De limitationibus insularum, quae sunt inter HeIlellespontum mare et Oceanum.
Deinceps autem insularum quae in mare sunt loca et spatia et nomina exponentis.
Insula Cyprus habet ab oriente mare Syricum, quod constrictum sinum vocatur, ab occidente autem mare Pamphilicum Auloem Cilicia, et a meridie sine fine pelago cingitur, cujus spatium in longo tenet milliaria centum triginta quinque, in lato vero milliaria centum viginti quinque.
Insula Creta finitur ab Oriente Carnpano mari, ab occasu autem et septentrione mare Cretico, a meridie autem mari Liguriae, quod et Adriaticum vocatur : habet autem in longo centum viginti septem, in latitudine autem sexaginta.
Insulae autem Circiades quarum ab oriente, prima est Rho des, a septentrione Renades, a meridie Carpathos, ab occasu Cathera, ab occidente finiuntur littoribus Asiae, ab oriente mari Icano, a septentrione vero mari Egeo, a Meridie mari Carpathio. Sunt autem omnes insulae Ciclades numero quinquaginta tres. Tenent autem hae insulae a septentrione
ad meridiem milliaria quingenta et nonaginta.
Insula vero Siciliae tria habet promontoria : unum quod dicitur Polurum et Aspicum ad. anglonem Messana civitas proxima est. Secundum promontorium est Pachinum sub quo civitas Syracusana sita est, et dirigitur in occasum : haec habet a Poluro in Pachinum milliaria centum quadraginta novem, a Pachino in Lilybeum habet milliaria centum septuaginta quatuor : haec ab oriente cingitur mari Adriatico, a meridie vero Africo, quod est contra Subcurtaneos et Surcos minores, ab occidente et septentrione habet mare Tyrrhenum, et a borea usque in subsolanum fretum habet Adriaticum, quod dividit inter aurimentationes Syriae et Italiae briachios. His igitur finibus Sicilia continetur.
Insula vero Sard Allici habet contra meridiem Numidiam Kralicanosi. Sarclia etiam suo freto spatio millium viginti a Corsica dividitur, quam Corsicam habet a septentrione versus Albinensos : nam spatio in longum tenet millia ducenta et triginta.
Haec habet ab oriente et a borea Tyrrhenum mare, quod spectat ad portum urbis Romae, ab occasu habet mare Sardum, et ab africo insulas Baleares longe positas, a meridie vero Numidicum sinum, a septentrione autem Corsicam insulam .
Insula Corsica multis promontoriis angustata est: haec habet ab oriente Tyrrhenum mare et portum Romanum, a meridie Sardiniam, et ab occasu insulas Baleares, a cirtio vero et septentrione Ligustium : tenet autem in longo milliaria centum quadraginta, in lato vero miliaria sex et viginti.
Insulae Baleares sunt duae : major et minor, quibus insunt bina oppida, minus quidem , majus Trasacona, versus sep- tentrionem quidem habet contra se majores Insulas Boses, ab oriente vero Sardiniam, ab aquilone vero mare Gallicum, a meridie vero Africae Mauritaniam, cui pelagus ab occasuHibernicum spectat.
Hae sunt insulae ab Hellesponto usque ad Oceanum per totum altum pelagus famosae, quae intellectu et magnitudine celebres habentur.