LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT I.

De descriptione quartae Orientalis nostrae habitabilis.

Aristoteles ubi tractat de natura longitudinis et latitudinis locorum et locatorum qui ad nos non pervenit integer, ponit orbis quamdam descriptionem, in qua nominat flumina et maria et regiones et quasdam (licet paucas) civitates : quod licet artificiosum non multum sit, tamen ne in aliquo deesse his qui nostra dicta legere cupiunt, videamur, nos brevem orbis mappam huic operi adjunge- mus, in qua primo nostram describemus habitabilem, ostendentes maria ejus, et montes nominatos, et flumina famosiora, et distinctiones et limitationes nostrae habitabilis : deinde etiam tangemus terminos latitudinum septem lineis notabilibus, quae climata discernant, ut ex illis natura et proprietas loci cujuslibet ostendatur. Nec tangemus nomina civitatum nisi paucarum : quia nomina illa mutata sunt, et civitates antiquitus nominatae sunt destructae in magna parte, et novae civitates in aliis partibus sunt aedificatae.

Volumus autem in hac descriptione praecipue imitari descriptionem quae facta est ab Augusto Caesare, qui primus mandavit ut totus orbis describeretur, licet aliqui ante ipsum Imperatores hoc attentaverint, tamen ipse descriptionem perfici fecit per quatuor partes habitabiles mittens legatos, qui orbem metirentur et describerent, cujus Orientales partes descripsit Norodosus quidam Philosophus, Septentrionales autem Theodorus alius Philosophus, Policletus autem sapiens Meridionales descripit partes, Occidentales autem per itineraria sua

Romani sciverunt : eo quod in Occidente praecipue erant dominia et viae eorum. . Facta est autem totius orbis descriptio in annis triginta tribus : et omnis mundi continentia, quae tunc erat, perlata est ad Senatum. Posterius autem aucta est multum et crevit habitatio : et ideo multae sunt civitates magnae, quae tunc non erant.

Incipientes igitur breviter describere orbem, repetimus ea quae dicta sunt, quod errant omnes illi qui habitationem orbis rotundam esse contendunt. Et licet Aristoteles formaverit eam in circulo, non fecit hoc ideo quod velit habitationem rotundam, sed ut in ea signet quatuor puncta Orientis, et Occidentis, et Aquilonis, et Meridiei. Et ideo quando nos describimus partem Meridianam, non intelligimus illam quae continetur ad polum Meridianum, sed illam quae incipit ab aequinoctiali contra circulum Meridianum, qui est medium nostrae habitationis, quasi dividat omnia climata per medium inter Orientem et Occidentem. Per occidentem autem intelligimus continuatam ad mare Oceanum Occidentale. Per Orientem autem partem illi oppositam quae in Orientalem Oceanum est porrecta. Per Aquilonem autem non intelligimus terram quae ad polum arcticum continuatur, sed potius terram versus Aquilonem, quae habitabilis est et tolerabilis frigoris : et haec habitatio quadrangula est inter quatuor arcus, ut diximus supra, descripta et per medium divisa per arcum circuli Meridiani : et hujus quidem haec est figura. Descriptionem autem quam inducimus, et figuram non ponemus, sed continue narrabimus situm orbis, ostendentes quidem in qua parte et quo ordine situm est : et tunc quilibet etiam per se figuram habitationis potest imaginari.

Dicamus igitur primam esse habitationis divisionem in tres partes, Asiam, Africam, et Europam, quamvis Africa hominibus malam praestet habitationem propter eremos et venenatas bestias et accensa loca quae sunt in ea, propter quod etiam eam quidam Europae conjunxerunt, et in duas tantum partes mundum debere dividi contendunt. Hae tamen tres partes simul junctae in quatuor quartas nostram habitationem dividunt, scilicet in quartam Orientalem, et Occidentalem, et duas reliquas, quae sunt. Aquilonaris, et Meridionalis : et harum quartarum nos scribemus habitationem.

Tradunt autem praedicti viri, quod omnis orbis nostrae habitationis habet mediterranea maria triginta, et montana quinquaginta et flumina famosa septem. Provincias autem et gentes infra in loco suo nominabimus.

Ex maribus autem his Orientalis quarta ab Oceano usque ad medium nostrae habitationis habet maria octo, et montes septem, et flumina magna viginti duo. Mare autem primum ab Oriente, est quod dicitur Caspium, deinde Persicum. Tertio autem mare quod vocatur Tyberiadis vel Tybericuni, quarto mare Aspulthenos, quinto mare Rubrum, sexto mare Arabicum quod dicunt sinum Arabicum, septimo mare Caphartium, et octavo Mare mortuum, quod est in Pentapoli regione.

Famosi autem montes regionis ejusdem sunt primus Caucasus, secundus Armenus, tertius Carnes tres, quartus Bina, quintus mons Mediam, sextus Libanus, qui est in Phoenice regione, septimus Caspius vocatur.

Flumina autem sua quae fluunt in ipsa, licet non oriantur in ipsa, Thetidis, Exoas, Sigoco, Eliges, Camestres, Sigodus, Itaspes, Euphrates, Armodius, Carmanta, Carchatiae, Fura, Crisorchos, Tigris, Alibrata, Adropagiter, Aiimalius, Pactolus, Crises, Eleucri, Adonis, Jordanis. Horum autem fluviorum ortus et fluxus, et ubi merguntur, infra descripserunt cosmographi supra memorari.

Fluvius igitur Thetides nascitur ex tribus fontibus in campis Sireicis : et cum illi tres omnes in unum conveniunt, unus efficitur fluvius Terriodus dictus, et fluit

per milliaria octingenta quadraginta duo, et tunc cadit in mare Caspium.

Fluvius autem Exos nascitur de monte Taroeste, et non longe ab ipso in quinque alveos dividitur : et omnes transeunt per Caucasum montem, qui locus Solicantus vocatur : et postea fundunt se omnes isti alvei in flumen quod vocatur Ganges : hic vero eos accipiens fluit in milliaria sexcenta viginti sex, et postea mergitur in Oceanum Orientalem in loco ubi est insula, quae vocatur insula solis. Fluvius vero Sigocon nascitur de monte Caucaso, et geminatur, et facit coronam circa montem Neomatum, et occurrit ei ex una parte ejusdem montis alius fluvius qui vocatur Neficasenes : et juxta quinque flumina quae dicta sunt, occurrit ei fluvius Sempates : et propter quinque flumina torret et rapide transit, ita ut nec illorum aqua, nec istius supervenientis misceri videatur : et omnes iter suum urgentes ad dictam coronam revertuntur, unde sparsi videbantur : et tunc ad unum revertuntur : et ante eos non longe vadit Ganges, cui adjungitur ille qui quinque habet capita, et alius qui ea relinquit. Sigocon autem fluvius in alia parte Caucasi montis natus dividitur primo in octo, et exinde unus collectus in octo divisionibus occurrit ei Ganges et suscipit ipsum : propter quod Ganges ex pluribus fluviis colligitur, qui in superiori parte Sigocon vocatur. Collecti autem omnes isti in Gangem fluvium, fluit Ganges longe in quartam Occidentalis habitationis per milliaria undecies quadraginta tria, et ibi mergitur in Occidentalem Oceanum juxta insulam Sylophantiam.

Fluvius vero Itaspes nascitur in campis Indorum ex tribus fagibus parvis : et quando simul collectus est, inundat per totam Indorum regionem currens milliaria sexcenta et tredecim, et ibidem mergit se Oceano Orientali.

Fluvius Euphrates similiter in campis Indorum nascitur, et discurrens per om- nem provinciam, currit etiam extra versus Syriam milliaria sexcenta duodecim, et mergitur in Oceano Orientali sub Insula quae Hieron vocatur.

Fluvius Armodius in aethiopia nascitur in campis Commagene : currit autem milliaria sexcenta quadraginta octo et recipitur in sinum Persicum.

Fluvius Susa in provincia media nascitur, super quem erat Susis civitas : et primo dividitur induo, et deinde colligitur in unum, et currit milliaria quingenta quatuor, et descendit idem in sinum Persicum.

Fluvius Crisortas nascitur in campis Assyriae de monte Caucaso, et vicinatur ei Tigris fluvius.

Tigris etiam ipse de monte Caucaso nascitur, et est quasi violenta ejus nativitas : natus enim aestivis temporibus sub humo de superioribus aethiopiae videtur currere : et hoc probat cespitis viriditas in loco cursus sui, cum alibi sint arida loca : et ideo latere videtur ibi, et subito oritur : propter quod ortus ejus non certe comprehenditur, eo quod de obscuritate terrae promat. Isti autem ambo fluvii includunt oppidum quod Cordumena vocatur : post ipsum in unum reducti faciunt coronam maximam, ita ut oppida plura intercludant, scilicet Ethiphon, et Seleuciam : evertunt autem simul millia octingenta octoginta tria, et merguntur in sinum Persicum juxta oppidum quod vocatur Euge.

Fluvius Alibostra nascitur ex monte Lysto, currit autem milliaria septingenta viginti septem, et mergitur in Orientalem Oceanum.

Flumina tria quae omnia dicuntur Hitrophatae, ex campis Indiae nascuntur, et currunt milliaria ducenta duo, et festinanter recipiuntur in Oceano Orientali. Fluvius Angis nascitur de monte Arnieno, transiensque per montem Caucasum ad Mesopotamiam pergit : et in illa provincia alius ei jungitur fluvius nomine Picrolus, qui dicitur ex ipso monte Caucaso nasci : et unus fluvius Parthas trans-

euntes eorum cursus multas congregat aquas : et ibi etiam hoc ipsum flumen Euphratis nomen accipit, et exinde se diffundens currit milliaria octingenta, et mergitur in sinum Persicum.

Fluvius Cases nascitur in campis Syriae, et peragrans omnes ejus civitates currit milliaria sexcenta et triginta, et recondit se in Egeo mari in insula Cypri.

Fluvius Adonis nascitur prope Tyberiadem, et currit milliaria octingenta octoginta tria et late diffusum ad mare Adapticum excipit contra insulam Cretam.

Fluvius Jordanis sub Libano nascitur monte, et circum pergit ad locum Tyberiadem, de quo exiens, suo cursu currit ad Sintopolim, quam secans mediam, et exiens diffunditur in Mare mortuum. Iste igitur est cursus fluminum Orientalium superius enumeratorum.

Habet autem haec quarta famosas insulas novem, quae sunt istae, Hypopodes prima, Calbane secunda, Hylephane tertia, Theros quarta, Cypros quinta, Rhodes sexta (et in hac insula Ptolemaeus fecit observationes astrorum), Cytheas septima, Creta octava, Carpatus nona.

Haec eadem quarta habet famosas provincias decem : quarum ista sunt nomina, Persis, India, Isauria, Adonis, quae a fluvio sic vocatur, Phoenice, Mesopotamia, Sina, Palestina, Media, Syria.

Civitates autem famosas habet sexafifinta sex, quae sic vocantur, Bizantium quae est Constantinopolis, Babylonia Egypti, Jerusalem, Antiochia : et hae quatuor sunt principales. Aliae autem Suthia, Seres magnum, Thesaboicha, Tiridd.es Sagoton a fluvio sic vocata, Poliboca, Alexandripolis, Adlenice, Zolce, Place, Tarsis, Taloni, Cropites, Tarmeniae, Obferachiae, Ethergutae, Fasogadae, Ariduum tarti, Stinothei, Gumidease, Salphaniae, Caldaea, Erthiodomo, Ananathei, Sabei, Machae, Persipolis, Anasauge, Susiani, Persis, Sirici, Axluopae, Cacha, Nilibi, Arnei, Alexandria, Commagenae, Palmita,Damason, Joramis, Cliopolis, Appamea, Dapoiii, Laodinae, Bibias, Binthos; Mopsi.

Napanion, Suvae, Thea, Anamarithes , Sebastes, Amphipoli, Foreamuni, Gosmum, Copiis, Mithylenae, Lansachu, Lignido, Corinthus. Hae autem civitates antiquitus sic vocabantur quando fuerunt Graecis primo, et post Romanis subjectae. Postea autem quando a Sarracenis occupatae sunt, plurimae earum fractae sunt, et alias aedificatae aliorum nominum, et quibusdam etiam earum nomina sunt mutata.

Haec autem quarta quinquaginta tres diversitates gentium dicitur habuisse antiquitus sic vocatas, Persas, Graecos, Scythos, Androphagoruin, Isauros,Bessi,Sarraceni, Radii, Hisquicti, Cumi, Siciuschani, Dornicae, Passitae, Parosum, Anartacae, Celemi, Carasini, Massagetae, Paropaoson, Ani, Daciani, Thaumadae, Spicentes, Vanea, Atogan, Atiani, Cretes, Androsi, Arabi, Sichei, Caei, Armodiae, Lichioparagi, Perei, Idumaei, Icomia, Cartiguici, Octissi, Usippi, Guadi, Accaei, Andaei, Pausiones, Anifates, Allabrages, AUaudes, Ruptenii, Tarchoni a quibus Tcutonicos venisse putant, Cebii, Antequini, Cenomanni, Discensos, Nehorbi. Harum autem gentium nomina multa mutata sunt, aut ex bellis, aut depopuiationibus terrarum, aut forte propter novas sectas, et religiones nomina mutaverunt.

Haec igitur de descriptione quartae Orientalis dicta sunt.