LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT III.

De diversitate accidentium eorum quae generantur secundum determinatas diversitates.

Ex superius autem habitis, facile cognoscitur de generatis in locis determinatis secundum dictos modos. Videmus enim ea quae in locis calidissimis nascuntur, esse calidissima et nimia siccitate rugosa, sicut grana piperis, et nigra multum propter ipsorum caliditatem, sicut sunt aethiopes, quorum primum semen generationis calidum est, et matrix mulierum calida et sicca, et decoquit semen conceptum decoctione fortissima, et nigrescunt corpora eorum propter corporis adustionem : educit enim calidum ipsorum humidum subtile, et adurit terrestre grossum quod permanet, et generat nigredinem : et terrestria membra . quae sunt in eis, sicut ossa, fiunt albissima, sicut apparet in dentibus eorum. Et caro eorum sanguine infusa est, sicut sunt carbones accensi, sicut apparet in linguis et faucibus eorum quando ora aperiuntur. Et habent ora prominentia propter calidum acuens os eorum, et oculos eorum ex calore ac venas et panniculos habent rubentes. Et quia corpora eorum sunt calidissimo aere circumdata, necesse est, quod sint porosa et sicca : eo quod evaporat continue ex eis humidum : propter quod sunt levia et agilia corpora eorum. Et quia cum humore etiam educuntur spiritus eorum, ideo efficiuntur corda eorum timida et frigida multum paucos humores habentia. Propter quod naturaliter febres non timent multum, eo quod natura sibi conscia est, quod non est materia multa in eis humoris corrupti. Et hi tales citissime senescunt propter naturalis virtutis defectum, quae cum spiritu evaporat, ita quod aetas eorum est triginta annorum : et tunc sunt series et deficientes : et quia corpora rara habent, evaporat humidum propter loci calorem, ut diximus, et remanet terrestre combustum siccum : quod si levo est et ebulliens, facit choleram rubeam : et si est adustum innaturale, tunc facit choleram nigram : et his duobus humoribus praecipue abundant corpora aethiopum plus quam phlegmate et melancholia naturali. Quia vero corpora calida calore loci semper laxa sunt et rara, et ideo membra partus mulierum laxa sunt et mollia valde : propter quod facile pariunt mulieres eorum, licet propter siccitatem et debilitatem matrices earum non de facili concipiant. Operationibus autem animalibus qui sunt sub aequinoctiali, vigent propter subtilitatem spirituum, et plus in inveniendo propter calidum movens et acumen spirituum eorum. Cujus signum est: quia praecipui Philosophi in India fuerunt, et praecipue in mathematicis et magicis propter fortitudinem stellarum super climata illa super quae perpendiculares radios projiciunt planetae. Hoc tamen est in climate primo sub aequinoctiali, et non sub secundo quod est sub Cancro, propter caloris intemperantiam quam supra ostendimus : quia aethiopes nigerrimi leves quidem sunt corpore, et fatui mente propter defectum et evaporationem spiritus animalis. Siccitas autem et caliditas etiam est in causa, quare pili eorum sunt pauci

et crispi ad modum granorum sinapis. Licet autem hujusmodi nigri aliquando nascantur in aliis climatibus, sicut in quarto et quinto, tamen nigredinem accipiunt a primis generantibus qui complexionati sunt in climatibus primo et secundo, et paulatim alterantur ad albedinem quando ad alia climata transferuntur.

E converso autem Gothi et Daci ex parte Occidentis, et Solavi ex parte Orientis, nati in fine alicujus climatis et ultra sunt albi propter frigus complexionale ipsorum : et quia corpora eorum porosa non sunt, et locus eorum est frigidus et constringens corpora eorum, remanet humidum multum in eis. Et hoc auget corpora eorum et facit ea carnosa et phlegmatica : quia cum vapor in loco digestionis generatus, evaporare non possit propter corporis et pororum constrictionem, reflectitur ad stomachum, et facit in eo humorem aqueum, sicut in olla fervente reflectitur fumus ad operculum, et convertitur in. aquam, et distillat in ollam ex qua fumus est elevatus : et efficiuntur corpora eorum spissa : et ideo ventres eorum sunt calidi, et digestio bona in eis, et corpora solida. Propter quod constricta sunt membra partus mulierum eorum et durae carnis : et ideo difficulter pariunt, et multae ex eis in partu periclitantur propter corporum eorum scissuram. Et quia frigus constringit meatus et venas, et tunc cum hoc exprimit id quod est in eis de sanguine, ideo mulieres Aquilonares raro emundantur a sanguine menstruo, et frequenter sanguinem emittunt de naribus : propter quod eas raro concipere pronuntiaverunt Philosophi.

Sed hujus nos videmus instantiam in mulieribus Germanicis, quae multum concipiunt fere ultra omnes mulieres, et difficillime pariunt, et raro a menstruis emundantur plures earum. Quod absque dubio ideo contingit, quia frigus loci et constrictio corporum eorum impedit evaporationem spirituum et humoris : propter quod virlus carum fortis semper manet, et illa facit eas concipere mul- tum : et quando non perfecte sunt emundatae a menstruis. Et haec etiam causa est, quare corpora earum calida sunt vehementer : et ideo sunt audaces, quia calor semper abundat sanguine et spiritu. Propter quod (quasi natura sibi conscia) multum timent febres, quarum in eis magis in humoribus est abundantia : et non ita timent vulnera : eo quod natura prodiga est sanguinis in eis, cujus multam habent abundantiam. Et sunt pili eorum multi et plani et non crispi. Operationes autem eorum animales non vigent propter spissitudinem corporum eorum : est enim humor in eis piger, et spiritus non obedit motui et receptioni formarum animalium. Sunt igitur tales hebetes et stolidi : nec hoc fit ex studii exercitio, sed quando moventur, multum durant et efficiuntur multo meliores post exercitium. Hujus autem signum est, quod communitas populi Mediolanensis semper studet circa leges et studia liberalia et artes, de quibus non multum curat populus Dacus et Scl avorum.

Propter quod jam quartum elima et vicinum sibi quintum laudabilia sunt, quae media sunt inter istas excellentias, habentia laudabiles utriusque gentis proprietates medias, secundum quod unicuique facile est indagare qui scit medium constitui ab extremis. Est autem istorum longa aetas et operationes tam naturales quam animales laudabilissimae, et mores boni, et studia laudabilia, nisi ex consuetudine ducantur ad prava. Mores autem Aquilonarium lupini sunt propter cordium eorum calorem. Leves autem sunt nimis Meridionales. Medii autem inter hos facile colunt justitiam, et fidem servant, et pacem amplectuntur, et hominum diligunt societatem. Propter quod Vitruvius architectus dicit diutius permansisse regnum Romanorum quam alia regna: quia ut medium expositum fuit inter Meridionales qui acumine ingenii et rationis multa machinantur, et inter Aquilonares qui ferocitate attentant temere, habentes contra Aquilonares au-

daciam, et contra Meridionales studium senatus et sapientiam : et sic per eadem obvians utrisque per quae tam isti quam illi regnum Romanum labefacere quaerebant.