De descriptione quartae Septentrionalis nostrae habitabilis.
Quarta item Septentrionalis habet maria novem, insulas viginti duas, montes novem, provincias duodecim, oppida sive civitates quinquaginta, flumina decem et novem, gentes viginti novem.
Maria autem ejus sunt haec, Hicilium, Pontum, mare Maeotis, Bosphores, mare Feres, Cimortum, mare Tertium, Propontidis, Jusfolati. Nomina autem insularum sunt haec : habet enim Ciclades cum aliis duabus adjacentibus, Hebeboga, Delos, Hyppopades, Rhodos, Cypros, idem Cypros partios : aliae autem non nominantur. Nec inconveniens reputetur si eisdem nominibus insulae superius sunt nominatae : quia aequivocatio est in causa in nominibus istis.
Habet autem montes, Hyperboreum, Rapheum, Manum, Caucasum, Heniuin, Taurum pro quadam parte,. Germaniam montuosam minorem, Euodii, Ethna, Caumastes, Grichus.
Provinciae autem magis nominatae inter illas sunt, Macedonia, Achaia, Asia minor, Ithia, Galatia, Pastiglonia, Bythinia, Lydia, Pamphylia, Cappadocia, Tranam, Armenia minor : hae enim omnes directe sunt ad Aquilonem non ad Occidentem vel Orientem. Dacia enim et Golia et Sclavia et Livonia et hujusmodi terrae ad Aquilonem sunt versus Occiden- tem. Similiter autem et Hibernia et Scotia et Gualia et Illaudia et finitimae ejus regiones, quae imper inhabitari coeperunt.
Oppida vero ejus sunt Eraclia Sardica, Pelia, Tesabonica, Phyridos, Calccdonia, Nichomedia, Acrios Cumani quae incertis sedibus vagantur, Tarses, Pepriapolis, Olympius, Tibari a, Aragata, Primi, Sluteria, Sciridae, Alexandrinus, Cicidus, Etriiicsaxes ramidos, Ephesos, Cretica, Calliasse, Sexoos, Aquecidos, Niu, Troja, Helidos Troas, Antheron, Nitia, Tarisa, Potis, Crita, Deicis, Bertocon, Acarverna, Dicatium, Athenae quae fuit tunc civitas Philosophorum, Bitoto, Istion, Arche, Techeas, Maleon, Cancautria, Philopolis, Helipolis, Thebae, et hujusmodi aliae multae, quae postmodum conditae sunt.
Flumina vero sunt ista, Tanais, Beristron, Meotidem, Nais, Thcsimon, Fasi, CebestemTroianum, Galdum, Spiramos, Persium, Macholum Alfeum, Tutotas, Fudatum, Ermnam, Menandiam Sirrum, Aldrabulam. Haec sunt numina Septentrio natis quartae.
Fluvius antem Tanais nascitur de monte Hyperboreo contra scissea in monte Sirdo. Fluit autem milliaria sexcenta quinquaginta quatuor. Fluvius Beristenas item nascitur de monte Hyperboreo, et influit in Pontum sicut et prior. Fluvius Nais nascitur de monte Tarro, et influit in mare Ponticum, sicut et Meroiden. Fluvius Thcsimon nascitur de monte Caucaso, et egreditur in marc Ponticum. Fluvius Fasis nascitur in monte sub monte Caucaso, et vadit in mare Ponticum. Fluvius Cebesten nascitur in monte Tauro, et fluit in mare Tyrrhenum, ubi est insula Rhodos. Fluvius Cinctus nascitur de monte Tauro, et fluit in mare Adriaticum contra insulam Cypros. Fluvius Persius nascitur de monte Ida Macedoniae provinciae, et fluit in mare Egaeum. Fluvius Athesaudas nascitur in campis Cypri, mergitur autem in mare Cortivum. Fluvius Alpheus nascitur in campis
Achaiae, et fluit in mare Tyrrhenum. Fluvius Curotas nascitur in campis Phrygiae, et fluit in mare Hellespontum. Idem creditur facere Rudacus. Fluvius Heriminas nascitur in campis Asiaticis, et divisus currit quasi duo, et recollecfus in unum influit in mare Cicladum. Fluvius Sirrus nascitur in campis Pamphiliae, et per anfractus tortuosos influit in mare Podos insulae. Fluvius Asdrubela nascitur de monte Bodica, et influit in mare Capsuin irrumpens in mare Caucasum. Flumina autem alia sunt innumera, pertranseo brevitatis causa.
Hujus autem gentes antiquitus sunt vocatae sic Scithae, Nabobae, Staostenae : habet Madeos et Sargomathes, Euthicas, Euthecos, Colcos, Fasis, Barbaros albos, Igneos, Rosmores, Rodores, Gansibos, Sinicos, Leuforicos, Manes, Sufulgentas, Ticeicum, Denicas, Fasicas, Seres, item M.edos, Anarticos, Tenavigi, Massagetas: et harum gentium plurimae deletae sunt hoc tempore, et aliae loco earum intraverunt.