LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IV.

De accidentibus generatorum ex diversitate accidentium locorum.

Sicut autem quidam locorum per accidens differant ex montibus, vel maribus, vel nemoribus, vel paludibus, vel aliis accidentibus, sicut supra digestum est : ita differunt etiam ea quae in eis nascuntur et corrumpuntur. Nati enim in locis lapidosis planis frigidis et siccis, fortissimi sunt et ossei in membris, juncturas habentes valde opertas, et sunt statura proceri, diligentes bellum, durantes in bello, et habentes membra nodosa, et sunt morum indomabilium, et sunt saxei homines, et proportionabiliter sunt alia quae nascuntur in terris eorum. Si autem sunt loca humida et frigida, sunt nati in loco illo pulchrarum facierum, planas lineas in faciebus habentes, et juncturas habent valde occultas, et sunt carnei multum et pingues, et non multum longi, et laxatur frequenter venter eorum, et sunt audaces propter fumum cordis multum : sed cito laxantur in labore, et ideo non sunt acres in bellis : albi sive flavi multum in colore existentes, et sunt in concupiscentiis foeminarum propter calorem ventris eorum et humorem :

quae duo faciunt ventositatem faeminalem, quae facit rigescere membra genitalia. In locis autem calidis et siccis habitantes sunt, sicut Meridionales, sibi proportionati in calore et siccitate. Et habitantes in locis calidis et humidis, sicut homines quarti climatis, in quantum sibi proportionantur. Sed habitantes in montibus frequenter nodosa et strumosa habent colla et guttura propter aquam talem in eis phlegmaticam, superfluitatem generantem.

Et habitantes in eo loco qui detectus est ad. Oriens, et tectus est ad. alias mundi partes, optime habitant quando non fuerint multum Aquilonares, vel multum Meridionales : quia super illos statim oritur sol, et ventum purum movet super eos, et radii solis temperant frigus ejus, et subtiliant aerem ejus : et ideo domus eorum fenestras magnas et amplas debent habere versus Orientem, quae statim mane diluculo sunt aperiendae.

Sed e contra habitantes in locis detectis ad Occidentem et clausis ad alias mundi partes male habitant : et fenestrae in domibus eorum non sunt faciendae versus Occidentem, sed claudendae multum : quia sol occidens recedit ab eis subito, et non subtiliat aerem eorum : et ventus fortis praecipue de nocte venit super eos : eo quod sol occidens impuritatem aeris et nebularum propellit ad horizontem hemisphaerii quod relinquit : et illa sic expulsa facit aerem turbulentum et ventum malum et nocivum.

Hi vero qui detecti sunt ad Meridiem et non ad alias mundi plagas, sunt qui male habitant propter ventum turbulentum calidum humidum pestilentum : et quia pori illorum aperti sunt propter calorem Meridianum, talibus utendum est vestitu, ne ventus ad medullas eorum penetret : et obstruendae sunt eis domus a Meridie forti obstructione.

Qui autem deteguntur ad Aquilonem obstructis aliis mundi partibus, sunt homines durae carnis valde et glandulosae, et spermata eorum sunt eflicacia valde ad filiorum generationem, et corpora eorum non faciliter mutantur ab accidentibus extrinsecis, et sunt illi quos acumina medicinarum et praecipue scamonea minime laxant, eo quod in corpora eorum minime possunt penetrare. Econtra autem multum laxant eos qui sunt in Meridie tales medicinae, eo quod laxas et molles habent carnes.

Quod autem diximus de hominibus, probabiliter est in aliis animalibus et plantis et lapidibus : eo quod omnia in loco generata, a locis (sicut saepe diximus) contrahunt naturales proprietates. Cujus signum est, quod ursi in locis frigidis et humidis, et lepores in locis multum humidis et multum frigidis et siccis sunt albi coloris, cum. in aliis climatibus tendant ad nigredinem, vel sunt flavi coloris.

Est autem in omnibus dictis generatis advertendum, quod ea quae dicta sunt, virtutem habent secundum calorem vel frigus et siccitatem et humiditatem generaliter in loco diffusa. Si enim contingit in quocumque climate calido frigiditatem ad locum unum congregari et ibi aliquid generari, hoc erit frigidissimum, plus habens frigiditatis quam si generatum esset in loco frigido : quia, sicut diximus in libro Meteororum, frigiditas per expulsionem ad locum unum congregata, multiplex est ad frigiditatem in loco frigido generaliter expansam et diffusam. Similiter autem est de caliditate si ipsam expelli in loco frigido contingat : tunc enim generatum in illo loco in quem expellitur dicta caliditas, calidissimum erit et calidius, eo quod generatur in climate calido, sicut patet in cicuta aquatica quae calidior est quam alia : eo quod frigus expansam omnem in circuitu caliditatem in loco generationis ejus expellit.

Tales igitur locatum habet ex loco proprietates et naturas : similes autem his ex dictis cognosci poterunt.