant in quarta Aquilonari.