LIBER DE NATURA LOCORUM.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IV.

De descriptione quartae Meridionalis nostrae habitabilis.

Quarta autem meridiana non satis nota et nobis in toto propter causam quam super diximus, quae tamen sicut ad notitiam Augusti et Senatus Romani pervenire potuerunt, erant maria duo, insulae decem et septem, montes sex, provinciae duodecim, civitates quadraginta septem, flumina duo, gentes autem plurimae.

Maria autem sunt mare Cafortium, et mare Tyrrhenum.

Insulae vero sunt Sicilia, Pontia, Carpatos, Pantatorsa, Sardinia, Corsica, Ganor, Gichoberinon, Girbe.

Montes autem sunt Piramos, Peronice, Pareus, Ferarus, Atlas, Cornosia.

Provincias vero habet has, aegyptum, aethiopiam, Africam minorem, Zetaliam Zeugi, Numidiam, Libyam, Pentapolim, Tripolim, Mauritaniam, Caesaream secundam, Sintefossen.

Habet autem oppida et civitates, Arabiam, Suciolios, terram Thebas, Thebais, Beronice, Arnocon, Tolemaudis, Cirene, Sibeneli, Narnccae, Sabrata, Leptis magna, Talepas, Dispresurn, Tenis, Tapsas, Lepsis minor, Hadeunctum, Meapolis meridiana, Hippeis, Carthaginem, Uticam, Hipponem, Zaritum, Tubarchachia, Hippone, Regum, Nisitadem, Callisoldis, Quinquagcntiani, Ruslitora, Timpora, Caesarea, Tartenas, Portus magnus, Expendes, Ballos, Lambus, Picens Obba, Sutilis, Assulis, Samoregiam, Susibet, Suffecula, Cilio, Cebeptis Capsea medea, Cenellis, Maduros, Tirbur, Sicuvium, Cuidia, Caiamia, Constantina, Militum, Rannigode, Lirbese, Sitisi, Maga, Sabi Tabusucia, Bida.

Haec eadem quarta duos habet fluvios, Nilum scilicet, et Bragandam. Nilus autem qui et Ilion appellatur, de secretionibus promit de terra, quae est sub aequinoctiali, sed in Ceordia et in aethiopia videtur et facit locum magnum, qui in circulo stagnat centum quinquagenta tria miliaria. Et exiens de lacu provenit ad cataractas interiores consumens millia quadringenta septuaginta quatuor. Fluvius Gabrada est provinciae fluvius magnus et nobilis et unicus, qui a quibusdam cosmographis sine causa inter fluvios mundi principales non ponitur.

Haec etiam quarta habet gentes innumerabiles, quae numero vix colligi possent : quia perscrutari non possunt pro-

pter vastos eremos interjacentes : sed a provinciis supra nominatis quaedam vocantur circa Aquilonem existentes, aliae multo plures ignorantur. Haec igitur ut in pluribus est orbis descriptio facta a Senatu Romano et Augusto Caesare.