LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VII.

De limi lationibus partium Europae.

Nunc ad limitationem Europae deducentes stilum, primum nostram Italiam inducamus quae nobilior est caeteris partibus Europae.

Incipit enim Europa a montibus Kyphaeis a flumine Ganai meatisque paludibus quae sunt ad orientem per littus septentrionalis oceani usque in Galliam Belgicam et flumen Rhenum quod est ab occasu. Deinde usque ad Danubium quem et Histrum vocant, qui est a meridie in orientem directus, sicut Ponto suscipitur: huic ab oriente Alovia, Rhutenia, Prurenia, Livonia est: deinde Kria et Gothia, deinde versus meridiem Germania et Allemania, in qua licet multae gentes sint, tamen plurimam partem Suevi te- nent. Residua autem quae sunt a Danubio usque ad Mare Magnum, Messia ab Oriente habet ostia, flumen Danubium : et ab Euro etiam a meridie mare Dapiani, ab austro Dalmatiam, ab occasu Bistriam, a septentrione item primum Danubium fluxum qui de Baviaria et Austria illuc transit : a cirtio autem habet Pannoniam. Messia igitur antiquitus fuit, quae nunc Ungaria dicitur. Tertia autem habet ab oriente Portidis sinum et civitatem Constantini, quae prius Bizantium dicta est, quae et Zanchus, a septentrione habet Dalmatiam, et ibi habet sinum extremum Ponti, ab occasu Africo Macedoniam, a borea tertiam, ab euro Europam et Macedonicus sinum, a meridie Achaiam et Egeum mare, et favonio montes, qui in angustiis Adriaticum sinus est, qui montes sunt contra Apuliam atque Brundusmm : habet autem ab occasu Dalmatiam, a cirtio Dardaniam, a septentrione Ethosiam. Achaia undique prope modum cincta est mare : nam. ab oriente habet Mortuum mare, ab Europa mare Creticum, a meridie Ionium, ab austro et occasu habet Cephaliam et Casiopiam insulas, a septentrione sinum Corinthum, ab aquilone angustum terrae dorsum qui Macedoniae conjungitur, vel potius Arcticum, qui locus Isthmos vocatur, ubi est Corinthus. Hic sunt in arctico non longe Athenarum civitas, et aliae quaedam civitates Graecorum. Dalmatia autem habet ab oriente Macedoniam, ab aquilone Dardaniam, a septentrione Astarn, ab occasu Hystriam. et sinum Lubernicum et Insulas Lubernicas. Pannonia autem Noritus et Rena habent ab oriente Messiam, a meridie Histriam, ab africo Alpes aspentinas, ab occasu Galliam Belgicam, a cirtio fontem Danubii, et limites qui inter Galliam et Germaniam, dirimit, a septentrione habet Danubium et Germaniam. Italiae situs tenditur a cirtio in Eurum, et habet ab africo Tyrrhenum mare, a borea Adriaticum sinum maris. Continentia terrae contigua est ubi Alpium obicibus angitur, qui a Gallico mari su-

per Liguricum exsurgunt. Hic incipiunt Narbonensium fines, deinde Gallia Retia : sed se dividunt in sinum Hiberni cum.

Gallia Belgica ab oriente habet limitem fluminis Rheni, et Germaniam, ab euro Alpes Appenitias, a meridie provinciam Narbonensem, ab occasu Oceanum Britannicum et insulam, quae nunc Anglia vocatur. Gallia Lugdunensis ducta est per longum et angustum inflexa. Aquitaneam enim provinciam semicingit: ab oriente aut habet Galliam Belgicam, et a meridie provinciam Narbonensem in parte ubi Arelas civitas sita est, ubi mari Gallico Rhodanus fluvius influit. Narbonensis provincia pars est Galliarum, habet ab oriente Alpes Captias, ab occidente Hispaniam, a cirtio Aquitaniam, a septentrione Lugdunensem Galliam, a meridie mare Gallicum, quod est inter Sardiniam et insulas Baleares : habet etiam in fronte qua Rhodanus in mare exit in suas decadas. Aquitania provincia obliquo cursu Liguris fluminis, qui ex plurima parte terminus ejus in orbem agit tur. Haec actio Oceanum habet qui sinus Aquitanicus vocatur, ab occasu Hispanias, a septentrione et oriente Lugdunensem, a septentrione et meridie Narbonensem provinciam contingit.

Tota autem terra quam nunc describemus. est figurae trigonae, circumfusa Oceano mari quantum ad nostram habitabilem, qui conus ex arcubus et non ex rectis lineis componitur, licet areae angulorum non tendant omnino in conum. Hujus autem figurae trigonae areae angulus prior respicit orientem habens a dextris provinciam Aquitaniam, et ingreditur a dextris Baleari cirtio mari Narbonensium sinibus coarctatus. Secundus autem angulus incedit ubi Regitentia civitas sita est, et altissimam terram Galatiae, et inter villas, quae memoria non sunt dignae, dirigitur ad insulam Britanniae. Tertius angulus est quo Gades insula in Africam tendit, et Atlantem montem interjecto simul prospicit.

In hac area Hispania minor incipit ab oriente ex Pyraenois Alpibus a parte septentrionali usque ad Gatados ad Turchos atque per varticos directa, et Orientanos quos habet in occasu. Post in occasu Magni Maris littore Carthago terminatur. Hispania minor habet ab oriente Barutos Celtiores et Orientanos, a Septentrione autem Oceanum, a meridie Gaditanum Oceanum fretum : inde in mare quod Tyrrhenum vocatur, emittitur.

Et quoniam Oceanus habet insulas plures quarum principaliores sunt Britannia, sive Hibenia, Anglia, bonum est de situ earum aliquid dicere breviter. Britannia igitur sive Anglia Oceani insula per boream in longum extenditur, habetque a meridie Gallos : cujus proximum littus micantibus civitas apparet quae ab aliquibus Euparticus vocabatur: unde has partium anterius quae in Flandria sunt, prospectans in austro, ubi sunt Vapri Bachobi. Haec insula longe fluit per miliaria octingenta, et in lato ducenta : unde autem in oriente quod patet, Ortodas insulas habet, ut dicitur, triginta duas, quarum plures desertae sunt, et plures inhabitantur : et est ibi frigus et tenebrae sunt, in quibus dicitur quod una est inhabitabilior omnibus aliis, quae, dicitur insula Thule, quae multum distat ab aliis, et vix ab hominibus est visa.

Hibernia autem insula inter Britanniam et Hispaniam longiorem ab Africo inde per situs porrigitur, cujus partes priores intentae tam Tabrico Oceano, Britanniam Galliae civitatem ab africo sunt in. terminum occurrentem spatioso intervallo procul exspectat ab eo praecipue promontorio ubi stellae fluminis ostium est, ubi Aburri et Lucca consistunt : et etiam prior Britanniae spatio angustior coeli solis tempore magis utilis Astororum gentibus colitur : huic et Monamia insula proxima eidem, et ipsa spatio non parvo solum habet commodum, et communiter Astororum gentibus habitatur, et in his Europae fines terminantur.