LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT XI.

De diversitate temperamenti climatum.

De natura autem horum septem climatum intelligendum est, quod duplex est in eis temperamentum, et duplex excessus : est enim excessus in calidissimo et frigidissimo, et sic calidissimum est sub torrida, et frigidissima habitatio est post septimum elima. Et quantum ad hoc per aequidistantiam temperamentum est in climate quarto. Et hanc puto ego esse temperaturam simpliciter mundi, et non quoad complexionem alicujus animalis in singulo. Et ideo potest bene esse, quod elima quartum temperatum sit simpliciter, et non sit temperatum complexioni asini, vel bovis, vel alterius magis calidi vel frigidi quam sit calor vel frigus climatis quarti.

Est autem alia temperatura inter duo calidissima, sicut diximus supra, quorum calidissimorum unum est sub tropico aestivo, et alterum sub hyemali : et tunc temperatura erit sub aequinoctiali. aequaliter ab utroque distante : et hanc quidem temperaturam Avicenna et quidam alii vocari simpliciter temperaturam dicunt, eo quod nullus in mundo locus adeo sit temperatus, sicut locus qui est sub aequinoctiali. Quod ita esse ego non consentio : quia temperatura illa non est inter contraria, sed. potius inter duos excessus ejusdem qualitatis, et ideo locus medius, sicut et superius diximus, non esse temperamentum secundum calidum et frigidum, sed potius remissior in calido inter alia duo loca : locus autem medius inter calidissimum et frigidissimum est temperatum frigidum et calidum, et ideo est delectabilis.

Est autem dubitatio quaedam de his quae dicta sunt, utrum scilicet locus quarti climatis sit temperatus inter habitabilia ? quoniam excedens in frigidissimo, non est elima septimum, sed potius locus inhabitabilis sub aquilonari. Similiter excedens in calidissimo non est locus sub aequinoctiali et citra parum in latitudine primi climatis, sed potius sub tropico, quae latitudo est semicircularis. Medium igitur per aequidistantiam acceptum inter frigidissimum quod est latitudinis nonaginta graduum, vel parum minus, et inter calidissimum quod est latitudo viginti quatuor graduum, videtur quod est latitudinis amplius quam quadraginta graduum : et hoc est sextum et septimum elima : illa igitur videntur magis temperata quam quartum elima. Cujus etiam indicium videtur esse, quod homines illorum climatum pulcherrimi sunt corpore, et procerae et pulchrae staturae, et venusti coloris, cum homines quarti climatis parvi sint et fusci. coloris : ubi enim complexio hominis maxime convalescit, illud videtur magis congruere homini ad habitandum. Convalescit autem magis ubi pulchriores generalius et fortioris et procerioris staturae sunt homines ; et hoc est in sexto et septimo climate, sicut apparet: locus enim qui magis congruit hominis complexioni, videtur esse temperatior simpliciter, cum homo sit magis aequalis temperatae complexionis inter alia quae generantur ex contrariis : eo quod ejus complexio magis accedit ad medium, et recedit ab excellentiis contrariorum. Ad hoc videtur facere quarti climatis calor maximus in aestate, et diminutio pluviarum : si enim esset temperatum simpliciter, ut inquiunt Philosophi, tantus in eo esset excessus frigoris in hyeme, quantus est excessus caloris in aestate : etoppositum hujus experimur ad sensum : quia excedit in ipso calor aestatis, et non excedit in eo frigus : et secundum has rationes temperatum hyeme videtur esse temperatum elima sextum, in quo nec sentitur excessus caloris in aestate, nec frigoris in hyeme.

Ad haec autem omnia dici convenit, quod in veritate temperamentum simpliciter magis est in actu calidum quam frigidum, eo quod frigidum est qualitas mortificativa : et sic enim secundum excessum est destruens motum generationis et vitae: et ideo temperamentum non accipitur inter duo extrema, quorum unum sit frigiditatis mortificantis, et aliud caliditatis adurentis : sed potius frigus complexionale tarde movens est in parte una, et calidum minus exsiccans est in parte altera : et quoad hoc a Philosophis est determinatum, quod quartum elima est temperatissimum. Proceritas autem humanorum corporum et carnositas et pulchritudo sunt causata ab humore frigido non habente calidum quod sufficienter moveat, nec habente calidum quod sufficienter sit mobile : sed potius humores talium sunt spissi et quasi congesti: nec consumitur in eis ali-

quid : et ideo sunt magis ex aliqua malitia frigidae complexionis, sicut nos in sequenti distinctione ostendemus : bene enim consentimus, quod corpus hominis magis est inter corpora composita temperatum : sed haec temperatura si bene et subtiliter consideretur, est in quarto climate.

Nec impedit hoc quod objiciunt de calido excedente in aestate, cum frigus non excedit in hyeme : quia jam ostendimus actu calidi sensibilis esse actum vitae et motum sine quo nihil commisceri nec vivere potest: et ideo ubi est intemperamentum frigoris, non est elima temperatum : sicut nec id quod habet aequaliter frigoris, sed potius id. quod habet plus caloris quam frigoris, et non excedit in calore.

His habitis, adhuc advertendum est differentem esse naturam istorum climatum in cujuslibet medio et extremis. Est autem haec differentia diversimode accipienda in diversis : quoniam primi climatis extrema regio quae aequinoctiali subditur, est temperatior quam media regio ipsius : et media regio ipsius est temperatior quam extrema quae secundum elima attingit. Secundi autem climatis prima linea quae continua est primo climati, temperatior est quam media, et media temperatior est quam extrema quae tertio climati continuatur.

In omnibus autem his climatibus extremitates Meridionales calidiores sunt, et Aquilonares sunt frigidiores : medium autem in quolibet eorum habet secundum naturam quoddam illius loci temperamentum: est enim medium in ipsis acceptum sicut in virtute morali : quod enim in moribus uni est parum, alteri est multum : et quod urii est medium, alteri est extremum. Et similiter est in locis secundum climata distinctis : quod enim urii est extreme frigidum, alteri est extreme calidum : vel forte plus quam extreme frigidum, secundum diversas operationes climatum ad invicem, et secundum quod generata secundum bonam habitudinem existentia in uno climate, corrumpuntur in alio.

Est autem et adhuc ali a causa diversitatis naturae climatum : cum enim terra sit figurae rotundae, sicut in libro Coeli et Mundi habuimus, stellae quae radios suos projiciunt super terram, non projiciunt eos super alterum : quoniam stellae Aquilonares radiant super climata ultima, et non super prima. Stellae vero Meridionales radiant super prima, et non super ultima : et cum stellarum illarum lumina sint diversarum naturarum, sicut in libro Coeli et Mundi diximus, oportet quod climata irradiata ab ipsis, efficiantur diversarum naturarum.

Est autem eodem modo dissimilis latitudo regionum Aquilonarium, praeter hoc solum quod elima primum et secundum illius regionis sunt calidiora quam nostra propter brevitatem diametri solis conversam ad signa Meridionalia, sicut diximus supra.

Et haec quidem de medietate distinctionis terrae in nostro hemisphaerio quantum ad praesentem spectat intentionem sufficienter dicta sunt. De diversitate enim temporum eorum in hyeme et in aestate, et de diversitate umbrarum quae projiciuntur ab horoscopis ipsarum, astronomiae proprium erit determinare.