SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Postquam apostolus ostendit charitatem esse adeo necessariam, quod sine ea nullum spirituale donum sufficiat ad salutem, hic ostendit eam adeo esse utilem et efficacis virtutis, quod per eam cuncta opera virtutis implentur. Et primo praemittit duo quasi generalia; secundo subiungit in speciali virtutum opera, quae per charitatem complentur, ibi charitas non aemulatur, etc..

Circa primum duo facit. Nam omnis virtus consistit in hoc quod aliquis in operando bene se habeat in sustinendo mala, vel in operando bona.

Quantum ergo ad tolerantiam malorum, dicit charitas patiens est, id est facit patienter tolerari mala. Cum enim homo diligit aliquem propter eius amorem, de facili tolerat quaecumque difficilia; et similiter qui diligit deum, propter eius amorem patienter tolerat quaecumque adversa. Unde et Cant. VIII, 7 dicitur: aquae multae non poterunt extinguere charitatem, nec flumina obruent eam.

Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet.

Quantum autem ad operationem bonorum, subdit benigna est; benignitas autem dicitur quasi bona igneitas, ut scilicet sicut ignis liquefaciendo effluere facit, ita charitas hoc efficit, ut bona quae homo habet, non sibi soli retineat, sed ad alios derivet, secundum illud Prov. V, 16: deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Quod quidem charitas facit. Unde I Io. III, 17 dicitur: qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas dei manet in eo? unde et Eph. IV, 32 dicitur: estote invicem benigni et misericordes. Et Sap. I, 6 dicitur: benignus est spiritus sapientiae.

Deinde cum dicit charitas non aemulatur, etc., proponit in speciali virtutum opera, quae charitas efficit, et quia ad virtutem duo pertinent, scilicet abstinere a malo et facere bonum, secundum illud Ps. XXXIII, V. 15: declina a malo, et fac bonum, et is.

C. I, 16 s.: quiescite agere perverse, discite benefacere.

Primo ostendit quomodo charitas facit omnia mala vitare; secundo quomodo facit omnia bona efficere, ibi congaudet autem veritati, etc..

Malum autem efficaciter non potest homo deo facere, sed solum sibi et proximo, secundum illud iob XXXV, 6: si peccaveris, quid ei nocebis? et postea subditur: homini qui similis tui est, nocebit impietas tua. Primo ergo ostendit quomodo per charitatem vitantur mala, quae sunt contra proximum; secundo quomodo vitantur mala, quibus aliquis deordinatur in seipso, ibi non inflatur, etc..

Malum autem quod est contra proximum, potest esse in affectu et in effectu.

In affectu autem praecipue est, cum per invidiam quis dolet de bonis proximi, quod directe contrariatur charitati, ad quam pertinet quod homo diligat proximum sicut seipsum, ut habetur Lev. XIX, 18. Et ideo ad charitatem pertinet, ut sicut homo gaudet de bonis propriis, ita gaudeat de bonis proximi. Ex quo sequitur quod charitas excludat invidiam.

Et hoc est quod dicit charitas non aemulatur, id est non invidet, quia scilicet facit cavere invidiam. Unde et in Ps. XXXVI, 1 dicitur: noli aemulari in malignantibus. Et prov.

C. XXIII, 17: non aemuletur cor tuum peccatores.

Quantum ad effectum, subdit non agit perperam, id est perverse contra aliquem. Nullus enim iniuste agit contra illum quem diligit sicut seipsum. Is. I, 16: quiescite agere perverse.

Deinde cum dicit non inflatur etc., ostendit quomodo charitas facit vitare mala, quibus aliquis deordinatur in seipso. Et primo quantum ad passiones, secundo quantum ad electionem, ibi non cogitat malum.

Ostendit ergo primo quod charitas repellit inordinatam passionem, quantum ad tria.

Primo quidem quantum ad superbiam, quae est inordinatus appetitus propriae excellentiae.

Tunc autem inordinate suam excellentiam quis appetit, quando non sufficit ei contineri in eo gradu, qui sibi est a deo praestitus. Et ideo dicitur Eccli. X, 14: initium superbiae hominis, apostatare a deo.

Quod quidem fit, dum homo non vult contineri sub regula ordinationis divinae. Et hoc repugnat charitati, qua quis super omnia deum diligit. Col. II, 18 s.: inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, etc..

Recte autem superbia inflationi comparatur.

Nam id quod inflatur, non habet solidam magnitudinem, sed apparentem; ita superbi videntur quidem esse sibi magni, cum tamen vera magnitudine careant, quae non potest esse absque ordine divino. Sap. IV, V. 19: dirumpet illos inflatos sine voce.

Est autem principalis superbiae filia, ambitio, per quam aliquis quaerit praeesse; quam etiam charitas excludit, quae potius proximis eligit ministrare, secundum illud Gal. V, 13: per charitatem spiritus servite invicem. Et ideo subdit non est ambitiosa, id est, facit hominem ambitionem vitare.

Eccli. VII, 4: noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.

Secundo, ostendit quomodo charitas excludit inordinationem cupiditatis, cum dicit non quaerit quae sua sunt, ut intelligatur cum praecisione, id est neglectis bonis aliorum. Nam qui diligit alios sicut seipsum, bona aliorum quaerit sicut et sui ipsius. Unde et supra X, 33 apostolus dixit non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Contra quod de quibusdam dicitur Phil. II, 21: omnes quae sua sunt quaerunt, non quae iesu christi.

Potest et aliter intelligi non quaerit quae sua sunt, id est, non repetit ea quae sunt sibi ablata, scilicet in iudicio cum scandalo: quia magis amat salutem proximi, quam pecuniam, secundum illud Phil. Ult.: non quaero datum, sed requiro fructum abundantem in iustitia vestra. Quod tamen qualiter intelligendum sit, supra VI dictum est.

Tertio, ostendit quomodo charitas excludat inordinationem irae, dicens non irritatur, id est non provocatur ad iram.

Est enim ira inordinatus appetitus vindictae.

Ad charitatem autem pertinet magis remittere offensas, quam supra modum aut inordinate vindicare, secundum illud Col. III, V. 13: donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; Iac. I, 20: ira viri iustitiam dei non operatur.

Deinde cum dicit non cogitat, etc., ostendit quomodo per charitatem excluditur inordinatio electionis.

Est autem electio, ut dicitur in III ethic.

Appetitus praeconsiliati. Tunc ergo homo peccat ex electione et non ex passione, quando ex consilio rationis affectus eius provocatur ad malum.

Charitas ergo primo quidem excludit perversitatem consilii. Et ideo dicit non cogitat malum, id est non permittit excogitare quomodo aliquis perficiat malum. Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile, operamini malum in cubilibus vestris. Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

Vel charitas non cogitat malum, quia non permittit hominem per varias suspiciones et temeraria iudicia cogitare malum de proximo.

Matth. IX, 4: ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? secundo, charitas excludit inordinatum affectum malorum, cum dicit non gaudet super iniquitate. Ille enim qui ex passione peccat, cum quodam remorsu et dolore peccatum committit; sed ille qui peccat ex electione, gaudet ex hoc ipso quod peccatum committit, secundum illud Prov. II, 14: qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Hoc autem charitas impedit, inquantum est amor summi boni, cui repugnat omne peccatum.

Vel dicit quod charitas non gaudet super iniquitate, scilicet a proximo commissa, quinimo de ea luget, inquantum contrariatur proximorum saluti quam cupit. II Cor. XII, V. 21: ne iterum cum venero humiliet me deus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt.

Deinde cum dicit congaudet autem, etc., ostendit quomodo charitas facit operari bonum. Et primo quantum ad proximum; secundo quantum ad deum, ibi omnia credit, etc..

Quantum ad proximum autem, homo operatur bonum dupliciter. Primo quidem gaudendo de bonis eius. Et quantum ad hoc dicit congaudet autem veritati, scilicet proximi, vel vitae, vel doctrinae, vel iustitiae, ex eo quod proximum diligit sicut seipsum.

In III Io. V. 3: gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut in charitate ambulas.

Secundo in hoc quod homo mala proximi sustinet prout decet. Et quantum ad hoc dicit omnia suffert, id est absque turbatione sustinet omnes defectus proximorum, vel quaecumque adversa. Rom. XV, 1: debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere.

Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem christi, scilicet charitatem.

Deinde cum dicit omnia credit, ostendit quomodo charitas faciat operari bonum in comparatione ad deum. Quod quidem fit praecipue per virtutes theologicas, quae habent deum pro obiecto. Sunt autem praeter charitatem duae virtutes theologicae, ut infra dicitur, scilicet fides et spes.

Quantum ergo ad fidem dicit omnia credit, scilicet quae divinitus traduntur. Gen. XV, V. 6: credidit Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Credere vero omnia quae ab homine dicuntur, est levitatis, secundum illud Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est corde.

Quantum autem ad spem, dicit omnia sperat, quae scilicet promittuntur a deo. Eccli.

C. II, 9: qui timetis deum, sperate in eum.

Et ne spes frangatur per dilationem, subdit omnia sustinet, id est patienter expectat quae promittuntur a deo quamvis dilata, secundum illud Hab. II, 3: si moram fecerit, expecta eum; Ps. XXVI, 14: confortetur cor tuum, et sustine dominum.