LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT II.

De descriptione quartae Occidentalis nostrae habitabilis.

Quarta autem quae continuatur Oceano ex parte Occidentali, continet maria undecim, insulas sedecim, provincias viginti duas, oppida centum et viginti octo, flumina quatuordecim, gentes quadraginta quatuor.

Maria autem sunt haec, Tyrrhenum, Adriaticum, Orchadum, Gaditanum: item et huic pertinent maria Ionium et Egaeum, mare Laddates, Tyles, Erani, mare ad columnas Herculis, et mare quod dicitur Fretum.

Nomina autem insularum sunt ista, Ilyrceo, Menenia, Britannia minor, Ebisso in Balearis minor, Corsica, Orchades, Illyricum, Loxicum in geonici constricti, Aristonae, Eoriae, Marthianae, Juliae, Sinum gaulo. Forte autem istorum nomen mutatum est propter causas supra dictas.

Montes autem ejus famosi sic vocantur, Menus, Alpes quae plurimae sunt inter Lombardiam et Teutoniam, Apenninus, Balearis, Cirthimi montes, Albanus, Pyrenaeus qui Italiam ''ab Hispanis dividit, Marsos, Tiburnes, Cimmus, Soracte, Olympus, Octavus, Tantaus, Fida. Praeter hos autem sunt alii multi qui apud gen- tes habitantur et nominantur quae vicinae sunt eis.

Haec autem quarta habet provincias sic dictas, Italiam quae includit provincias Calabriam, Apuleiam, Romanam, Emiliam sive Tusciam, Lombardiam. Habet etiam Hispaniam quae habet plura regna et provincias: habet etiam Beticam, Lusitaniam, Galathiam, Aquitaniam, Germaniam, Britanniam, Galliam Belgicam, bracatam, Galliam togatam, Galliam cisalpinam ubi nunc Burgundia, Suevi, et Bavari : Galliam transaipinam, Pannonica cum Hungaria simul attinentibus Ciatros, Cerunam, Ombriam, Picenum, Liburniam, Dalmatiam, Illyricum, Noricum, Venetias ubi nunc civitas Venetiarum cum adjacente provincia est. Emilia autem quae pars Italiae est etiam ejus provincia quae a Venetibus dicitur : habet etiam Sanagallias cum linonibus omnibus Sabinis, Campaniam, Bruchies, Lucaniam, Apuliam quae non est pars Italiae, Calabriam, et Adriam.

Famosae autem civitates in Augusti descriptione habent Faventiam, Aquilegiam, Arelatum, Mediolanum, Taurinum, Armotum, Galpani, Calpis, Spalis sive Expalis, secunda Calpis, Cordubam, Berones, Toletuni, Bracharum, Lucasam Augustam Hispaniae civitatem vocatam Collibriam, Caesaream Augustam, Terracho nam, Imbianis, Tutigiam, Octaviam quae nunc deleta est et redacta ad parvam villam juxta quam est civitas quae Leodiam vocatur, Agripiam quae nunc Colonia vocatur, in qua et istud volumen compilatum est, Treverim, Smirnum, Sterones, Augustudunum, Augustanomecturn, Augusta Taverinorum,Lugdunum,Mangetia, Viennia, Massiliam, Allenium, Veronam, Taurinum, Vincendam, Doronam loco cujus Mondusium exstat, Enemomona modo videtur Feltrum et Beiboria, Patavi quae nunc Padua vocatur, in qua mul-

to tempore viguit studium litterarum, Vercellis, Laude, Mutina, Jador, Salona, Britansium, Hycaysas, Vicacoimim forte Signidunum, Narsia, Sisia quae nunc Arsisia vocatur, Amictum, Bogutione, Argentoratum, Carnacum, Sabana, Patarnonem, Bonan tum, Argentinam, Saromacum , Nemausum , Gorocordores , Amamberes, Santonas, Angonis, Menapum, Metas, Betos, Nepe, Sucricolleto, Florcncassi, Foroscen, Seraii, Foro orbium populi, Foro Cornelii, Foro Flamina, Foro novo, Foro subverte, Spoletinum, Narnia, Interaminia, Ruphinis, Aretiurn, Proneste, Cumulo, Canum, Corobellitas, Terracina, Anoum, Hostia, Fundis, Fornas, Veturnas, Capua, Neapolis, Ardea, Cumas, Acrepas,Nola Claudi, Beneventum, Etas, Erdonas, Ausidena, Salmona, Venast, Lucesia, Futona, Arphos, Cropinos, Lipros, Tarentum, Odusium, Canisiurn, Marcellianum,

Sunt autem de his civitatibus multae deletae meo tempore : aut quia nobiliores in locum earum constructae sicut Brundusium et Salernum in Apulia, Bononia, Fagentia, Bcrgomum , Janua, Papia, Alexandria, Regium, Tridentum, Brixia in Lombardia, Pisa, Luca, Pistorium, Florentia, Sene, Perasium, Parisius, Tudertuni in Tuscia, quae vel postea factae sunt, vel nomina earum sunt mutata. Altisiodorum, Parisius quae est civitas Philosophorum, Rotomagum, Senone, Taceremis, Turonis, et alia multa in Gallia, Constantia, Basilea, Argentina, Vormatia, Moguntia, Herbipolis, Augusta, Radispona, Vienna, Salaunga, Patavia, Ephordia, Alvetast, Madebung, Bernainuiida, Monasterium Assuenich, Padembruna, Lubeche, Tragetum, et multae aliae in Alamania et Germania, et aliae innumere civitates terrarum, quae non magna habent aedificia, et in descriptione Augusti ideo non ponuntur, quia tunc non fuerunt : et multae quas ponit, modo vel non exstant omnino, vel ad parvas villas reductae sunt : et ideo in diligenti civita- tum positione et ordine non est magna vis facienda.

Flumina vero quartae istius sunt sic vocata, Bethis, Tagus super quod est Taletum et rotae artificum Arsacellis Philosophi, ubi etiam idem Philosophus astrorum fecit observationes et tabulas in imo, Hyberas, Arar, Rhodanus, Garona, Piadmin, Danubius, Drans, Suavis, Thrimon, Tiberis. Haec sunt flumina, quae Antiqui reputabant in hac quarta famosiora : eo quod tunc forte melioribus aedificiis decorata videbantur.

Nascitur autem fluvius Bethis in campis Hispaniae currens quadringenta quinque milliaria, et recipitur in Oceano Occidentali.

Fluvius Tagi item nascitur in campis Hispaniae, currens trecenta et duo. milliaria, et mergitur in Oceano Occidentali.

Fluvius Mimus nascitur juxta Pirichum, et vertitur curvo fluxu quasi in rotunditatem, ut Brigantium oppidum metricinum includat: currit autem milliaria trecenta decem, et mergitur in Oceanum Occidentalem.

Fluvius Hyberas sub radicibus nascitur montis Pyrenaei, currens milliaria ducenta quatuor infundit se in Occeanum Occidentalem.

Fluvius Arar nascitur apud. Aviten, fluit autem post se cauda quaedam juxta ortum suum, quae cum ipso postea unum effecta, currit in mare, et egreditur versus Arelatum. Sed hic fluvius quem Pichorcium diximus in superiora ortus sui aliud accipit nomen praeter Plchorcium : nam in provincia Germania fluvius Remin dicitur, alibi autem Bicornius, alibi autem fluvius Arar vocatur. Iste fluvius itaque tribus nominibus vocatur cum sit unus et dimidius : ducitur autem a mari Pictavensi idemque ad mare Tyrrhenum contra insulas Baleares : ejus autem medietas habet aculeum per tortuosum Lictuno ubi nascitur. Videtur autem currere ab aqua in aquam octingenta quinquaginta duo milliaria usque ad mare Tyrrhenum.

Et haec dicta sunt secundum Augusti descriptionem quam in parte oculata fide videmus veram non esse : quia Rhenus qui per Germaniam vadit, ab Alpibus nascitur, et currens perGemianiam porrigit se ad aquas multorum fluviorum, Necthari scilicet, et Nich, Motiie, et Mosi, et aliorum plurimorum, et mergitur in mare Anglicum versus Aquilonem. Dicit Augustus, quod fluvius Rhodanus nascitur in medio campo Gallorum, et occurrit ei Bicornius supra dictus cursu et incessu qui dicti sunt. Fluvius autem nascitur in campis Galliarum, et influit Oceano Occidentali, et videtur iste fluvius esse Sentana.

Fluvius Garona nascitur in campis Aquitaniae, et currens milliaria ducenta septem mergitur in Oceano Occidentali.

Fluvius Bicornius nascitur in campis Germaniae, qui est Rhenus, de cujus ortu et mensura dictum est.

Fluvius Danubius nascitur ex Alpibus Suaviae provinciae, et procedens colligit aquas multas, quarum maximae sunt, Nidos, et Littus, et Henus : geminatur et ipse et Dyaus includunt intra se Pannoniorum civitates plurimas, hoc est, Attinefum Petroennem, Tarmontum, et Stuarin, et reddunt ad unum qui fuerant duo, et per longum adunati currunt et faciunt rotunditatem in qua est oppidum Peuce : et ex ipso fluviali circulo septem crines fluminum procedunt infundentes se in pontum juxta Constantinopolim. Constat igitur Danubium exeuntem ex Alpibus edere Dicaram : sed cum effunditur per crines supra scriptos, currit milliaria sexcenta.

Fluvius Suavis nascitur in Oricliode monte Alpium : currens autem in campis in modicam rotunditatem concludit se in unum, et in suo circuitu vadit per Aviten oppidum et sigidinium Coloniam, et mergit se in Danubium ad Lechumune oppidum : et omnes simul in pontum merguntur : et tunc vocatur fluvius iste Suavis : videtur autem quod Danubius et Dyaus et Mangus et Suavis simul in pontum mergantur.

Fluvius autem Trimum in campis Dardaniae nascitur, et diffluit Egaeum mare. Fluvio Tiberis principatum dat non magnitudo fluminis, sed procul dubio urbis Romanae. Nascitur autem ex monte Apennino, currit milliaria quadraginta, venit Romam, et facit insulam in loco ubi duo pontes appellantur : post unus effectus vadit per pontem Lipidi qui abusive Lipitheus vocatur, transiens juxta Boaticem quem causatum dicunt grandibus undis, naves et mediterraneas fert de Utria vel Sabinis, venit ad urbem Romanam, quae nunc dicitur beati Petri Apostoli. Inter Ostiensem autem portam, quae vocatur porta beati Pauli, et viam Portuensem, quae nunc dicitur sancti Felicis martyris, urbem egreditur. Hic igitur tunc forum Philippi quod praedium Misa vocatur, geminatur, et facit insulam inter portam Urbis et Ostiensem civitatem, in qua populus Romanus cum urbis praefecto vel consule ad castra celebranda egrediebatur celebritate jucunda. Insula vero quam facit inter urbis portum et civitatem Ostiam, tantae viriditatis amaenitatisque est, ut neque aestivis mensibus, neque hyemalibus pasturae mirabiles herbas germinare desinat : ita autem vernali tempore rosa et caeteris floribus adimpletur, ut prae nimietate sui odoris et floris insula ipsa almae Veneris insula nuncupatur.

Haec sunt flumina quae in Occidentali quarta esse dixit Augustus : tacuit autem magnos fluvios, Padum, Atexim, et Breticam in Lombardia fluentes, quorum quidem Padus venit ab Oriente versus Occidentem, et similiter Bretica, Atexis autem ab Aquilone versus Meridiem. Tacuit autem Albiatn Saxoniae fluvium, et Viseran, quae ambo veniunt a Meridie Aquilonis Oceanum, sicut tacuit multos alios fluvios aliarum terrarum.

Habet etiam haec quarta gentos quae antiquitus sic vocatae sunt : continet enim Gottos, Gratos, Hercules, Sarmatas, Mathomanos, Longobardos, Succaos, Alleinanos, qui Alemano maximo stagno quod ante radices Alpium effundi-

tur, per cujus medium Rhenus transit, a quo etiam multitudinem suae aquae accipit, sic vocantur, sed modo Suevorum nomen censetur : Francos Orientales, in quorum terra Herbipolis est principalis civitas, AllanosTesaluntas gentes novem, populum Narbonensem, quem similiter gentes novem, Miletum Armariarum, Romanum populum, Motatos, Aniisibarios, Lagionos, Brugundiones Gipidai, Armoloas, Marianos, Ordimastas, Serapadolos, Otornos, Giptos, Hirmos, qui nunc Ungari vocantur, Satariolos, Reges Asiades, quorum terra Estivia vocatur, Varcos, Turclios, Bastornes, Capithimos, Senatum populum Romanum, gentem graeceram. Gentibus autem his posteris temporibus aliae gentes supervenerunt, et eis nomen et terram a favore impudenti: sic enim Saxones supervenerunt Noringis et Sclavis : Sclavos quidem ab Oriente Tiringes ad Occidentem expulerunt et in medio se extenderunt. Ex eisdem Saxonibus quidam Britanniae majoris supervenientes, illis expulsis ibi residerunt, et insulam Angliam vocaverunt a villis, quae Engolae adhuc hodie vocantur, a quibus primi prates eorum fuerunt exorti. Similiter postea quidam Pigami cum Alamanis eruperunt et occupaverunt partes Galliae ultra Rhenum, et sedent in eis, et sunt Flamingi et Barbantini : civitates exstruxerunt et oppida multa quae nominare est longum et inutile ad philosophiam.