SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Supra ostendit apostolus excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum, rationibus sumptis ex parte exhortationis, hic vero ostendit idem rationibus sumptis ex parte orationis: haec enim duo per linguam exercemus, orationem scilicet et exhortationem.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim probat excellentiam prophetiae ad donum linguarum rationibus; secundo exemplis, ibi gratias ago deo meo, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit necessitatem orationis; secundo ostendit quomodo in oratione plus valet donum prophetiae quam donum linguarum nam si orem lingua, etc..

Dicit ergo primo: dixi quod donum linguarum sine dono prophetiae non valet, et ideo, quia interpretari est actus prophetiae, quae est excellentior illi, qui loquitur lingua, ignota vel extranea vel aliqua mysteria occulta, oret, scilicet deum, ut interpretetur, id est, ut interpretandi gratia detur sibi. Col. IV, 3: orantes ut deus aperiat Ostium.

Glossa aliter exponit oret. Orare enim dicitur dupliciter, scilicet vel deprecari deum vel persuadere, quasi dicat qui loquitur lingua, oret, id est ita persuadeat ut interpretetur.

Et sic accipit orare hic Glossa per totum capitulum. Sed non est haec intentio apostoli, sed pro deprecatione ad deum.

Nam si orem, etc.. Hic ostendit quod in orando plus valet prophetia, quam donum linguarum, et hoc dupliciter.

Primo, ratione sumpta ex parte ipsius orantis; secundo, ratione sumpta ex parte audientis, ibi caeterum, si benedixeris, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit rationem ad propositum ostendendum; secundo removet obiectionem, ibi quid ergo, etc..

Circa primum sciendum est quod duplex est oratio. Una est privata, quando scilicet quis orat in seipso et pro se; alia publica, quando quis orat coram populo et pro aliis: et in utraque contingit uti et dono linguarum et dono prophetiae. Et ideo vult ostendere quod in utraque plus valet donum prophetiae, quam donum linguarum.

Et primo in oratione privata, dicens, quod si sit aliquis idiota, qui faciat orationem suam, dicens Psalmum, vel pater noster, et non intelligat ea quae dicit, iste orat lingua, et non refert utrum oret verbis sibi a spiritu sancto concessis, sive verbis aliorum; et si sit alius qui orat, et intelligit quae dicit, hic quidem orat et prophetat. Constat quod plus lucratur qui orat et intelligit, quam qui tantum lingua orat, qui scilicet non intelligit quae dicit. Nam ille qui intelligit, reficitur et quantum ad intellectum et quantum ad affectum; sed mens eius, qui non intelligit, est sine fructu refectionis. Unde et cum melius sit refici quantum ad affectum et intellectum, quam quantum ad affectum solum, constat quod in oratione plus valet prophetiae donum quam solum donum linguarum.

Et hoc est quod dicit: dico quod oret, ut interpretetur, nam si orem lingua, id est orando utor dono linguarum, ita quod proferam aliqua quae non intelligo; tunc spiritus meus, id est spiritus sanctus mihi datus, orat, qui inclinat et movet me ad orandum. Et nihilominus mereor in ipsa oratione, quia hoc ipsum, quod moveor a spiritu sancto, est mihi meritum. Rom. VIII, 26: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse spiritus sanctus postulare nos facit.

Vel spiritus meus, id est ratio mea, orat, id est dictat mihi quod ego loquar ea quae ad bonum sunt, sive verbis propriis sive aliorum sanctorum.

Vel spiritus meus, id est virtus imaginativa, orat, inquantum voces seu similitudines corporalium sunt tantum in imaginatione absque hoc quod intelligantur ab intellectu; et ideo subdit: mens autem mea, id est intellectus meus, sine fructu est, quia non intelligit.

Et ideo melius est in oratione prophetia seu interpretatio, quam donum linguarum.

Sed numquid quandocumque quis orat, et non intelligit quae dicit, sit sine fructu orationis? dicendum quod duplex est fructus orationis.

Unus fructus est meritum quod homini provenit; alius fructus est spiritualis consolatio et devotio concepta ex oratione. Et quantum ad fructum devotionis spiritualis privatur qui non attendit ad ea quae orat, seu non intelligit; sed quantum ad fructum meriti, non est dicendum quod privetur: quia sic multae orationes essent sine merito, cum vix unum pater noster potest homo dicere, quin mens ad alia feratur.

Et ideo dicendum est quod quando orans aliquando divertit ab his quae dicit, seu quando quis in uno opere meritorio non continue cogitat in quolibet actu, quod facit hoc propter deum, non perdit rationem meriti.

Cuius ratio est, quia in omnibus actibus meritoriis, qui ordinantur ad finem rectum, non requiritur quod intentio agentis coniungatur fini, secundum quemlibet actum: sed vis prima, quae movet intentionem, manet in toto opere, etiam si aliquando in aliquo particulari divertat; et hic prima vis facit totum opus meritorium, nisi interrumpatur per contrariam affectionem, quae divertat a fine praedicto ad finem contrarium.

Sed sciendum est quod triplex est attentio. Una est ad verba quae homo dicit: et haec aliquando nocet, inquantum impedit devotionem; alia est ad sensum verborum, et haec nocet, non tamen est multum nociva; tertia est ad finem, et haec est melior et quasi necessaria.

Tamen id quod dicit apostolus mens est sine fructu, intelligitur de fructu refectionis.

Quid ergo est, etc.. Quia posset aliquis dicere: ex quo orare lingua est sine fructu mentis, sed tamen spiritus orat, numquid ergo non est orandum spiritu? ideo apostolus hoc removet dicens, quod utroque modo orandum est, et spiritu et mente: quia homo debet servire deo de omnibus quae habet a deo; sed a deo habet spiritum et mentem, et ideo debet de utroque orare. Eccli. XLVII, 10: de omni corde suo laudabit dominum, etc.. Et ideo dicit orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, etc..

Et sic dicit orabo et psallam; quia oratio, vel est ad deprecandum deum et sic dicit orabo, vel laudandum et sic dicit psallam.

De istis duobus Iac. V, 13: tristatur quis in vobis? oret aequo animo, et psallat. Ps. IX, V. 12: psallite domino, etc..

Orabo ergo spiritu, id est imaginatione, et mente, id est voluntate.

Caeterum si benedixeris, etc.. Hic secundo ostendit quod donum prophetiae plus valet quam donum linguarum, etiam in oratione publica, quae est quando sacerdos publice orat, ubi aliquando dicit quaedam quae non intelligit, aliquando aliqua quae intelligit.

Et circa hoc tria facit.

Primo ponit rationem; secundo exponit eam, ibi quomodo dicit, etc.; tertio probat quod supposuerat, ibi quoniam quid, etc..

Dicit ergo: dixi quod donum prophetiae in oratione privata plus valet, caeterum, pro sed, et in publica, quia si benedixeris, id est si benedictionem dederis, spiritu, id est in lingua quae non intelligatur, seu imaginatione, et motus a spiritu sancto, quis supplet locum idiotae? idiota proprie dicitur qui scit tantum linguam in qua natus est; quasi diceret: quis dicet illud quod debet dicere ibi idiota? quod est, dicere: amen.

Et ideo dicit quomodo dicet super tuam benedictionem? ubi Glossa exponit, id est: quomodo consentiet benedictioni a te factae in persona ecclesiae? Is. Lxv, 16: qui benedictus est super terram, benedicetur in deo, amen. Amen idem est quod fiat, vel verum est; quasi dicat: si non intelligit quae dicis, quomodo conformabit se dictis tuis? potest quidem se conformare, etiam si non intelligat, sed in generali tantum, non in speciali, quia non potest intelligere quid boni dicas, nisi quod benedicas tantum.

Sed quare non dantur benedictiones in vulgari, ut intelligantur a populo, et conforment se magis eis? dicendum est quod hoc forte fuit in ecclesia primitiva, sed postquam fideles instructi sunt et sciunt quae audiunt in communi officio, fiunt benedictiones in Latino.

Consequenter probat, quare non potest dicere amen, cum dicit nam tu quidem, id est: licet tu gratias agas bene deo, inquantum intelligis, sed alter, qui audit et non intelligit, non aedificatur, inquantum non intelligit in speciali, etsi in generali intelligat et aedificetur. Eph. IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei.

Et ideo melius est ut non solum lingua benedicat, sed etiam, ut interpretetur et exponat, licet tu qui gratias agis, bene agas.