LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VI.

De distinctione terrae per loca habitabilia et non habitabilia.

Est autem duplex habitabilis terrae diversitas ex habitudine comparationis terrae ad coelum. Una quidem quae distinguit terram totam in quinque plagas sive zonas, quas ponit Plato et Pythagoras et Homerus et plures alii auctores. Alia autem penes quam climatum secundum latitudinem ab aequinoctiali est distinctio. Et de prima quidem loquemur prius, ostendentes quidquid de hoc tradiderunt Antiqui, et rationabiliter dicta accipiamus in his. Est autem tractatio Pythagorae et Homeri et praeter eos omnium qui in aegypto philosophati sunt, sed et apud Latinos Ovidii et multorum aliorum, terram totam dividi in quinque zonas coeli, quarum tres ponunt inhabitabiles, et duas tantum habitabiles esse voluerunt, quarum mediam vocant perustarn sive torridam : et hanc dicunt esse partem terrae quae supponitur spatio quadraginta octo graduum fere quod est inter duos tropicos, inter quos est via solis : declinat enim sol versus Aquilonem. versus tropicum aestivalem fere per viginti quatuor gradus, et per tantumdem declinat ad Meridiem versus tropicum hyemalem. Et quia via solis directe est super spatium illud bis in anno, dicunt quod ibi reflectitur radius ejus in seipsum, propter quod combustivus est, et facit partem illam inhabitabilem ex nimio calore. Dicunt etiam quod mare salsissimum spatio illi supponitur, et facit locum magis inhabitabilem, et salsissimum esse dicunt propter multum terrestre combustum immixtum eidem. Locum autem ex mari inhabitabilem dicunt : quia reflexio radii in se refricati et clarissimi fit ad littora per circuitum talis maris, quae reflexio multiplicat calorem in littore, et incendit littus, et facit ipsum habitationi non congruum. Duas autem suppositas regiones inhabitabiles esse dicunt propter frigus : eo quod nimis elongatae sunt a via solis ad quas radii solis non veniunt nisi oblique valde, et non faciunt angulum in ipsa nisi hebetem et obtusum valde : vel forte contingunt loca illa tantum : et ideo nullius effectus vel parvi valde effectus sunt in locis, illis : et ideo mortificans frigus est in locis illis, et humorum locorum illorum congelationes commisceri non possunt ad complexionem vivi alicujus constituendam. Propter quod venti venientes a nostro polo frigidi sunt valde et sicci : eo quod humidum congelatum ejus commisceri non potest.

Quantitates autem illorum duorum locorum esse dicunt diversimode : quidam enim tradiderunt spatium hoc frigidum a septimo climate totum spatium versus Aquilonem : et tunc oporteret, quod esset spatium illud ab utroque polo versus tropicum utrumque quadraginta duorum graduum : quia latitudo septimi climatis est quadraginta et octo graduum, et tota latitudo quae est ab aequinoctiali ad alterum polorum, est nonaginta graduum : et ideo de ipsis quadraginta et octo gradibus septimi climatis remanerent quadraginta duo de latitudine regionis inhabitabilis. Cum autem viginta quatuor fere gradus sint inter aequinoctialem et tropicum alterum : remaneret ergo habitabi-

lis circa tropicum versus polum viginti quatuor graduum : et haec esset latitudo habitabilis inter torridam et frigidam versus quemcumque polorum. Haec igitur est divisio terrae habitabilis et non habitabilis secundum dicta Antiquorum.

Est autem hujusmodi dubitatio magna de torrida, utrum ipsa sit secundum totum inhabitabilis, sicut Antiqui videntur tradidisse. Videtur autem Pythagorae, Platoni, et Democrito, et sociis eorum, quod totum hoc spatium sit inhabitabile propter quinque rationes, quarum prima sumitur ex dispersione radii solis super illa loca incidentis. Cum enim omnis radius incidens reflectatur ad parem sive aequalem angulum, oportet necessario, quod radius incidens alicui terrae perpendiculariter in seipsum reflectatur : in seipsum autem reflexus radius causat adustionem, sicut probatur in Prospectivis. Cum igitur radius solis cuilibet loco terrae qui est inter duos tropicos bis in anno perpendiculariter incidat, oportet quod adustionem bis in anno perficiat per quam torridam reddit, et non congruam complexionatis et commixtis habitationem . Secunda ratio quae fortior est inter omnes, est quod circulus signorum arcus est, et chordae ejus parvae juxta puncta quae attingunt duos tropicos. Viginti enim gradibus ultimi Geminorum parum distant a viginti gradibus Cancri : et si ducerentur chordae a gradibus Geminorum ultimis ad gradus Cancri primos sibi mutuo per comparitatem respondentes, essent chordae breves, quae subtenduntur arcubus sphaericis : eo quod circulus signorum ibi ascendit ab punctum tropici, et descendit ab eodem. Sol ergo quando vadit in gradibus quadraginta dictis, quasi stare videtur in eodem loco, et statu suo continuo exurere terrae habitationem : eo quod sicut una columna radiorum suorum perpendicularitate incidit terrae et exurit eam: reddit igitur eam inhabitabilem. Omni autem eodem modo facit in ultimis viginti gradibus Sagittarii, et viginti primis gradibus Capricorni, quibus accedit et re- cedit ad tropici punctum hyemalis. Incendit igitur etiam ibi habitationem et reddit inhabitabilem. Duo ergo calidissima loca sunt quae sunt sub tropicis duobus : sed inter duo calidissima non est temperatum medium. Temperatum enim medium est inter calidissimum et frigidissimum. Sic igitur nec locus qui est sub aequinoctiali, est temperatus : et sic totum spatium quod est inter duos tropicos, est combustum et intemperatum, et habitationi contrarium sive incongruum : quia sicut dicit Aristoteles in libro de Causis proprietatum elementorum, et nos infra explanabimus, radix habitationis est aequalitas et temperamentum. Istae autem duae rationes sunt fortiores inter rationes Antiquorum torridam esse supponentium.

Adhuc amem inducunt et tertiam, ibi mare dicentes, cui cum radii solis incidunt et stellarum, divaricantur et ex politione et tersione aquae et a frigiditate aquae calor excitatus a radiis solis expellitur ad littora, et comburit, et reddit locum inhabitabilem. Hoc autem mare salsissimum esse dicunt propter multum terrestre combustum ei admixtum. Dicunt etiam constare per speculum concavum, cui si radius incidat perpendiculariter, elicitur ignis : quia reflexio radiorum super aquam maris perpendiculariter facta habitationem reddit ignitam et combustam.

Adducunt etiam quartam ex probabilibus conjecturis objicientes, et dicunt quod nos invenimus loca illa, quorum declinatio est parva a tropico aestivo valde calida in aestate, et quasi intolerabilis caloris : et hyems illorum locorum est tem perata non habens gelu, sicut sunt loca tertii climatis, cujus latitudo est graduum triginta. Si igitur illa loca sunt tam vehementer calida propter unam aestatem quam habent ex sole appropinquante et incedente super Zenith capitum eorum, probabile esset intolerabilis esse caloris terram cui incidit perpendiculariter bis in anno : et ideo esse inhabitabilem.

Quintam autem asserunt rationem ex

conjecturis dicentes, quod omnis complexionari oportet temperatam esse habitationem : et non esse temperatum, nisi inter duo contraria intemperata : et ideo non esse habitationem aliquam nisi inter inhabitabilem propter frigus in parte una, et inhabitabilem propter calorem in parte alia. Sub utroque autem polorum necesse est esse inhabitabilem propter frigus. Necesse est igitur in medio terrae aequinoctialem esse inhabitabilem propter calorem.

Sunt autem Ptolemaei et Avicennae rationes in contrarium. Dicunt enim isti, quod nos videmus multos homines oculis nostris qui habitaverunt inter tropicum aestivum et aequinoctialem : et libri Philosophorum de astris ibi degentium venerunt ad nos. India enim et aethiopia in parte est in illis locis. Et ex hoc constat oportere ibi esse habitationem : multas enim civitates gentis Achim et Indorum et aethiopum in parte constat nobis in climate illo esse. Secundi autem climatis similiter tota latitudo fere inter aequinoctialem et tropicum aestivum existit : cujus latitudo est viginti quatuor graduum, quanta est declinatio solis ab aequinoctiali circulo secundum Ptolemaeum : et sunt in eo multae civitates nominatae, quarum habitatores plures venerunt ad nos.

Est etiam rationabile ibi esse habitationem : cum enim juxta physicorum traditionem sol in obliquo circulo sit causa generationis per excessum, et causa corruptionis per recessum, oportebit ibi potissime esse generationem ubi aequaliter accedit et recedit : est autem hoc sub aequinoctiali : erit igitur ibi potissime generatio et habitatio generatorum.

Amplius accessus solis proximus facit calorem, et recessus facit frigus : est autem medium inter calidum et frigidum temperatum : ergo in medio accessu et recessu loca illa erunt temperata, et sic habitationi congrua.

Amplius stellarum effectus fortissimus est in loco in quo multiplicantur maxime radii eorum. Hoc autem est in viis planetarum. Cum igitur viae planetarum sint inter duos tropicos, erit ibi fortior vis stellarum : vis autem stellarum est in generatione : ergo erit in locis illis potissime generatio : non potest autem esse generatio nisi in loco habitationis generatorum : oportet igitur ibi esse habitationem congruam generatis.

Hic autem inducunt etiam ea quae de imaginibus dicta inveniuntur : haec enim maxime perfecta sunt inviis planetarum, in locis scilicet quae directe et perpendiculariter respiciunt.Ex omnibus igitur his rationibus, multis magnis viris qui ante hoc nostrum opus fuerunt videtur, quod locus ubi torrida esse videbatur, sit habitabilis.

Omnibus autem his rationibus et considerationibus habitis, consentiendum videtur Ptolemaeo et Avicennae, ut dicamus torridam non omnino esse torridam, sed esse habitatam ta m in littoribus maris quod ibi est (et mare Indicum vocatur, quod multos habet adamantes in fundo) quam etiam in insulis maris multis quae ibidem a Philosophis esse describuntur. Sed distinguendum est, quoniam sub tropico aestivo propter rationes superius inductas non oportet esse continuam et delectabilem habitationem, sed est aliquando delectabilis, et aliquando laboriosa. Sed sub aequinoctiali qui est sub medio regionis illius, quae torrida vocatur, et continua et delectabilis est habitatio : quia licet radius solis bis in anno ibi reflectatur in seipsum, eo quod illi loco perpendiculariter incidit, non tamen diu figitur in eodem loco : quare circulus solis ibi. est extensus, et quasi recte recedit ab aequinoctiali, nec rursum accedit ad ipsum nisi interpositis quatuor signis ad minus : et ideo calor accessus ejus non figitur circa locum unum, et ideo nullum locum. incendit : et intervenit magnum tempus inter calorem solis quem facit accedendo, et eum quem facit in secundo accessu. : propter quod unus calor alium in loco non invenit: et ideo calor ibi non multiplicatur. Nec est verum quod inter

duo calidissima nullum sit temperatum : quia recessus solis causat frigus ex victoria inferiorum elementorum, causatum : et ideo licet frigus non sit ibi in summo, est tamen ibi ut temperans extreme calidum .

Et ideo dixerunt quidam Philosophi locum illum temperatissimum omnium locorum, cui tamen dicto eorum non puto esse consentiendum. Sed dicendum, quod temperatissimum necesse est esse eorum locorum, qui sunt inter duos tropicos, et congruum plus complexionibus eorum qui in regione duorum primorum climatum nascuntur, nisi forte per accidens aliquis ibi locus ex motibus temperetur : sed de hoc accidente dicemus inferius. Sicut autem diximus non esse continue delectabilem habitationem sub tropico aestivo, ita consentimus et non esse continue delectabilem habitationem locis illis in insulis illius maris et in littoribus, sed tempore quo sol perpendiculariter incidit locis illis, aut in subterraneis erit habitatio, vel recedendum ad tempus usquequo sol loca illa respiciat oblique.

Et haec est de locis illis traditio Avicennae et Ptolemaei in libro de Divisione locorum habitabilium. Ad ea autem quae inducta sunt, facilis est determinatio per ante dicta.