De duodecim modis quibus perficitur commixtio elementorum in locis habitabilibus .
Cum autem sint duae causae et vitae generatarum rerum in locis diversis, una scilicet terminans quae est calor, et altera quasi materiam dans quae est humidum seminale : sed quod haec duo ex locis variantur, sic necesse est esse variata locata ipsis. Frigidum quippe mortificativum est per se : et ideo oportet ipsum esse victum in omni re quae habet esse et vitam per mixturam. Victum autem non deservit nisi continendo, et constare faciendo humidum per calorem terminatum. Siccum autem mixtura sua tenet humidum ne defluat. Sed hoc quod terminat ad formam humidum essentiale, hic solum dat rei proprium et naturale augmentum. Calor autem informatus virtutibus coelestibus format et terminat ad esse et dat vivere. Propter quod si sciverimus ex loco varietatem calidi et humidi, sciemus universaliter (secundum quod competit huic scientiae) naturas corporum generatorum quas habent ex locis. Habitationis autem nostrae cum sint climata septeni, necesse est esse septem media secundum locum, et quatuordecim excellentias, et sic viginti et uno modis variari corporum natura ex locis habitabilibus quae per latitudinem solum distinguuntur.
Ut autem hoc melius intelligatur, diaimus duas esse cujuslibet rei compositae ex contrariis mixtiones : unam quidem quae est secundum proportionem speciei suae, et alteram quam habet ei loco in quo est perfecta ejus generatio. Illam vero quae est ad speciem, habet communem cum omnibus suae speciei individuis, sicut dicitur unam mixtionem esse contrariorum in homine, et aliam in asino, et aliam in leone, et sic de aliis. Et haec quidem in specie considerata una est. Sed si consideretur secundum esse individui designati in specie, tam multiplex est, sicut est numerus individuorum. Est autem in uno individuo multiplex variatio secundum quod proportionatur individuum ad individuum, quod est melioris compositionis in specie sua, et secundum quod comparatur individuum ad dispositiones in quibus debet esse secundum propriam compositionem, et secundum quod comparatur ad dispositiones in quibus est secundum tempus et locum et coetera accidentia quae impressiones suas relinquitur in ipso. De his autem compositionibus sigillatim tractare pertinet ad librum de Numeris, et ad scientiam libri de Vegetabilibus, et ad scientiam libri de Animalibus. Sed hic tantum considerabimus causas variantes quae accidunt ex locis. Sicut autem diximus, hae varietates sunt viginti et una. Cum enim sint climata septem, quae usque ad intolerabile frigus distinguuntur, erit unumquodque secundum tria variatum, hoc est, secundum extrema et secundum medium, sicut variatur circulus sensibilis secundum tria puncta, Aquilonis, Austri, et secundum centrum. Oportet autem aliam locati proprietatem esse in circumferentiae parte (quae majoris latitudinis est) quam sit in centro vel alia parte circumferentiae, quae minoris latitudinis est. Est enim quilibet circulorum sensibilium qui in communi est horizon climatis quodam suae regionis versum cujus absque dubio omnis alia figura radiorum est super circumferentiae
partes, et alia super centrum : propter quod locata circumferentiae in partibus et in centro, diversa erunt media compositarum, et diversae componentium qualitates. Et hoc licet secundum rei veritatem et secundum rationis convenientiam sit innumerabilibus modis in climate primo, tamen sensibilis variatio non causat nisi res diffusas tantum. Cum autem quilibet horizon sic tripliciter varietur per quadraginta vel quinquaginta stadia, sicut supra digessimus, fiunt intra unam habitabilem unus et viginti modi componentium, quibus elementa diversimode conveniunt in mixtis cujuslibet speciei quae est in climatibus.
Est autem extra hos modos compositio in his locis, quae propter frigus, aut non continue et non delectabiliter, aut etiam omnino sunt inhabitabilia. In his enim oportet esse humidum spissum, et quasi congelatum, et spiritus parum habens : et hoc habet duas secundum omnem modum quo sentiri potest notabiliter unum locum esse superiorem quam alium, quousque veniatur ad illam quae postrema est in latitudinem.
Sic autem est etiam in aliis regionibus intolerabiliter calidis, excepto hoc quod calidum minus et compositioni et vivere et esse repugnat quam frigidum : calidum enim fortasse movens humidum, aqueum, terreum, siccum, non tantum dissolvit et consumit, sed etiam commiscet faciendo unum elevari vaporabiliter in aliud : et cum commixta sunt humidum et terreum, viscositate sua retinent calidum in se, et spirituale aereum : et sic etiam in calidis regionibus perficitur commixtio. Quod non contingit in frigidissimis: quia frigus excellens sistit et abscindit modum evaporationis et comprimit humidum aquae in se, et terreum comprimit, ita quod exprimit ex se humidum si quod in se habet, et sic remanet status simplicium, et impeditur commixtio. Et si est ibi conversio elementorum superiorum ad inferiora, hoc facit frigiditas vincens : et non est qualitas quae facit mixturam, cum unum non faciat transire in aliud, sed potius impediendo mixturam (per hoc quod impedit subtilitatem et ingrossat corpora) et convertit inferiora elementa : et cum illa sint corporum compositorum materia, potius ea quae commixta sunt convertit ad. materiam, quam perficiat aliquam in eis mixturam. Et ideo aliqua generari possunt in torrida. In terra autem inhabitabili nihil penitus generatur, nisi forte sit lapis aliquis qui dominio frigoris constringitur, sive sit terreus, sive aqueus, sicut crystallus. Dictae autem commixtiones licet sint, ut dictum est, numeratae in extremis et in medio, si tamen absolute medium dicatur, quod simpliciter ab extremis magis discedit, est in istis commixtionibus, sicut in praecedenti distinctione habitum est, simpliciter medio modo commixtum quod in medio quarti climatis, et post in primo climate (quod est in extrema linea) venimus, est in medio: et post hoc illud quod est in medio, et excedens in calido id quod est generatum sub linea tropici aestivi, qui est circulus finis Geminorum et principium Cancri, et in tertio climate erit magis temperatum, quod in quarto climate est vicinius : et talis consideratio est in aliis. Si autem natura utriusque climatis in se consideratur, absque dubio est in eo accipere extrema et medium secundum modum qui dictus est : et tunc medium verius habet naturam commixtionis illius climatis cujus est medium quam extrema.
Ex his autem colligitur, quod commixtio quae est generans in septimo climate, est in medio excellenter frigida generatis in quarto climate, et his quae sunt ante quartum elima, quae sunt minoris latitudinis quam ipsum : et si transferantur illuc, corrumpuntur in ipso. E converso quae sunt in medio climate quarto vel alio quod est ante ipsum in excessu frigoris, erunt in climate sexto vel septimo : et si illuc transferantur, locus inducit eis corruptionem. Sicut au-
tem dictum est de commixtis in una habitabili, sic intelligendum est de alia : quia de similibus idem est judicium : et eodem modo de inhabitabilibus tam propter frigus quam propter orbem est intelligendum.