SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 7

Hic apostolus differentiam qualitatis corporum morientium ad corpora resurgentium supra exemplis ostensam, ostendit ratione.

Circa autem hoc duo facit.

Primo enim praemittit quod probare intendit; secundo praemissum probat, ibi sicut scriptum est, etc..

Dicit ergo primo: dixi quod id quod seminatur animale, surget spirituale, et, quod hoc sit verum, scilicet quod sit aliquod corpus spirituale, ostendo, quia si est corpus animale, est et spirituale. Et non intendit apostolus ex hoc arguere ad propositum sed hoc supponit, intendens probare ipsum quod dicit si est corpus, etc.. Eccli. XXXIII, 15: intuere in omnia opera altissimi, duo contra duo, et unum contra unum.

Sicut scriptum est, etc.. Hic probat propositum. Est autem sua probatio talis: duo sunt principia humani generis; unum secundum vitam naturae, scilicet Adam, aliud secundum vitam gratiae, scilicet christus; sed animalitas est derivativa in omnes homines a primo principio, scilicet Adam; ergo constat quod multo amplius a secundo principio, scilicet christo, spiritualitas derivabitur in omnes homines.

Huius rationis, primo, probat primam diversitatem principiorum, secundo mediam, scilicet determinationem similitudinis ex utroque principiorum, ibi qualis terrenus, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit principiorum differentiam; secundo principiorum ordinem ad invicem, ibi sed non prius quod spirituale, etc.; tertio rationis ordinem assignat, ibi primus, etc..

Ponit ergo, primo, conditionem primi principii secundum vitam naturae, sumens auctoritatem Gen. II, 7. Unde dicit sicut scriptum est: factus est, a deo, primus homo Adam in animam viventem, vita scilicet animali, qualem anima potest dare, cum scilicet spiravit dominus in faciem eius spiraculum vitae, Gen. II, 7. Forma enim humana et anima dicitur et spiritus. Inquantum enim intendit curae corporis, scilicet vegetando, nutriendo et generando, sic dicitur anima; inquantum autem intendit cognitioni, scilicet intelligendo, volendo et huiusmodi, sic dicitur spiritus. Unde cum dicit factus est primus homo Adam in animam viventem, intendit hic apostolus de vita qua anima deservit circa corpus, non de spiritu sancto, sicut quidam fingunt, propter hoc quod praecedit et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, dicentes hoc esse spiritum sanctum.

Secundo ponit conditionem secundi principii, dicens novissimus vero Adam, id est christus. Et dicitur novissimus, quia Adam induxit unum statum, scilicet culpae, christus vero gloriae et vitae. Unde cum post statum istum nullus alius sequatur in vita ista, ideo dicitur novissimus. Is. LIII, 2 s.: desideravimus eum despectum et novissimum virorum.

Et alibi scilicet Apoc. I, 17: ego primus et novissimus. Et alibi: ego sum alpha et omega, etc..

Dicit autem Adam, quia de natura Adae factus in spiritum viventem.

Et ex hoc, conditionibus principiorum visis, apparet eorum diversitas, quia primus homo factus est in animam, novissimus in spiritum. Ille autem in animam viventem solum, iste vero in spiritum viventem et vivificantem.

Cuius ratio est: quia, sicut Adam consecutus est perfectionem sui esse per animam, ita et christus perfectionem sui esse, inquantum homo, per spiritum sanctum. Et ideo cum anima non possit nisi proprium corpus vivificare, ideo Adam factus est in animam, non vivificantem, sed viventem tantum; sed christus factus est in spiritum viventem et vivificantem, et ideo christus habuit potestatem vivificandi. Io. I, 16: de plenitudine eius, etc., et Io. X, 10: veni ut vitam habeant et abundantius habeant. Et in symbolo: et in spiritum sanctum vivificantem.

Sed ne aliquis diceret: si christus factus est in spiritum vivificantem, quare dicitur novissimus? ideo, consequenter, cum dicit sed non prius, etc., ostendit ordinem principiorum.

Videmus enim in natura quod in uno et eodem, prius est imperfectum quam perfectum.

Unde cum spiritualitas se habeat ad animalitatem, sicut perfectum ad imperfectum, ideo in humana natura non prius debet esse spirituale, quod est perfectum, sed, ut servetur ordo, prius debet esse imperfectum, scilicet quod animale est, deinde perfectum, scilicet quod spirituale est. Supra c. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, etc..

Sicut dicit Augustinus, huius signum est, quod primogeniti antiquitus consueverunt esse animales, sicut cain ante Abel natus, Ismael ante Isaac, et esau ante Iacob.

Rationem autem dictae diversitatis assignat dicens primus homo, etc., quasi dicat: vere primus homo factus est in animam viventem, quia de terra, Gen. II, 7: formavit dominus hominem de limo terrae, et ideo dicitur esse terrenus, id est animalis; secundus homo, scilicet christus, factus est in spiritum vivificantem, quia de caelo; quia divina natura quae fuit huic naturae unita, de caelo est. Et ideo debet esse caelestis, id est, talem perfectionem debet habere, qualem decet de caelo venire, scilicet perfectionem spiritualem. Io. III, 31: qui de caelo venit, super omnes est.

Dicit autem primum hominem de terra, secundum modum loquendi, quo res de illo esse dicuntur quia prima pars est in eorum fieri, sicut cultellus dicitur de ferro quia prima pars, unde est cultellus, est ferrum. Et quia prima pars unde Adam factus est, terra est, ideo, dicitur de terra. Secundus homo dicitur de caelo, non quod attulerit corpus de caelo, cum de terra assumpserit, scilicet de corpore beatae virginis, sed quia divinitas (quae naturae humanae unita est) de caelo venit, quae fuit prior quam corpus christi.

Sic ergo patet principiorum diversitas, quod erat maior propositio rationis principalis.

Consequenter cum dicit qualis terrenus, etc., ostendit derivationem similitudinis horum principiorum ex utroque, et primo in communi, secundo dividit eam per partes, ibi igitur sicut portavimus, etc..

Dicit ergo qualis terrenus, etc., quasi dicat: primus homo, quia terrenus fuit et mortalis, ideo derivatum est ut omnes essent et terreni et mortales. Supra eodem V. 22: et sicut in Adam omnes moriuntur.

Zach. XIII, 5: Adam exemplum meum, etc..

Quia vero fuit secundus homo caelestis, id est spiritualis et immortalis, ideo omnes et immortales et spirituales erimus. Rom.

C. VI, 5: sed complantati facti sumus similitudini, etc..

Igitur sicut portavimus, etc.. Hic concludit qualiter in speciali debeamus conformari homini, scilicet caelesti.

Possumus autem dupliciter conformari caelesti in vita scilicet gratiae et gloriae, et una est via ad aliam: quia sine vita gratiae non pervenitur ad vitam gloriae. Et ideo dicit sicut portavimus, etc., id est quamdiu peccatores fuimus, in nobis fuit similitudo Adae.

II Reg. VII, 19: ista est lex Adam, domine deus, etc.. Ut ergo possimus esse caelestes, id est pervenire ad vitam gloriae, portemus imaginem caelestis, per vitam gratiae. Col.

C. III, 9 s.: exuentes veterem hominem, induite novum hominem, scilicet christum.

Rom. VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes, etc.. Sic ergo debemus conformari caelesti in vita gratiae, quia alias non perveniemus ad vitam gloriae.

Et hoc est quod dicit hoc autem dico, fratres, quasi dicat: nisi vivatis, scilicet vita gratiae, non poteritis pervenire ad regnum dei, scilicet ad vitam gloriae, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt.

Quod quidem non est intelligendum, sicut quidam haeretici dicunt, quod non resurget caro et sanguis secundum substantiam, sed quod totum corpus vel vertetur in spiritum, vel in aerem: quod est haereticum et falsum; nam apostolus dicit quod conformabit corpus nostrum corpori claritatis suae. Unde cum christus post resurrectionem habuerit carnem et sanguinem, sicut dicitur Lc. Ult.: palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, etc., constat quod et nos in resurrectione carnem et sanguinem habebimus.

Non est intelligendum caro et sanguis, id est substantia carnis et sanguinis, regnum dei non possidebunt, sed caro et sanguis, id est, carni et sanguini operam dantes, scilicet homines dediti vitiis et voluptatibus, regnum dei non possidebunt. Et sic accipitur caro, id est, homo carnaliter vivens, Rom. VIII, 9: vos autem non in carne, etc..

Vel: caro et sanguis, id est, opera carnis et sanguinis regnum dei non possidebunt, quod est contra Iudaeos et saracenos, qui fingunt se habituros post resurrectionem uxores, fluvios mellis et lactis.

Vel: caro et sanguis, id est corruptio carnis et sanguinis, regnum dei non possidebunt, id est post resurrectionem, corpus non subiicietur corruptioni carnis et sanguinis, secundum quam vivit homo.

Unde, et secundum hoc, subdit neque corruptio incorruptionem possidebit, id est neque corruptio mortalitatis, quae nomine carnis hic exprimitur, possidebit incorruptionem, id est, incorruptibile regnum dei, quia resurgemus in gloria. Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, etc..