Liber Didymi
0103D In aliquot libris legitur
Sancti Didymi Graeci Monachi Alexandrini. Vide ad Lucinium epist. 71, num. 5, not.
b.
Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
0103D 107 I. Omnibus quidem quae divina sunt, cum reverentia et vehementi cura oportet intendere: maxime autem his quae de ((
Al. sancti Spiritus)) Spiritus divinitate dicuntur: praesertim cum blasphemia in eum
0103D Consule S. Ambrosii de Spiritu sancto lib., pag.
0104D 611, ubi de irremissibilis blasphemiae sensu agitur.
sine venia sit: ita ut blasphemantis poena tendatur, non solum in omne praesens saeculum, sed etiam in futurum. Ait quippe
Salvator, blasphemanti in Spiritum sanctum non esse remissionem,
neque in isto saeculo, neque in futuro (Marc.
0104D III) . Unde magis ac oportet intendere, quae Scripturarum de eo relatio sit: ne
0104D Vatic. cum editis vetustioribus
ne aliquis saltem, etc.
in aliquem saltem per ignorantiam, blasphemiae error obrepat. Expedierat quidem fideli, et timido, moderanti vires suas,
magnitudinem praesentis quaestionis silentio praeterire: et rem plenam periculo, non in suum discrimen attrahere. Verum quoniam
quidam ((
Al. quidam cum)) temeritate potius, quam recta via etiam in superna eriguntur, et haec de Spiritu sancto
0105A jactitant, quae neque in Scripturis lecta, neque a quoquam Ecclesiasticorum veterum usurpata sunt compulsi sumus creberrimae
exhortationi fratrum cedere: quaeque sit nostra de eo opinio, etiam Scripturarum testimoniis comprobare: ne imperitia tanti
dogmatis, hi qui contraria opponunt, decipiant eos qui, sine discussione sollicita, in adversariorum sententiam statim pertrahuntur.
2. Appellatio Spiritus sancti, et ea, quae monstratur ex ipsa appellatione substantia, penitus ab his ignoratur, qui extra
sacram Scripturam philosophantur. Solummodo enim in nostratibus litteris; et notio ejus et vocabulum refertur, tam in novis
quam in veteribus. Veteris quippe Testamenti homo David, particeps ejus effectus, orabat ut in se permaneret, dicens:
Spiritum tuum sanctum ne auferas
0105B
a me (Psal. L) . Et Danieli adhuc puero suscitasse dicitur Deus Spiritum sanctum, 108 quasi jam habitantem in eo. Nec non
etiam in novo Testamento hi viri qui Deo placuisse referuntur, Spiritu sancto pleni sunt. Joannes quippe adhuc in matris utero
sanctificatus exsultat, et Jesus a mortuis resurgens cum insufflasset in faciem discipulorum, ait:
Accipite Spiritum sanctum (Luc. I) . Plena sunt volumina divinarum Scripturarum his sermonibus quorum congeriem in praesenti opere digerere
0105D Cod. Tholosanus,
superfluum est si facile est ex his, etc.
supersedi: quia difficile non est ex his quae assumpsimus, unumquemque lectorem sibi similia reperire.
3. Nemo autem suspicetur alium Spiritum sanctum fuisse in sanctis viris ante adventum Domini,
0105C et alium in apostolis caeterisque discipulis, et quasi
0105D Ex Vatic. et Romani Collegii mss. fecimus
omonymum, cum vitiose antea esset
nomina.
omonymum in differentibus esse substantiis. Possumus quidem testimonia de divinis Litteris exhibere: quia idem Spiritus et
in apostolis et in prophetis fuerit. Paulus in Epistola quam ad Hebraeos scribit, de Psalmorum volumine testimonium proferens,
a Spiritu sancto id dictum esse commemorat:
Et sicut dicit
0105D Articulus
hic alias deerat, et in Latinis quoque exemplaribus desideratur; illum autem urget maxime Didymus.
hic Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, etc. (Hebr. III, 7, ex Psalm. XCIV, 8.) . In fine quoque Actuum Apostolorum, cum Judaeis disputans, ait:
Sicut Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad Patres nostros, dicens: Auditionem audietis, et non intelligetis (Act. III) . Neque enim Paulus alium habens Spiritum sanctum, haec
0105D de eo scripsit, qui in Prophetis ante adventum Domini alius fuit: sed de eo cujus et ipse particeps fuit: et omnes qui in
fide consummatae virtutis ferebantur. Unde et cum articulo ejus meminit, quasi solitarium et unum esse contestans, ubi dicit
non simpliciter. Πνεῦμα ἅγιον, hoc est
Spiritus sanctus, sed cum additamento articuli τὸ Πνεῦμα
0106D Alterum τὸ ex Graeco exemplari addidimus, contextui, et Auctoris menti maxime necessarium.
τὸ ἅγιον: hoc
0106A est
hic Spiritus sanctus. 109 Et Isaiam prophetasse commemorat cum articulata voce,
0106D Idem mss. in gignendi casu διὰ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, et mox διὰ τοῦ Πνευμάτος. Rectius.
διὰ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, id est
per hunc Spiritum sanctum, et non simpliciter Πνεῦμα ἅγιον. Petrus quoque in eo sermone, quo praesentibus persuadebat:
Oportuerat ((Al. Oportet)), inquit,
impleri Scripturam, quam locutus est Spiritus sanctus (id est, τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον)
per os David de Juda (Act. I, 16) : ostendens et ipse eumdem Spiritum, et in prophetis, et in apostolis operatum.
4. Plenius de hoc in consequentibus tractabimus, cum dicere ceperimus, non solum Dominum ((
Al. Deum)) Verbum factum esse ad prophetas, sed et Spiritum sanctum: quia et inseparabiliter possidetur, cum unigenito Filio
Dei. Ipsa ((
Al. Ipsa igitur vox))
0106B vox Spiritus sancti, non est vacua appellatio, sed subjacentis essentiae demonstratrix: Patri Filioque socia ((
Al. sociata)), et a creaturis penitus aliena. Cum enim creaturae in visibilia, et in invisibilia, id est in corporalia et in
incorporalia partiantur, nec de corporalibus substantiis est Spiritus sanctus, animae et sensus habitator, sermonis et sapientiae,
et scientiae effector: nec de invisibilibus creaturis. Haec quippe omnia sapientiae et caeterarum virtutum, et sanctificationis
capacia sunt. Ista vero substantia, de qua nunc sermo est, sapientiae et scientiae, et sanctificationis effectrix est. Neque
enim inveniri potest aliqua in Spiritu sancto fortitudo, aut operatio sanctificationis virtutisque,
0106D Tholosanus cum nostris mss. et fortasse verius,
fortitudo, quam ab extranea quadam operatione sanctificationis, virtutisque suscipiat.
quam ab extraneo quodam sustineat: quia istiusmodi natura mutabilis est. Porro
0106C Spiritus sanctus, confessione omnium, immutabilis est, sanctificator scientiae divinae, et universorum attributor bonorum,
et, ut brevius dicam, ipse subsistens in his bonis quae a Domino largiuntur. Nam eumdem Evangelii locum Matthaeus Lucasque
describens, alter ex his ait:
Quanto magis Pater coelestis dabit bona petentibus se (Matth. V, 11) ? Alter vero:
Quanto magis Pater vester coelestis dabit Spiritum suum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13) ? Ex quibus apparet, Spiritum sanctum plenitudinem esse donorum ((
Al. bonorum)) Dei: et ea quae divinitus administrantur, non absque eo subsistere; quia omnes utilitates, quae ex donorum Dei
gratia suscipiuntur, ex isto fonte demanant. Quod autem substantialiter bonum est, non potest extraneae capax esse bonitatis:
0106D 110 cum ipsum tribuat caeteris bonitatem. Igitur manifestum est, non a corporalibus tantum, sed et ab incorporalibus creaturis
extraneum esse Spiritum sanctum; quia caeterae substantiae hanc substantiam sanctificationis accipiunt: iste vero non tantum
non est capax sanctificationis alienae, sed insuper attributor est, et creator. Denique qui communione
0107A ejus fruuntur, participes dicuntur Spiritus sancti, sanctificati utique ab eo. Perspicue enim
0107D Erat incongruo sensu et vitioso,
scriptum est, quod spiritui gratiae, in quo sanctificatus est, contumeliam faciens, gravi punietur peccato, quae ex laudatis mss. castigavimus. Congruit lectioni nostrae etiam Tholos. ms., tametsi in superiori atque inferiori contextu
erroribus scateat.
scriptum est,
Et Spiritui gratiae contumeliam faciens (Hebr. X, 29) , haud dubium quin is, qui, post susceptionem ejus peccaverit. Si autem sanctificatus est per communionem
Spiritus sancti, ostenditur quod ipse particeps ejus fuerit, et largitor ejus sanctificationis Spiritus sanctus. Apostolus
quoque ad Corinthios scribens, et enumerans eos qui regnum coelorum sunt consecuturi, addit dicens:
Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Jesu Christi et in Spiritu
Dei nostri
(I Cor. VI, 11) . Spiritum Dei, non alium asserens esse quam Spiritum sanctum. Etenim in consequentibus idem approbat,
dicens:
0107B
Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu: et nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) ; Spiritum Dei, Spiritum sanctum esse confirmans.
5. Si igitur sanctificator ((
Al. sanctificatio)) est, non mutabilis, sed immutabilis substantiae ostenditur. Immutabilem autem substantiam Dei tantum, et
unigeniti Filii ejus, manifestissime tradunt divina eloquia: convertibilem et mutabilem omnem creaturarum substantiam praedicantia.
Ergo quoniam substantia Spiritus sancti non convertibilis, sed inconvertibilis demonstrata est: non erit creaturae ὁμούσιον
((
Leg. ομούσιος)). Esset quippe et creatura immutabilis, si cum Patre poneretur et Filio, eamdem habens inconvertibilitatem. Omne
enim quod alieni boni capax
0107C est, ab hac substantia separatur. Tales autem sunt cunctae creaturae: Deus vero cum bonus sit, fons et principium bonorum
est; facit igitur eos bonos, quibus se impertit, bonus ipse non factus ab alio, sed subsistens: ideo
0107D Hinc probe intelligis, quo sensu
capabilem, et non
capacem, Spiritum sanctum Didymus dicat. Nempe si
capacem Deum boni alicujus, aut virtutis, puta sapientiae, aut veritatis diceret, poterat eas videri aliunde assumpsisse, neque ex
se habere, atque adeo posse quandoque amittere, quod aliquando cepisset.
Capabilem vero ideo credendum, quoniam implere illum corda, atque animas fidelium multis locis Scripturae testantur. Consonant alii
Patres. Auctor Altercationis cum Pascentio Ariano olim inter August. epist. 177:
Est incapabilis Pater, quem capit Filius
0108D
totum? . . . tum, quibusdam interjectis,
qui capit omnia, quem capit nemo; sed hominum, nam totus capitur a Filio. In Arnobii et Serapionis Conflictu pag. 543:
Deus capax, non capabilis.
capabilis, et non capax. Unigenitus quoque filius, ejus sapientia, et sanctificatio non fit sapiens, sed sapientes facit;
111 et non sanctificatur, sed sanctificat. Unde et ipse capabilis est, et non capax. Cum igitur invisibilis creatura, quam
rationabilem, et incorporalem substantiam vocari consuetudinis est, non sit capabilis, sed capax: si enim capabilis esset,
nullius boni capax esset, per se simplex ipsa subsistens, et alterius boni receptatrix: participatione habeat bonum, et non
de his quae habentur ab aliis, sed de his quae habent alia intelligatur, Patre
0108A et Filio habitis magis quam habentibus; creatura vero habente, et non habita.
0108D Olim
De Sancto spiritu tractemus.
De Spiritu quoque sancto retractemus, et si quidem ipse quoque participatione alterius sanctimoniae sanctus est, connumeretur
caeteris creaturis. Si vero sanctos facit capaces sui, cum Patre ponatur et Filio. Quod autem ab aliis capiatur Spiritus sanctus,
et non alia capiat, et nunc, et in
0108D Ejus libri etiam paulo infra meminit, ubi
de quibus, inquit,
jam abundanter in Sectarum volumine disputavimus. Meminit quoque Heraclides in Paradiso, cap. l; maxime vero Hieron. in Catalogo, cap. 109, a quo
liber de Dogmatibus appellatur, facile enim περὶ Δογμάτων inscribebatur, ut ex ipso Didymo paulo inferius licet colligere, ubi
Spiritum sanctum Creatorem esse,
jam in Dogmatum volumine se dicit
breviter ostendisse; certe non περὶ Αἱρέσεως, ut quidam opinati sunt. Vid. Theodoritum in Hist. lib. IV, cap. 29.
Sectarum volumine (prout potuimus) expressimus: et ex omni Scriptura sermonem nostrum affirmare perfacile est. Beatus quoque
Apostolus ad Ephesios scribens ait:
In quo et credentes signali estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13) . Si enim signantur quidam Spiritu sancto, formam et speciem ejus assumentes: ex his est Spiritus sanctus,
quae habentur, et non habent:
0108B habentibus illum signaculo ejus impressis. Ad Corinthios quoque idem scribens,
Nolite, inquit,
contristare Spiritum sanctum, in quo signali estis (Ephes. IV, 30) ; signatos esse contestans eos qui susceperant communionem Spiritus sancti. Quomodo enim disciplinae, et
virtutis assumptor, signaculum et figuram (ut ita dicam) in suum sensum recipit ejus scientiae, quam assumpsit: sic et is,
qui Spiritus sancti particeps efficitur, per communionem ejus fit spiritualis pariter
0108D Tholos. ms.,
spiritualis particeps et sanctus.
et sanctus.
6. Ipse vero Spiritus sanctus, si unus de creaturis esset, saltem circumscriptam haberet substantiam; sicut universa quae
facta sunt. Nam et si non 112 circumscribantur loco et finibus invisibiles creaturae, tamen proprietate substantiae finiuntur.
Spiritus
0108C autem sanctus, cum in pluribus sit, non habet substantiam circumscriptam. Mittens quippe Jesus praedicatores doctrinae suae,
replevit eos Spiritu; et insufflans in faciem eorum:
Accipite, inquit,
Spiritum sanctum, et euntes, docete omnes gentes (Joan. XX, 22) : quasi omnes cunctis gentibus mitteret. Neque enim omnes apostoli ad omnes gentes pariter sunt profecti,
sed quidam in Asiam, quidam in Scythiam, et alii in alias dispersi nationes; secundum dispensationem illius, quem secum habebant
Spiritus Sancti, quomodo et Dominum dicentem:
Vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . His et illud congruit:
Accipietis virtutem supervenientis (Al. supervenientem)
Spiritus sancti in vos; et eritis testes mihi in Jerusalem, et in omni Judaea et
0109A
Samaria, et usque ad extremum terrae (Act. I, 8) . Si ergo hi in extremis finibus terrae ob ((
Al. secundum)) testimonium Domini constituti, distabant inter se longissimis spatiis, aderat autem eis inhabitator Spiritus sanctus,
0109D Perperam, ut pleraque alia, Tholosanus ms.,
in circumscripta inhabitanti substantia demonstratur.
incircumscriptam habens substantiam, demonstratur angelica virtus ab hoc prorsus aliena. Angelus quippe qui aderat, verbi
gratia, Apostolo in Asia oranti, non poterat simul eodem tempore adesse aliis in caeteris partibus mundi constitutis. Spiritus
autem sanctus non solum sejunctis a se hominibus praesto est, sed et singulis quibusque angelis, principatibus, thronis, dominationibus
inhabitator assistit: et ut homines sanctificans, alterius quam sunt homines, est naturae; sic et alias creaturas sanctificans,
alius ab earum est substantia:
0109B quoniam omnis creatura non ex sua substantia, sed ex communione alterius sanctitatis, sancta perficitur.
7. Dicti sunt quidem sancti angeli in Evangelio, Salvatore dicente,
venturum esse Filium hominis in majestate sua et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 29) . Et Cornelius 113 in Actibus Apostolorum a sancto Angelo scribitur ((
Al. subjicitur)) accepisse responsum (Act. X, 22) , ut Petrum ad se Christi discipulum vocaret. Verum sancti sunt angeli participatione
Spiritus sancti, et inhabitatione ((
Al. communicatione)) unigeniti Filii Dei, qui sanctitas est,
0109D Vetus editio,
et communicatione Patris.
et communicatio Patris. De quo Salvator ait:
Pater sancte (Joan. XVII, 11) . Si igitur angeli non ex propria substantia sancti sunt, sed ex participatione
0109C sanctae Trinitatis, alia angelorum ostenditur a Trinitate esse substantia. Ut enim Pater sanctificans, alius est ab his
qui sanctificantur: et Filius est alius ab his quos efficit sanctos: ita et Spiritus sanctus alterius est substantiae ab his
quos sui largitione sanctificat. Si vero haeretici proposuerint, ex natura conditionis suae angelos sanctos esse: consequenter
coguntur dicere ὁμουσίους esse Trinitati, et inconvertibiliter eos juxta substantiam sanctos esse. Si autem hoc refugientes,
dixerint, unius quidem naturae esse cum caeteris creaturis, non tamen eamdem habere sanctitatem, quam homines habent:
0109D Scribe, inquit Barthius,
necessario eo deducentur, etc.
necessario deducetur, ut dicant multo melioris homines esse substantiae; cum hi per communionem Trinitatis habeant sanctitatem,
et angeli,
0109D propria natura sancti, ab ea sint alieni. Sed vota sunt hominum perfectorum, et ad consummationem sanctitatis venientium,
0109D Contra Origenes angelis et hominibus unam eamdemque naturam tribuit, iis saltem qui sanctitatis
0110D apicem essent assecuti. Didymus qui Origeniana dogmata passim dicitur recepisse, vide ab ea doctrina quantum abhorreat.
Confer etiam quae tom. I ad Synodicam Theophili, et in epist. ad Avitum annotavimus.
aequales angelis fieri. Angeli quippe hominibus, et non homines angelis auxilium tribuunt: ministrantes eis salutem, et
0110D Vatic. ms. cum antiqua edit.,
annuntiantes eis largitorem ejus.
Ex quo, etc.
annuntiantes eis largiora Dei beneficia. Ex quo liquido ostenditur, honorabiliores et multo meliores esse angelos hominibus,
0110A per germaniorem, ut ita dicam, et pleniorem Trinitatis assumptionem.
8. Quapropter cum alius sit Spiritus sanctus ab his quae ipse sanctificat, non est unius naturae, cum caeteris creaturis quae
eum recipiunt. Si autem alterius est naturae a creaturis, et in propria subsistit essentia, increatus et ineffectus ostenditur.
Multae Scripturae sunt, quae sine ambiguitate convincant, alterius eum a cunctis conditionibus esse naturae. Quidam etiam
Spiritu sancto pleni esse dicuntur: nemo autem sive in Scripturis, sive in consuetudine, plenus creatura dicitur. 114 Neque
enim aut Scriptura sibi hoc vindicat, aut sermo communis, ut dicas plenum esse quempiam angelo, throno, dominatione: soli
quippe divinae naturae hic convenit sermo.
0110B Dicimus autem virtutis et disciplinae quosdam esse plenos: ut illud,
Repletus est Spiritu sancto (Exod. XXXI, 3) ; non aliud significantes quam plenos esse consummatae atque perfectae virtutis. Scriptum est de Joanne:
Et Spiritu sancto implebitur adhuc ex utero matris suae (Luc. I, 15) . Et iterum:
Repleta est Spiritu sancto Elizabeth (Ibid., 41) . Et post alia:
Et Spiritu sancto repletus est Zacharias pater ejus (Ibid., 67) . Haud dubium, quin et Joannes prophetavit. Necnon in Actibus Apostolorum de multis credentibus qui in unum
convenerant, refertur:
Repleti sunt Spiritu sancto (Act. II, 4) . Cum autem participabilis sit Spiritus sanctus, ad similitudinem sapientiae ac disciplinae, non in cassis
nominibus scientiae substantiam possidet: sed per naturam sanctificantem,
0110C et implentem bonis universa, bonus ipse subsistit, juxta quam et repleti quidam Spiritu sancto esse dicuntur: ut in Actibus
Apostolorum scriptum est,
Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Ibid.) . Quomodo enim qui aliqua disciplina plenus est, qui perfecte eam habet, erudite et subtiliter potest de ea proferre
sermonem, sic qui Spiritum sanctum consummate acceperint, ita ut impleantur eo, cum fiducia verbum Dei loquuntur, quia praesens
Spiritus sanctus dignam Deo vocem ministrat. Hinc ((
Al. Unde et quidam)) quidam cum supercilio ait:
Haec dicit Spiritus sanctus. Et Apostolus:
Sed implemini, inquit,
Spiritu sancto (Ephes. V, 18) . Et in multis locis Actuum Apostolorum, pleni fuisse Spiritu sancto discipuli Domini
0110D scribuntur.
Considerate ergo fratres viros ex vobis testimonium habentes septem, plenos Spiritu sancto et sapientia (Actor. VI, 3) . Et de Stephano:
Cum autem plenus esset Spiritu sancto, intuens in coelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei (Ibid., 5) . Et de electionis vase dicitur:
Saulus autem, qui et Paulus, plenus Spiritu sancto, intuens in eum ait
0111A (Act. XIII, 9) . Et in commune de universis credentibus annotatur:
Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu sancto (Ibid., 52) . Angeli autem praesentia, sive alicujus 115 alterius excellentis naturae, quae facta est, non implet mentem
atque sensum: quia et ipsa aliunde completur. Quomodo enim ex plenitudine quis accipiens Salvatoris, plenus efficitur sapientia,
0111D Duo mss. cum veteri editione,
et veritate.
et virtute, et justitia, et sermone Dei: sic qui Spiritu sancto plenus est, statim universis donationibus Dei repletur, sapientia,
scientia, fide, caeterisque virtutibus. Qui igitur implet universas creaturas,
0111D Vetus eadem editio,
creaturas, quantum possunt, etc.
quae tamen possunt virtutem, et sapientiam capere, non est ex his quae ipse complet. Ex quo colligitur alterius eum esse
substantiae, quam sunt omnes creaturae. Diximus et alibi, quia superintelligatur
0111B in sancti Spiritus substantia etiam plenitudo munerum divinorum.
9. Denique impossibile est gratiam Dei sortiri quempiam, si non habeat Spiritum sanctum: in quo
0111D Al.
approbantur, et mox Tholos. cod.
consurgere pro
consistere.
approbamus cuncta Dei dona consistere. Quod vero is qui habeat eum, sermonem quoque sapientiae, et reliqua bona perfecte
consecutus sit: et nunc manifeste sermo demonstrat, et paulo ante diximus, substantiam bonorum Dei Spiritum Sanctum esse:
cum posuimus exemplum,
Dabit Pater Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13) . Et,
Dabit Pater bona petentibus se (Matth. V, 11) . Nec existimare debemus, Spiritum sanctum secundum substantias ((
Al. substantiam)) esse divisum, quia multitudo bonorum dicatur. Impassibilis enim, et indivisibilis
0111C atque immutabilis est; sed juxta differentes efficientias, et intellectus, multis bonorum vocabulis nuncupatur: quia participes
suos non juxta unam eamdemque virtutem communione sui donet, quippe cum ad utilitatem uniuscujusque aptus sit, et repleat
bonis eos, quibus judicat se adesse debere. Denique Stephanus primus ille testis veritatis, et
0111D Notum,
Stephanum, Graece Στέφανον, Latine
coronam
0112D interpretari.
dignus suo nomine plenus sapientia, et Spiritu Sancto dictus est: sapientia consequenter super intellecta, commorante in
eo Spiritu sancto, sicut loquitur Scriptura:
Et elegerunt Stephanum plenum fide, et Spiritu sancto apostoli (Act. VI, 5) . Et,
Stephanus autem plenus gratia et virtute, faciebat
0112D Constanter habent mss.
portenta.
prodigia, et signa magna in populo (Ibid., 8) . Et adhuc de eodem,
Et non valebant resistere sapientiae, et Spiritui,
0111D
qui loquebatur in illo (Ibid., 10) . Plenus enim Spiritu sancto vir beatus, et fidei effectus est particeps, quae ex Spiritu sancto 116 venit,
juxta illud,
Alii autem fides, in eodem Spiritu (I Cor. XII, 9) . Et gratiam atque virtutem juxta eumdem Spiritum habens, signa et prodigia magna faciebat in populo. Necnon
et illis donationibus secundum eumdem Spiritum affluebat, quae vocantur curationum gratiae atque virtutes. Et haec enim in
enumeratione donorum
0112A Dei, qui Spiritu, et secundum Spiritum, in prima apostoli Pauli Epistola ad Corinthios collocantur. Intantum autem Stephanus
divina gratia abundabat, ut nemo contradicentium, et eorum qui adversus eum disputabant, valerent resistere sapientiae, et
Spiritui qui loquebatur in illo.
0112D Vatic., Tholos. et vetus edit.,
erat quippe juxta Deum et Spiritum sanctum sapiens, etc.
Erat quippe e Spiritu sancto sapiens. Unde et ad discipulos suos Jesus perspicue proclamat: Cum introducti fueritis ad principatus,
et potestates, et concilia, et synagogas, nolite esse solliciti quid vos oporteat dicere, aut quid loquamini in illo tempore.
Dabuntur enim vobis a Spiritu sancto sermones sapientiae, quibus non queant contradicere, ne hi quidem qui vehementer in disputationibus
callent.
10. Sed ponamus ipsum testimonium, quod ita
0112B contexitur:
Cum autem introduxerint vos in synagogas ad principatus et potestates, nolite solliciti esse quomodo aut quid respondeatis,
Spiritus enim sanctus docebit vos in eadem hora quae oporteat dicere
(Matth. XII, 12) . Et in alio Evangelio:
Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari, quemadmodum respondeatis: Ego quippe dabo vobis os, et sapientiam, cui non
valeant contradicere, aut respondere
(Luc. XIV, 14) . Spiritu vero sancto tribuente apostolis verba adversus eos qui Evangelio contraibant, dilucide ostenditur
in substantia ejus superintelligi sapientiae, et scientiae sermonem. Quomodo autem Salvator in illa hora os et sapientiam
discipulis largiatur, quibus contradicere non queant, ne hi quidem qui apud homines eloquentissimi putantur, non est hujus
temporis
0112C disserere; quia nunc proposuimus ostendere superintelligi semper in Spiritu sancto dona virtutum; ita ut is qui eum habet,
donationibus Dei plenus habeatur. Unde et in Isaia, ipse Deus cuidam dicit:
Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos (Isai. XLIV., 3) . Numquam enim accipit quisquam spirituales benedictiones Dei, 117 nisi praecesserit Spiritus sanctus.
Qui enim acceperit Spiritum sanctum, consequenter habebit benedictiones, id est, sapientiam, et intellectum, et caetera, de
quibus ita scribit Apostolus:
Propter hoc et nos, ex quo die audivimus, non cessamus orantes pro vobis, et deprecantes, ut impleamini cognitione voluntatis
ejus in omni sapientia, et intelligentia spirituali:
ambulantes digne Deo (Coloss. I, 9) .
0112D Eos enim qui digne sibi ((
Al. bonis)) per opera, et sermones, et prudentiam incedunt, impleri ait voluntate Dei, ponentis super eos Spiritum sanctum, ut
0112D Tholos.,
ut impleant sapientia et intellectu, quae in Spiritu sancto a Deo donantur.
impleantur sapientia et intellectu, et reliquis spiritualibus bonis. Sapientia autem, et intellectus, quae in Spiritu sancto
sunt, a Deo dantur.
Dominus, inquit,
dabit sapientiam; et a facie ejus sapientia, et intellectus procedit (Eccli. I) ; cum ea sapientia quae ab hominibus venit, non sit spiritualis, sed carnea
0113A et humana. De hac itaque Apostolus scribit:
Non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in ((Al. in hoc))
mundo (I Cor. I et II) ; carnalem sapientiam dicens,
0113D Idem,
quae horum corporibus, et humano subsistunt cogitatu, etc.
quae in rebus corporeis ex humano subsistit cogitatu. Porro spiritualis sapientia et intellectualis, circa invisibilia et
intellectualia se tenens, per operationem Spiritus sancti capientibus se sui praesentiam tribuit. In multis quoque aliis locis
Apostolus memorat in Spiritus sancti substantia Dei munera commorari ((
Al. commemorari)); sicut in illo:
Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 13) .
11. Deus autem largitor bonorum, spem quam promisit, reddet ((
Al. reddit)) in virtute Spiritus sancti,
0113B his qui habent illum; gaudio et pace complet eos, qui imperturbatam et sedatam cogitationem possidentes, laetas habent mentes,
et ab omni perturbationum tempestate tranquillas. Qui autem in virtute Spiritus sancti praedicta bona fuerint consecuti, etiam
rectam fidem in Trinitatis mysterio consequentur. In alio quoque loco ejusdem epistolae,
Non est, inquit,
regnum Dei cibus et potus; sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17) . In Spiritu enim sancto justitiam, id est, universam virtutem, et quam supra diximus pacem, Dei gaudio copulatam
esse asserens, his qui se audire poterant, manifestissime probat, non alia haec bona quam 118 Spiritus sancti esse substantiam.
Cum ergo haec bona ex largitione Spiritus sancti ad homines
0113C veniant, vocatio gentium quam introduxit per doctrinam Evangelicam, acceptabilis et sanctificata redditur in Spiritu sancto:
quia et in hac sanctificatos, et acceptos faciens Spiritus sanctus, substantia est bonorum Dei. Et qui illo plenus est, universa
juxta rationem agit, docens recte, vivens irreprehensibiliter, signa atque portenta vere perfecteque demonstrans. Habet enim
0113D Abest a Tholosano ms.
fortitudinem.
fortitudinem Spiritus sancti praestantem sibi thesaurum, et causam plenitudinis omnium bonorum. Novit Petrus discipulus Domini
Jesu, largitionem Spiritus sancti donorum Dei esse naturam. Ait quippe ad eos qui objurgabant introitum suum ad Cornelium:
Si itaque aequalem gratiam dedit illis Deus praebens Spiritum sanctum, quomodo et nobis in principio: ego quis eram qui possem
prohibere
0113D
Dominum? Et insuper ad suos,
Agnitor, inquit,
cordium Deus testimonium tribuit eis dans Spiritum sanctum sicut et nobis: et nihil discrevit inter nos et eos, fide mundans
corda eorum
(Act. XV, 8 seq.) . In hunc sensum congruit etiam illud quod in multis locis dicitur Spiritum sanctum dari a Domino,
Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscipiet eum anima mea: dedi spiritum meum in eo (Isa. XLII, 1) . Et adhuc:
Qui dat afflatum populo constituto
0114A
super eam, haud dubium quin terram,
et spiritum calcantibus eam (Ibid, 5) . Ostendimus autem supra non alium esse Spiritum Dei, et alium Spiritum sanctum. Paulus quoque,
Charitas, inquit,
Dei diffusa est in cordibus vestris ((Al. nostris)),
per Spiritum sanctum qui datus est vobis (Rom. V, 5) . Et illud,
Quanto magis Pater vester coelestis dabit Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13) ? Iste autem Spiritus effusus quoque esse a Deo super omnem carnem dicitur, ut prophetent, et visiones videant,
qui eum acceperint secundum Joelem, qui ex persona Dei loquitur:
Effundam de spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae (Joel. II, 28) .
0113D Addunt Vatic. et vetus edit.,
visiones videbunt.
Effusio quippe spiritus causa existit ((
Al. exstes)) prophetandi, et videndi sensum pulchritudinemque
0114B veritatis. Ipsum quoque effusionis nomen, increatam Spiritus sancti substantiam probat. Neque enim Deus cum angelum mittit,
aut aliam creaturam:
0114D Tholos.,
Effundam dicit angelum; vel de angelo meo, in cujus periodi fine glossema istud apponunt ipse et Vaticanus.
Incredibili, immo fallaci istiusmodi dicto.
Effundam, 119 dicit, de angelo meo, aut principatu, aut throno, aut dominatione. In solis quippe his quae ab aliis participantur,
hic sermo consentit: sicut nunc, et paulo ante de charitate Dei diximus, quae effusa est in cordibus eorum qui Spiritum sanctum
receperunt.
Charitas, inquit,
Dei diffusa est in cordibus vestris, per Spiritum sanctum, qui datus est vobis (Rom. V, 5) . Salvator quoque, quia et ipse capabilis est, in similitudinem quoque unguenti effusus dicitur:
Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2) . Nam ut unguentum quod in vase continetur, habet quidem odoris substantiam, sed
0114C prohibetur longius spargi, quia vase intrinsecus clauditur: cum autem vas foris fuerit effusum, emittit procul beneolentiam
suam: ita Christi nomen beneolens, ante adventum ejus in solo Israelis populo versabatur, quasi Judaeae vase inclusum;
Notus enim, ait,
in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2) . Quando autem coruscans in carne sua Salvator, in universam terram, quin potius in omnem creaturam extendit
vocabulum suum, impleto eo quod scriptum est:
Quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII, 2, 10) ; quibus consequenter Apostolus loquitur:
Non enim aliud nomen datum est sub coelo, in quo oporteat ((Al. oportet salvos fieri))
salvari nos (Act. IV, 12) : et Psalmista ad Dominum loquitur,
Magnificasti super
0114D
omnia nomen sanctum tuum: tunc completum est,
Unguentum effusum nomen tuum. Significat autem effusionis verbum, largam et divitem muneris abundantiam.
12. Itaque cum unus quis alicubi, aut duo Spiritum sanctum accipiunt, non dicitur, effundam de spiritu: sed tunc quando in
universas gentes munus Spiritus sancti redundaverit. Et ad Titum Apostolus salutem factam gentibus commemorat:
Non ex operibus justitiae
0115A
quae fecimus
0115 Vatic.
omnes pro
nos, dissentiente ipso Graeco textu.
nos: sed per lavacrum secundae regenerationis, et innovationis Spiritus sancti, quem effudit super nos abundanter (Tit. III, 5) . Et hic enim largam attributionem spiritus, verbum effusionis ostendit. Ex quibus universis docemur, capabilem
Spiritus sancti esse substantiam, et ex hoc increatam. Capabilem substantiam vocat, quae capitur a pluribus, et eis sui consortium
tribuit: capacem vero eam quae communicatione substantiae alterius impletur ((
Thol. impleatur)): et capiens aliud, ipsa non 120 capitur ((
Vat. capiatur)) ab alio. Capabili quippe statim inconvertibile, et inconvertibili aeternum est consequens: quomodo e contrario
capienti convertibile, convertibili creabile subsequens est. Nihil ergo de creaturis inconvertibile, propter quod
0115B neque sempiternum est. Non solum igitur quod in hominibus est rationale, convertitur, et creatur, verum etiam in omnibus
creaturis haec eadem conversio reperitur. Nam et angelorum conversiones et ruinas divina eloquia demonstrant. Licet enim multitudo
angelorum, et aliarum excellentium virtutum, in beatitudine et sanctimonia perseverent: tamen cum in ea, quae similem habent
naturam conversa sint, dilucide ostenditur in primo eos statu non per immutabilitatem suae substantiae, sed per sollicitius
in Domino servitium permanere. Neque enim potest coaequalium diversa esse natura. Nam quia omne genus hominum mortale est,
et singuli homines mortales sunt: ut e diverso quoque si qua de superioribus immortalia sunt, haud dubium quin omnia
0115C in eodem genere et specie constituta, sint immortalia.
13. Cum autem haec se ita habeant, etiam si unus angelus convertibilis apparuerit, omnes convertibiles erunt, licet non sint
conversi in beatitudine perseverantes: quomodo et cuncta hominum corpora divisibilia sunt, quamquam non omnia dividantur.
Quaedam enim eorum passa divisionem, et reliquorum similium sui, naturam interpretantur. His ita edissertis, alterius substantiae
a visibilibus in invisibilibus creaturis Spiritus sanctus ostenditur. Si autem hoc verum est, impiissime quidam inter omnia
connumerant Spiritum sanctum: dicentes in eo, quod omnia per Verbum a Deo facta sunt, etiam significari Spiritus sancti facturam.
Neque enim unum ex
0115D omnibus, sed aliud extra omnia per substantiam ex utroque demonstratus est Spiritus sanctus. Nam si creatura, ut superius
ostendimus, dividitur in corporalia, et in incorporalia: et conditus est Spiritus sanctus utique aut visibilis, aut invisibilis
creatura erit, id est, corporalis, aut incorporalis. Verum corpus nequaquam erit, sicut prius diximus, cum doceat, et scientiam
praestet, et a sensu et 121 anima capiatur. Sed neque invisibilis creatura erit, ut paulo ante de eo disputavimus. Unde
et Apostolus in Epistola quam ad Hebraeos scripsit, alium eum esse ab omnibus angelis demonstrat, dicens:
0116A
Cui enim angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, donec ponam
inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Nonne omnes sunt administratores spiritus, in ministerium missi, propter eos, qui accepturi erant salutem (Hebr. I, 13) ? Et post alia:
Quomodo nos effugiemus tantam negligentes salutem? Quae principium accipiens ad loquendum per Dominum, ab his qui audierunt
in nos confirmata est, testimonium dante Deo signis, et prodigiis et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus juxta
suam voluntatem
(Hebr. II, 4) . Hoc enim quod ait,
cui angelorum, aeque accipitur, ac si diceret, nulli: per angelicum nomen significans omnium substantiam invisibilium creaturarum. Neque
enim ulli quidem angelorum, et aliae cuidam rationabili creaturae dixit Deus:
Sede a dextris meis.
0116B In commune itaque sermo pronuntiat, non esse dictum cuiquam creaturae,
Sede a dextris meis. Et hoc in commune de creatura. Et pronuntians de omnibus invisibilibus creaturis, ait eas esse administratores spiritus.
Propter quod subjecit:
Nonne omnes sunt administratores spiritus, in ministerium missi? Licet enim non omnes singillatim invisibiles creaturae missae sunt ((
Al. sint)): tamen quia ejusdem generis et honoris aliae missae sunt, quodammodo et ipsae possibilitate sunt missae: missarum
consortes aequalisque substantiae. Quomodo igitur alius est ab universis creaturis Dominus, per quem principium ad loquendum
acceperat illa magna salus, cujus negligentes Apostolus nolens nos esse, ait:
Quomodo nos effugiemus tantam negligentes salutem, quae principium
0116C
accipiens ad loquendum per Dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est; sed et Deus qui testimonium perhibet signis et portentis isti saluti, alius est ab omnibus administratoriis spiritibus; sic
et Spiritus sanctus, cujus divisionibus juxta voluntatem ejus testimonium perhibet Deus, distribuens eum, non per concisionis
partes, sed per communionem quibus eum praestare decreverit: alterius est et ipse substantiae ab his, in quae dispartitur
effusus.
122 14. Igitur quoniam approbavimus juxta Scripturarum sensum, alium extra omnem creaturam esse Spiritum sanctum, incassum,
immo impie quidam creatum cum esse ostendere volentes, testimonio utuntur, quo omnia per Verbum facta referuntur: ut scilicet
in omnibus etiam aeterna substantia
0116D contineatur. Et quia ad conditionem ejus approbandam etiam propheticum sermonem usurpant, dicente Deo,
Creo Spiritum: etiam in hoc eos monstrare debemus prorsus ab intellectu veritatis alienos. Neque enim de Spiritu sancto propositus sermo
Prophetae fuit, ut ex ipsa serie et contextu eloquii intelligitur. Siquidem Amos propheta ex persona Dei,
Praeparare, inquit,
ad invocandum Deum tuum, o Israel: quoniam ego sum firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines Christum
suum: faciens diluculum et nebulam, et ascendens super excelsa terrae: Dominus Deus omnipotens nomen ejus
(Amos
0117A IV, 13) . Deus enim qui se spiritum
0117D Vitiose, et contra scriptoris mentem, erat antea
concedere, quod ex Vatic. ms. emendamus, qui item pro verbis
et facere habet fere concinnius,
pariter effatus, etc. Mox Tholos.
formare legit pro
firmare, quod promiscue infra alii etiam mss. praeferunt.
condere fuerat praelocutus, et facere: et tonitruum dixit firmare et diluculum et nebulas facere. Si igitur in praedicta
narratione perseveramus, id est, in tonitruo et diluculo et nubibus, eumdem narrationis ordinem etiam in spiritu tenere debemus,
ut id quod dicitur a Deo tale sit: Ut invoces me, qui Deus sum, qui universa procuro, qui et creator sum omnium, qui firmo
tonitruum, et condo spiritum, qui diluculum et nebulam ad quasdam utilitates facio hominum: praeparare, ut invoces, o Israel:
ut cum praeparatus fueris ad invocandum, et me oraveris, qui supradicta constituo, felicitate temporum, et aliorum bonorum
largitionibus perfruaris, me tibi per singulos annos omnia juxta naturae ordinem ministrante, ut
0117B fecunde annus fluat, ut suis spatiis horarum momenta decurrant, ut suo tempore tonitrua mugiant, ut salutaris aura opportunis
flatibus inspiret. Si vero perallegoriam, tonitruum et diluculum, et nebula, et creatio spiritus intelligantur, non substantiam
rei, sed figuratam interpretationem significabunt.
15. Quod si e diverso opposuerit manifeste de Spiritu sancto haec dici, quia inferatur ad creationem Spiritus, illud quod
sequitur:
Et annuntians 123
in
0117D Vocem
omnes neque mss. nostri, neque Amosi textus habent, eamque sane malim expungi. Annotationem porro ex Hebraeo non ex Didymi ingenio,
qui Hebraicas litteras penitus ignorabat, sed utique ex Hieronymo profecisse, mihi persuadeo. Nam S. quoque Ambrosius qui
lib. II de Spiritu sancto huic ex Amosi loco objectioni respondet, hanc apud Didymum solutionem ex Hebraeo se indicat non
legisse. cum illam omnino dissimulet. Arguebant autem Haeretici ex eo loco, creari Spiritum sanctum, ut hominibus annuntiaret
Christum. Quibus ut reponat Hieronymus, non ita in Hebraeo fonte legi asserit, ac apud LXX, sed haberi
annuntiat in hominem loquelam suam. Atque ita quidem ipse interpretatus
0118D est, exposuitque in Commentariis, ubi LXX verbi similitudine et ambiguitate deceptos notat.
Si enim, inquit,
legamus, Christum suum,
quod Hebraice dicitur Messio, scribitur per has litteras mem, sin, jod, heth,
et vau,
quod LXX
putaverunt.
Sin autem ut in Hebraeo, et apud reliquos interpretes
est his litteris scribitur, mem, be,
quod est ma,
hoc est quod,
vel quid.
Deinde sin, jod, heth,
quod legimus sia,
id est eloquium. O
igitur quod scribitur per solam litteram vau, αὐτοῦ,
id est, ejus,
significat, simulque commixtum legitur masio. Unde concludit Deum per prophetas indicare voluntatem suam, eosque turpiter errare, qui alium extra Creatorem, Patrem Christi
inducebant, cum Amos non de Spiritu sed de vento, neque de Christo, sed de Dei meditatione loquatur.
omnes homines Christum suum (Ibid.) ; in Hebraeo habetur,
annuntiat in hominem loquelam suam; quod scilicet qui creator est omnium, ipse etiam prophetis ((
Al. prophetas)) inspiret, et suam per eos hominibus indicet voluntatem. Et ad hoc respondendum est, quia quidam haeretici alium
extra creatorem
0117C Dominum Patrem Salvatoris mentiuntur, hoc impiissime praedicantes: non sceleratam eorum suspicionem providentes a Deo percuti,
dicente: Ego formans ((
Vatic. firmans)) tonitruum, et creans spiritum et alias mundi partes faciens et gubernans, annuntio in homines Christum meum. Et
hoc enim providentiae meae opus super omnia opera mea est, ut non solum eorum quae foris sunt, sed et quae ad emolumentum
animae et mentis utilitatem ((
Al. humilitatem)) pertinent, causa subsistam. Ego hoc quod dicitur,
Creo spiritum, aeque arbitror positum, ac si diceretur, creans ventum. Deus quippe flatus hos, qui per aeris motum efficiuntur, dispositione
sua ducit:
0118A secundum illud quod alibi legimus:
Qui producit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV, 7) . Bene autem quod in ipsa sententia non ait, qui creavi: sed
qui creo spiritum. Si enim de substantialitate Spiritus sancti sermo esset, dixisset utique, qui creavi. Neque enim semper eumdem creat. Nunc
autem consequenter de flatu dictum est,
qui creo: quia non semel venti facti sunt, sed in eo quod subsistunt, quotidie fiunt. Neque enim frustra sine articulo, qui in Graeco
sermone singularitatis significator est, nunc spiritus creatus dicitur: quoniam non est sanctus, cum pene semper Spiritus
sanctus, cum articulo nominetur, ut in illo αὐτὸ τὸ Πνεῦμα, id est
ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16) . Et alibi,
0118D Sic equidem editi habent et mss. sed perperam. Emenda ex ipso Joannis textu τὸ Πνεῦμα ἐστὶ τὸ ζωοποιοῦν,
Spiritus est, qui vivificat.
αὐτὸς ἐστιν τὸ ζωοποιοῦν, id est
ipse est qui vivificat (Joan. VI, 64) .
0118B Et rursum:
Sic et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi τὸ Πνεῦμα, id est
Spiritus Dei: Τὸ γὰρ πνεῦμα, 124 hoc est,
Spiritus enim scrutatur omnia, etiam alta Dei (I Cor. II, 10) . Et multa quae de Scripturis sacris excerpere possibile est. Quod sicubi raro sine articulo nominatur Spiritus
sanctus, sciendum est cum additamento eum nominari significante magnificentiam ejus. Siquidem dicitur aliquando et sine articulo,
cum non ipse per se, sed participatio ejus ostenditur: ut puta,
Spiritus Heliae, et Spiritu ambulate (IV Reg. II, 15; Galat. V, 16) , et quaecumque his similia sunt.
16. Quoniam igitur ex his, quae memoravi, et ex multis aliis, non esse creaturam in Spiritum sanctum demonstratum est, nusquam
conditionibus connumeratus
0118C est, sed semper cum Patre et Filio positus: nunc videamus quam cum utroque habeat indifferentiam ((
Al. differentiam)). In fine Epistolae secundae, quam ad Corinthios scribit Paulus, ait:
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13) . Ostenditur quippe ex sermone praesenti una Trinitatis assumptio: cum is qui gratiam Christi accepit,
habeat eam tam per administrationem Patris, quam per largitionem Spiritus sancti. Datur enim a Deo Patre et ((
Al. a Domino)) Jesu Christo, juxta illud:
Gratia vobiscum, et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7; I Cor. I, 3; Coloss. I, et al.) : non
0119A aliam dante gratiam Patre et aliam Salvatore. Siquidem et a Patre et Domino Jesu Christo eam dari describit ((
Vatic. scribit)), Spiritus Sancti communicatione completam. Nam et ipse Spiritus dictus est gratia, secundum illud:
Et spiritui gratiae injuriam faciens, in quo sanctificatus est (Heb. X, 29) . In Zacharia quoque repromittit Deus effusurum se, id est, abundantissime tributurum Jerusalem spiritum gratiae
et miserationis (Zachar. XII, 10) . Cum enim quis Spiritus sancti acceperit gratiam, habebit eam datam a Deo Patre, et a
Jesu Christo Domino nostro. Una igitur gratia, Patris et 125 Filii, et Spiritus sancti operatione completa, Trinitas unius
substantiae demonstratur. In alio quoque loco:
Charitas, inquit (II Cor. XIII, 13) ,
Dei cum omnibus vobis, quae a Trinitate et tribuitur, et firmatur. Ait quippe Salvator:
Qui
0119B
0119D Tholos. ms.,
Qui habet mandata mea, et servat, etc.
audit verba mea, et servat ea, hic est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV, 21) . Neque enim alia dilectio est Salvatoris super his qui amantur, et alia dilectio Patris. Deus enim diligit
in salutem, quia
sic dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in ipsum ((Al. Filium)),
non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16) . Similiter et Filius, qui vita est, ut tribuat vitam et salutem, diligit eos quos vult fieri meliores.
Unde amare se dicit eum qui amatur a Patre. Et de eo ponitur in Propheta:
Et ipse salvabit illos, quia dilexit illos (Isai. XXXIII, 21; XXXV, 4) .
17. Hanc dilectionem, fructum esse Spiritus sancti,
0119C contestatur Apostolus, sicut et gaudium, et pacem, quae a Patre ministratur et Filio, dicens:
Fructus autem spiritus, gaudium, pax, charitas (Galat. V, 22) . Quae charitas effusa est in cordibus credentium per Spiritum sanctum.
Charitas quippe, ait,
Dei diffusa est in cordibus vestris ((Thol. nostris))
in Spiritu sancto (Rom. V, 5) . Omnis quippe qui communicat Spiritui sancto. per participationem ejus communicat, juxta illud.
Et communicatio sancti Spiritus sit semper cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13) . Et in alio loco:
Si qua communicatio Spiritus. Cum habuerit sapientiam Dei et sermonem, et in omnibus veritatem: habebit quoque consortium sanctitatis in Patre, et Filio,
et Spiritu sancto.
Fidelis autem Deus, per quem vocati estis in
0119D Vatic. hic atque infra constanter
communionem pro
communicationem legit. Mox
quia igitur quicumque, etc.
communicationem Filii ejus (I Cor. I, 9) . Scribit
0119D et Joannes de Patre:
Si in lumine ambulamus, sicut ipse est in lumine, communicationem habemus cum illo (I Joan. I, 7) . Et adhuc:
Communicatio autem nostra cum Patre et Filio ejus Jesu Christo. Igitur quicumque communicat Spiritui sancto, statim communicat Patri et Filio. Et qui charitatem habet Patris, habet eam
a Filio, contributam per Spiritum sanctum. Sed et qui particeps est gratiae Jesu Christi, eamdem gratiam habet, datam a Patre
per Spiritum sanctum. In
0120A omnibus enim approbatur eamdem operationem esse Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum autem 126 una est operatio,
una est et substantia: quia quae
0120D Antea erat
ejusdem, dissentiente Vatic. qui tamen haud recte mox habet ἀνούσια pro ἀνομούσια.
eidem substantiae ὁμούσια sunt, easdem habent operationes: et quae alterius substantiae, et ἀνομούσια, dissona atque diversa
sunt.
18. Neque enim ex his tantum quae praemisimus, Trinitatis unitas docetur: sed ex innumerabilibus aliis, de quibus rursum secundum
suum ordinem pauca ponemus. Arguens Petrus Ananiam, in eo quod in venditione agri, cujus se totum pretium obtulisse dicebat,
fraudem fecisset
0120D Vetus editio
ex dimidio, concinnius.
e medio: sancti Spiritus unitatem ad Deum, non secundum numerum, sed juxta substantiam comprobavit, dicens:
Anania, quare complevit Satanas cor tuum, ut mentireris
0120B
Spiritui sancto, et absconderes de pretio agri? Nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? Quare posuisti
in corde tuo hanc rem? Non hominibus mentitus es, sed Deo
(Act. V, 3 seq.) . Si enim qui Domino mentitur, mentitur Spiritui sancto: et qui Spiritui sancto mentitur, mentitur Deo:
nulli dubium est, consortium Spiritus sancti esse cum Deo. Et quomodo sanctitas subsistit in Deo, eodem modo et deitas ((
Al. divinitas)) intelligitur in Spiritu sancto. Iste autem Spiritus sanctus, quem diximus ejusdem naturae esse cum Patre, etiam
a Filii divinitate non differt, Salvatore dicente discipulis:
Cum in Synagogam ad principatus et potestates introduxerint vos, nolite solliciti esse, quomodo, aut quid respondeatis.
Spiritus enim sanctus docebit vos in
0120C
illa hora quid debeatis dicere. Ponite in cordibus vestris non praemeditari ad respondendum. Ego enim dabo vobis
0120D Addit Vatic. cum veteri edit.
id est sermonem.
os et sapientiam, cui non poterunt resistere, aut contradicere (Luc. XII, 11 seq.) . Et in his quippe dicens, non debere eos esse sollicitos, quid respondeant contradicentibus, quia in
eadem hora doceantur a Spiritu sancto quid debeant respondere: statim intulit quae sit causa fiduciae,
Ponite, dicens,
in cordibus vestris non praemeditari ad respondendum: ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, aut
contradicere
(Luc. XXI, 14) . Cum enim dixerit, in tempore respondendi doceri eos a Spiritu sancto quid debeant respondere, in sequentibus
ait:
Ego enim dabo vobis os et sapientiam, etc.
19. Ex quibus ostenditur sapientiam quae discipulis
0120D datur a Filio Spiritus sancti esse sapientiam: et doctrinam Spiritus sancti, 127 Domini esse doctrinam: unumque naturae
et voluntatis esse consortium Spiritus sancti cum Filio. Et quia superius demonstratum est socium esse per naturam Spiritum
Unigenito Dei, et Deo Patri: Filius vero et Pater unum sunt, juxta illud:
Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : non divisa ((
Al. indivisa)) et inseparabilis, secundum naturam, ostensa est Trinitas. In
0121A alio quoque Evangelio dicitur:
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) . Si ergo Spiritus Patris in apostolis loquitur, docens eos quae debeant respondere: et quae docentur a Spiritu
sapientia est, quam non possumus aliam praeter Filium intelligere: liquido apparet ejusdem naturae Spiritum esse cum Filio,
et cum Patre, cujus Spiritus est. Porro Pater et Filius unum sunt. Igitur Trinitas substantiae unitate sociatur.
20. Per aliud quoque Scripturarum exemplum, Trinitatis
0121D Vetus edit. cum Tholos. ms.,
una et natura, etc.
unitas et natura, et virtus ostenditur. Filius et manus, et dextera, et brachium Patris dicitur. Sicut crebro docuimus, ex
his vocabulis, unius naturae indifferentia demonstratur ((
Al. indifferentiam
0121B demonstrari)). Spiritus etiam sanctus, digitus Dei, secundum conjunctionem naturae Patris et Filii nominatur. Siquidem in
uno de Evangeliis adversus eos qui signis Domini detrahebant, dicentes:
In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Matth. IX, 34) : sciscitans Salvator ait:
Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Si autem ego in digito Dei ejicio daemonia: ergo supervenit
in vos regnum Dei
(Luc. XI, 19) . Hunc eumdem locum, alius Evangelista describens, loquentem intulit Filium:
Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemonia. Ex quibus ostenditur digitum Dei esse Spiritum sanctum. Si ergo conjunctus est digitus manui, et manus ei cujus manus est:
et digitus sine dubio ad ejus substantiam refertur, cujus digitus est.
0121C 21. Verum cave ne ad humilia dejectus, et oblitus sermonis, de quo nunc disputatur, depingas in animo tuo corporalium artuum
diversitates: et incipias tibi magnitudines, et inaequalitates, et caetera corporum majora vel minora membra confingere: dicens,
digitum a manu, et manum ab eo cujus est 128 manus, multis inaequalitatibus discrepare: quia de incorporalibus nunc Scriptura
loquitur, unitatem tantum volens, non etiam mensuram substantiae demonstrare: sicut enim manus non dividitur a corpore, per
quam cuncta perficit et operatur, et in eo est, cujus est manus: sic et digitus non separatur a manu, cujus est digitus. Itaque
rejice inaequalitates et mensuras, cum de Deo cogitas, et intellige digiti et manus, et
0121D Eadem cum Vatic.,
totius corporis unitatem quo digito et lex, etc.
totius substantiae unitatem:
0121D quo digito lex in tabulis lapideis scripta est. Per aliam quoque Scripturam, fidei nostrae probationem monstrare perfacile
est. Solus sapiens dictus est Deus: non accipiens ab alio sapientiam, neque per cujusdam alterius sapientiae participationem,
0122A sapiens nominatur. Siquidem multi sapientes dicuntur, non ex sua natura, sed ex communicatione sapientiae. Deus vero non
alterius sapientiae participatione, neque aliunde sapiens effectus, dictus est solus sapiens, et generans sapientiam, et alios
faciens sapientes. Quae sapientia Dominus est noster Jesus Christus, qui dicitur Dei virtus, et Dei sapientia. Spiritus quoque
sanctus
0121D Ms. Tholos.,
Spiritus dicitur sapientia.
dicitur sapientia. Siquidem et in veteribus libris refertur, repletum esse Jesum Nave a Domino spiritu sapientiae. Sicut
ergo solus sapiens Deus, non accipiens aliunde sapientiam, sed sapientes faciens et generans sapientiam: solus est sapiens,
extra omnes qui per nuncupationem ejus sapientes dicuntur:
Multitudo quippe sapientium salus mundi (Sap. VI, 26) : et,
Qui semetipsos
0122B
cognoscunt, hi sunt sapientes: Et rursum:
Cum fueris cum sapientibus, sapiens eris (Prov. XIII, 20) : sic et Spiritus sanctus non accipiens aliunde sapientiam, dictus est spiritus sapientiae: hoc enim ipsum
quod subsistit, spiritus sapientiae est: et natura ejus, nihil est aliud nisi Spiritus veritatis et Spiritus Dei: de quibus
jam abundanter in
0121D Recole superiori pag. 111, notam
b.
Sectarum volumine disputavimus. Unde ne eadem superflue replicemus, contenti simus disputatione praeterita.
22.
0121D Hinc secundum librum auspicantur hucusque editi contra mss. fidem, ipsiusque Auctoris, atque Interpretis mentem. Vid. praefixam
huic operi Admonitionem.
Quia igitur Spiritus sapientiae et veritatis inseparabiliter cum Filio est, ipse quoque sapientia subsistit et veritas. Si
enim capax esset sapientiae et veritatis, in id aliquando descenderet, 129 ut desineret habere quod aliunde susceperat:
id est sapientiam et veritatem. Et Filius sapientia et veritas
0122C ipse subsistens, non separatur a Patre, qui solus sapiens et veritas, Scripturatum vocibus praedicatur. Eumdem circulum
unitatis atque substantiae Spiritus sancti ((
Leg. Spiritum sanctum)), secundum id quod sapientiae et veritatis est spiritus,
0122D Olim erat,
videmus habere, habemus cum Filio. Quod Barthius, expuncta primum voce
Spiritus, ita contendit emendandum,
vidimus eum habere hactenus cum Filio.
videmus habere cum Filio: et rursum Filium a Patris non discrepare substantia. Cum autem Filius imago sit Dei invisibilis,
et forma substantiae ejus, quicumque ad hanc imaginem, vel formam imaginantur, atque formantur, adducuntur in similitudinem
Dei: juxta vires tamen humani profectus, istiusmodi formam et imaginem consequentes. Similiter et Spiritus sanctus cum sit
signaculum Dei, hi qui formam et imaginem Dei capiunt, signati per eum, in eo ducuntur ad signaculum Christi sapientiae et
scientiae,
0122D insuper fide pleni.
0122D Plenius in Vatic. ms. ac veteri editione,
Divisiones quippe donationum sunt, idem autem Spiritus, et divisiones ministeriorum sunt, et ipse Dominus, et divisiones operationum
sunt, et idem ipse Dominus qui operatur omnia in omnibus.
Nam divisiones operationum sunt, idem autem ipse spiritus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4) . Operante ergo Patre multiplicem charismatum plenitudinem, multiplicat eam Filius subsistentem per Spiritum
sanctum.
Alii enim per
0123A
Spiritum datur sermo sapientiae.
Alii vero scientiae, secundum eumdem spiritum. Alii fides in eodem spiritu, et caetera, quae ab Apostolo enumerata sunt dona, quibus additur:
Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus: dividens singulis prout vult (Ibid., 8 seq.) .
23. Unde dicentes operatricem, et
0123D Voculam
ut supplevimus e Vatic.
ut ita dicam, distributricem naturam Spiritus sancti: non abducamur ab his, qui dicunt operationem, et non substantiam Dei
esse Spiritum sanctum. Et ex aliis quoque plurimis locis subsistens natura demonstratur Spiritus sancti: ut in illo quod apostoli
scribunt:
Visum est enim Spiritui sancto et nobis (Act. XV, 28) : quia hoc quod dicitur,
visum est, non operationem significat, sed naturam: maxime cum et de Domino simile quid reperiatur, ut:
Sicut Domino visum est, ita factum est
0123B (Job. I) . Denique et sermones ejus saepissime lectitantur, ut in illo:
Jejunantibus eis et ministrantibus: id est, 130 discipulis Christi,
dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum, in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2) . Quae vox divinitatis et auctoritatis index, non creatam, sed increatam substantiam monstrat. Neque enim
Spiritus sanctus in aliud quoddam opus vocavit Barnabam et Paulum, quod non sit Patris et Filii: cum ministerium, quod eis
commisit et tradidit Spiritus, Patris et Filii sit ministerium. Ad Galatas Paulus loquitur.
Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et
0123D Tholos. ms.,
operatus est mihi et Barnabae in gentibus; et mox,
directi sunt a Christo, cooperante in Apostolis Spiritu, completum est ministerium.
mihi in gentes et Barnabae (Galat. II, 8) . Pariter enim ad nationes Spiritus sancti auctoritate directi sunt. Christo quoque operante in apostolis,
0123C Spiritus completum est ministerium, ut ipsi apostoli confitentur se in Christo loqui, et id quod suis oculis viderunt, et
ministri facti sunt
0123D Reginae Suecorum ms. num. 497 praenotatus, cujus nunc demum occurrunt mihi variantes lectiones in schedulis exceptae quas
passim infra laudabo, hic habet
sermonis Christi absque
id est vocula; et
0124D paulo post
Euntes docete, absque
ite.
sermonis, id est, Christi: et dispensatores mysteriorum Dei. Denique quasi principatum in sacerdotio possidentes, et initiatores
fidei a Christo sunt demonstrati, dicente:
Euntes ite, et docete omnes gentes, baptizantes eas in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . Et sicut Apostolus scribit rectissime:
Unus est Dominus, una fides, unum baptisma. Quis non ex ipsa cogetur veritate suscipere indifferentiam sanctae Trinitatis, dum una sit fides in Patre, et Filio, et Spiritu
sancto: et lavacrum detur atque firmetur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti?
0123D 24. Non arbitror quemquam tam vecordem atque insanum futurum, ut perfectum baptisma putet id quod datur in nomine Patris,
et Filii, sine assumptione Spiritus sancti: aut rursus in nomine Patris, et Spiritus sancti, Filii vocabulo praetermisso:
aut certe in nomine Filii, et Spiritus sancti, non praeposito vocabulo Patris. Licet enim quis possit existere
0124A saxei (ut ita dicam) cordis, et penitus mentis alienae: qui ita baptizare conetur, ut unum de praeceptis nominibus praetermittat:
videlicet contrarius legislator Christi:
0124D Perperam Tholos.,
tantum sine perfectione.
tamen sine perfectione baptizabit: immo penitus a peccatis liberare 131 non poterit, quos a se baptizatos existimaverit.
Ex his colligitur, quam indivisa sit substantia Trinitatis, et Patrem vere Filii esse patrem, et Filium vere Patris filium:
et Spiritum sanctum vere Patris
0124D Modo laudatus Reginae cod.,
vere Patris et Filii esse Spiritum.
et Dei esse Spiritum: et insuper sapientiae et veritatis, id est, Filii Dei. Haec est salus ergo credentium, et dispensatio
Ecclesiasticae disciplinae in hac Trinitate perficitur. Nam cum Salvator discipulos suos ad praedicandum Evangelium miserit,
et ad dogmata veritatis docenda
0124D Nomen
Pater, expungit Reginae ms.
Pater in Ecclesia constituisse dicatur,
0124B primo apostolos, secundo prophetas, tertio magistros, super hac re etiam Apostoli congruente sententia:
Et sicut probati sumus a Deo ad credendum Evangelium, sic loquimur: non ut hominibus placentes, sed Deo qui probavit corda
nostra
(I Thess. II, 4) : hos eosdem quos Christus magistros esse praecepit, et Pater probavit, et Spiritus sanctus dispensatores
et praepositos in Ecclesia constituisse perhibetur ((
Al. veraciter prohibetur)). Siquidem cum Miletum Paulus Apostolus presbyteros de diversis locis et plurimis Ecclesiis congregasset:
Attendite, inquit,
vobis et universo gregi, super quos Spiritus sanctus posuit vos episcopos ad regendam Ecclesiam Domini, quam
acquisivit per sanguinem suum (Act. XX, 28) ? Si enim quos Christus ad evangelizandum et baptizandas
0124C nationes misit, Spiritus sanctus Ecclesiae praeposuit, Patris sententia destinatos: nulli dubium est,
0124D Tholos.,
sic unam esse operationem et probationem, etc.
unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti operationem, et probationem: et consequenter eamdem Trinitatis esse substantiam.
Necnon et illud considerandum, quod in corde et sensu habitare non potest creatura, nisi Deus et sermo ejus in Spiritu sancto:
sicut ad quosdam loquitur Pater:
Inhabitabo in eis, et inambulabo (II Cor. VI, 16) . Et ad ipsum quidam dirigit vocem:
Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 4) . Altus quippe in altis habitat universae conditor creaturae. Habitat vero
0124D Voces
et unigenitus Filius in Reginae ms. delentur.
et unigenitus Filius in mente pura, et corde credentium. Per fidem quippe habitare Christum, in interiori homine: in Spiritu
ait Apostolus, ita scribens:
0124D
In Spiritu, in interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17) . Ipse quoque de se loquitur: 132
Vivit in me Christus (Galat. II, 20) . Et iterum:
Qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) . Et Salvator,
Veniemus, inquit,
ego et Pater (Joan. XIV, 23) : haud dubium, quin ad eum qui praecepta ejus servaverit, et mansionem apud
0125A eum faciemus. Porro sic sermo iste contexitur:
Si quis diligit
0125D Addunt Vatic. et vetus edit.,
et ego diligam illum.
me, sermonem meum servabit. Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ibid.) . In alio quoque loco, omnis natura rationalium creaturarum, domus dicitur Salvatoris.
25.
0125D In Reginae ms.,
domus dicitur Salvatoris; Christus autem super domum suam, cujus domus sumus nos, etc.
Sicut autem super domum suam Dominus Jesus, cujus domus sumus nos: ita domus Christi templum Dei est, in quo Spiritus ejusdem
inhabitat Dei. Scribens quippe Corinthiis Paulus ait:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) ? Si autem in domo et templo, quo Pater et Salvator inhabitat, illico invenitur et Spiritus sanctus, ex
hoc indivisa Trinitatis substantia demonstratur. Et post non multa ejusdem
0125B epistolae:
Nescitis, inquit,
quia corpora vestra templum
Spiritus sancti sunt, quem habetis a Deo (Ibid.) ? Cum ergo Spiritus sanctus, similiter ut Pater et Filius, mentem et interiorem hominem inhabitare doceatur, non
dicam ineptum, sed impium est eum dicere creaturam. Disciplinas quippe, virtutes dico et artes, et his contrarias perturbationes,
et imperitias, et affectus in animabus habitare possibile est: non tamen ut substantivas, sed ut accidentes. Creatam vero
naturam in sensu habitare impossibile est. Quod si verum est, et Spiritus sanctus absque ulla ambiguitate subsistens, animae
est habitator et cordis: nulli dubium est, quin cum Patre et Filio credi debeat increatus. Ex omnibus igitur quae praecedens
sermo disserit, incorruptibilis et sempiternus secundum
0125C naturam Patris, et Filii, Spiritus sanctus demonstratus, universam de se ambiguitatem abstulit et suspicionem, ne unus de
creatis substantiis existimetur.
0125D Suffecimus ex Reginae ms. verba,
Sed et ambigi nequit, quin, utpote perficiendo sensui necessaria, tametsi in reliquis mss. et vulgatis hucusque libris desiderentur.
Sed et ambigi nequit, quin is Spiritus Dei sit, quem exire de Patre Salvatoris in Evangelio verba declarant.
Cum venerit, inquit,
Consolator, quem ego mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre egreditur, ipse testimonium dabit de me (Joan. XV, 26) . Consolatorem autem venientem Spiritum Sanctum 133 dicit, ab operatione ei nomen imponens: quia non solum
consolatur eos quos se dignos repererit, et ab omni tristitia et perturbatione reddit alienos: verum incredibile quoddam gaudium
et hilaritatem eis tribuit, intantum, ut possit quis Deo gratias referens, quod tali hospite dignus habeatur,
0125D dicere:
Dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7) . Sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur,
0126A quorum Spiritus sanctus habitator est. Iste Spiritus sanctus consolator a Filio mittitur: non secundum angelorum, aut prophetarum,
aut apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et veritate Spiritum Dei, indivisam habentem cum eadem sapientia
et veritate naturam. Etenim Filius missus a Patre non separatur, nec disjungitur ab eo, manens et habens illum in semetipso.
Quin Spiritus veritatis supradicto modo missus a Filio de Patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. Impossibile quippe
hoc pariter et blasphemum est.
0125D Veriorem concinnioremque hujusce periodi lectionem hanc esse putavimus, quam ex veteri toties laudata editione, et Vatic.
ms. expressimus. Penes Martianaeum, aliosque passim editores erat:
Si enim hic Spiritus veritatis juxta naturas corporum certo spatio circumscriptus est, alium deserens locum, ad alium commigravit. Nec magis recte in Tholos. ms.:
Si enim
0126D
de loco in locum invenitur, et Spiritus veritatis juxta naturam corpoream certo spatio circumscriptus, etc. In illo autem Reginae priori obliterata lectione isthaec apponitur ad libri oram:
Si enim de loco in locum venit Spiritus veritatis juxta legem naturae corporeus certo spatio circumscriptus, etc. Quam nempe reposuimus lectionem, codices suis quoque dissidiis probant.
Si enim de loco ad locum egreditur Spiritus, et ipse Pater in loco invenietur, et Spiritus veritatis juxta naturam corporum
certo spatio circumscriptus, alium deserens locum, ad alium commigrabit. Sed quomodo
0126B Pater non consistens in loco, ultra omnem corporum est naturam: ita et Spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur,
cum sit incorporalis: et ut verius dicam,
0126D Vatic. et Tholos.,
excellens universam rationabilium creaturarum essentiam.
excellens universam rationalem creaturam.
26. Quia ergo impossibile est, et impium, ista quae diximus,
0126D Vitiose erat,
quae diximus in corporalibus, etc.
de incorporalibus credere: exire de Patre Spiritum Sanctum, sic intelligendum, ut se Salvator de Deo exisse testatur, dicens,
Ego de Deo exivi et veni (Joan. VIII, 42) . Et sicut loca et commutationes locorum ab incorporalibus separamus: sic et prolationes intus dico et
foris ab intellectualium natura discernimus, quia istae corporum sunt recipientium tactum, et habentium vastitates. Ineffabili
itaque et sola
0126D Reginae lib.
solae fidei; et mox
a Patre egredi, ut illud, loquente Spiritu, qui a Patre egreditur.
fide noto sermone credendum est,
0126C Salvatorem 134 dictum esse exisse a Deo, et Spiritum veritatis a Patre egredi, loquente
Spiritu qui a me egreditur. Cum enim dicere posset de Deo, sive de Domino, sive de omnipotente, nihil horum tetigit: sed ait, de Patre: non quod Pater
a Deo omnipotente sit alius: quia hoc scelus est etiam cogitare; sed secundum
0126D Idem cum veteri edit.,
proprietatem patris et intellectum parentis, etc.
proprietatem et intellectum parentis egredi ab eo dicitur Spiritus veritatis. Licet enim ex Deo frequenter se dicat exisse
Salvator, proprietatem tamen et (ut ita dicam) familiaritatem, de qua jam saepe tractavimus, ex vocabulo magis sibi Patris
assumit, dicens:
Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10) . Et alibi:
Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : et multa alia his similia, quae in Evangelio observans lector inveniet. Iste ergo Spiritus
0126D sanctus qui de Patre egreditur,
testificabitur; inquit Dominus,
de me, testimonium simile ferens
0127A ei Patris testimonio, de quo ait:
Testimonium dicit de me, qui misit me Pater (Joan. XII, 49) . Mittente autem Filio Spiritum veritatis, quem Consolatorem vocavit, simul mittit et Pater. Neque enim
Pater mittente Filio non mittit, cum eadem voluntate Patris et Filii Spiritus veniat: Salvatore quoque per Prophetam loquente:
0127D Isthaec
sicut manifestum esse poterit ei, qui totum perlegerit locum, in Regin. ms. desiderantur. Mox ex Vatic. et veteri edit. restituo
spiritum suum; cujus loco obtinebat in recto contra Auctoris mentem
Spiritus ejus.
sicut manifestum esse poterit ei, qui totum perlegerit locum.
Et Dominus misit me, et Spiritum suum: Siquidem non solum Filium, sed et Spiritum mittit Deus. Sed et Apostolus loquitur:
Quae nunc annuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de coelis (I Petr. I, 12) . Et in libro qui Sapientia inscribitur, ab his qui divina charismata consecuti sunt, vox gratias Deo perferens
destinatur.
Quae autem in coelis
0127B
sunt, quis investigavit? voluntatem autem tuam quis cognovit: nisi quod tu dedisti sapientiam, et Spiritum sanctum tuum misisti
de excelsis? Et sic correctae sunt semitae eorum, qui super terram erant: et placita tibi edocti sunt homines
(Sap. IX, 17) . Et in praesenti siquidem lectione, non sola sapientia Dei, id est, unigenitus Filius ejus datur a Patre,
sed et Spiritus sanctus mittitur.
135 27. In ipso quoque Evangelio dari praedicatur a Patre, et mitti spiritus Sanctus, Salvatore dicente:
Et ego rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum in aeternum, spiritum veritatis (Joan. XIV, 16) . Et iterum,
Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo: ille vos docebit omnia (Ibid., 26) . Nam et in his sermonibus,
0127C alium paracletum dare dicitur Pater, non autem alium ab ((
Mss. absque)) eo, qui a Filio mittitur secundum illud:
Cum autem venerit ille paracletus, quem mittam vobis a Patre, spiritum veritatis (Joan. XV, 26) . Quem alium paracletum nominavit, non juxta naturae differentiam, sed operationis diversitatem. Cum enim
Salvator, mediatoris et legati personam habeat,
0127D Erat antea
ex qua, Reg. ms.,
et quasi. Tholos.,
in qua. Vid. Epist. 64, ad Fabiol., num. 19. Emendo pariter interpunctionem, cujus vitio nullus erat hujusce periodi sensus.
et qua pontifex deprecetur pro peccatis nostris, salvans in sempiternum eos, qui per ipsum accesserunt ad Deum, quia semper
vivens interpellat pro eis ((
Ms. nobis)) Patrem; Spiritus sanctus secundum aliam significantiam paracletus, ab eo quod consolatur in tristitia positos, nuncupatus
est. Verum noli ex Filii et Spiritus sancti operatione diversa, varias aestimare naturas. Siquidem in
0127D alio loco reperitur paracletus Spiritus, legati ad Patrem persona fungi, ut in illo:
Quid enim oremus juxta id quod oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem
0128A
scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quomodo ((Al. cum))
secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26) .
28. Salvator quoque consolationem a qua Spiritus sanctus paracletus nuncupatus est, operatur in cordibus eorum qui ea indigent.
Scriptum est enim:
Et humiles populi consolatus est (Ps. XVII et XXXII) . Unde et his qui hoc beneficium fuerat consecutus, eum praedicans, loquebatur:
Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo,
0127D Tholos.,
in corde meo, exhortationes tuae delectaberunt animam meam. Et aliter, consolationes tuae, etc. Glossema ex criticorum audacia. Lectionis quam Didymus
0128D urget diversitas in verbis est,
laetificaverunt, et
dilexerunt. Re autem vera Graeci aliquot libri habent ἠγάπησαν,
dilexerunt, alii εὔφραναν,
laetificaverunt, ut in Latinis.
consolationes tuae laetificaverunt cor meum (Psal. XCIII, 19) ; sive,
dilexerunt animam meam: utroque enim scriptum esse ((
Al. Abest)) modo, in diversis exemplaribus invenitur. Sed et Pater, Deus omnis consolationis dicitur: consolans eos qui in tribulatione
sunt, ut
0128B ex ipsis angustiis 136 per patientiam salutem primum, dehinc coronam gloriae consequantur. Spiritus igitur consolator
et sanctus, et Spiritus veritatis datur a Patre, ut semper cum Christi discipulis commoretur, cum quibus et ipse Salvator
est, dicens:
Ecce enim vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Cum autem semper apostolis et Spiritus sanctus adsit ((
Al. assistat)) et Filius, sequitur, ut et Pater cum ipsis sit, quia qui recipit Filium, recipit et Patrem: et mansionem Filius
cum Patre facit apud eos, qui digni adventu ejus extiterint. Sed et ubi Spiritus sanctus fuerit, statim invenitur et Filius.
Siquidem cum in prophetis Spiritus sanctus sit, faciens eos futura praecinere, et alia quae prophetalis operationis sunt,
sermo Dei ad eos dicitur
0128C factus, ut ad id quod ad consuetudinem
0128D Vitiose erat antea in aliquot etiam mss.,
prophetatum est.
prophetarum est,
Haec dicit Dominus, etiam illud addatur,
Sermo qui factus est ad Isaiam, sive ad reliquos.
29. Quod autem prophetae Spiritum sanctum habuerint, Deo manifeste loquente cognoscimus. Ait enim:
Quaecumque mandavi in Spiritu meo servis meis prophetis (Amos, III, 7) . Et Salvator in Evangelio significat justos viros, et eos qui ante adventum suum populo ventura cecinerant
((
Vat. praecinerant)), Spiritus sancti aspiratione completos. Interrogans quippe Pharisaeos quid eis de Christo videretur, et audiens
quia esset
0128D Rectius vetus editio,
quia esset filius David, in Spiritu sancto loquentis, dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, denuo interrogavit. Si
ergo David vocat eum,
etc. Aliter Tholos.,
quia esset filius David, dixit, David enim loquitur de Deo, Dixit Dominus Domino meo, etc.
filius David, loquitur:
Quomodo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:
Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? Si ergo David vocat eum in Spiritu sancto Dominum, quomodo
0128D
Filius ejus est (Matth. XXII, 43) ? Et Petrus ad consortes fidei loquitur:
Oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Juda, etc. (Act. I, 16) . Et in eodem rursus libro:
Qui per
0129A
Spiritum, inquit,
sanctum ore David pueri tui locutus es: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Act. IV, 25) ? Isaias quoque cum sermone Dei impulsus ad prophetandum fuisset, Spiritus sancti
0129D Erat nec sine soloeco
Spiritus sanctus imperio. Quod nemo non putet typographi mendum, et reponat
sancti, quemadmodum in antiquiss. editione, quam sequor. Sed malim equidem in recto
sanctus retineri, pro
imperio autem legi
per
eum, scilicet, per Isaiam. Hic nempe Auctoris est sensus, totusque inferior contextus conjecturam probat.
imperio prophetasse perhibetur: ut in 137 fine eorumdem Actuum scribitur.
Bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros, dicens:
Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et reliqua (Act. XXVIII, 25) . Hanc igitur prophetiam quam Apostolus Paulus affirmat a Spiritu sancto pronuntiatam, ipse
liber prophetae a Domino dictam esse commemorat.
Et audivi, inquit Isaias,
vocem Domini, dicentem: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Vade, inquit,
et dic populo huic: Aure audietis (Isa. VI, 9) .
0129B Et post alia ipse Dominus ait:
Et convertentur, et sanabo illos. Et statim propheta:
Quousque, Domine? cum enim Dominus ad Prophetam dixisset, ut ea quae scripta
0129D Vetus editio,
quae scripta sunt, in spiritu diceret.
sunt, diceret, et Propheta jubenti Domino respondisset,
Usquequo, Domine? ea quae in Propheta a Domino dicta sunt, in Spiritu sancto commemorata Paulus affirmat. Ex quo liquido ostenditur, ut saepe
jam diximus, unam et voluntatem et naturam Domini esse, et Spiritus sancti, et in nuncupatione Spiritus etiam nomen Domini
intelligi. Quomodo enim ad Corinthios vocabulum Dei super Patre positum, et Domini super Filio, neque Patri aufert dominationem,
neque filio deitatem:
0130D Vitiose erat duobus verbis
sic quidem.
siquidem eadem ratione qua Pater Dominus est, et Filius Deus est, sic et Spiritus sanctus Dominus nuncupatur.
0129C Si autem Dominus, consequenter et Deus: ut paulo ante jam diximus, cum vocem Apostoli Petri ad Ananiam, qui pecuniam subtraxerat,
poneremus: quia et deitas ((
Al. divinitas)) superintelligitur in Spiritu sancto.
30. Verum quoniam inde, quaestionis ordo deductus est:
Cum autem venerit paracletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Luc. XII, 12) : age nunc ex ipso sermone quaeramus, si quid in eo possimus invenire cum his consentire quae dicta sunt.
Spiritum sanctum a Patre in suo mitti nomine, Salvator affirmat, cum proprie Salvatoris nomen sit Filius: si quidem naturae
consortium, et (ut ita dicam) proprietas personarum, ex ista voce signatur. In qua appellatione Filii, missus
0129D a Patre Spiritus sanctus, non servus, non alius, nec disjunctus a Filio intelligatur ((
Al. intelligitur)). Et quomodo Filius in Patris appellatione venit, dicens:
Ego veni in 138
nomine Patris mei (Joan. V, 43) : Filii quippe tantummodo est in nomine Patris venire, salva proprietate Filii ad Patrem, et Patris ad Filium:
sic e contrario, nullus alius venit in nomine
0130A Patris, sed verbi gratia, in Domini, et Dei, et omnipotentis. Quod manifestum advertere poteris prophetas relegens ex animo.
Nam et Moyses magnus Dei minister et famulus, in nomine ejus, qui est: et in nomine Dei Abraham et Isaac, et Jacob venit,
Deo ad eum loquente:
Sic dices filiis Israel, qui est, misit me ad vos (Exod. III, 15) . Et rursus,
Dices eis, Deus Abraham, Isaac, et Jacob misit me ad vos. Servorum quippe justorum quales erant de quibus dixit:
Mandabo in Spiritu meo servis meis prophetis (Zach. I, 6) , in nomine Dei facta est missio. Et quia ((
Fort. qui)) dignos se exhibuerunt Deo, in nomine Dei venisse referuntur. Rursus proficientes in majus, et sub unius Dei imperio
consistentes, in omnipotentis Dei nuncupatione venerunt. Quia vero filii Israel in Aegypto
0130B commorantes, didicerunt eos, qui non sunt, quasi deos colere, et mundi
0130D Obtinebat antea
mundi partes, pro
patres. Reginae ms. secunda manu
mundi principes.
patres divino honore venerari: consequens fuit, ut Moyses sub ejus,
qui est, vocabulo ad eos mitteretur, et a falsis eos liberans diis, ad veram transduceret deitatem, et ad Dominum patrum Abraham,
Isaac, et Jacob.
31. Quomodo ergo servi qui in nomine Domini veniunt, per hoc ipsum quod subjecti sunt, et serviunt, indicant Dominum, proprietatem
ejus referentes: servi quippe sunt Domini: sic et Filius qui venit in nomine Patris, proprietatem Patris portat et nomen,
et per haec unigenitus Dei Filius approbatur ((
Al. appellatus)). Quia ergo Spiritus Sanctus in nomine Filii a Patre mittitur, habens Filii proprietatem, secundum quod Deus
est, non tamen filieitatem, ut Filius ejus sit, ostendit quia
0130D Ita mss. omnes habent
unitate, editi vero
unice, Mox Vatic. cum Tholos.
per adoptionem suam faciens, etc.
unitate
0130C sit junctus ad Filium. Unde et Filii dictus est Spiritus, per adoptionem faciens filios eos, qui se recipere voluissent.
Qui enim, inquit,
estis filii Dei, misit Pater Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem abba pater (Rom. VIII, 15) . Iste autem Spiritus sanctus, qui venit in nomine Filii, missus a patre: docebit omnia eos, qui in fide
Christi perfecti sunt. Omnia autem illa quae spiritualia sunt et intellectualia: et ut 139 breviter universa concludam,
omnia veritatis et sapientiae sacramenta. Docebit vero, non quasi doctor et magister disciplinae, quam aliunde est consecutus:
siquidem hoc eorum est, qui sapientiam
0130D Vatic.,
et virtutes aliquas. Postea Tholos.,
sed quasi ipse ars, etc.
et artes aliquas studio industriaque didicere; sed quasi ipse ((
Al. ipsa)) ars atque doctrina et sapientia veritatisque Spiritus, invisibiliter ((
Al. invisibili)) menti insinuat
0130D scientiam divinorum. Nam et pater docet sic discipulos suos, dicente illo qui ab eo doctus fuerat:
Deus, docuisti me sapientiam. Et audacter alio conclamante:
Docuisti me, Deus, a juventute mea (Psal. LXX, 17) : atque ita omnes fiunt docti. Dei quoque Filius et sapientia Dei et veritas sic docet participes
0131A suos, ut disciplinam non arte doceat, sed natura. Unde et eum docentur solum magistrum vocare discipuli. Has easdem disciplinas
quae dantur a Patre et Filio in corda credentium, Spiritus sanctus ministrat his qui animales esse desierint ((
Al. desistunt)).
Animalis quippe homo non percipit ea quae spiritus sunt; arbitrans esse stultitiam quae dicuntur (I Cor. II, 14) ; qui vero a perturbationibus purgaverit mentem suam, Spiritus sancti disciplinis, id est, sermonibus sapientiae,
scientiaeque complebitur: in tantum ut is qui ea susceperit dicat:
Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum (Ibid., 10) . Deus autem his qui se ita praeparaverint Spiritum sapientiae revelationisque largitur ad cognoscendum semetipsum:
qui accipientes Spiritum sapientiae, non aliunde, sed ab ipso Spiritu
0131B sancto efficiuntur sapientes, et ab ipso intelligunt Dominum, et quidquid Dei est voluntatis, et eumdem ipsum Spiritum,
ipso revelante, cognoscunt, ut sciant quia a Domino donata sunt eis: ita ut is qui fuerit spiritum revelationis et sapientiae
consecutus, sufficiens sit veritatis dogmata praedicare non humana, sed Dei arte subnixus: sicut et unum ex his Apostolum
possumus audire, dicentem:
Et praedicatio mea et sermo meus non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis: sed in ostensione Spiritus
0131D Idem Vatic.
et veritatis Dei, Graeco ipso textu renuente.
et virtutis Dei (Ibid., 4) . Aequalem vero Spiritui virtutem non possumus aliam praeter Christum Dominum 140 nostrum interpretari. Ipse
enim discipulis ait:
Accipietis enim virtutem Spiritus sancti venientem ((Vat. venientis))
super vos (Act. I, 8) . Et ad Mariam
0131C Angelus ((
Al. archangelus)),
Spiritus, inquit,
sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) . Creatrix igitur virtus Altissimi, Spiritu sancto superveniente in virginem Mariam, Christi corpus fabricavit:
quo ille usus templo, sine viri natus est semine.
32. Ex quibus ostenditur esse Spiritum sanctum creatorem, ut jam in
0131D Recole quae de hoc libro περὶ Δογμάτων diximus supra pag. 111, not.
b.
Dogmatum volumine breviter ostendimus. Et in Psalmo ad Dominum dicitur:
Auferes ab eis Spiritum tuum, et deficient, et in terram suam revertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis
faciem terrae
(Psal. CIII, 30) . Nec mirum si Dominici tantum corporis Spiritus sanctus conditor sit, cum Patri Filioque sociatus, eadem
potestate creaverit omnia quae Pater creavit et Filius.
0131D
Emitte enim, ait,
Spiritum tuum, et creabuntur. Porro jam frequenter ostendimus ejusdem operationis esse
0132A Spiritum sanctum, cujus est Pater et Filius, et in eadem operatione unam esse substantiam: et reciproce eorum quae ὁμούσια
sunt, operationem quoque non esse diversam. Ut autem et aliud quoque testimonium quod nos possit adjuvare in fide Spiritus
sancti ponamus, in Evangelio ita sermo contexitur:
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos omnem
veritatem. Neque enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur: et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille
me clarificabit ((Al.
glorificabit)):
quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quae habet Pater, mea sunt. Propterea dixi vobis: quia de meo accipiet,
et annuntiabit vobis
(Joan. XVI, 13) .
0132B 33. Ex his enim sacramentorum verbis edocemur, quod cum multa docuisset discipulos suos Jesus, dixerit:
Adhuc habeo plurima dicere vobis, quia verbum istud,
adhuc multa habeo dicere vobis, non ad novos quoslibet,
0131D Maxima hic dissensio exemplarium est. Vetus Editio,
et penitus Dei sapientiam nescientes dirigit; Vatic.
Dei sapientiam nescientes dirigitur; Reg.
Dei sapientia ignaros, etc. Tholos.
et plenos Dei sapientia dirigitur sicut fuerunt justi et
prophetae, sed ad eos, qui verborum ejus auditores necdum fuerant, etc. Tum denuo Vatic.,
necdum fuerant omnia consecuti, quae postea pro nomine ejus sufferre poterant, sed aliqua ex parte tradens eis illa, quae
majora erant in posterum differens, commendans et illa, quae in futurum tempus
0132D
ideo distulit, ut reliqua disciplina Spiritus sancti sui, quae . . . non poterant si primitus in nostro capite magisterium
et forma crucis periret. Quaecumque enim sufferre poterant,
etc. Eadem ferme Tholosanus praeponit, tantumque rectius legit,
nisi primitus in nostro capite magisterium et forma crucis praeiret; quia ante adventum Dominicae passionis, etc. ex quibus boni aliquid lector extundat.
et penitus Dei gratia vacuos dirigitur: sed ad eos 141 qui auditores verborum ejus, necdum fuerant omnia consecuti. Quaecumque
enim sufficere poterant, tradens eis, in futurum tempus reliqua distulit: quae sine disciplina Spiritus sancti scire non poterant:
quia ante adventum dominicae passionis
0132D Tholos.,
nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Quid est Jesum nondum honorificatum? Glorificari dicens, etc.
non erat datus hominibus Spiritus sanctus, Evangelista dicente:
Non enim erat cuiquam Spiritus datus, quia Jesus necdum erat glorificatus (Joan. VII, 39) . Glorificari dicens Jesum, mortem gustare pro cunctis. Itaque post resurrectionem apparens discipulis
0132C suis, et insufflans in faciem eorum:
Accipite, inquit,
Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) . Et rursum:
Accipietis virtutem Spiritus sancti venientis super vos (Act. I, 8) . Quo veniente in corda credentium, implentur sermonibus sapientiae et scientiae, et sic spirituales effecti,
suscipiunt Spiritus sancti disciplinam, quae possit eos deducere in omnem veritatem. Necdum enim instante ((
Forte instabat)) hora in qua oportebat eos Spiritu sancto repleri, tunc quando dixit ad eos,
Adhuc multa habeo vobis dicere, consequenter addidit,
sed non potestis ea portare modo (Joan. XVI, 12) . Adhuc enim typo legis, et umbrae, et imaginibus servientes, non poterant veritatem (cujus umbram lex portabat)
inspicere,
0132D Erat
ne spiritualia. Vetus edit,
nec denique. Vat.,
neque.
unde nec spiritualia sustinere.
Cum autem, ait,
venerit ille, hoc est,
paracletus
0132D
Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem, sua doctrina, et institutione vos transferens a
0133A morte litterae, ad spiritum vivificantem, in quo solo omnis Scripturae veritas posita est. Ipse ergo Spiritus veritatis,
ingrediens puram et simplicem mentem, signabit in vobis scientiam veritatis, et semper nova veteribus adjungens, diriget vos
in omnem veritatem.
34. Ad Deum quoque Patrem quidam allegans preces, loquitur:
Dirige me in veritate tua (Psal. XXIV, 5) : hoc est, in Unigenito tuo, propria voce testante:
ego sum veritas (Joan. XIV, 6) . Quam perfectionem tribuit Deus mittens Spiritum veritatis, qui credentes in totam dirigat veritatem. Dehinc
in consequentibus de Spiritu veritatis, qui a Patre mittatur, et sit paracletus, Salvator (qui et veritas) ait: 142
Non enim loquetur a semetipso (Joan. XVI, 13) : hoc est, non sine me, et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis a mea et Patris est voluntate.
0133B Quia non ex se est, sed ex Patre et me est, hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et me illi est. Ego veritatem
loquor, id est, inspiro quae loquitur. Siquidem Spiritus veritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem
nostram, qua ad nos invicem sermocinamur et loquimur, accipiendum, sed juxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis,
quae voluntatem suam
0133D Legerat olim Gratianus
ingerit in corda credentium, et eorum cordibus inserit, qui eam, etc. Mox Tholos.,
dicere, scire, et intelligere, et loqui.
inserit in corde credentium, et eorum qui eam audire sunt digni! hoc est, dicere et loqui.
35. Nos quippe homines quando de aliqua re ad alterum loquimur, primum quod volumus
0133D Vetus edit.,
mente concipimus, et quia non valemus absque sermone in alterum sensum transferre, linguae organum commovemus. Exinde Reginae liber,
et dentes quasi quoddam plectrum cordis collidentes, etc.
, mente concipimus absque sermone. Inde in alterius sensum volentes transferre, linguae organum commovemus, et quasi quoddam
plectrum chordis dentium collidentes,
0133C vocalem sonum emittimus. Quomodo igitur nos
0133D Editi plerique,
linguam quam palato, etc.: emendamus a scriptis.
linguam, quam palato dentibusque collidimus, et ictum aerem in diversa temperamus eloquia, ut nobis nota communicemus in
alios, ita et auditorem necesse est patulas praebere aures, et nullo vitio coarctatas, in ea quae dicuntur
0133D Assentior Barthio, qui
arrigere scripsit, pro
erigere, quod hactenus obtinuerat.
arrigere, ut possit ita scire quae proferuntur, quomodo novit ea ille qui loquitur. Porro Deus simplex et incompositae spiritualisque
naturae, neque aures, neque organa, quibus vox emittitur, habet; sed solitaria incomprehensibilisque substantia nullis membris
partibusque componitur. Quae quidem de Filio et de Spiritu sancto similiter accipienda.
36. Si quando ergo legimus in Scripturis:
Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 2) . Et alibi.
Dixit
0133D
Deus, fiat lux (Gen. I, 3) , et si qua his similia, digne [
Al. digna) Deo accipere debemus. Neque enim ignorante Filio (qui sapientia et veritas est) Pater suam nuntiat voluntatem, cum
omne quod loquitur,
0134A sapiens verusque subsistens, in sapientia habeat
0134D Olim erat
et in veritate substantiam.
et in substantia. Loqui 143 ergo Patrem, et audire Filium, vel e contrario, Filio loquente, audire Patrem, ejusdem naturae
in Patre et Filio consensusque significatio est. Spiritus quoque sanctus, qui est spiritus veritatis, spiritusque sapientiae,
non potest Filio loquente audire quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est,
0134D Penes Gratianum est
procedens Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens a veritate, consolator manans, etc.: rectius.
procedens a veritate, consolator manans de consolatore, Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens. Denique ne quis illum
a Patris et Filii voluntate et societate discerneret, scriptum est:
Non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet loquetur. (Joan. XVI, 13) . Cui etiam simile de seipso Salvator ait:
Sicut audio, et judico (Joan. V, 30) . Et alibi:
Non potest Filius
0134D Voculas
a se ex Vatic. suffecimus consentiente etiam Graeco textu ἀφ᾽ ἑαυτοῦ. Deinde Vetus editio.
Si enim unum est Pater et Filius non juxta Sabellii dictum: codices Vatic. et Regin.
Sabellii vitium.
a se facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19) . Si enim unus est
0134B Patri Filius, non juxta Sabellii dictum Patrem et Filium confundentis, sed juxta indiscretionem essentiae, sive substantiae,
non potest quicquam absque Patre facere, quia separatorum diversa sunt opera, sed videns operantem Patrem, et ipse operatur,
non secundo gradu, et post illum operans. Alia quippe Patris, alia Filii opera esse inciperent, si non aequaliter fierent.
Scriptum est autem:
Quae enim ille facit, haud dubium quin Pater,
haec eadem Filius similiter facit
0134D Regin. ms.,
Quomodo operante Patre, rectius, et paulo post consentiente etiam Vatic.,
eadem et similia subsistunt.
. Quod si operante Patre et Filio, non juxta ordinem, primi et secundi, sed juxta idem tempus operandi eadem et indissimilia,
subsistunt universa quae fiunt, et Filius non potest a semetipso quicquam facere, quia a Patre non potest separari, sic et
Spiritus sanctus nequaquam separatus a Filio, propter
0134C voluntatis naturaeque consortium, non semetipso creditur loqui, sed juxta verbum et veritatem Dei loquitur universa quae
loquitur. Hanc opinionem sequentia Domini verba confirmant, dicentis:
Ille me clarificabit ((Al. glorificabit)), id est, Paracletus;
quia de meo accipiet. Rursum hic, accipere ((
Al. accipiet)), ut divinae naturae conveniat intelligendum.
37. Quomodo ergo filius dans, non privatur his ((
Al. enim)) quae tribuit, neque cum damno suo impertit aliis, sic et Spiritus non accipit quod ante non habuit. Si enim quod prius
non habebat accepit, translato in alium ((
Vat. alium)) munere vacuus largitor effectus est, cessans habere 144 quod tribuit. Quomodo igitur supra de naturis incorporalibus
disputantes intelleximus, sic et nunc Spiritum
0134D sanctum a Filio accipere, id quod suae naturae fuerat cognoscendum ((
Al. intelligendum)) est, et non dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. Siquidem et Filius eadem a Patre accipere
0135A dicitur, quibus ipse subsistit. Neque enim quid aliud est Filius, exceptis his quae ei dantur a Patre, neque alia substantia
est Spiritus sancti praeter id quod datur ei a Filio. Propterea autem ista dicuntur, ut eamdem in Trinitate credamus esse
naturam Spiritus sancti, quae est Patris et Filii.
38. Quia ergo ((
Al. enim)) omnis humana vox nihil potest aliud judicare quam corpora, et Trinitas, de qua nunc nobis sermo est, omnes materiales
substantias superat, idcirco nullum verbum potest ei proprie coaptari, et ejus significare substantiam, sed omne quod loquimur,
καταχρηστικῶς, id est, abusive est, et de incorporalibus cunctis, et maxime cum de Trinitate loquimur. Glorificat itaque Filium
Spiritus sanctus, ostendens illum et in apertum proferens his
0135B qui mundo corde eum intelligere et videre sunt digni, et splendorem substantiae, et imaginem invisibilis Dei scire. Rursum
imago ipsa ostendens se puris mentibus, glorificat Patrem, insinuans eum nescientibus, ipse enim ait:
Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) . Pater quoque revelans Filium his qui ad calcem scientiae pervenire meruerunt, glorificat unigenitum suum,
ostendens ejus magnificentiam atque virtutem. Sed et ipse Filius tribuens Spiritum sanctum his qui se dignos ejus munere praeparaverunt,
et
0135D Iidem mss. cum veteri edit.,
pandens ejus (al.
eis) sublimitatem glorificationis, et magnitudinis, glorificat.
pandens sublimitatem ((
Al. proprietatem)) glorificationis, et magnitudinis ejus virtutem, glorificat illum. Deinde interpretationem inferens
0135D Emendo ex Barthii conjectura, cum perperam esset uno verbo
quomodo.
cum modo dixisset, de meo accipiet, protinus subjecit.
Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea
0135C
dixi, de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14) , quodammodo loquens, Licet a Patre procedat Spiritus veritatis, et det
0135D Ut sensus constet, voculam
illi expunge: tum Regin. cod.
petentibus, aque tamen omnia, etc.
illi Deus Spiritum sanctum petentibus se, tamen quia omnia quae habet Pater, mea sunt, et 145 ipse Spiritus Patris meus
est, et de meo accipiet. Cave autem cum ista dicuntur
0135D Malim quod in veteri edit. erat
ne prava intelligentia
0136D
labaris in vitium, cui fere concinit Regin. ms.
ne grave labaris intelligentiae in vitium, et putes rem aliquam esse, et possessionem, quae a Patre habeatur ac Filio. Verum
quae habet Pater juxta substantiam, id est, aeternitatem, immutabilitatem, incorruptionem
0136D Illud
immutabilem abundat hic loci, nec in Reginae ms. invenitur. Deinde verba,
Et ut plus inferam, quidquid Filius ipse subsistit, ex mss. omnium consensu ac fide restituo.
, immutabilem bonitatem, de se et in se subsistentem, haec eadem habet et Filius. Et, ut plus inferam, quidquid Filius ipse
subsistit, et quaecumque sunt Filii, haec eadem et Pater habet. Procul hinc absint dialecticorum tendiculae, et sophismata
0135D a veritate pellantur, quae occasionem impietatis ex pia praedicatione capientia, dicunt: Ergo et Pater est Filius, et Filius
Pater. Si enim dixisset, omnia quaecumque habet Deus, mea sunt, haberet impietas occasionem confingendi, et verisimile videretur
esse mendacium. Cum vero dixerit,
Omnia
quae habet Pater mea sunt, Patris nomine se Filium declaravit,
0136A Paternitatem, qui Filius erat, non usurpavit: quanquam et ipse per adoptionis gratiam, multorum sanctorum sit Pater, secundum
illud quod in Psalmis legitur,
Si custodierint filii tui (Psal. CXXXI, 12) . Et iterum,
Si dereliquerint filii ejus legem meam (Psal. LXXXVIII, 31) . Sed in hoc sermone sensuque praeposito, consequenter ea quae diximus superius Patris esse, habet
et Filius, et quae Filii sunt, habet et Spiritus sanctus. Ait quippe,
de meo accipiet, propterea et ventura annuntiabit vobis. Per Spiritum siquidem veritatis, sanctis viris futurorum scientia certa conceditur. Unde et prophetae hoc eodem repleti
0136D Reginae cod.
eodem repleti Spiritu, pronuntiabant et sensu.
Spiritu, praenuntiabant sensu, et quasi praesentia intuebantur, quae erant deinceps secutura. Satis haec abundeque juxta
ingenii nostri paupertatem
0136B de praesenti Evangelii capitulo dixisse sufficiat. Si quibus autem Dominus revelaverit, et in viciniam veritatis adducti
sunt, magisque possunt cernere veritatem, disputationi illorum concedamus meliora, quibus ille suffragatur qui est Spiritus
veritatis: et petimus eos qui lecturi sunt, ut ignoscant imperitiae, studioque dent veniam, cupienti totum Deo offerre quod
potuit, licet suam non quiverit implere voluntatem.
39. Proponamus, et Apostoli ad Romanos 146 epistolae testimonium: quaeque nobis in illa videntur praesenti materiae congruere,
ventilemus.
Ut justificatio, inquit,
legis impleatur in vobis: qui non juxta carnem ambulatis, sed secundum spiritum. Qui enim juxta carnem sunt, ea quae carnis
sunt sapiunt.
0136C
Qui vero juxta spiritum, ea quae spiritus sunt sentiunt. Sapientia quippe carnis mors est. Sapientia autem spiritus, vita
et pax: quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi quippe Dei non subjicitur. Neque enim potest. Qui vero in carne sunt,
Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem
Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus est in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus vero vivit propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit
Jesum Christum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ergo,
0136D Deerat
fratres, quod e mss. suffecimus.
fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
0136D
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim Spiritu
Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis Spiritum adoptionis
in quo clamamus abba pater. Ipse enim Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quia sumus Filii Dei. Si autem
0137A
filii, et haeredes quidem Dei: cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Rom. VIII, 4 seq.) . In praesenti Apostoli capitulo plurima de societate Spiritus, quam habet cum Patre et Filio demonstrantur.
Ait quippe Apostolus justificationem divinam, et spiritualis legis expleri in his: non qui juxta carnem ambulant, sed juxta
Spiritum. Juxta carnem ambulantem, eum qui per voluptates vitia carnis corpori copulatus, facit omnia quae carnis sunt ((
Al. esse)) et corporis opera, Apostolicus sermo descripsit ((
Al. describit)). Porro juxta Spiritum ambulantem eum, qui in praeceptis legis Dei, et Evangelii gradiens, spiritualium sequitur
ordinem mandatorum. Siquidem sicut carnalium vitium est ea sapere quae carnis sunt, ea cogitare quae
0137B corporum, sic e contrario spiritualium virtus est, semper cogitare de coelestibus et aeternis, 147 et his tractare quae
spiritus sunt. Sed carnis sapientia, illico morte sibi sociata, interficit eos qui juxta carnem gradiuntur et sapiunt: sapientia
vero spiritus, mentis tranquillitatem, et pacem, et vitam habentibus se largitur aeternam. Quam cum possederint, omnes perturbationes
et genera vitiorum, et ipsos quoque daemones (qui haec suggerere nituntur) habebunt sub pedibus suis. Sapientia ergo carnis
cum morti juncta sit, inimica est Deo. Inimicos quippe eos reddit qui suis legibus vixerint: contraria semper, et repugnans
voluntati et legi Dei. Neque enim fieri potest, ut qui in sapientia carnis est, Dei praecepta custodiat, et voluntati illius
subjiciatur.
0137C Quandiu servimus voluptatibus, servire Deo non possumus. Cum autem titillantem subjecerimus nostris pedibus luxuriam, et
totos nos ad spiritum transferentes, nequaquam fuerimus in carne, id est, in carnis passionibus, tunc subjiciemur Deo. Neque
enim de carne hac in qua vivimus, et in cujus vasculo nostra anima continetur, Apostoli sermo est, quia omnes sancti, corpore
et carne circumdati, placuerunt Deo: sed ad id potius quod contra Dei praeceptum ex humana societate perpetratur, de quibus
est:
Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) . Et,
Quod tibi non vis fieri, etc. (Tobi. IV, 16) . Vos autem, ait, haud dubium quin discipuli Christi, qui sapientiam Spiritus suscepistis,
0137D Erat
et vitam pacis, dissentientibus mss.
et vitam et pacem: non estis in carne, id est, in carnis operibus, neque
0137D ejus opera perpetratis, siquidem Spiritum Dei habetis in vobis. Idem autem Spiritus Dei, et Spiritus Christi est, deducens
et copulans eum qui in se habuerit, Domino Jesu Christo. Unde et in consequentibus scribitur:
Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
40. Rursum in praesenti discimus societatem quam habet Spiritus Sanctus ad Deum, et ad Christum.
0138A Sed et in Epistola Petri, Spiritus sanctus esse Christi Spiritus comprobatur:
Scrutantes, inquit,
et inquirentes, id est Prophetae, de quibus ei fuerat sermo superior,
0137D Iterum vitiose erat, et nullo sensu
in quo ait, quale tempus, etc., neque ut Scripturae locus scribebatur, ut alia menda interpunctionis, etc., quibus totus scatebat hic liber, dissimulemus.
in quod, et quale tempus significabat is, 148
qui in eis erat Spiritus Christi: testificans in Christo passiones, et ea quae post erant secutura decreta: in quibus revelatum
est: quia non sibi, sed nobis ministrabant ea quae nunc annuntiata sunt vobis per Spiritum sanctum
(I Pet. I, 10 seq.) . Iste autem Spiritus sanctus dictus est, et Spiritus Dei, non in praesenti tantum sermone, sed et in
aliis locis compluribus, ut ibi:
Ea quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei (Rom. VIII, 9) . Deinde sequitur post hoc quod ait:
Si quis autem Spiritum Dei non habet, hic non est ejus, et infertur,
Si autem Christus in vobis,
0138B et manifestissime demonstratur inseparabilem esse Spiritum sanctum a Christo: quia ubicumque Spiritus sanctus fuerit, ibi
et Christus est, et undecumque Christi Spiritus discesserit, inde pariter recedit et Christus. Si quis enim Spiritum Christi
non habet, hic non est ejus. Cui conjuncto si quis contrarium assumat, dicere potest: Si quis Christi est, ita ut Christus
in eo sit, in hoc Spiritus Dei est. Hoc autem idem et de Deo Patre similiter usurpandum. Si quis Spiritum Dei non habet, iste
non est ejus. Cui rursum contrarium si quis assumat, dicens: Si quis Dei est, in hoc Spiritus Dei est. Unde scribitur:
Nescitis quia templum Dei estis, et in vobis habitat Spiritus Dei (I Cor. III, 16) ? Et in Joannis epistola:
In hoc cognoscitur Deus habitans in quibusdam, cum
0138C
manserit in eis Spiritus quem dedit (I Joan. IV, 2) . Ex quibus omnibus indissociabilis atque indiscreta Trinitatis substantia demonstratur.
41. Cum ergo ait:
Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum propter peccatum (Rom. VIII, 10) : nequaquam vitiis lasciviaeque deserviens,
0137D Vatic.
si pro
sed. Ut sensus tamen utcumque constet cum superiori Apostoli sententia, verbum
0138D aliquod supplendum est, puta,
illud intelligit quod nequaquam, etc., aut quid simile.
sed mortificatum peccato, non commovetur ad vitia: et nequaquam erit vitale peccato. Postquam autem corpus peccato mortuum
fuerit, Christus
0138D Vide num isthaec sit praeferenda Reginae codicis lectio:
Christus, suis qui sua corpora mortificaverunt per praesentem Spiritum, vitam ostendit, per justitiam operum, sive per correctionem
vitiorum mortalium, sive per fidem Jesu Christi,
etc.
in his qui sua corpora mortificaverunt, praesens Spiritum vitae ostendit per justitiam, sive correctionem operum virtutum
immortalium, sive fidem Jesu Christi, in his qui juxta fidem illius conversantur. Deinde Apostolus alio syllogismo conjuncto
utitur, quod significantius dialectici ἀξίωμα vocant, 149 et ait:
0138D
Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit
et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis
(Rom. VIII, 9) : nonne tibi videtur dicere, quia si Spiritus ejus qui suscitavit Christum Jesum, id est, qui ejusdem Jesu
Christi Spiritus est, habitat in vobis: consequenter vivificabuntur
0139A et mortalia corpora vestra cum
0139D Ita ferunt vetus editio et Reginae ms., antea erat
cum immortalium animabus. Mox eadem vetus edit.
primogenitum illum resurrectionis ostendens. Quare et quibus tale, etc.
immortalibus animabus ab eo qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, principem, et primogenitum resurrectionis? Et quibus
tale tantumque divinitus per Spiritum munus indultum est, debitores sumus Spiritui, non carni, ut juxta eam vivamus. Siquidem
qui juxta carnem vixerit, morietur illa morte quae peccatum sequitur.
Peccatum quippe cum consummatum fuerit, generat mortem (Jac. I, 15) , secundum Jacobum. Sed et Ezechiel peccantem animam mori scribit (Ezech. XVIII) . Separatur enim jam a vita,
quae in sapientia Spiritus collocata est.
42. Si quis autem transcenderit vitam
0139D Est Reginae codicis integrior lectio haec et concinnior. Antea erat tantummodo
transcenderit vitam carnis, et Spiritu opera carnis mortificaverit.
carnis et Spiritu opera carnis mortificaverit, vivet beata aeternaque vita relatus in filios Dei, et directus in viam
0139B rectam propter Spiritum Sanctum, qui et Dei Spiritus appellatur.
Si enim, inquit,
juxta carnem vixeritis, moriemini. Quod si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13) . Et in consequentibus:
Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Rursum refocillans eos, et consolans, et provocans sperare meliora, quibus loquebatur, ait:
Non enim accepistis iterum spiritum servitutis in timore: id est, non similitudine servorum, metu et terrore poenarum vos
0139D Vat.
abstinete a vitis, qui habetis vobiscum datum, etc., deinde
qui ipse Spiritus Filii et Christi, et veritatis, etc.
abstinctis a vitiis: quia habetis vobis datum a Patre Spiritum adoptionis, id est Spiritum sanctum, qui ipse Spiritus, et
Dei, et Christi, et veritatis dicitur atque sapientiae. Si autem Spiritus iste adoptat in Filios Dei eos, quorum dignatione
sui habitator efficitur, tibi consequentium super potentia ejus intelligentiam
0139C derelinquo.
150 42. Porro in hoc adoptionis Spiritu clamant qui habuerint illum, patrem Deum, sicut ostendit sermo dicens:
In quo clamamus abba pater (Ibid. 15) : ipso Spiritu qui nos adoptat in filios, testimonium praebente participatione sui, quod a nostro Spiritu possidetur,
quia filii Dei sumus. Cui consequens est Deum quidem quasi
0139D Cod. Reginae
qua a nostro spiritu possidetur, et paulo post cum veteri quoque editione,
quasi patrem haereditari a nobis, Christi vero cohaeredes, etc., absque illis,
divitias contulisse spiritualia dona.
patrem, haereditarias nobis divitias contulisse, spiritualia dona: Christi vero cohaeredes nos esse, eo quod fratres ejus
per gratiam et benignitatem ipsius appellamur. Erimus autem haeredes Dei, cohaeredes autem Christi si compatiamur: ut et conglorificari
ei ex passionum societate mereamur.
43. Verum quia et hoc juxta id quod potuimus
0139D edissertum est, proponamus Prophetae capitulum, quaedam de Spiritu sancto continens, ut non solum
0140A de Novo, verum etiam de veteri Testamento super ejus fide intellectuque doceamur. Nam et superius praelocuti sumus. in omnibus
sanctis, tam his qui post adventum Domini nostri fuerunt, quam etiam retro in Patriarchis videlicet et Prophetis, Spiritus
sancti gratiam fuisse versatam, et eos diversis charismatibus virtutibusque complesse. Quomodo enim unius Dei, et Unigeniti
ejus gratiam possidentes, tam hi qui ante, quam etiam illi qui post adventum ejus, justitiae erexere vexillum, veritatis sunt
scientiam consecuti; sic et Spiritus sancti gratiam possidebunt, quia inseparabilem a Patre, et Filio esse, Spiritum sanctum
in multis supra locis ostendimus. Scriptum est ergo in Propheta:
Misericordiae Domini recordatus sum, et virtutis ejus in omnibus quae retribuit
0140B
nobis. Dominus judex bonus domui Israel: inferens nobis juxta misericordiam suam, et juxta multitudinem justitiae suae. Et
dixit:
0140D Erit operae pretium insignem istud Isaiae locum recolere ad Graecum exemplar, ad cujus fidem nonnulla emendavimus. Pro
Nonne populus meus filii? erat negandi sensu,
Non populus meus filii, contra mss. Reginae et Vaticani fidem. Graecus quoque Οὐχ ὁ λαός μου, etc.
Nonne populus meus filii? et non praevaricabuntur. Et factus est illis in salutem ex omni tribulatione eorum; non legatus,
neque angelus, sed ipse salvavit eos: eo quod dilexerit eos, et pepercerit eis. Ipse redemit eos, et suscepit eos, et exaltavit
151
eos in omnibus diebus saeculi. Ipsi vero non crediderunt, et irritaverunt Spiritum sanctum ejus: et conversus est eis ad inimicitiam.
Ipse debellavit eos, et recordatus est dierum antiquorum. Qui eduxit de terra pastorem ovium, qui posuit in eis Spiritum sanctum,
congregans dextera Moysen
(Isai. LXIII, 7 seq.) .
44. Qui frequenter Dei adepti sunt beneficia, scientes gratia magis, et misericordia ejus, quam
0140C propriis ex se fuisse operibus consecutos, quasi uno omnes consensu, et animo concordantes loquuntur,
Misericordiae Domini
recordatus sum. Cogitantes enim quae ab eo frequenter in Moyse dona susceperint, gratias referunt, et cum misericordia, etiam virtutum Domini
recordantur, sive mirabilium, quae crebro pro eis fecit in populis, sive profectuum animae, quibus per Legem, et Prophetas,
et praecepta ejus salubria eruditi sunt. Siquidem in Scripturis nomen virtutis utrumque significat. Recordari autem se misericordiae,
et virtutum ejus, inquiunt, in omnibus quae retribuit eis, non juxta justitiam suam, sed juxta misericordiam et bonitatem
ejus, qui est judex domui videnti,
0140D Vetus Editio,
et sensu mundo cernenti Deum.
et sensui mundo corde cernenti Dominum. Hoc siquidem
0140D ex Hebraeo sermone in lingua nostra interpretatur
Israel, id est,
mens videns
0140D Vitiose et contra mss. fidem antea erat
Dominum. Haec porro nominis Israel etymologia, sive νοῦς ὁρῶν Θεὸν, Graecis praecipue arrisit, Olympiodoro in cap. I Ecclesiastae,
Leontio de Sectis, Theophani Cerameo aliisque. E Latinis apud Optatum Milevitanum invenias lib. II, in fine, et Hieronymum,
quoque ex aliorum sensu. Qui autem ex ea voce
0141D extundi possit, alibi diximus.
Deum. Licet enim
0141A tormenta, et cruciatus judex nonnumquam inferat judicium merentibus, tamen qui causas rerum altius intuetur, videns propositum
bonitatis ejus, qui cupit corrigere peccantem, bonum illum confitetur, dicens.
Inferens ((Al. inferas))
nobis juxta misericordiam suam. Si enim iniquitates eorum quos judicat attendat Dominus, quis sustinebit? Porro quia apud Dominum propitiatio est: Dominus
videlicet noster atque Salvator infert nobis secundum misericordiam suam, omnia quae nos provehant ad salutem. Inferens quoque
juxta misericordiam suam,
0141D Verba
et hoc faciens in Reginae ms. expunguntur: mox Vatic.,
nobis tribuit, quia ea juxta misericordiae bonitatem largitus est.
et hoc faciens in judicio, cum justitia nobis tribuit, quae admixta misericordiae bonitate largitus est.
45. Arguendos
0141D Hinc tertium librum auspicantur Editores alii, qua de re supra diximus in praefixa Admonitione. Absonum vero est maxime,
quod a media Isaiae loci
0142D expositione inceperint.
est ex praesenti capitulo 152 haereticorum error, qui bonitatem a justitia separantes,
0141B alium Deum bonum, alium justum finxerunt. Ecce enim in praesentiarum ipse est Deus, et bonus, et judex, et juxta misericordiam
suam justitiamque restituens, et pariter bonus justusque subsistens. Frustra igitur iniquum dogma simulantes,
0142D Reginae liber,
bonum de Evangelio, et de veteri Testamento justum esse defendunt.
bonum Deum Evangelii, et veteris Testamenti justum esse defendunt, quia et in plurimis aliis locis, et nunc in Prophetae
sermone,
judex bonus scribitur Deus, et e contrario quod nolunt, in Pauli Apostoli Epistola (qui certe novi Testamenti praedicator est) Deus justus
judex refertur.
Reposita est mihi, inquit,
corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8) . Idem est ergo, licet nolint, novi et veteris Testamenti Deus, visibilium et invisibilium conditor, Salvatore
0141C etiam in Evangelio justum et bonum Patrem liquido attestante:
Pater juste, mundus te non cognovit (Joann. XVII, 11) . Et in alio loco:
Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18) . Sed et in veteri lege alibi justus, alibi bonus dicitur Deus. In Psalmis,
Justus Dominus, inquit,
et justitias dilexit (Psal. X, 8) . Et e contrario in Jeremia,
Bonus Dominus his qui sustinent eum. Rursus in Psalmis,
Quam bonus Deus Israel, his qui recto sunt corde (Psal. LXXII, 1) . Et haec quidem e latere contra haereticos strictim dicta sunt. Tempus autem est, ut propositum Prophetae
ordinem prosequamur, qui ita contexitur:
Et dixit, haud dubium quin Dominus,
Nonne populus meus filii, nec praevaricabuntur (Isai. I, 5) ? Non erant, inquit, similes his qui generati sunt et exaltati, et
0141D eum qui genuit illos, despexere.
Et factus est eis in salutem, id est, illis de quibus Dominus ait:
Nonne populus meus filii, et non praevaricabuntur? Hoc enim ipsum quod non praevaricati sunt, nec spreverunt patrem, eis factus est in salutem: vel ob idipsum quod appellati
sunt filii, causa eis salutis effectus est. Quae salus a Christo Domino contributa, Angeli quoque ad pastores voce firmatur,
dicentis:
Ecce
0142A
evangelizo vobis
0142D Vatica,
evangelium magnum, et natus est vobis, Graeco ipso textu dissentiente.
gaudium magnum, quod erit omni populo; 153
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. II, 10) . Ipse factus est cunctis, qui in eum credunt, occasio salutis aeternae, et ipse est Salvator mundi, qui venit
quaerere quod perierat. Et ipse est, de quo chorus sanctorum canit:
0142D In Ms. Tolos.,
Deus, Deus, Deus salvandi.
Deus noster, Deus salvandi (Psal. LXVII) .
46. Quia igitur Deus erat, qui salutem praebebat aeternam, dictum est,
Non legatus, neque Angelus, id est, non Propheta, non Patriarcha, non legislator Moyses salvavit eos. Omnes enim quos nominavi, poterant ad Dominum fungi
legatione pro populo. Denique Moyses, interpellans eum pro delinquente plebe, ait:
Si dimittis eis peccatum eorum, dimitte (Exod. XXXII, 31) . Sed obsecravit veniam quadraginta
0142B diebus jejunans, et misericordiam Dei, animae afflictione provocans. Nemo autem de horum numero legatorum potest esse salvator,
indigens et ipse eo, qui salutis largitor verus est. Nam et Angeli, quamquam spiritus sint, et ad diversa propter eos qui
salutem accepturi sunt, ministeria mittantur, non sunt tamen auctores salutis, sed eum qui fons salutis est, interpretantur
et muntiant. Unde dictum est,
Non legatus, neque Angelus, sed ipse Dominus salvavit eos. Non propter aliud quid, sed propter id,
quod diligeret eos, et parceret eis. Parcere autem dicitur, quasi creaturis suis, juxta illud quod alibi scribitur:
Parces autem omnibus, Domine amator animarum, quia tuae sunt, neque enim odies quos fecisti (Sap. XI, 29) . Quapropter et pro eorum salute
0142C proprio Filio non parcens Pater, tradidit eum in mortem, ut per mortem Filii sui destructo eo qui habebat mortis imperium,
hoc est diabolo, redimeret omnes qui ab eo captivitatis vinculo tenebantur. Unde subjicitur:
Ipse autem redemit eos, et suscepit eos, et exaltavit illos. Suscipit enim exaltatque salvatos, et redemptos in sublime tollit virtutum alis, et eruditione et scientia veritatis, non
ad unum tantum, et alterum diem, sed in omnibus diebus aeternitatis, habitans in eis, et cum eis, et usque ad consummationem
saeculi vitam eis tribuens, salutisque auctor existens. Omnibus autem diebus saeculi illuminans corda eorum, non sinit eos
in tenebris ignorantiae, 154 et errore versari. Et hoc puto esse quod scriptum est,
in omnibus diebus exaltari eos.
0142D 47. Quia vero mutabiles, et ad vitia sponte labentes, post tanta beneficia Deo fuerunt increduli, et praecepta illius reliquerunt,
et exacerbaverunt Spiritum Sanctum Dei, qui eis multa bona largitus est, in peccatum simile corruerunt, his qui postquam geniti
sunt, et exaltati, spreverunt patrem suum. Vel certe nunc ipsi describuntur, qui et ante descripti sunt, siquidem et ibi post
peccatum dicitur ad eos:
0143A
Dereliquistis Dominum, et ad iracundiam concitastis Sanctum Israel, et nunc, quod
ipsi non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus. Ex praesenti ergo loco societas Spiritus ad Dominum ostenditur. Qui dereliquit Dominum, et est incredulus, et ad iracundiam
provocat Sanctum Israel, et exacerbat Spiritum sanctum ejus. Eadem indignatio super peccatoribus tam ad Spiritum sanctum,
quam ad Sanctum Israel refertur. Unde et in consequentibus similis copula Trinitatis ostenditur, dicente Scriptura, Dominum
ad inimicitias esse conversum, his qui exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus, et tradidisse eos sempiterno cruciatui, postquam
non sermone, sed rebus in sanctum ejus Spiritum blasphemaverunt. Ipse igitur qui
eis conversus est ad inimicitiam, debellavit
0143B
eos, et subjecit multiplicibus longisque cruciatibus, ut nec in praesenti tempore, nec in futuro consequantur veniam peccatorum.
Exacerbaverunt enim Spiritum sanctum ejus, et blasphemaverunt in illum.
48. Si autem volueris hoc de Judaeis intelligere, qui crucifixerunt Dominum Salvatorem, et idcirco exacerbaverunt Spiritum
sanctum, id quod scriptum est,
Ipse debellavit eos, ad illam est intelligentiam referendum, quod Romanis traditi sunt, quando venit super eos ira Dei in finem. In universo enim
orbe cunctisque regionibus soli exsules patriae, in terra vagantur aliena, non urbem antiquam, non sedes proprias possidentes,
id quod Prophetis, et Salvatori suo fecerunt, receperunt. Quia enim sanguinarii,
0143C et vesano semper furore
0143D Duo mss. Vatic. et Reg. cum veteri editione,
furore raptati.
capti, non solum 155 Prophetas occiderunt, lapidaveruntque eos qui ad se missi fuerant, sed ad impietatis culmen egressi,
Dominum Salvatorem, qui pro cunctorum salute descendere dignatus fuerat ad terras, prodiderunt et crucifixerunt, propterea
expulsi sunt urbe quam Prophetarum et Christi cruore maculaverunt. Secundum igitur hunc sensum debellatos eos a Domino intelligere
debemus, non ad breve tempus, sed ad omne futurum saeculum
0143D Erat praefixo puncto.
Usque ad consummationem quippe mundi, ut diximus, etc., quae castigantur a mss.
usque ad consummationem mundi. Quippe (ut diximus) profugi atque captivi, in universis aberrant nationibus, non urbem, non
regionem propriam possidentes. Attamen quia naturaliter benignus est et misericors is qui eos debellaverat, tribuit eis locum
poenitentiae, si velint ad
0143D meliora converti. Unde et dicitur,
Recordatus est dierum saeculi. Recordatus enim temporum futurorum, clausam januam
0143D Vitiosa metathesi obtinebat in editis
aliqua ex eis parte. Scripti emendant.
aliqua eis ex parte reseravit, ut postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel (qui hac fuerit dignus appellatione)
0144A salvetur. Licet enim in id temeritatis eruperint, ut eum qui propter eos missus fuerat, interficerent, dicentes:
Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) , tamen Deus suscitavit eum de terra, in cujus corde tribus diebus et tribus noctibus fuerat commoratus:
pastorem ovium suarum. Siquidem ita contexitur,
Qui eduxit de terra pastorem ovium suarum (Isai. LXIII, 12) .
49. Quod vero pastor ovium Deus, qui nunc Prophetali sermone describitur, Dominus sit, manifestius in Evangelio discimus,
ipso Salvatore testante,
Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis (Joan. X, 11) . Et iterum,
Oves meae vocem meam audiunt. Post haec omnia
0143D Ita in mss. frequenter
Prophetes in recto scribitur Graecorum more, unde editi supine admodum
Prophetis legunt. Est autem Isaias, in cujus expositione
0144D loci perseverat.
Prophetes ait,
Ubi est qui posuit super eos Spiritum sanctum (Isai. LXIII, 11) ?
0144B Admiratur quippe de quanta felicitate ad quantas miserias pervenerint.
0144D Perperam editi, quin etiam mss.
et quomodo loquitur? Tum vetus Editio,
qui eos redemerat, qui exaltaverat, qui posuerat, etc.
Et quodam modo loquitur: Qui eos redemerat, qui posuerat in illis Spiritum sanctum suum, habitans cum eis, ubi nunc est?
quo abiit? Dereliquit eos, quia ipsi prius dereliquerunt, et ad iracundiam provocaverunt Sanctum Israel. Posuerat autem 156
dudum in eis Spiritum sanctum Deus, cum adhuc boni essent, et praeceptis ejus obsequi niterentur. His enim tamtummodo Spiritus
sanctus inseritur, qui, vitiis derelictis, virtutum sectantur chorum, et juxta eas, et per eas in fide Christi victitant.
Quod si paulatim
0144D Minus recte editi,
negligentia suggerente coeperit ad pejora confluere.
negligentia subrepente coeperint ad pejora confluere, concitant adversum se habitatorem suum Spiritum sanctum, et eum qui
illum dederat, convertunt ad inimicitias.
0144C Huic quid simile et Apostolus ad Thessalonicenses scribens, ait,
Neque enim vocavit nos Deus ad immunditiam, sed ad sanctificationem (I Thess. IV, 7) .
50. Itaque qui spernit, sive quod melius habetur in Graeco,
qui praevaricatur
0144D Al.
praevaricantur, in Graeco ἀθετήσωσι.
, non hominem praevaricabitur, sed Deum, qui dedit Spiritum sanctum suum in vobis. Nam in his sermonibus Deus vocans per fidem
in sanctificationem,
0144D Vetus edit.
idem ut sanctificaret credentes.
id est, ut sancti Spiritus fierent credentes, dedit eis Spiritum sanctum. Et quandiu praecepta Dei servaverunt, permansit
in eis Spiritus sanctus, quem acceperunt. Quando vero amore
0144D Vatic.
vitio lubrico: vetus edit.,
vitiorum, etc.
lubrico corruerunt, et ad immunditiam sunt delapsi, spreverunt, sive praevaricati sunt Dominum, qui dederat eis Spiritum
sanctum, ut non immunditiae deservirent, sed ut sanctificarentur.
0144D Unde poenas luent qui ista commiserunt, non quasi hominem, sed quasi Deum spernentes. Et ut sciamus Dominum esse Spiritum
sanctum, qui datur credentibus, ex ipsius Prophetae Isaiae discamus eloquio, qui inducit ad quempiam dicentem Dominum:
0145A
Spiritus meus in te est, et verba mea dedi in os tuum (Isai. LIX, 21) . Ostenditur enim ex sermone praesenti, quod qui acceperit Spiritum Dei, simul cum eo et verba Dei possideat,
sermones videlicet scientiae et sapientiae. Necnon et in alio loco ejusdem Prophetae Deus loquitur:
Dedi Spiritum meum super eum (Isai. XLII, 1) . Qui ergo posuit in eis Spiritum sanctum, Moysen dextera sua sanctificatum esse commemorat: sive illum
illustrem virum, et mysteriorum Dei initiatorem, de quo ad Jesum filium Nave Dominus ait:
Moyses 157
famulus meus, sive Legem suam, quae in veteri scripta est Instrumento. Nam crebro legisse me memini Moysen appellatum esse pro Lege, ut
in Apostolo:
Usque in hodiernum diem, quando legitur Moyses (II Cor. III, 14) . Et
0145B Abraham ad divitem in suppliciis constitutum,
Habent, inquit,
Moysen et Prophetas (Luc. XVI, 29) . Et certe liquido comprobatur ibi Moysen, non supradictum virum significatum esse, sed Legem.
51. Porro quae est dextera Dei, quae adduxit Moysen, nisi Dominus et Salvator noster? Ipse est enim dextera Patris, per quem
salvat et exaltat et facit virtutem, sicut alibi de Deo dicitur:
Salvavit
0145C Iidem libri,
salvavit ei. Graec., ἔσωσεν αὐτῷ.
sibi dextera sua, et brachium sanctum ejus (Psal. XCVII, 1) . Et rursum:
Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini (Psal. CXVII, 16) . Et certe vocem hanc ex persona
0145C Displicuit olim nonnullis Patribus dici Salvatorem
Dominicum Hominem, quo sermone separari hominem a Domino, et Christum dividi nova quapiam subtilitate suspicabantur. Revera Apollinaristarum
propria erat isthaec loquendi formula, quam Gregorius
0145D Nazianzenus epist. 1 ad Cledonium, reprehendit. Hinc etiam excogitata Rufino contra Hieronymum fabula, quam ipse Apol. lib.
II recitat,
quod Athanasii librum, ubi Dominicus Homo scriptus est, Apollinaristae ad legendum acceptum ita corruperint, ut in litura
id quod raserant rursus scriberent, ut scilicet non ab illis falsatum, sed
a Hieronymo
additum putaretur. Denique Augustinus cum ea locutione usus esset lib. LXXXIII, Quaest. 36, eam postmodum emendari voluit lib. I Retractat.,
c. 19, quia cum Christus sit Dominus, improprie Dominicus diceretur, quasi significaretur illum non esse Deum, et Dominum,
sed Dominicum, hoc est suppositum humanum unitum Domino, seu supposito Domini, quare duo supposita in Christo fingerentur,
ut Nestorius blasphemavit. Nihilo secius eam vocem alii potissimum Graeci absque ulla dubitatione usurpant. S. Gregorius Nyssenus
Orat. Secunda de S. Stephano.
0146C ὁ μὲν γὰρ κυριακὸς ἄνθρωπος τοῦ σωτῆρος,
Dominicus homo Salvatoris. S. quoque Epiphanius in Ancorato n. 95, aliique. E. Latinis Cassianus Collat. II, cap. 13:
Homo, inquit,
ille Dominicus, qui redemit humanum genus. Est autem illis, ut et praesenti Didymi loco, cujus gratia haec scribo, illa adhibenda expositio
0146D S. Thomae III part., quaest. 16. art. 3:
Homo Dominicus nonnulla ratione potest defendi, quia scilicet potest aliquis dicere, quod dicitur Homo Dominicus ratione humanae
naturae, quam significat hoc nomen homo, non
autem ratione suppositi.
Dominici Hominis proferri, quem unigenitus Filius Dei assumere dignatus est ex virgine, ex ipso loco manifeste comprobatur,
quia ipse
0145C est dextera Dei, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, quod factus sit ex semine David secundum carnem, genitus de
virgine, superveniente in eam Spiritu sancto, et virtute excelsi obumbrante eam. De quo David prophetavit in Spiritu, quod
a mortuis resurgens, assumptus sit in coelos,
0146D Vatic..
Dei in dexteram sublevatus: haud recte.
dextera Dei sublevatus. Scribitur ibi autem in hunc modum:
Praevidens idem David locutus est de resurrectione Christi, quoniam non
0146D Vetus edit.,
derelicta in inferno anima ejus: paulo infra voces,
donum in nobis, desiderantur.
derelictus in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum suscitavit Deus, cui
0146A
nos omnes testes sumus. Dextera igitur Dei elevatus, et repromissionem Spiritus sancti accipiens a Patre, effudit 158
hoc donum in nobis, quod vos videtis et auditis, neque enim David ascendit in coelos (Act. II, 31 seqq.) . Nulli quippe dubium, exaltatum dextera Dei, et ab inferis resurgentem esse Dominum Jesum, sicut ipse
Scripturae sermone testatus est. Iste ergo qui resurrexit a mortuis dicit:
Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi, quia Dominus suscitavit me (Psal. III, 6) .
52.
0146D Eadem,
Iste ergo qui surgens a mortuis, sermone Dei, etc.
Ipse ergo sermone Dei assumptus in coelum, elevatus esse ab ea, de qua supra diximus, dextera Dei praedicatur, et accepisse
repromissiones Spiritus sancti a Patre, et effudisse illum in credentes, ita ut omnium linguis loquerentur magnalia Dei. Nam
et
0146B dominicus Homo accepit communicationem Spiritus sancti, sicut in Evangeliis scribitur:
Jesus ergo repletus Spiritu sancto, regressus est a Jordane (Luc. I 67) . Et in alio loco:
Reversus est Jesu in virtute Spiritus in Galilaeam (Luc. VIII, 55) . Haec autem absque ulla calumnia de dominico Homine,
0146D Absunt a veteri editione isthaec,
qui totus Christus unus est Jesus Filius Dei. Certe ne
Dominicus homo Apollinariorum sensu accipiatur, addita sunt, a Didymone, aut Hieronymo, an ab aliis non judico. Recole notam superiorem
b.
qui totus Christus, unus est Jesus Filius Dei, sensu debemus pietatis accipere, non quod alter et alter sit, sed quod de
uno atque eodem, quasi de altero secundum naturam Dei, et hominis disputetur, et quia Deus Verbum unigenitus filius Dei, neque
immutationem recipit, nec augmentum. Siquidem ipse est bonorum omnium plenitudo.
53. Satis abundeque de Prophetae testimonio disputatum est, nec ad reliqua pergamus, ut quomodo
0146C
0146D Voculae
scimus quod in Vaticano et veteri edit. desiderantur. Mox Reginae cod.
bonos efficit suos credentes.
scimus quod Pater et Filius sanctos et bonos sui communicatione perficiunt: sic sanctus quoque Spiritus participatione sui
bonos efficiat sanctosque credentes: et ex hoc etiam unius cum Patre et Filio subtantiae esse doceatur. Dicitur in Psalmis
ad Dominum:
Spiritus tuus bonus deducet 159
me in terram rectam. Scimus autem in quibusdam exemplaribus scriptum esse:
Spiritus sanctus tuus (Nehem. 9) . Porro in Esdra absque ulla ambiguitate bonus Spiritus appellatur:
Spiritum tuum bonum dedisti, ut eos faceres
0147A
intelligere (Ephes. III, 4) . Quod autem Pater sanctificet, Apostolus scribit, dicens:
Deus autem pacis sanctificet
0147D Vatic.,
vos per omnia, cum Vulgata. Graec. ὑμᾶς ὁλοτελεῖς.
vos perfectos. Et Salvator ait:
Pater sancte, sanctifica eos in veritate, quia verbum tuum est veritas (Joan. XVII, 11) . Perspicue dicens: in me (qui verbum tuum sum, et veritas tua) sanctifica illos fide et consortio mei.
Dictus est et alibi bonus Deus:
Nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) . Superius quoque ostendimus quoniam Filius sanctificet, Paulo in eadem verba congruente:
Etenim qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Sanctificantem significans Christum, et sanctificatos eos, qui possunt dicere,
Factus est nobis sapientia ex Deo Christus, et justitia, et sanctificatio (I Cor. I, 30) . Appellatur siquidem et Spiritus sanctificationis. Unde et ad eum
0147B dicitur,
Et omnes sanctificati sub manibus tuis, et sub te sunt. Bonus Dominus noster Jesus Christus, et ex bono Patre generatus est, et de eo legimus,
Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. CXVII, 1) . Confiteantur illi autem, qui ab eo aut veniam obsecrant peccatorum, aut gratias referunt ejus clementiae
pro indultis beneficiis. Spiritus quoque sanctus eos quos dignatur implere, sanctificat, ut superius jam demonstratum est,
quando ostendimus eum participabilem et a multis simul capi posse. Et nunc in praesenti Pauli testimonio largitor sanctificationis
ostenditur, in eo quod ait:
Debemus autem et nos gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Domino, quia elegit Deus nos primitias in salutem,
in sanctificatione Spiritus sancti, et fide veritatis
(I Thess. II, 13) .
0147C Nam et in hoc loco charismata Dei subintelliguntur in Spiritu, cum in sanctificatione Spiritus,
0147D Reginae liber,
in sanctificatione Spiritus Pater et veritas possidentur.
fides pariter, et veritas possidentur.
54. Quia ergo recte, et pie, et ut se veritas habet, haec diximus, sanctificationis, bonitatisque vocabulum, et ad Patrem,
et ad Filium, et ad Spiritum sanctum 160 aeque refertur, sicut ipsa quoque appellatio Spiritus. Nam et Pater Spiritus dicitur,
ut ibi:
Spiritus est Deus (Joan. IV, 24) . Et Filius Spiritus:
0147D Pessime acceptos duos hosce Scripturae textus ita restituo ac distinguo. Erat in altera
Dominus, vel
Domini, spiritus ejus pro
est.
Dominus, inquit,
Spiritus est (II Cor. III, 17) . Spiritus autem sanctus, semper Spiritus sancti appellatione censetur, non quod ex consortio tantum nominis
Spiritus cum Patre ponatur et Filio, sed quod una natura, unum possideat et nomen. Quia vero Spiritus vocabulum multa significat,
enumerandum
0147D est breviter quibus rebus nomen ejus aptetur. Vocatur Spiritus et ventus, sicut in Ezechiele:
Tertiam autem partem disperges in spiritum: hoc est,
in ventum (Ezech. V, 2) . Quod si volueris secundum historiam illud sentire, quod scriptum est,
In spiritu
0148A
violento conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8) , non aliud ibi spiritus, quam ventus accipitur. Necnon Salomon inter multa hoc quoque munus a Deo accepit,
ut sciret violentias spirituum; non aliud se in hoc accepisse demonstrans, quam scire rapidos ventorum flatus, et quibus causis
eorum natura subsistat. Vocatur et anima spiritus, ut in Jacobi Epistola:
0147D Alium ab isto e Jacobi epistola locum substituit Reginae cod.; hunc nempe, cap. IV, 5:
Ad invidiam concupiscit Spiritus qui habitat in vobis: subditque,
Spiritus enim nihil aliud, etc. In eo qui exhibetur
0148D vocem
tuum non habet Vatic. liber, neque ipse Jacobi textus.
Quomodo corpus tuum sine spiritu mortuum est, et reliqua (Jacob. II, 26) . Manifestissime enim spiritus hic, nihil aliud nisi anima nuncupatur. Juxta quam intelligentiam
et Stephanus animam suam spiritum vocans,
Domine, inquit,
Jesu, suscipe spiritum meum (Act. VII, 58) . Illud quoque quod in Ecclesiaste dicitur:
Quis scit an spiritus hominis ascendat sursum, et spiritus jumenti descendat deorsum (Eccles. III, 2) ?
0148B Considerandum utrumnam et pecudum animae spiritus appellentur. Dicitur etiam excepta anima,
0148D Insigni errore editi hactenus, et passim mss. legebant
et excepto Spiritu sancto, spiritus alius, etc. Substitui
spiritui nostro, ad codicis Reginae fidem, maxime vero ad rectae rationis argumentum, et Paulini testimonii sensum.
et excepto spiritu nostro, Spiritus alius quis esse in homine, de quo Paulus scribit:
Quis enim scit hominum ea quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in eo est (I Cor. II, 11) ? Si enim voluerit contendere quispiam animam hic significari in spiritu, quis erit homo cujus cogitationes,
et arcana, et secreta cordis occulta nesciat
0148D Vatic. et Reginae cod.,
nesciat alius homo.
homo nisi spiritus ejus, quia de corpore solitario hoc intelligere velle perstultum est.
55. Quod si arguta nititur fraude subrepere, 161 de Spiritu sancto haec scripta contestans; si diligenter verba ipsa consideret,
cessabit asserere mendacium. Siquidem ita scriptum est:
Quis enim scit hominum,
0148C
quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in eo est. Sic et ea, quae sunt Dei, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10) . Quomodo enim alius est homo, alius est Deus, sic et spiritus hominis, qui est in eo, separatur a Spiritu
Dei, qui est in eo: quem Spiritum sanctum frequenter ostendimus. Sed et in alio loco idem Apostolus a nostro spiritu Spiritum
Dei secernens, ait,
Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16) : hoc significans, quod Spiritus Dei, id est Spiritus sanctus, testimonium spiritui nostro praebeat: quem
nunc diximus esse Spiritum hominis. Ad Thessalonicenses quoque:
Integer, inquit,
spiritus vester, et anima et corpus (I Thess. V, 19) . Sicut enim alia est anima, et corpus aliud: sic et aliud est spiritus ab anima, quae suo
0148D loco specialiter appellatur. De quo et oravit ((
Al. orat)), ut integer cum anima servetur et corpore, quia incredibile est, atque blasphemum, orare Apostolum, ut Spiritus sanctus
integer servetur, qui nec
0148D Sic lego ex veteri editione; in aliis enim erat
immutationem.
imminutionem potest recipere, nec profectum.
0149A De humano ergo, ut diximus, spiritu in hoc Apostoli sermo testatus est.
56. Appellantur quoque supernae rationabilesque virtutes, quas solet Scriptura Angelos, et Fortitudines nominare, vocabulo
Spiritus, ut ibi:
Qui facis ((Al. facit
et suos))
Angelos tuos Spiritus (Psal. CIII, 4) . Et alibi,
Nonne omnes sunt administratores Spiritus (Hebr. I, 14) ? Puto ad hunc sensum et illud referri, quod in Actibus Apostolorum scribitur:
Spiritus Domini rapuit Philippum, et non amplius eum vidit eunuchus (Actor. VIII, 39) ; id est, Angelus Domini in sublime elevans Philippum, transtulit illum in alium locum. Rationales quoque
aliae creaturae, et de bono in malum sponte propria profluentes, spiritus pessimi, et spiritus appellantur immundi:
0149B sicut ibi:
Cum autem spiritus immundus exierit ab homine. Et in consequentibus:
Assumit septem alios spiritus nequiores se (Matth. XII, 43) . Spiritus quoque daemones in Evangeliis appellantur. Sed et hoc notandum, numquam simpliciter spiritum,
sed cum aliquo additamento spiritum significari contrarium, ut spiritus immundus, et spiritus 162 daemonis; hi vero qui
sancti sunt spiritus, absque ullo additamento spiritus simpliciter appellantur.
57. Sciendum quoque, quod nomen spiritus, et voluntatem hominis, et animi sententiam sonet. Volens quippe Apostolus virginem
non solum opere, sed et mente sanctam esse, id est, non tantum corpore, sed et motu cordis interno, ait,
Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) : voluntatem spiritu,
0149C et corpore opera significans. Considera utrum hoc ipsum in Isaia sonet, quod scriptum est:
Et scient, qui spiritu errant, intellectum (Isai. XXIX, 24) . Qui enim errore judicii alia pro aliis bona ((
Al. bono studio)) existimant, accipient intellectum, ut corrigatur error illorum, ut pro pravis ea quae recta sunt eligant. Necnon
et illud,
Una fortitudo Spiritus vestri ((Al. nostri)), vide an idipsum ostendat. Et super omnia vocabulum spiritus altiorem et mysticum in Scripturis sanctis significat
intellectum, ut ibi:
Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) ; litteram dicens simplicem, et manifestam juxta historiam narrationem; spiritum vero, sanctum et spirituale
0149D Iterum ex eadem editione et Vatic. ms.; cum antea,
esse pro
nosse legeretur.
nosse quod legitur. In hanc congruit voluntatem et illud:
Nos
sumus circumcisio, qui spiritu
0149D
Domino servientes sumus, et non in carne confidentes (Philipp. III, 3) . Qui enim non littera carnem concidunt, sed cor spiritu circumcidunt, auferentes omne ejus superfluum,
quod generationi proximum est, et amicum, hi
0149D Vitiose et hiulco sensu erat,
hi vero pro
vere: tum novo mendo,
verae Israelitae pro
vere, aut
veri.
vere spiritu circumcisi sunt, in occulto Judaei, et veri Israelitae, in quibus non est dolus. Qui transcendentes umbras et
imagines veteris Testamenti, cultores veri adorant Patrem in spiritu et veritate: in spiritu, quia corporalia et humilia transcenderunt;
in veritate, quia typos, et umbras,
0150A et exemplaria relinquentes, ad ipsius veritatis venere substantiam: et, ut jam diximus, humili et corporea verborum simplicitate
contempta, ad spiritualem legis notitiam pervenerunt.
58. Haec interim juxta possibilitatem ingenii nostri quot res spiritus significaret, attigimus, suo tempore quid unumquodque
significet, si Christus tribuerit, disserturi. Nonnumquam autem Spiritus, et Dominus noster Jesus Christus, id est, Dei Filius
appellatur.
Benignus siquidem est Spiritus sapientiae. Et 163 in alio loco:
Dominus autem Spiritus est, ut ante diximus, ubi etiam illud adjunximus,
Spiritus Deus est (Joan. IV, 24) , non juxta nominis tantum communionem, sed juxta naturae substantiaeque consortium. Quomodo enim quorum
diversa
0150B substantia est, interdum evenit ut communi vocabulo nuncupentur, et haec dicuntur ὁμώνυμα; ita eorum, quorum eadem est natura
atque substantia, cum societate vocabuli, naturae quoque aequalitas copulatur, et disciplinae Dialecticorum est appellare
haec συνώνυμα. Idcirco et Spiritus vocabulum, et si quid aliud in Trinitate usurpari solet, συνώνυμον est: verbi gratia,
0150D Emendo ex veteri editione,
Sanctus bonus, cum esset contra Auctoris mentem,
Spiritus bonus.
sanctus bonus, et caetera his similia, de quibus paulo ante perstrinximus.
59. Porro ad haec necessario devoluti sumus, ut quia frequenter appellatio Spiritus in Scripturis est respersa divinis, non
labamur in nomine, sed unumquodque secundum locorum varietates et intelligentias accipiamus. Omni itaque studio ac diligentia
vocabulum Spiritus, ubi et quomodo appellatum sit,
0150C contemplantes, sophismata eorum et fraudulentas decipulas conteramus, qui Spiritum sanctum asserunt creaturam. Legentes
enim in Propheta,
Ego sum firmans
0150D Pro
sum firmans, Graec. στερεῶν, erat
confirmavi. In aliquot mss.,
sum formans.
tonitruum, et creans Spiritum (Amos, IV, 12) , ignorantia multiplicis in hac parte sermonis, putaverunt Spiritum sanctum ex hoc vocabulo demonstrari,
cum in praesentiarum Spiritus nomen ventum sonet. Necnon in Zacharia audientes locutum Dominum, quod ipse sit qui creat spiritum
hominis in eo, existimaverunt Spiritum sanctum etiam in hoc capitulo significari, non animadvertentes quod animam hominis,
aut spiritum (quem tertium in homine esse jam diximus) spiritus appellatio significet. Ergo ut praelocuti sumus, quomodo unumquodque
dictum sit, consideremus, ne forte per
0150D ignorantiam in barathrum decidamus erroris. Siquidem in aliis rebus ex consortio vocabulorum error eveniens, confusionem
et pudorem ei qui erravit importat: de supernis vero et divinis lapsus ad prava, ad aeternam poenam deducit et tartarum ((
Al. barathrum)), maxime cum semel deceptus noluerit resipiscere, sed 164 suum defensare impudenter errorem. Decebat etiam,
et magnitudo voluminis exigebat, ut finem acciperet oratio.
60. Verum quia infert se quaestio adversus ea
0151A quae superius disputavimus: quam idcirco tunc praetermisimus, ne textum sermonis irrumperet, et inter piam praedicationem
impia contentio poneretur, necessarium puto ad propositum respondere, et lectoris arbitrio, quid super his sentiat, derelinquere.
Disputantibus ergo supra, quod animam vel mentem hominis nulla creatura juxta substantiam possit implere, nisi sola Trinitas,
quia tantummodo secundum operationem, et voluntatis errorem, sive virtutem, animus de his quae creata ((
Al. sociata)) sunt impletur: oborta est quaestio nostra, quasi sententiam solvens, quod creata substantia, quae in Scripturis
Satanas appellatur, ingrediatur in aliquos, et cor quorumdam implere dicatur. Nam ad eum qui medietatem pretii de agro vendito
sibi, aliud
0151B profitens, reservaret, a Petro Apostolo dictum est,
Anania, quare implevit Satanas cor tuum (Actor. V, 3) ? Et de Juda loquitur ipse Salvator, quod intraverit in eum Satanas. Ad quod postea respondendum est. Interim
nunc
0151D Imperfecto sensu erat:
Interim nunc ad id quod
scriptum est. Verbum
disputemus ex Reginae ms. alterum
adversum, ex ipso et Vaticano expressum est.
disputemus adversum id quod scriptum est,
Quare implevit Satanas cor tuum? quomodo Satanas mentem alicujus et
0151D Graece ἡγεμονικὸν: vide in Commentariis in Matthaeum.
principale cordis impleat, non ingrediens in eum et in sensum ejus, atque, ut ita dicam, aditum cordis introiens: siquidem
haec potestas solius est Trinitatis: sed quasi callidus quidam et nequam ac fallax fraudulentusque deceptor, in eos animam
humanam malitiae affectus trahit, per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est. Denique et ipse Elymas magus
filius diaboli, juxta malitiam nequitiamque subsistens,
0151C plenus omni dolo et malitia, scribitur
Satana Patre ejus, hanc ei voluntatem, quasi ex consuetudine
0151D Vatic.,
quasi ex consuetudine secundam pene injiciente naturam.
vitiorum in naturam vertente. Arguens itaque eum Apostolus Paulus atque corripiens ait:
O plene omni iniquitate et omni dolo, fili diaboli, inimice justitiae Dei (Actor. XIII, 10) ! Quia enim versipellis et callidus, omnem in se dolum fraudulentiae susceperat, appellatur filius diaboli,
quia implebat ipse omne principale 165 illius fraude et iniquitate, et omni malitia: intantum illiciens eum atque decipiens,
ut ipse Satanas implesse animam ipsius, et habitare in eodem putaretur, quem ad omnes suae perversitatis dolos, ministrum
sibi ac
0151D Idem,
ministrum sibi ac filium praeparaverat.
famulum praeparaverat.
61. Ad id vero quod secundum posueramus ((
Vat.
0151D proposueramus)) exemplum, quia in Judam introisset Satanas, hoc dicendum est. Observans diabolus quibusdam motibus et operationum
signis, ad quae potissimum Judae cor esset vitia proclivius, deprehendit eum patere insidiis avaritiae, et reperta cupiditatis
0152A janua, misit in mentem ejus quomodo desideratam pecuniam acciperet, et per occasionem lucri, proditor magistri et Salvatoris
sui existeret, argentum pro pietate commutans, et suscipiens pretium sceleris a Pharisaeis atque Judaeis. Haec ergo cogitationis
occasio locum tribuit Satanae, ut in cor ejus introiens, impleret eum pessima voluntate. Introivit ergo non secundum substantiam,
sed secundum operationem; quia introire in aliquem, increatae naturae est ejus, quae participetur a pluribus. Imparticipabilis
ergo diabolus est, non creator, sed creatura subsistens. Unde et convertibilis atque mutabilis, e sanctitate decidit atque
virtute. Diximus supra μετοχικὸν ((
Erat μετοχικῶς)), id est, quod participatione capiatur, esse incorruptibile et immutabile, et
0152B consequenter aeternum. Quod autem mutari potest, factum esse et habere principium. Porro quod incorruptibile sit, esse et
retro et deinceps sempiternum. Non ergo (ut quidam putant) participatione naturae, sive substantiae implet quempiam diabolus,
aut ejus habitator efficitur, sed per fraudulentiam, et deceptionem, et malitiam, habitare in eo creditur quem replevit. Hac
autem fallacia etiam presbyteros, qui adversus Susannam
0151D Vetus edit.,
qui adversus Susannam amorem in
0152D
crudelitatem verterant. Vatic.,
qui adversus Susannam saeviebant, in crudelitatem verterat, et implevit animas, etc.
in crudelitatem se verterant, intravit: implens animas eorum incendio libidinis, et sera senii voluptate. Scriptum est enim:
Venerunt autem et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione (Dan., XIII, 28) . His insidiis implevit et universum populum Judaeorum, dicente Propheta de eo:
Vae, gens 166
peccatrix, populus plenus peccatis, semen
0152C
pessimum, filii iniqui (Isai. I, 4) . Semen quippe nequam
0152D Cod. Reginae,
filii Diaboli. Et mox Vatic.
dicti sunt peccatorum, probo uterque sensu, nisi etiam meliori.
diabolus, et filii ejus, propter iniquitatem et plenitudinem, dicti sunt peccatores. Si autem ab his qui ejus in Scripturis
filii nominantur, juxta substantiae participationem non capitur ((
Al. nuncupantur)), siquidem impossibile hoc esse in creaturis frequenter ostensum est, neque alius quis potest eum capere participatione
substantiae, sed tantummodo assumptione fraudulentissimae voluntatis. Operationem quippe et studia non solum bonorum operum,
0152D Expressius Reg. ms.,
sed etiam malorum participabilia esse in creaturis diximus, naturam vero atque substantiam solius Trinitatis in alios posse
intrare.
sed etiam malorum in creaturis diximus; naturam vero atque substantiam solius in alios posse Trinitatis intrare.
62. Abunde (ut reor) occursum est propositae quaestioni. Quia vero ineptum et stultum videtur,
0152D adversus fatua respondere, et si quid in buccam ruerit ((
Al. irruit)) impiorum, hoc velle dissolvere; non enim tantum impietas est, scelerata proponere, quantum et de sceleratis
0152D Erat incommodo sensu:
saltem resistentem velle.
0153C etc.; tum certo errore,
quod solent tractare, praetereo, pro
jactare, aut
jactitare, quod habent emendatiores libri.
cum resistente velle tractare: idcirco illud quod solent jactare, praetereo,
0153A sacrilega adversus nos audacia proclamantes: Si Spiritus sanctus creatus non est, aut frater est Dei Patris, aut patruus
est unigeniti Jesu Christi, aut filius Christi est, aut nepos est Dei Patris, aut ipse filius Dei est, et jam non erit unigenitus
Dominus Jesus Christus, cum alterum fratrem habeat. Miseri atque miserabiles, non sentientes de incorporeis et invisibilibus,
juxta corporalium et visibilium disputari non licere naturam. Fratrem esse vel patruum, nepotem vel filium, corporum nomina
sunt, et imbecillitatis humanae vocabula. Trinitas vero omnes has praetergreditur nuncupationes. Et quotiescumque in aliqua
de his cadit: nominibus nostris, et incongruis vocabulis non
0153C Male obtinebat,
non sua natura, in recto. Emendat Vatic. et vetus Editio.
suam naturam loquitur. Cum igitur sancta Scriptura amplius de Trinitate non
0153B dicat, nisi Deum Patrem esse Salvatoris, et Filium generatum esse a Patre, hoc tantummodo debemus sentire quod scriptum
est. Et ostenso quod Spiritus sanctus increatus sit, consequenter intelligere, quod cujus non est creata substantia, recte
Patri 167 Filioque societur.
63. Haec juxta eloquii nostri paupertatem in praesenti dicta sufficiant:
0153C Reginae liber et Vatic.,
timorem tantum meum in eo, quod de Spiritu sancto loqui ausus sim, indicavi.
timorem meum, quod de Spiritu sancto loqui ausus sim, indicantia. Quicumque enim in eum blasphemaverit: non solum in hoc
saeculo, verum etiam in futuro non dimittetur ei, nec ulla misericordia et venia reservabitur illi qui conculcaverit Filium
Dei, et injuriam ((
Al. contumeliam))
0154A fecerit Spiritui gratiae ejus, in quo sanctificatus est. Quod quidem et in Deo Patre est intelligendum. Nam qui blasphemaverit
in eum, et impie egerit, sine venia cruciabitur,
0154C Idem Reg. ms.,
nullo modo pro eo Domino deprecante.
nullo pro eo Dominum deprecante, sicut scriptum est,
Qui autem in
Dominum Deum peccaverit, quis orabit pro eo? Necnon et qui Filium negaverit coram hominibus, negabitur ab eo coram Patre, et Angelis ejus. Ergo quia nulla venia in Trinitatem
conceditur blasphemantibus, omni studio et cautela est providendum, 168 ut ne in brevi quidem parvoque sermone de ea disputantes,
labamur. Quin potius si quis hoc volumen legere voluerit, quaesumus, ut mundet se ab omni opere malo, et cogitationibus pessimis:
quo possit illuminato corde ea intelligere quae dicuntur,
0154B et plenus sanctitate atque sapientia, ignoscere nobis, sicubi voluntatem nostram non implevit effectus, et tantummodo consideret
qua mente quid dictum sit, non quibus expressum sermonibus. Sicut enim pietatis sensum nobis audaciter juxta nostram conscientiam
vindicamus, ita quantum de eo loqui pertinet, venustatem rhetoricam facundiamque, juxta consequentiam textumque sermonis,
0154C Intrusa hic perperam
nos vocula, sensus laborabat. Expunxi ope codicis Reginae, qui itidem expuncta voce
juxta, fere concinnius legit
facundia consequentiam.
procul abesse simpliciter confitemur. Studii quippe nostri fuit, de Scripturis sanctis disserentibus, pie intelligere quae
scripta sunt, et imperitiam mensuramque nostri non ignorare sermonis.