Liber Primus.
0211A 237 I.
Epicurus Christianorum. Vitia sermonis Joviniani.—Pauci admodum dies sunt, quod sancti ex urbe
0211C Illud
Roma nomen nec praestantissimus Veronensis, nec Casanatensis Bibliothecae satis elegans mss. agnoscunt.
Roma fratres cujusdam mihi Joviniani Commentariolos transmiserunt, rogantes, ut eorum ineptiis responderem, et Epicurum Christianorum,
Evangelico atque Apostolico vigore conterrerem. Quos cum legissem, et omnino non intelligerem, coepi revolvere crebrius, et
non verba modo, atque sententias, sed singulas pene syllabas discutere, volens prius scire quid diceret, et sic vel probare,
vel redarguere, quod dixisset. Verum scriptorum tanta
0211C Eamdem styli barbariem in Joviniani scripto notare videtur Syricius, Epistola
ad diversos Episcopos, ubi
scripturam ejus
horrificam appellat, non tantum propter blasphemias, quantum ob sermonis vitia.
barbaries est, et tantis vitiis spurcissimus sermo confusus, ut nec quid loquatur, nec quibus argumentis velit probare quod
loquitur, potuerim intelligere. Totus enim tumet, totus jacet: attollit se
0211B per singula, et quasi debilitatus coluber, in ipso conatu frangitur. Non est contentus nostro, id est, humano more loqui,
altius quiddam aggreditur.
238 Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. (Horat. de Arte Poet.)
Quod ipse,
Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes. (Pers., sat. 4.)
Praeterea sic involvit omnia et quibusdam inextricabilibus nodis universa perturbat, ut illud Plautinarum litterarum ei possit
aptari:
Has quidem praeter Sibyllam leget nemo. (In Pseudolo.)
Nam divinandum est. Furiosas Apollinis vates legimus; et illud Virgilianum:
Dat sine mente sonum (Aeneid. lib. X) . Heraclitum
0211C Ephesium intellige, qui ab omnibus obscuritatis arguitur. Ejus βιβλία σκοτεῖνά dicit Theo
in Progymnasm. et Demetrius
de Elocutione, aliique, a quibus illud σκοτεινὸν pro cognomento mutuatur Hieronymus. Vide infra Apologiam contra Rufinum, lib. I.
quoque cognomento
0212A σκοτεινὸν, sudantes philosophi vix intelligunt. Sed quid ad nostrum αἰνιγματισταὶ, cujus libros multo difficilius est nosse,
quam vincere? Quamquam et in victoria non parva sit difficultas. Quis enim superare queat, cujus assertionem penitus ignoret?
Et ne lectorem longius traham, cujusmodi eloquentiae sit, et quibus verborum floribus ornatus incedat, secundi libri ejus
((
Al. sui)) monstrabit exordium, quod hesternam crapulam ructans, ita
0212C In Casanatensi ms. post
evomit vocem,
Incipit disputatio Joviniani, tum
Satisfacio invitatis, etc.
evomit:
239 2. «
0212C
Satisfacio invitatis. Editi ante nos libri legunt,
Satisfacto invitatis. Sed octo mss. codices (id est Corbeiensis 1, Sangermanensis 1, Regius 1, Colbertinus 1, Carnutenses 3, Sancti Ebrulphi Uticensis
1) retinent quod edidimus. Sicut et infra
novella, non
novellas; et
eludere, non
illudere. Martian.
Satisfacio invitatis, non ut claro curram nomine, sed a rumore purgatus vivam vano. Obsecro agrum,
0212C Vetus editio
novellae plantationum, duoque e nostris mss.
ereptam pro
erepta.
novella plantationum, arbusta teneritudinis, erepta de vitiorum gurgitibus, audientiam communitam agminibus. Scimus Ecclesiam,
spe, fide, charitate, inaccessibilem, inexpugnabilem.
0212B Non est in ea immaturus, omnis docibilis: impetu irrumpere, vel arte eludere potest nullus.
0212C Laudatus Casanatensis subdit in medio:
Finit disputatio Joviniani.
»
3.
Encratitarum princeps Tatianus, Virginitas fructus nuptiarum. Numerus 30, 60, et 100, quid significat in Evangelio. Haereses
Joviniani.
—Rogo, quae sunt haec portenta verborum? quod descriptionis dedecus? Nonne vel per febrem somniare eum putes, vel arreptum
morbo phrenetico, Hippocratis vinculis alligandum? Quotiescumque eum legero, ubi me defecerit spiritus, ibi est distinctio.
Totum incipit, totum pendet ex altero: nescias quid cui cohaereat; et exceptis testimoniis Scripturarum, quae illo venustissimo
eloquentiae suae flore mutare non ausus est, reliquus sermo omni materiae convenit, quia nulli convenit. Quae res mihi aliquam
suspicionem intelligentiae
0213A dedit, velle eum ita nuptias praedicare, ut virginitati detrahat. Quando enim minora majoribus coaequantur, inferioris comparatio,
superioris injuria est. Neque vero nos Marcionis et Manichaei dogma sectantes, nuptiis detrahimus; nec Tatiani principis Encratitarum
errore decepti, omnem coitum spurcum putamus; qui non solum nuptias, sed cibos quoque quos Deus creavit ad utendum, damnat,
et reprobat. Scimus in domo magna, non solum vasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et super fundamentum
Christi, quod Paulus architectus posuit, alios aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: alios e contrario fenum, ligna,
stipulam. Non ignoramus,
Honorabiles nuptias, et
0213C S. Crucis in Jerusalem de Urbe et Veronensis mss.
cubile immaculatum. Hebr. XIII. 4.
torum immaculatum (Hebr. XIII, 4) . Legimus primam
0213B Dei sententiam, 240
Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28) : sed ita nuptias recipimus, ut virginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. Numquid argentum non erit
argentum, si aurum argento pretiosius est? Aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis, poma
praeferantur et fructus? Ut poma ex arbore, frumentum e stipula, ita virginitas e nuptiis. Centesimus et sexagesimus et tricesimus
fructus quamquam de una terra, et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias.
Nam et
0213C Explicat veterum morem per digitos numerandi de quo nonnulla apud Antiquos testimonia invenire est: expressius tamen ratio
tota proditur a Venerabili Beda, et omnium exactissime a Graeco Scriptore Nicolao Smyrneo, cujus fere ignotum opusculum editum
est a Posino. Bedae loca sunt:
Cum triginta
0213D
notare volueris, ungues indicis et pollicis blando conjunges amplexu. Cum dicis sexaginta, pollicem curvatum, indice circumflexo,
diligenter a fronte praecinges.
Vide etiam Apuleium in Apolog. Orat. 2. Quod porro ait Hieronymus,
centesimum numerum de sinistra transferri ad dexteram, nolum ex Cassiani testimonio, collat. 24, c. 26:
Centenarius numerus de sinistra transfertur in dexteram; et licet eamdem in supputatione digitorum figuram tenere videatur,
nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit.
Juvenalis quoque satir. 19, versu 246, de rege Pylio:
. . . . Felix nimirum qui per tot saecula mortem
Distulit, atque suos jam dextra computat annos.
Vide Nicarchi veteris Poetae in Anthologia lib. II, c. 9, epigramma. Quinetiam nostrum Hieronymum epistola 123, ad Ageruchiam,
ubi,
tricenarius foedera nuptiarum ipsa digitorum conjunctione testatur. Obiter vero notandus Victorius est, qui aliam ab Apuleio iniri gestus rationem putat in trigesimo
0214C numero, ubi indicem et pollicem aperiendos dicit, id est molliter eorum summitates lambendas.
ipsa digitorum conjunctio, quasi molli se complexans osculo, et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta vero ad
viduas, eo quod in angustia et tribulatione sunt
0213C positae. Unde et superiori digito deprimuntur;
0214C In Epistola ad Pammachium,
Quia quanto major est, etc.
quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus est praemium. Porro centesimus
numerus (diligenter, quaeso, lector, attende) de sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eum manu,
quibus in laeva nuptae significantur et viduae, circulum
0214A faciens, exprimit virginitatis coronam. Haec de impatientia magis quam juxta ordinem disputationis dixerim. Cum enim adhuc
0214C Voculam
vix Veronensis, et S. Crucis mss. non habent.
vix de portu egrediar, et rudentibus vela sustollam, in medium me quaestionum pelagus, subitus loquendi aestus abripuit.
Unde cohibebo cursum, et paulisper sinus contraham; nec indulgebo mucroni, jam nunc pro virginitate ferire cupienti. Ballista
quanto plus retrahitur, tanto fortius mittit. Non est damnum dilatio, ubi certior fit ex dilatione victoria. Proponam breviter
adversarii sententias, et de tenebrosis
0214C Reposuimus
libris ex Casanatensi, aliisque tribus mss. et veteri editione. Alludit nempe βιβλία
0214D σκοτεινά, ut de Heraclito dictum est supra. Antea mendose erat
latebris.
libris ejus quasi de foveis serpentes protraham, neque sinam venenosum caput, spiris maculosi corporis. 241
0214D De more Casanatensis praeponit
Disputatio Joviniani, tum propositiones ipsas Romanis numericis notis distinguit, tandemque in fine post
remunerationem, Finit disputatio Joviniani. Synodica autem epistola S. Ambrosii ad Syricium papam duas, primam videlicet et postremam, Joviniani propositiones exagitat,
nimirum,
nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem reservare, promiscua omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare
meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere.
Rursum vero alium Joviniano errorem de soluta Mariae integritate in partu, n. 4, exprobrat, quod nempe
diceret Christum ex virgine non potuisse generari. Quam blasphemiam, tametsi a Hieronymo silentio premitur, haeretico illi tamen etiam ab Augustino diserte attribuitur libro
contra Haereses haec 82, et contra Julianum saepe, atque alibi.
Pateat quod noxium est, ut possit conteri, cum patuerit.
0214B «Dicit, virgines, viduas, et maritatas, quae semel in Christo lotae sunt, si non discrepent caeteris operibus, ejusdem esse
meriti.
Nititur approbare eos, qui plena fide in baptismate renati sunt, a diabolo non posse subverti.
Tertium proponit, inter abstinentiam ciborum, et cum gratiarum actione perceptionem eorum, nullam esse distantiam.
Quartum quod et extremum, esse omnium qui suum baptisma servaverint, unam in regno coelorum remunerationem.»
4
Artes diaboli. Virtus apud Ethnicos praefertur voluptati.—Haec sunt sibila serpentis antiqui, his consiliis draco de paradiso hominem expulit. Nam et saturitatem jejuniis praeferendo,
repromisit eos
0214C immortales futuros, quasi numquam possent corruere; et dum divinitatem aequalem Deo pollicetur, expulit eos de paradiso,
ut qui nudi et expediti, et absque ulla macula virgines, Domini consortio fruebantur, dejecti in vallem lacrymarum, tunicis
consutis et pelliceis vestirentur. Sed ne lectorem diutius morer, sequar vestigia
0214D Casanatensis liber,
vestigia propositionis exposita.
partitionis expositae,
0215A et adversus singulas propositiones ejus, Scripturarum vel maxime nitar testimoniis: ne querulus garriat, se eloquentia magis
quam veritate superatum. Quod si explevero, et illum utriusque instrumenti nube oppressero, assumam exempla saecularis quoque
litteraturae, ad quam et ipse provocat. Doceboque etiam inter philosophos et egregios in republica viros, virtutes voluptatibus,
id est, Pythagoram, Platonem et Aristidem, Aristippo, Epicuro et Alcibiadi ab omnibus solere praeferri. Vos, quaeso, utriusque
sexus virgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adjuvetis. Cunctorum in commune Jovinianus
hostis est. Nam qui aequalia omnium asserit merita, tam virginitati facit injuriam, dum eam nuptiis comparat,
0215B quam et nuptiis, sic 242 eas licitas asserens, ut secunda et tertia matrimonia. Sed et digamis et trigamis adversarius
est, ibi ponens scortatores quondam et libidinosissimos post poenitentiam, ubi duplicata et triplicata matrimonia: nisi quod
in eo digami et trigami dolere non debent, quia idem scortator et poenitens in regno coelorum etiam virginibus adaequatur.
Proponam igitur manifestioribus verbis et habentibus aliquam consequentiam, argumenta ejus et exempla de nuptiis, eodemque
ordine omnia, quo ab eo dicta sunt, digeram. Nec molestum lectori sit, si nauseam ejus et vomitum legere compellatur. Libentius
antidotum Christi bibet, cum diaboli venena praecesserint. Audite patienter, virgines; audite, quaeso, voluptuosissimum concionatorem,
immo
0215C quasi sirenarum cantus et fabulas clausa aure transite. Vestras ferte paulisper injurias; putate vos cum Christo crucifixas,
Pharisaeorum audire blasphemias.
0215D Rursum Casanatensis liber praeponit epigraphem
Disputatio Joviniani.
5.
Jovinianus. Liber Deuteronomii sub Josia repertus in Templo.—Prima, inquit, Dei sententia est.
Propter quod dimittet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. (Gen. II, 24, et Matt. XIX, 5) . Ac ne forte diceremus hoc scriptum in veteri Testamento, asserit a Domino quoque idipsum
in Evangelio confirmari,
Quod Deus conjunxit, homo non separet: statimque subnectit,
Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28) ; et per ordinem replicat, Seth, Enos, Cainam, Malaleel, Jared, Enoch,
0215D Gravius mallet
Matusale.
Mathusalem, Lamech,
0215D Noe, omnes habuisse uxores, et ex Dei sententia filios procreasse (quasi generationis ordo et historia conditionis humanae,
sine conjugibus et liberis potuerit enarrari): «Iste, inquit, est Enoch, qui ambulavit
0216A cum Deo, et raptus in coelum est. Iste Noe, qui, cum essent utique multi virgines propter aetatem, solus cum filiis et uxoribus
naufrago orbe servatus est. Rursus post diluvium, quasi altero principio generis humani, virorum et uxorum paria junguntur,
et ex integro generationis instauratur benedictio:
Crescite et multiplicamini et 243
replete terram (Gen. VIII, 17, et IX, 1) .» Insuper etiam comedendarum carnium licentia relaxatur:
Et omne quod movetur, erit vobis in escam: sicut olera herbarum dedi vobis universa (Ibid., 9) . Currit ad Abraham, Isaac, et Jacob, e quibus prior trigamus, secundus monogamus, tertius quatuor uxorum est:
Liae, Rachel, Balae, et Zelphae; et asserit Abraham ob fidei meritum, benedictionem in generatione filii
0216B accepisse. Saram in typum Ecclesiae, cui defecerant muliebria, maledictionem sterilitatis, partus benedictione mutasse.
Quod Rebecca ierit quasi Prophetes interrogare Dominum, et audierit ab eo,
Duae gentes et duo populi in utero tuo sunt (Gen. XXV, 23) . Quod Jacob pro uxore servierit: et existimante Rachel, viri esse dare liberos, ac dicente:
Da mihi filios: sin autem, moriar (Gen. XXX, 1) ; responderit:
Numquid pro Deo ego sum, qui te conclusit (Ibid., 2) ? In tantum, inquit, sciebat fructus nuptiarum Domini esse, non mariti. Quod Joseph vir sanctus atque castissimus,
et omnes patriarchae uxores habuerint, quibus aequaliter per Moysen benedicat Deus. Judam quoque proponit, et Thamar: et occisum
Onam perstringit a Domino, quia fratri invidens semen,
0216C
0215D Alias erat, nec bene,
semen nuptiarum dedita opera perdebat. Antiqui libri
Annam pro
Onam frequentius efferunt. Recte Veronensis
Aunam ex Graeco Αὐνὰν et infra
Chaber pro
Haber.—Quia fratri invidens semen. In codice ms. Sangermanensi legimus:
quia fratri invidens, sanctarum nuptiarum opera perdebat. In uno Colbertinae Bibliothecae,
semen nuptiarum in terra fundebat. Alii codices legunt ut nos edidimus: nostram vero genuinam esse lectionem probari potest ex contextu
0216D LXX Interpretum, Genes. XXXVIII:
Sciens autem Annam, quia non sibi erat semen . . . effudit super terram; ut non daret semen fratri suo Invidebat igitur semen fratri, et ideo nuptiarum opera perdebat. Martian.
nuptiarum opera perdebat. Moysen proponit, et Mariae lepram,
0216D Sic corrigit Vallars.: Martian. V, 10 habet
quia. Edit.
quae fratri pro uxore detrahens, illico Dei ultione percussa est. Laudat Samson, et uxorium Nazaraeum miris effert praeconiis.
Debboram quoque replicat et Barach; quod absque virginitatis bonis, Sisaram et Jabin et currus ferreos debellarint. Jahel
uxorem Haber Cynei adducit in medium, et palo armatam praedicat manum. Inter Jephte patrem et filiam virginem, quae immolata
sit Domino, dicit nullam fuisse distantiam; quin potius fidem patris praefert ei, quae caesa sit lugens. Venit ad Samuel alterum
Nazaraeum Domini, qui ab infantia nutritus in tabernaculo est, et vestitus Ephod Bad, quod interpretatur,
vestibus lineis; dicitque eum filios procreasse, nec sacerdotalem pudicitiam,
0216D uxoris imminutam esse complexu. Booz cum
0216D In aliis libris
cum serva Ruth.
sua Ruth in area collocat, et Jesse, ac David 244 inde producit. Ipsum quoque David
0216D
Ducentis praeputiis. Falso in editis Erasm. et Marian. legimus
centum praeputiis, cum fuerint ducentorum virorum praeputia annumerata. Martian.
ducentis praeputiis, etiam cum
0216D In tribus nostris mss.
etiam cum periculo, absque
vitae.
vitae periculo, regis filiae quaesisse concubitus.
0217A Quid dicam de Salomone, quem ponens in catalogo maritorum, imaginem asserit Salvatoris? et de illo vult esse scriptum:
Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Et,
Dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro eo semper. Ac repente transcendit ad Eliam et Elisaeum, et narrat quasi grande mysterium, quod requieverit spiritus Eliae in Elisaeo;
et cur hoc dixerit, tacet: nisi forte Eliam quoque et Elisaeum habuisse arbitretur uxores. Transit ad Ezechiam: et cum in
ejus laudibus immoretur, miror cur oblitus sit dicere:
Amodo filios faciam (Is. XXXVIII, sec. LXX) . Josiam virum justissimum, sub quo in Templo Deuteronomii liber repertus est, ab Holda uxore Sellum
instructum refert. Daniel quoque, et tres pueros inter maritos
0217B ponit ((
Al. numerat)). Et ad Evangelium repente transcendens, Zachariam, et Elisabeth, Petrum ponit, et socrum ejus, caeterosque Apostolos.
Et consequenter infert dicens: «Si autem voluerint assumere
0217D Cisterciensis sive S. Crucis ms.,
assumere unam defensionem.
vanam defensionem, et obtendere, quod rudis mundus eguerit incremento, audiant Paulum loquentem:
Adolescentiores viduas volo nubere,
0217D Verba
filios procreare in nullo e nostris codicibus habentur, quemadmodum et duo alia
vir ejus.
filios procreare (I Tim. V, 14) . Et,
Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum (Hebr. XIII, 4) . Et,
Mulier alligata est viro, quamdiu vivit vir ejus. Si autem mortuus fuerit, nubat cui vult, tantum in Domino (I Cor. VII, 39) . Et,
Adam non est seductus: mulier autem seducta, facta est in praevaricationem. Salva autem fiet per filiorum generationem, si
permanserit in fide et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate
(I Tim. II, 14) . Certe
0217C cessat hic illud Apostolicum,
Et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant: nisi forte dicetis, propterea vult eas nubere, quia jam quaedam conversae sunt retro post Satanam: quasi ex virginibus nulla
cadat, et non sit earum major ruina. Ex quo manifestum est vos Manichaeorum dogma sectari, prohibentium nubere, et vesci cibis,
quos Deus creavit ad utendum,
0217D Perditam nempe ac depravatam. Sumpta sententia ex Epist. I ad Timoth., IV, 1, ubi ad servos alluditur qui noxae convicti
candenti ferro inurebantur. Unde κεκαυτηριασμένον transfertur ad nefarium quempiam significandum. S. Irenaeus lib. I, c. 9,
feminas a Marcosianis deceptas, αἵτινες, inquit, κεκαυτηριασμέναι τὴν συνείδησιν.
Cauteriatas conscientias habentes.
0218D Paulo post pro
otiosum quidam mss.
odiosum habent.
cauteriatam habentium conscientiam.» Et post 245 multa, quae nunc otiosum est revolvere, excutit se quasi in locum rhetoricum,
et facit apostropham ad virginem, dicens: «Non tibi facio, virgo, injuriam: elegisti pudicitiam propter praesentem necessitatem:
placuit tibi, ut sis sancta corpore et spiritu: ne superbias: ejusdem Ecclesiae membrum es, cujus et nuptae sunt.
0218D Subdit Casanatensis de more:
Finit disputatio Joviniani.
»
0217D 6.
Hieronymus.—Nimius fortasse fuerim in expositione propositionum ejus, et legenti fastidium fecerim; sed utile ratus sum cuncta molimina
ejus, quasi instructam aciem contra me ponere, et totum hostilem exercitum cum suis turmis ac ducibus congregare,
0218A ne post primam victoriam, alia mihi deinceps praelia nascerentur. Igitur non dimicabo contra singulos, nec paucorum ero
0218D Mallet Gravius
passiva congressione, pro
passim, etc.
passim congressione contentus: toto certandum est agmine, et incompositi hostium cunei, ac latrocinii more pugnantes, instructa
et ordinata acie repellendi. Opponam in prima fronte apostolum Paulum, et quasi fortissimum ducem, suis telis, id est, suis
armabo sententiis. Sciscitantibus enim super hac quaestione Corinthiis, plenissime respondit doctor gentium, et magister Ecclesiae.
Quidquid autem statuerit, hoc Christi in eo loquentis legem putemus. Simulque ne lectoris tacita cogitatio, cum coeperimus
singula, quae proposita sunt, diluere, semper ad Apostolum se reservet, et studio validissimarum quaestionum,
0218B priora
0218D Casanatensis
priora non legens, ad extrema, etc.
negligens, ad extrema festinet.
7.
Nihil bono contrarium, nisi malum. Exterior homo corruptus.—Inter caetera Corinthii per litteras quaesierant, utrum post fidem Christi caelibes esse deberent, et continentiae causa
quas habebant uxores dimittere, an si virgines credidissent, inirent ((
Al. inire)) matrimonia? Et cum e duobus Ethnicis, unus credidisset in Christum, utrumnam credens relinqueret non credentem? Et
si essent ducendae uxores, Christianas tantum accipi juberet, an et Ethnicas? Videamus igitur quid ad haec Paulus rescripserit:
De his autem quae scripsistis mihi bonum est homini mulierem non tangere.
0218D Mss., plurium numero
propter fornicationes. Graec., τὰς πορνείας. Sicque infra. Mox,
vir corporis sui, absque vocula
proprii: insuper et verbum
revertimini non agnoscunt hic, atque infra. Denique
Ego autem dico, pro
Hoc autem, etc.
Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum
0218C 246
reddat, similiter et uxor viro. Uxor proprii corporis non habet potestatem, sed vir. Similiter et vir proprii corporis sui
non habet potestatem, sed uxor. Nolite fraudare invicem, nisi forte ad tempus ex consensu, ut vacetis orationi. Et iterum
ad idipsum revertimini, ne tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico juxta indulgentiam, non juxta
imperium. Volo autem omnes homines esse ut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius autem
sic. Dico autem innuptis et viduis, bonum est eis, si sic permanserint ut ego. Si autem se non continent, nubant. Melius est
enim nubere, quam uri
(I Cor. VII, 1 seqq.) . Revertamur ad caput testimonii:
Bonum est, inquit,
homini mulierem non tangere. Si bonum est mulierem non tangere, malum est
0218D ergo tangere: nihil enim bono contrarium est, nisi malum. Si autem malum est, et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid
deterius fiat. Quale autem illud bonum est, quod conditione deterioris conceditur? Numquam enim subjecisset,
unusquisque uxorem suam
0219A
habeat, nisi praemisisset,
propter fornicationem autem. Tolle fornicationem, et non dicet,
unusquisque uxorem suam habeat. Velut si quis definiat: Bonum est triticeo pane vesci, et edere purissimam similam. Tamen ne quis compulsus fame comedat
stercus bubulum, concedo ei, ut vescatur et hordeo. Num idcirco frumentum non habebit puritatem suam, si fimo hordeum praeferatur?
Bonum est illud naturaliter, quod comparationem non habet mali, quod praelatione alterius non obumbratur. Simulque animadvertenda
est Apostoli prudentia. Non dixit, bonum est uxorem non habere: sed,
bonum est mulierem non tangere: quasi et in tactu periculum sit: quasi qui illam tetigerit, non evadat,
quae virorum pretiosas animas
0219C Codices nostri omnes, et vetus quoque editio
capit, juxta Graecum ἀγρεύει.
rapit, quae facit adolescentium
0219B evolare corda:
Alligabit quis in sinu ignem, et non comburetur? aut ambulabit super carbones ignis, et non ardebit (Prov. VI, 27, 28) ? Quomodo igitur qui ignem tetigerit, statim aduritur: ita viri tactus et feminae sentit naturam suam,
et diversitatem sexus intelligit. Narrant et gentilium
0219C
Fabulae Mithram et Erichthonium. Si exstaret Eubulus, qui historiam
Mithrae multis voluminibus explicavit, facile intelligeremus quomodo
Mithras de solo aestu libidinis sit generatus. Sed haec Gentilium
0219D fabula nec nobis, nec viris doctis satis adhuc comperta. De
Erichthonio, sive
Erichtheo, nulla difficultas: scimus enim illum creditum fuisse filium Vulcani, qui, cum Minerva colluctaret, semen in terram profudisse
dicitur; atque inde editum esse aiunt puerum draconum pedibus, etc.; primus inventor argenti fuit et currus. Vide Ovid. lib.
II Metamorph.; et Lactant. lib. II cap. 17; et Servium in lib. III Georg. Virgilii. Martian.
fabulae 247 Mithram et Erichthonium, vel in
0219D Mithram e lapide generatum docent Scriptores antiqui passim: eratque solenne illud in Mithriacis mysteriis: Θεὸς ἐκ πέτρας.
Justinus in Dialogo cum Triphone,
quando, inquit,
illi, qui Mithrae initia tradunt, e petra eum natum esse memorant. Et Commodianus lib. Instruction.:
Invictus de petra natus si Deus habetur,
0220C Nunc ergo retro vos de istis date priorem;
Vicit petra Deum, quaerendus est petrae creator.
De Erichthonio fabula est notior.
lapide, vel in terra, de solo aestu libidinis esse generatos. Unde et noster Joseph, quia tangere eum volebat Aegyptia, fugit
ex manibus ejus, et quasi ad morsum rabidissimae canis, ne paulatim virus serperet, pallium quod tetigerat, abjecit.
Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Non dixit, propter fornicationem unusquisque ducat uxorem; alioquin hac excusatione libidini
0219C frena laxasset, ut quotiescumque uxor moritur, toties ducenda sit alia, ne fornicemur; sed
unusquisque uxorem suam habeat. Suam, inquit, habeat, sua utatur, quam habebat antequam crederet, quam bonum erat
0220C Amovimus hinc vocem
uxorem, quae falso intrudebatur, nec in ullo nostrorum codicum, aut veteri editione habetur.
non tangere, et post fidem Christi sororem tantum nosse, non conjugem, nisi fornicatio tactum ejus excusabilem faceret.
Uxor proprii corporis non habet potestatem, sed vir. Similiter et vir sui corporis non habet potestatem, sed uxor. Omnis haec quaestio de his est
0220D Casanatensis,
qui in matrimonio sunt deprehensi, an, etc.
qui in matrimonio
0220A sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et Dominus in Evangelio prohibuit. Unde et Apostolus,
Bonum est homini, ait,
0220D Idem cum veteri editione, et rectius,
mulierem, non
uxorem.
uxorem non tangere. Sed quia qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu, se non valet abstinere, nec dare repudium non peccanti, reddat conjugi
debitum: sponte quippe se alligavit, ut reddere cogeretur.
Nolite fraudare invicem; nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Oro te quale illud bonum est, quod orare prohibet? quod corpus Christi
0220D Erat
accipi, renuentibus mss.
accipere non permittit? Quamdiu impleo mariti officium, non
0220D
Impleo continentis. Plures mss. codices retinent
continentis vocem pro verbo
Christiani, quod legitur apud Erasmum, et in paucis exemplaribus mss. Martian.
impleo continentis Jubet idem Apostolus in alio loco (I Thess. V.) , ut semper oremus. Si semper orandum est, numquam ergo
conjugio serviendum, quoniam quotiescumque uxori debitum reddo, orare non possum. Petrus Apostolus
0220B experimentum habens conjugalium vinculorum, vide quomodo informet Ecclesiam, quid doceat Christianos:
Similiter viri cohabitantes juxta scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri tribuentes 248
honorem, et sicut cohaeredes multiplicis gratiae, ut non impediantur orationes vestrae (I Pet. III, 7) . Ecce eodem sensu, quia eodem et spiritu, impediri dicit orationes officio conjugali. Quod autem ait,
similiter, idcirco ad imitationem provocat viros, quia jam supra uxoribus praeceperat, dicens:
Ut videant viri in timore castam vestram conversationem, quarum sit non exterius compositio crinium, et distinctio auri, et
in cultu vestis ornatus; sed absconditus cordis homo, in incorruptione mitis et silentis spiritus. Hoc est coram Deo placens
(Ibid. 2, 3) . Cernis, quale conjugium inter
0220C viros uxoresque praecipiat? Cohabitantes juxta scientiam, ut noverint quid velit, quid desideret Deus, ut tribuant honorem
vasculo muliebri. Si abstinemus nos a coitu, honorem tribuimus uxoribus: si non abstinemus, perspicuum est honori contrariam
esse contumeliam. Ad uxores quoque,
Ut videant, inquit,
0220D Denuo Casanatensis,
videant, inquit, in timore castam, etc. Deinde
in abscondito cordis homine puto legendum, pro
hominem, et vocem
ornatum substantive accipi debere. Graece κόσμον. Suffragatur Veronensis ms. emendatissimus, atque ipse Hieronymi contextus.
viri castam conversationem vestram, et ornatum in abscondito cordis hominem, in incorruptione mitis et silentis spiritus. O vere digna vox Apostolo, et Petra Christi. Maritis uxoribusque dat legem, et damnato
0221A carnis ornatu, castitatem praedicat, et ornatum interioris hominis, in incorruptione mitis et silentis spiritus, quodammodo
hoc dicens: Quoniam exterior vester homo corruptus est, et beatitudinem incorruptionis, quae proprie virginum est, habere
desiistis, imitamini incorruptionem spiritus saltem per seram abstinentiam, et quod corpore non potestis, mente praestate.
Has enim Christus divitias, et hos vestrae conjunctionis quaerit ornatus.
8. Verum ne quis putet ex eo quod sequitur,
Ut vacetis orationi, et iterum revertimini ((Al. ad id ipsum))
ad ipsum, Apostolum hoc velle, et non propter majorem ruinam concedere, statim infert:
Ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Pulchra nimirum indulgentia,
et iterum ad ipsum. Quod erubescit
0221B suo vocare nomine, quod tentationi praefert Satanae, quod causam habet incontinentiam, 249 laboramus quasi obscurum disserere,
0221D Nostri codices elegantius,
cum exposuerit se ipse qui scripsit.
cum exposuerit ipse quod scripsit:
Hoc autem, inquit,
dico juxta indulgentiam, non juxta imperium. Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum, quasi non eodem modo et secunda et tertia matrimonia
concedantur, quasi non et fornicatoribus per poenitentiam fores aperiantur Ecclesiae, quodque his est majus, et incestis?
Nam illum violatorem novercae, quem in prima ad Corinthios Epistola tradiderat Satanae (I Cor. V) , in interitum carnis,
ut spiritus salvus fieret, in secunda retrahit (II Cor. II) , et ne abundantiori tristitia absorbeatur frater, laborat.
Aliud est, velle quid Apostolum, aliud
0221C est ignoscere. In voluntate promeremur, in venia abutimur. Vis scire quid velit Apostolus? junge quod sequitur:
Volo autem omnes homines esse sicut meipsum (I Cor. VII, 7) . Beatus qui Pauli similis erit. Felix qui audit Apostolum praecipientem, non ignoscentem. Hoc, inquit,
volo, hoc desidero, ut imitatores mei sitis, sicut et ego Christi. Ille virgo de Virgine, de incorrupta incorruptus. Nos quia
homines sumus, et nativitatem Salvatoris non possumus imitari, imitemur saltem conversationem. Illud divinitatis est et beatitudinis,
hoc humanae conditionis est et laboris. Volo omnes homines similes mei esse, ut dum mei similes sunt, similes fiant et Christi,
cujus ego similis sum.
Qui enim in Christum credit, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare
0221D (I Joan. I, 6) .
Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7) .
0221D In Veronensi, et S. Crucis mss. omnium antiquissimis isthaec interseruntur:
In praecepto gloria, in indulgentia vix remissio. Coronat quod praecipit, notat ad poenitentiam quod relaxat. Ibi summa actionis
est, poenam evadere; hic coronam adeptum fuisse, res debiti.
Diversis itineribus indulgentia currit et gratia. Quid, inquit, etc.
Quid, inquit, velim, perspicuum est. Sed quoniam in Ecclesia diversa sunt dona, concedo et nuptias, ne videar damnare naturam.
0222A Simulque considera, quod aliud donum virginitatis sit, aliud nuptiarum. Si enim eadem esset merces
0221D Erat antea
nuptiarum, minus bene.
nuptarum et virginum, numquam dixisset post praeceptum continentiae:
Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius autem sic. Ubi proprietas singulorum est, ibi altrinsecus diversitas. Concedo et nuptias esse Dei 250 donum, sed inter donum et donum
magna diversitas est. Denique et Apostolus de eodem post incestum poenitente,
E contrario, inquit,
donate ei et consolamini, et si cui quid donastis, et ego (II Cor. II, 7) . Ac ne putaremus donum hominis esse contemnendum, addidit:
Nam et ego quod donavi, si quid donavi propter vos, coram Christo (Ibid., 10) . Diversa sunt dona Christi. Unde et Joseph in typo ejus variam habebat tunicam. Et
0222B in Psalmo quadragesimo quarto legimus:
Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV, 10) . Et Petrus Apostolus,
Sicut cohaeredes, ait,
multiplicis gratiae Dei (I Pet. III, 7) . Quod significantius
0221D Hodierna Graeca exemplaria fere praeferunt χάριτος
0222D ζωῆς, raro χάριτος ποικίλης. Vulgata quoque
gratiae vitae, quod fraudi fuit Victorio, qui laudari putavit Petri epistolae c. IV, versum 10, ubi Graecus ac Latinus
multiplicem gratiam, dicunt. Inde superiorem vocem
cohaeredes necessario mutandam censuit in
dispensatores, ex utroque textu, atque in Apolog. quidem ad Pammachium, sive epist. 48, ita ex praeconcepta opinione mutavit.
Graece dicitur ποικίλης, id est,
variae.
9. Sequitur:
Dico autem innuptis et viduis: Bonum est eis, si sic permanserint, ut ego. Si autem non se continent, nubant. Melius enim
est nubere, quam uri
(I Cor. VII, 8) . Postquam nuptis concesserat usum conjugii, et ostenderat ipse quid vellet, quidve concederet, transit
ad innuptas, et viduas, et sui proponit exemplum, et felices vocat, si sic permanserint.
Si autem non se continent, nubant; idipsum quod supra,
Propter fornicationes autem, Et,
Ne
0222C
tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram. Redditque causam, cur dixerit,
Si se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Ideo melius est nubere, quia pejus est uri. Tolle ardorem libidinis, et non dicet,
melius est nubere. Melius enim semper ad comparationem deterioris respicit, non ad simplicitatem incomparabilis per se boni. Velut si diceret:
Melius est unum oculum habere, quam nullum:
0222D Martian.,
Melius est enim uno, etc. Et mox
quid agis, Apostole, etc.
melius est uno inniti pede, et alteram partem corporis baculo sustentare, quam fractis cruribus repere. Quid ais, Apostole?
Non tibi credo dicenti,
Etsi imperitus sermone, non tamen scientia. Quomodo illud de humilitate descendit,
Quia non sum dignus vocari Apostolus. Et,
Mihi minimo omnium Apostolorum. Et,
Tamquam abortivo, sic et hoc humilitatis
0222D dictum
0222D Antea erat
puta, renuentibus mss.
puto. Nosti sermonum proprietates, quamobrem, et de Epimenide, et de Menandro, et 251 de Arato quaedam sumis testimonia.
Ubi de continentia loqueris et virginitate:
Bonum est, ais,
homini mulierem non tangere. Et,
Bonum est eis, si
0223A
sic permanserint ut ego. Et,
Puto hoc bonum eis esse propter instantem necessitatem. Et,
Quia bonum est homini sic esse. Ubi ad nuptias venis, non dicis, bonum est nubere, quia non potes jungere, quam uri; sed dicis:
Melius est nubere quam uri. Si per se nuptiae sunt bonae, noli illas incendio comparare: sed dic simpliciter, bonum est nubere. Suspecta est mihi bonitas
ejus rei, quam magnitudo alterius mali, malum esse cogit inferius. Ego autem non levius malum, sed simplex per se bonum volo.
10.
Mulieres fideles junctae infidelibus. Matronae saeviturae in Hieronymum. Abraham adjurat servum in Christo.—Hucusque primum capitulum edissertum est, veniamus ad sequentia.
His autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere
0223B
innuptam, aut viro suo reconciliari: Et vir uxorem
0223D Expunximus hinc vocem
suam, quam neque nostri codices, nec denique hodierna Vulgata habent.
non dimittat. Nam caeteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo,
non dimittet illam;
et caetera usque ad eum locum, ubi ait:
Unusquisque sicut vocavit eum Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo (I Cor. VII, 10 seqq.) . Hic locus ad praesentem controversiam non pertinet. Docet enim juxta sententiam Domini, uxorem,
excepta causa fornicationis, non repudiandam, et repudiatam, vivo marito, alteri non nubere, aut certe viro suo reconciliari
debere. His autem quos in matrimonio deprehendisset fides, hoc est, si unus credidisset e duobus, praecipit ne credens repudiet
non credentem. Causisque expositis,
0223C quod candidatus fidei sit infidelis, si nolit a credente discedere: e contrario jubet, si infidelis repudiet fidelem propter
fidem Christi, discedere debere credentem, ne ((
Al. nec)) conjugem praeferat ((
Al. praeferre)) Christo, cui etiam anima postponenda est. At nunc pleraeque contemnentes Apostoli jussionem, junguntur gentilibus,
et templa Christi idolis prostituunt; nec intelligunt se corporis ejus partem esse, cujus et costae sunt. Ignoscit Apostolus
infidelium conjunctioni, quae habentes 252 maritos, in Christum postea crediderunt; non his, quae cum Christianae essent,
nupserunt gentilibus, ad quas alibi loquitur:
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras?
Quae autem conventio
0223D Nostri codices constanter habent
Christo et Beliar: juxta Graec., Χριστῷ πρὸς βελίαρ; Sed
et Beliae pro
Belial invenimus.
Christi ad
0223D
Belial? aut quae pars fideli cum infideli?
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi (II Cor. VI, 14 et seqq.) . Licet enim in me saevituras sciam plurimas matronarum: licet eadem impudentia qua Dominum contempserunt,
in me pulicem et Christianorum minimum debacchaturas:
0224A tamen dicam quod sentio: loquar quod me Apostolus docuit, non illas justitiae esse, sed iniquitatis; non lucis, sed tenebrarum;
non Christi, sed Belial; non templa Dei viventis, sed fana et idola mortuorum. Vis apertius discere, quod Christianae omnino
non liceat Ethnico nubere? Audi eumdem Apostolum,
Mulier, inquit,
alligata est
0223D Victorius addit
legi, ut cum Vulgata faciat, nam in Graecis exemplaribus saepius τῷ νόμῳ deest, nec Hieronymiani mss. hoc loco habent. Casanatensis
0224D paulo post,
id est Christiano, non Ethnico, qui secundas, etc.
quanto empore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39) , id est, Christiano. Qui secundas tertiasque nuptias concedit in Domino, primas cum Ethnico prohibet.
Unde, et Abraham adjurat servum in femore suo, hoc est, in Christo, qui de ejus erat semine nasciturus, ut filio suo Isaac
alienigenam non adducat uxorem. Et Ezras offensam Dei hujuscemodi uxorum
0224B repudiatione compescit (II Esdr. X) . Et Malachias propheta,
Praevaricatus est, inquit,
Judas, et abominationem fecit in Israel et in Jerusalem.
Polluit enim sanctum Domini, et dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum,
et discipulum, de Tabernaculis Jacob;
0224D Casanatensis male,
et non offerentem.
et offerentem munera Domino virtutum (Malach. II, 11, 12) . Haec idcirco dixi, ut qui nuptias virginitati comparant, sciant saltem tales nuptias digamiae et
trigamiae subjiciendas.
11.
Intelligentiam suam reprehendendam putat. Fides proprie Christianorum est.—Ad superiorem disputationem, in qua docuerat fidelem ab infideli non debere discedere, sed permanere in matrimonio sicut
eos invenisset fides, et unumquemque vel coelibem,
0224C vel maritum ita durare, ut esset Christi baptismate deprehensus, infert subito parabolas 253 circumcisi et Ethnici, servi
et liberi: et sub metaphora earum de nuptis disputat et innuptis.
Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio vocatus est, non circumcidatur.
Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei.
Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es, non sit tibi curae. Sed et si potes liber fieri,
magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter et qui liber vocatus est, servus est Christi.
Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. Unusquisque
0224D Voculam
ergo nec Graecus habet, nec mss. Hieronymiani, tum
fratres plurium numero, non
frater habent hic atque infra cum Graeco itidem ἀδελφοὶ. Denique pro
quae sit consequentia, legunt,
quae sit consequens sententia.
ergo in quo vocatus est frater, in eo permaneat apud Deum (I Cor. VII, 18 et seqq.) . Ac primum,
0224D quia nonnullos hanc intelligentiam reprehensuros arbitror, interrogare libet quae sit consequentia, ut de maritis et uxoribus
disputans, repente transiret ad comparationem Judaei et Ethnici, servi et liberi: et rursum, hac disputatione finita, rediret
ad virgines dicens:
De virginibus autem praeceptum Domini non
0225A
habeo (I Cor. VII, 5) . Quid sibi vult inter conjugia et virginitatem, Judaei et Ethnici, servi liberique collatio? Secundo quomodo
possit intelligi,
Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium (Ibid., 18) ? Numquid qui semel amputatum habet praeputium,
0225D Sentit superadduci praeputium non posse, contra quam alibi plus fortasse quam satis diximus. Vide ejus loci interpretes.
potest si velit rursus illud adducere? Deinde quo sensu exponendum sit,
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini? Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi (Ibid., 22) ? Quarto, quomodo ille qui praecepit servis obedire dominis carnalibus, nunc dicat:
Nolite fieri servi hominum (Ibid., 23) ? Ad extremum, quid pertineat ad servitutem, vel circumcisionem,
Unusquisque in quo vocatus est frater, in eo permaneat apud Deum? Nam et contrarium est superiori sententiae. Si enim illud audivimus:
0225B
Nolite fieri servi hominum, qua ratione possumus in ea permanere vocatione qua vocati sumus, cum multi crediderint habentes carnales dominos, quibus
nunc servire prohibentur? Porro ad circumcisionem quid facit permanere in ea vocatione, in quo vocati sumus, cum in alio loco
idem Apostolus clamitet:
Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2) ? Restat igitur, ut circumcisio 254 et praeputium, servus et liber, superiori sensui coaptentur, et de antecedentibus
pendeant.
0225D In Veronensi et Cisterciensi omnium antiquissimis mss. isthaec subduntur:
De Circumcisionis cognominatione ferias libidinis docet, quia ïlla pars corporis truncanda est, cujus exspectatur in rebus
erubescendis periculum.
Ipse infra Hieronymus,
discant prius ferias nuptiarum.
Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. Eo, inquit, tempore quo vocatus es, et credidisti in Christum, si circumcisus vocatus es ab uxore, et coelebs eras: noli
ducere uxorem, hoc est, noli adducere
0225C praeputium, ne circumcisionis et pudicitiae libertatem oneres sarcina nuptiarum. Rursum si in praeputio quis vocatus est,
non circumcidatur. Habebas, inquit, uxorem, cum credidisti: noli fidem Christi putare causam dissidii, quia in pace vocavit
nos Deus.
Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei (Ibid., 19) . Nihil enim prodest absque operibus coelibatus, et nuptiae, cum etiam fides, quae proprie Christianorum est,
si opera non habuerit, mortua esse dicatur; et hac lege virgines quoque Vestae, et Junonis univirae in Sanctarum queant ordine
numerari.
Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (Ibid., 24) . Quando credidit, sive habebat, sive non habebat
0226A uxorem, in eo permaneat, in quo vocatus est. Ac per hoc non tam virgines cogit, ut nubant, quam repudia prohibet. Et sicut
habentibus uxores tollit licentiam dimittendi eas, sic virginibus nubendi amputat facultatem.
Servus vocatus es, non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere. Etiam si habes, inquit, uxorem, et illi alligatus es, et solvis debitum, et non habes tui corporis potestatem; atque (ut
manifestius loquar) servus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam, nec de amissa virginitate suspires. Sed etiam si
potes causas aliquas invenire dissidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere.
Habeto paulisper uxorem, nec praecurras morantem: exspecta dum sequitur. Si egeris patienter, conjux
0226B mutabitur in sororem.
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vovatus est, servus est Christi. Reddit causas cur nolit uxores deseri. Idcirco ait: Praecipio, ut in Christum de gentilitate credentes inita ante fidem matrimonia
non relinquant: quia qui 255 uxorem habens credidit, non tanto Dei servitio detinetur, quanto virgines et innuptae; sed
quodammodo est liberior, et servitutis illi frena laxantur: et dum uxoris est servus, ut ita dicam, libertus est Domini. Porro
qui uxorem non habens, credidit, et liber a servitute conjugii vocatus est a Domino, ille vere servus est Christi. Quanta
felicitas, non uxoris servum esse, sed Christi; non carni servire, sed spiritui!
Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) .
0226C Ac ne forsitan in eo, quod supra dixerat,
Servus vocatus es, non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere, suggillasse continentiam videretur, et in famulatum nos tradidisse conjugum, infert sententiam, quae omnem amputet cavillationem:
Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Redempti sumus pretiosissimo sanguine Christi: immolatus est pro nobis agnus, et aspersi calidissimo rore hyssopi, omnem
pituitam noxiae voluptatis excoximus. Quibus in baptismate mortuus est,
0225D Haud dubium quin peccatum, aut Daemon, cujus Pharao typum gerit. Solemnis haec apud veteres allegoria.
Pharao, et universus ejus suffocatus est exercitus, cur rursum Aegyptum quaerimus, et post manna, Angelorum cibum, allia
et cepe et pepones, et
0225D Hucusque obtinuit
carnes varias, tametsi
Farias in mss. plerisque inveniri ipse Martianaeus fateatur. Ita equidem duo nostri praestantissimi, a quorum fide non est recedendum.
Tantum aspirare malui
Pharias: sicque explico appellatas ex loco ubi carnes Hebraeus populus concupivit: id est
in solitudine Pharan, ubi fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum
0226D
carnes desiderans. .. accepit coturnices, et usque ad nauseam et vomitum devorat, etc., quedmadmodum ab ipso Hieronymo explicatum est in Epistola de Mansionibus, mans. XIII. Vide Num. XVI, versu 13 et seq.
Caeterum scio
Pharias vulgo pro
Pharaonicas accipi juxta illud Prudentii in Apotheosi:
Haec regis Pharii regnum ferale resolvit.
Et carnes varias suspiramus. Ita legit codex ms. Sangermanensis, et alter Carnutensis. Corbeiensis autem prima manu,
et carnes Farias suspiramus; sed
Farias mutavit recentior manus in
varias, addens in margine,
id est Faraonicas. Unus Regius, et alter Colbertinus, legunt ambo,
et carnes Pharaoniticas. Unus monasterii nostri S. Petri Carnutensis,
et carnes ferinas. Denique codex S. Ebrulphi,
et carnes varias, hoc est Pharaoniticas. Hanc codicum mss. dissonantiam hoc loco docere voluimus Lectorem curiosum,
0227D ut ex tanta varietate conjiciat quanta sit in aliis sententiis minoris momenti sylva variarum lectionum, quarum tamen non
meminimus. Martian.
carnes Pharias suspiramus?
12.
Quare Deus virginitatem non praecepit. Ferias
0227A
nuptiarum quae? Quare plus amat virgines Christus. Significantia verborum consideranda.—Maritorum et continentium disputatione praemissa, tandem ad virgines venit, et ait:
De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem,
0227D Haec pericopa,
quoniam bonum est homini sic esse, in nostris codicibus non invenitur.
quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 25, 26) . Hic adversarius tota exsultatione bacchatur: hoc velut fortissimo ariete, virginitatis murum quatiens:
«Ecce, inquit, Apostolus profitetur de virginibus, Domini se non habere praeceptum: et qui cum auctoritate de maritis et uxoribus
jusserat, non audet imperare quod Dominus non praecepit. Et recte. Quod enim praecipitur, imperatur:
0227B quod imperatur, necesse est fieri: quod necesse est fieri, nisi fiat, poenam habet. Frustra enim jubetur, quod in arbitrio
ejus ponitur, cui jussum est.» 256 Si virginitatem Dominus imperasset, videbatur nuptias condemnare, et hominum auferre
seminarium, unde et ipsa virginitas nascitur. Si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? Nisi ante fundamenta jecisset,
qua ratione aedificium exstrueret, et operturum cuncta desuper culmen imponeret? Multo labore fossorum subvertuntur montes:
0227D Suffecimus vocem
terrarum ex consensu mss. et
0228D veteri editione.
terrarum pene inferna penetrantur, ut inveniatur aurum. Cumque de granis minutissimis prius conflatione fornacis, deinde
callida artificis manu fuerit monile compactum; non ille beatus vocatur, qui de luto excrevit aurum, sed qui auri utitur pulchritudine.
0227C Noli igitur admirari, si inter titillationes carnis, et incentiva vitiorum, Angelorum vitam non exigimur, sed docemur. Quia
ubi consilium datur, offerentis arbitrium est: ubi praeceptum, necessitas est
0228D Duo praestantiores mss.,
necessitas est servitutis.
servientis.
Praeceptum, inquit,
Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25) . Si non habes praeceptum Domini, quare audes dare consilium, de quo non habes jussionem? Respondebit mihi
Apostolus: Et vis ut ego jubeam, quod Dominus obtulit potius, quam praecepit? Ille creator et figulus sciens fragilitatem
vasculi, quod operatus est, virginitatem in audientis potestate dimisit, et ego Doctor Gentium, qui omnibus omnia factus sum
(I Cor. IX, 22) , ut omnes lucrifacerem, onus perpetuae castitatis statim
0227D in principio, credentium imponam cervicibus infirmorum? Discant prius ferias nuptiarum, vacent ad tempus orationi, ut accepto
gustu pudicitiae, id semper habere desiderent, quo ad modicum delectati sunt. Dominus tentatus a Pharisaeis, utrum secundum
legem Moysi uxores liceret dimittere, omnino fieri prohibuit. Quod discipuli considerantes, dixerunt ei:
Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit
0228A
nubere.
Quibus ille respondit: Non omnes capiunt verbum, sed quibus datum est.
Sunt enim eunuchi, qui de utero matris ita nali sunt; et sunt eunuchi, qui ab hominibus eunuchizati sunt; et sunt eunuchi,
qui se castraverunt propter
257
regnum coelorum. Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10 seqq.) . In propatulo est cur Apostolus dixerit,
De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; profecto quia praemiserat Dominus:
Non omnes capiunt verbum, sed quibus datum est. Et,
qui potest capere, capiat. Proponit ἀγωνοθέτης praemium, invitat ad cursum, tenet in manu virginitatis bravium: ostendit purissimam fontem, et clamitat:
Qui sitit, veniat, et bibat. Qui potest capere, capiat (Joan. VII, 37) . Non dicit, velitis, nolitis bibendum vobis est, atque
0228B currendum: sed qui voluerit, qui potuerit currere, atque potare, ille vincet, ille satiabitur. Et ideo plus amat virgines
Christus, quia sponte tribuunt, quod sibi non fuerat imperatum. Majorisque gratiae est, offerre quod non debeas, quam reddere
quod exigaris. Apostoli uxoris onera contemplati:
Si talis est, inquiunt,
causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Quorum Dominus sententiam probans: Recte quidem sentitis, ait, quod non expediat homini ad coelorum regna tendenti, accipere
uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt verbum istud, verum quibus datum est. Alios eunuchos natura facit, alios
vis hominum. Mihi illi eunuchi placent, quod castravit non necessitas, sed voluntas. Libenter illos in meos sinus recipio,
qui se
0228C castraverunt propter regna coelorum, et ob mei cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simulque tractanda sententia:
Qui se, inquit,
castraverunt propter regna coelorum. Si castrati mercedem habent regni coelorum, ergo qui se non castraverunt, locum non possunt accipere castratorum.
Qui potest, inquit,
capere, capiat. Grandis fidei est, grandisque virtutis, Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum offerre Domino; et juxta eumdem
Apostolum, esse sanctum et corpore et spiritu. Hi sunt eunuchi, qui se lignum aridum ob sterilitatem putantes, audiunt per
Isaiam (Cap. LVI) , quod pro filiis et filiabus locum in coelis habeant paratum. Horum typus est Abdemelech ((
Mss. Abdamelech)) eunuchus in Jeremia (Cap. XXVIII) ; et spado ille reginae Candacis in
0228D Actis Apostolorum (Cap. VIII) , qui ob robur fidei, viri nomen obtinuit. Ad hos et
0228D Pro virginitate locutum fuisse S. Clementem per Epistolas suas testatur etiam S. Epiphanius Haeres. 30, c. XV, et locus
quidem ejusmodi occurrit in priori sua ad Corinthios.
Clemens 258 successor Apostoli Petri, cujus Paulus apostolus meminit, scribit Epistolas, omnemque pene sermonem suum de
virginitatis puritate contexit: et deinceps multi Apostolici, et Martyres et illustres tam sanctitate quam eloquentia viri,
quos ex propriis scriptis nosse perfacile est.
Existimo enim, inquit,
0228D Impressi
hoc opus bonum, etc.; sed
opus redundare,
0229D tum nostri codices docuerunt, tum Graecus Latinusque textus. Alia quaedam minoris momenti supra atque infra emendamus.
hoc
0229A
opus bonum esse propter instantem necessitatem (I Cor. VII, 26) . Quae est illa necessitas quae, spreto vinculo conjugali, virginitatis appetit libertatem?
Vae praegnantibus et nutrientibus in illo die (Matth. XXIV, 15; Marc. XIII, 14; Luc. XXI, 23) . Non hic scorta, non hic lupanaria condemnantur, de quorum damnatione
nulla dubitatio est: sed uteri tumescentes, et infantum vagitus, et fructus atque opera nuptiarum.
Quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 26) . Si bonum est homini sic esse, malum est ergo homini sic non esse.
Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem (Ibid., 27) . Habet unusquisque nostrum terminos suos: redde mihi meum, et tuum tene. Si alligatus es uxori, ne illi des
repudium. Si solutus sum ab uxore,
0229B non quaeram uxorem. Ut ego non solvo conjugia, si semel ligata sunt; ita tu non liges quod solutum est. Simulque significantia
consideranda verborum est. Qui uxorem habet, ut debitor dicitur, et esse in praeputio, et servus uxoris, et quod malorum servorum
est,
alligatus. Qui autem sine uxore est, primum nullius debitor est, deinde circumcisus, tertio liber, ad extremum solutus.
13.
Virgines incestae si nupserint post consecrationem. Tempus vitae omne breve est. Praeceptor Hieronymi Gregorius Nazianzenus.
Virginitas quae sit hostia Christi. Quid intersit inter nuptias et virginitatem.
—Curramus per reliqua, neque enim nos patitur magnitudo voluminis diutius in singulis immorari. Si
autem acceperis uxorem, non peccasti. Aliud est non
0229C peccare, aliud benefacere.
Et si nupserit virgo, non peccavit ((Al. peccabit)). Non illa virgo, quae se semel Dei cultui dedicavit: harum enim si qua nupserit, habebit damnationem, quia primam
fidem irritam fecit. Si autem hoc de viduis dictum objecerit, quanto magis de virginibus praevalebit, cum etiam his non liceat,
quibus aliquando licuit! Virgines enim, quae post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt, quam incestae. Ac ne videretur
in eo quod dixerat:
Et si nupserit virgo, non peccavit, 259 rursum coelibes ad nuptias provocare, statim se refrenat ((
Al. refrenavit)), et aliud inferendo, infirmavit quod concesserat, dicens:
Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Qui sunt isti qui tribulationem carnis habebunt? Quibus supra indulserat: Si
0229D
acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit ((Al. peccabit)):
tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Nos ignari rerum, putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam. Si autem nubentibus etiam in carne tribulatio est, in
qua sola videbantur habere delicias, quid erit reliquum propter quod nubant, cum et in spiritu, et in anima, et in ipsa carne
tribulatio sit?
Ego autem vobis
0230A
parco. Sic, ait, obtendo carnis tribulationem, quasi non majora sint propter quae nubere non debeatis.
Igitur hoc dico, fratres: Tempus breve est. Reliquum est,
0229D Veronensis,
ut et qui habent. Graec., ἵνα καὶ οἵ.
ut qui habent uxores, sic sint tamquam non habentes. Nequaquam jam de virginibus disputo, quos nulla ambiguitas est esse felices. Ad maritos venio. Tempus breve est, Dominus
prope est. Etiamsi nongentis viveremus annis, ut antiqui homines, tamen breve putandam esset, quod haberet aliquando finem,
et esse cessaret. Nunc vero cum brevis sit non tam laetitia, quam tribulatio nuptiarum, quid accipimus uxores, quas cogemur
cito amittere?
Et qui flent, inquit,
et gaudent, et emunt, et utuntur hoc mundo, sic sint, quasi non fleant, gaudeant, emant, utantur hoc mundo.
Praeterit enim figura hujus mundi
0230B (I Cor. VII, 30) . Si mundus transit, quo universa clauduntur: immo figura et conversatio hujus mundi, quasi nubes, praeterit,
inter caetera mundi opera et nuptiae praeteribunt. Neque enim erunt post resurrectionem conjugia. Si autem mors finis est
nuptiarum: cur necessitatem non in voluntatem vertimus? Et quod invitis extorquendum est, cur non spe praemiorum offerimus
Deo?
Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt
mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
Intueamur curarum virginis, maritique 260 distantias. Virgo Domino, maritus uxori placere desiderat, et ut uxori placeat,
sollicitus est de his quae sunt mundi, quae cum mundo utique transitura sunt:
et divisus est,
0230C in multas scilicet sollicitudinum partes, miseriarumque distractus. Non est hujus loci nuptiarum angustias describere, et
quasi in communibus locis rhetorico exsultare sermone. Plenius super hac re contra Helvidium, et in eo libro quem ad Eustochium
scripsi, arbitror absolutum. Certe et Tertullianus cum adhuc esset adolescens
0229D Indicat fortasse poema aliquod de Virginitate scriptum a Tertulliano in adolescentia; neque enim lusisse dici potest in
eo libro qui
Exhortatio ad castitatem
0230D inscribitur, et sub vitae finem compositus est, et praeterea
de molestiis nuptiarum ex proposito agebat, teste ipso Hieronymo. Mox additum
Nazianzenus in nullis mss. invenimus.
lusit in hac materia. Et praeceptor meus Gregorius Nazianzenus virginitatem et nuptias disserens, Graecis versibus explicavit.
Nunc illud breviter admoneo, in Latinis codicibus hunc locum ita legi:
Divisa est
0230D Mss. ut in textu habetur,
mulier, et virgo. Eum sensum edisseruit lib. contra Helvidium, et in epist. 22, ad Eustochium, quam vide num. 21, not.
c.
virgo et mulier. Quod quamquam habeat suum sensum, et a me quoque pro qualitate loci sic edissertum sit, tamen non est Apostolicae veritatis.
Siquidem Apostolus ita scripsit, ut supra transtulimus:
Sollicitus
0230D
est
quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est; et hac sententia definita, transgreditur ad virgines et continentes, et ait:
Mulier innupta, et virgo cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Non omnis innupta, et virgo est. Quae autem virgo, utique et innupta est. Quamquam ob elegantiam dictionis potuerit id ipsum
altero verbo repetere,
mulier innupta et virgo: vel certe definire voluisse
0231A quid esset innupta, id est, virgo: ne meretrices putemus innuptas, nulli certo matrimonio copulatas. Quid ergo cogitat innupta
et virgo?
Quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ut nihil aliud esset, ut nulla merces virginem amplior sequeretur, sufficeret ei haec sola praelatio, cogitare quae Domini
sunt. Statimque docet quae sit ipsa cogitatio, ut sit sancta corpore et spiritu. Nonnullae quippe sunt virgines carne, non
spiritu, quarum corpus integrum est, anima corrupta. Sed illa virginitas hostia Christi
0231C Rursum Veronensis et Cisterciensis mss. addunt
0231D
arduum et humanitatem transgrediens praeceptum: cum jussio fit eviscerat, imperant enim majora viribus et de coepti necessitate
solvit obnoxium,
quae et vitiosa trajectione peccant, et peregrinam operam subolent.
est, cujus nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculavit. E contrario, quae nupta est, cogitat quae mundi sunt, quomodo
261 placeat viro. Sicut qui uxorem habet, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori: sic nupta res mundi cogitat,
quomodo placeat viro. Nos autem
0231B non sumus de hoc mundo, qui in maligno positus est, cujus figura praeterit, de quo dicitur ad Apostolos:
Si essetis de hoc mundo, amaret ((Al. amasset))
utique mundus, quod suum erat (Joan. XV, 19) . Ac ne forsitan putaretur, onus gravissimum castitatis nolentibus imponere, statim jungit causas suadendi,
et ait:
Hoc autem ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam,
0231D Veronensis
sed ad id, absque
ut, quod nec Graecus textus habet. Olim addebatur in line,
vos adhorter.
sed ut ad id quod honestum est, et intente facit servire Domino, absque ulla distractione. Proprietatem Graecam Latinus sermo non explicat: quibus enim verbis quis possit edicere,
0231D Πρὸς τό εὔσχημον. Corruptissime Erasm. et Marian. more suo hunc locum ediderunt. Primum supplent in Latinis,
vos adhorter, quae non leguntur in mss. codicibus; deinde Graecum versiculum totum recitant, cum Hieronymus ultimam partem ejus, non expressam
ob translationis difficultatem, tantam retineat juxta fidem omnium exemplarium manuscriptorum. Quodque pejus est, non monent
Lectorem, quae addiderint de suo, et obtruderint multa in contextum Hieronymianum, nulla justa necessitate cogente. Notabile
porro existimavi, quod legimus in codice ms. Sangermanensi, in quo post vocem
edicere,
0232C posuit Amanuensis Gre.
Unde, etc., ut ostenderet,
0232D nec legeret. Caeteri omnes codices retinent omnia verba Graeca, quae nos edidimus. Martian. —Mss. Veronen. et Cistercien.
pro εὐπρόσεδρον, aperte legunt ΕΥΠΑΡΕΔΡΟΝ, non diverso quidem sensu, sed lectione haud spernenda.
Πρὸς τὸ εὔσχημον καὶ εὐπρόσεδρον τῷ Κυρίῳ ἀπερισπάστως? Unde et in Latinis codicibus, ob translationis difficultatem, hoc
penitus non invenitur. Utamur igitur eo quod vertimus. Non imponit nobis Apostolus
0231C laqueum, nec cogit esse quod nolumus; sed suadet quod honestum est et decorum, et intente facit servire Domino et semper
esse sollicitum, et exspectare
0232D Antea erat
paratum, renuentibus mss.
paratam Domini voluntatem, ut eum quid imperaverit, quasi strenuus, et armatus miles statim impleat quod praeceptum, est,
et hoc faciat sine ulla distentione ((
Al. distentatione)): quae data est secundum Ecclesiasten (Cap. III) hominibus hujus mundi, ut distendantur in ea
0232D Iterum et pari consensu duo codices Veronensis et Cisterciensis addunt:
Ebullire dicitur virgo N. R. E. (sic forte
natura) id est de verecundo: in desiderium carnalis appetentiae fervore membrorum, animae vigor exstinguitur.
. Si quis autem considerat virginem suam, id est,
0232D Casanatensis
carnem lascivientem ebullire, etc.
carnem lascivire, et ebullire in libidinem, nec refrenare se potest:
0232A duplexque ei incumbit necessitas, aut accipiendae conjugis,
0232D Obtinebat antea incongruo sensu,
aut spernendae pro
aut ruendi quod restituimus ex nostrorum omnium mss. fide: qui insuper pro
si nubat, legunt
si ducat uxorem; et nubere quidem de muliere proprie dicitur, non de viro.
aut ruendi; quod vult faciat, non peccat, si nubat: faciat, inquit, quod vult, non quod debet. Non peccat, si ducit uxorem:
non tamen bene facit, si duxerit.
Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem,
0232D Iidem mss.
potestatem autem habet, et hoc judicavit, juxta Graecum ἔχει, et κέκρικεν.
potestatem autem habens suae
voluntatis, et hoc judicat in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam,
bene facit; et qui non jungit, melius facit
(I Cor. VII, 37, 38) . Signanter et proprie supra dixerat,
Qui ducit uxorem, non peccat: hic
Qui servat virginem suam, bene facit. Aliud est autem 262 non peccare, aliud est bene facere.
Declina, inquit,
a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27) . Illud declinamus, hoc sequimur. In altero initium, in altero perfectio est. Verum ne in eo quod dixit,
et qui matrimonio
0232B
jungit virginem suam, bene facit, existimet aliquis observationem nostram non stare; protinus hoc ipsum bonum extenuat, et obumbrat comparatione melioris,
et dicit:
Et qui non jungit, melius facit. Nisi illaturus esset ((
Al. fuisset)),
melius facit, numquam praemisisset,
bene facit. Ubi autem bonum et melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium: et ubi non unum praemium, ibi utique dona diversa.
Tantum est igitur inter nuptias et virginitatem, quantum inter non peccare, et bene facere; immo ut levius dicam, quantum
inter bonum et melius.
14.
Viduae quae pascuntur eleemosynis Ecclesiae.—Finita disputatione conjugiorum et virginitatis, inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, ut nec ad sinistram, nec ad
dexteram diverteret, sed
0232C via regia graderetur, et illud impleret:
Ne sis justus multum (Eccles. VI, 17) , rursum monogamiam digamiae comparat, et quomodo nuptias subdiderat virginitati, ita digamiam primis nuptiis
subjicit, et ait:
Mulier alligata est, quanto tempore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino.
Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum. Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam
(I Cor. 39, 40) . Concedit secundas nuptias, sed volentibus, sed his, quae se continere non possunt; ne luxuriatae in Christo,
nubere
0233A velint, habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerint, et hoc concedit, quia multae abierunt retro post Satanam
(I Tim. V, 15) . Caeterum
beatiores, inquit,
erunt, si sic permanserint: continuoque subjungit Apostolicam auctoritatem,
secundum meum consilium. Porro ne auctoritas Apostoli, quasi hominis, levior videretur, addidit:
Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam. Ubi ad continentiam provocat, ibi non hominis, sed Spiritus Dei consilium est; ubi autem nubendi concedit veniam, 263 Spiritum
Dei non nominat, sed prudentiae librat consilium, ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre potest. Juxta hunc sensum omnia
illa sunt accipienda:
Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir,
0233B
soluta est a lege viri. Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus,
soluta est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro
(Rom. VII, 2, 3) . Et illud ad Timotheum:
Volo ergo juniores viduas nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
Jam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam
(I Tim. V, 14) , et reliqua his similia. Quomodo
0233D In mss.,
quomodo enim virginibus fornicationis periculum concedit nuptias . . . . . . . . . . ita eadem fornicatio concedit viduis
secunda matrimonia.
Superior
post vocula in iisdem non habetur.
enim virginibus ob fornicationis periculum concedit nuptias, et excusabile facit, quod per se non appetitur, ita ob eamdem
fornicationem vitandam, concedit viduis secunda matrimonia. Melius est enim licet alterum et tertium, unum virum nosse, quam
plurimos: id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse,
0233C quam multis. Siquidem et illa in Evangelio
0233D Nomen
Joannis in nostris mss. et veteri editione quoque desideratur.
Joannis Samaritana, sextum se maritum habere dicens, arguitur a Domino, quod non sit vir ejus (Joan. IV, 17) . Ubi enim
numerus maritorum est, ibi vir, qui proprie unus est, esse desiit. Una costa a principio in unam uxorem versa est.
Et erunt, inquit,
duo in carne una (Genes. II, 24) : non tres, neque quatuor, alioquin jam non duo,
0233D Legimus ex emendatissimo Veronensi libro
si plures pro
sed plures. Sequens locus ex Tertulliano
de Monogamia expressus ubi,
Primum, inquit,
scelus homicidium in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non fuit, quam duae nuptiae. Semel
0234D
tum vim passa institutio Dei per Lamech, constitit postea usque in finem gentis illius. Asiae diluvium iniquitates provocaverunt,
semel defensae quales fuerunt non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt.
si plures. Primus Lamech sanguinarius et homicida, unam carnem in duas divisit uxores: fratricidium et digamiam, eadem cataclysmi
poena delevit. De altero septies, de altero septuagies septies vindicatum est. Quantum distant in numero, tantum et in crimine.
Quam sancta sit
0234D Malim cum veteri editione legi
Monogamia pro
Digamia; sed mss. non suffragantur.
digamia, hinc ostenditur, quod digamus in clerum eligi non potest, et ideo Apostolus ad Timotheum:
Vidua,
0233D inquit,
eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor (I Tim. V, 9) . Hic omne praeceptum de his est viduis, quae Ecclesiae pascuntur eleemosynis. Et idcirco aetas 264 praescribitur,
ut illae tantum accipiant pauperum cibos, quae jam laborare
0234A non possunt. Simulque considera, quod quae duos habuit viros, etiamsi anus sit, et decrepita, et egens, Ecclesiae stipes
non meretur accipere. Si autem panis illi tollitur eleemosynae, quanto magis ille panis qui de coelo descendit, quem qui indigne
comederit, reus erit violati corporis et sanguinis Christi!
15.
Multa compulsus est velle Paulus.—Quamquam haec testimonia quae supra posui, in quibus viduis conceditur, ut si velint, denuo nubant, quidam interpretantur
super his viduis, quas, amissis maritis, sic invenerit fides Christi.
0234D Nostra exemplaria,
nec consequens esse ut, etc.
Nec enim consequens esset, ut Apostolus post baptisma viro mortuo, jubeat alteri nubere, cum habentibus quoque uxores praeceperit,
ut sic sint, quasi non habentes, et ob hanc causam non esse uxorum numerum definitum: quia
0234B post baptisma Christi, etiam si tertia et quarta uxor fuerit, quasi prima reputetur. Alioqui si post baptisma, primo mortuo,
accipitur secundus, quare non secundo, et tertio, et quarto, et quinto
0234D Mss.,
mortuis; et mox pari consensu,
plures abjiciat viros pro
accipiat; et paulo post,
secundus Adam virgo pro
secundus agamus.
mortuo, accipiatur sextus, et reliqui? Potest enim accidere, ut infelicitate quadam, vel judicio Dei succidentis nuptias
repetitas, adolescentula plures accipiat viros, et anus primo marito in extrema aetate viduetur. Primus Adam monogamus: secundus
agamus. Qui digamiam probant, exhibeant tertium Adam digamum, quem sequantur. Verum fac ut concesserit Paulus secunda matrimonia;
eadem lege et tertia concedit, et quarta, et quotiescumque vir moritur. Multa compellitur Apostolus velle, quae non vult.
Circumcidit Timotheum, rasit ipse calvitium, nudipedalia
0234C exercuit, comam nutrivit, et totondit in Cenchris. Et certe castigaverat Galatas, Petrumque reprehenderat, quod se propter
observationes Judaicas a gentibus separaret. Quomodo igitur in caeteris Ecclesiae disciplinis Judaeis Judaeus, Ethnicis Ethnicus,
et omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret: sic et digamiam 265 concessit incontinentibus, nec nuptiarum numerum
praefinivit, ut dum vident sibi mulieres ita post mortem mariti secundum concedi, ut tertius quartusque conceditur, erubescant
alterum accipere, ne trigamis et quadrigamis comparentur. Ubi enim unus exceditur, nihil refert secundus, an tertius sit,
quia desinit esse monogamus.
Omnia licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12, et X, 23) . Non damno digamos, immo nec trigamos,
0234D et, si dici potest, octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem. Quidquid aequaliter licet, aequali
lance pensandum est.
16.
Castitas semper praelata nuptiis. Non est bonus duplex numerus.—Sed quoniam ad vetus nos trahit
0235A Testamentum, et incipiens ab Adam, ad Zachariam et Elisabeth pervenit: ac deinde opponit Petrum et caeteros apostolos,
0235C Casanatensis,
et caeteros apostolos habuisse uxores, nos, etc.
nos quoque debemus per eadem currere vestigia quaestionum, et docere castitatem semper operi nuptiarum fuisse praelatam.
Ac de Adam quidem et Eva illud dicendum, quod ante offensam in paradiso virgines fuerint: post peccatum autem, et extra paradisum
protinus nuptiae. Deinde, quod hoc ipsum interpretetur Apostolus:
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem
0235D Voculam
suam nec nostra exemplaria nec Graeca epistola ad Ephesios habent.
suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Ephes. V, 31, ad Gen. II, 24) . Statimque subjungit:
Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ibid., 32) . Christus in carne virgo, in spiritu monogamus. Unam enim habet Ecclesiam, de
0235B qua idem Apostolus:
Viri, inquit,
diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V, 25; Coloss. III, 19) . Si Christus sancte, si caste, si absque ulla macula Ecclesiam diligit: viri quoque in
castitate uxores suas diligant, et sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii,
sicut et gentes, quae nesciunt Deum:
Neque enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem (I Thess. IV, 7) :
exuentes nos veterem hominem cum operibus suis, et induentes novum, qui renovatur 266
in cognitionem secundum imaginem Creatoris sui: ubi non est
0235D Tantum non expunximus verba
masculus et femina, quae in editis hic interseruntur contra mss. omnium, quos consuluimus, fidem, immo et textus Pauli ad Colossenses III, 10,
cujus hic locus est: infra enim nescio quid de sexuum diversitate exponit Hieronymus, quae illis utcumque suffragantur. Tum
legimus,
sed omnia, et in omnibus cum iisdem mss. et Graeco textu.
masculus et femina, Graecus et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha servus et liber, sed omnia et in omnibus
Christus
(Coloss. III, 10, 11) . Imago Creatoris non habet
0235C copulam nuptiarum. Ubi diversitas sexus aufertur, et veteri homine exuimur, et induimur novo, ibi in Christum renascimur
virginem, qui et natus ex virgine, et renatus per virginem est. Quod autem ait:
Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28) , necesse fuit prius plantare silvam et crescere, ut esset quod postea posset excidi. Simulque consideranda
vis verbi,
replete terram. Nuptiae terram replent, virginitas paradisum. Sed et hoc intuendum
0235D Hodie non nisi apud LXX et Arabicam versionem additur secunda die,
vidit Deus.
dumtaxat juxta hebraicam veritatem, quod cum Scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto, et sexto die, expletis
operibus singulorum dixerit:
0236A
Et vidit Deus quia bonum est, in secundo die hoc omnino subtraxit: nobis intelligentiam derelinquens, non esse bonum duplicem numerum, quia ab
0235D Scilicet ab unitate. Vide in epistolam 22, ad Eustochium pag 101, n.
b (nobis col. 406, not.
d)
unione dividat, et praefiguret foedera nuptiarum. Unde in arca Noe omnia animalia, quaecumque bina ingrediuntur, immunda
sunt (Gen. VII et VIII) . Impar numerus est mundus. Quamquam in duplici numero ostendatur et aliud sacramentum, quod ne in
bestiis quidem et in immundis avibus digamia comprobata sit.
0235D Mss.,
bina enim et bina ingrediuntur: mox in Casanatensi
Noe nomen desideratur. Caeterum sic interpretantur qui septem numero, non septem patria mundorum animalium in arcam ingressa
intelligunt, Augustinus de Civitate Dei XV, 27; Ambrosius
0236C de arca Noe c. 12, Theodoretus quaest. 50 in Genes., aliique. Notum tamen est, alios itidem ex antiquis
0236D septena paria intelligere.
Bina enim ingrediuntur immunda: et septena quae munda sunt, ut haberet Noe post diluvium, quod de impari numero statim Deo
posset offerre.
17. Si autem transfertur
0236D Qui primus invocaverit Deum, aut nomen Domini, non Enoch fuit, sed Enos. filius Seth. Genes. IV, quem vero translatum dicit
Scriptura, Genes. V, non Enos, sed Enoch, Jared filius, est, de quo in Epist. ad Hebraeos Apostolus loquitur. Forte properantem
Hieronymum fefellit nominis similitudo.
Enoch, et servatur in diluvio Noe, non reor idcirco translatum Enoch, quod uxorem habuerit; sed quod primus invocaverit
0236B Deum, et crediderit
0236D
In Creatorem. Falso in editis legitur
in Salvatorem; cum omnes mss. codices retineant,
in Creatorem, ne uno quidem excepto. Porro Enoch non est primus, qui invocavit Deum, sed Enos filius Seth; nisi forte intelligat Hieronymus
cultum peculiarem fidei in Enoch, de quo meminit Apostolus in Epistola ad Hebraeos cap. XI, ubi nihil dicitur de Enos filio
Seth. Martian.
in Creatorem ((
Al. Salvatorem)), de quo Paulus apostolus in Epistola ad Hebraeos plenissime docet (Heb. X, 5) . Porro Noe, qui quasi secunda
radix humano generi servabatur, utique cum 267 uxore et filiis debuit reservari. Quamquam in hoc mysterium Scripturarum
sit. Arca illa, juxta apostolum Petrum (I Pet. III) , typus Ecclesiae fuit, in qua octo animae salvae factae sunt. Quando
ingreditur in eam Noe, tam ipse, quam filii ejus, ab uxoribus separantur: quando vero egreditur in terram, junguntur paria:
et quod in arca, id est, in Ecclesia fuerat separatum, in mundi conversatione sociatur. Simulque si arca plures habuit mansiones
et nidulos, et bicamerata, et tricamerata, et diversas bestias; et pro qualitate animalium habitationes quoque
0236C vel majores vel minores, aestimo quod diversitas illa mansionum praefiguraverit Ecclesiae varietatem.
18.
Comedendarum carnium licentia.—Quod autem nobis objicit, in secunda Dei benedictione comedendarum carnium licentiam datam, quae in prima concessa non fuerat,
sciat quomodo repudium juxta eloquium Salvatoris ab initio non dabatur; sed propter duritiam cordis nostri, per Moysen humano
generi concessum est; sic et esum carnium usque ad diluvium ignotum fuisse. Post diluvium vero, quasi in eremo murmuranti
populo coturnices: ita dentibus nostris nervos et
0236D Gravius mavult
jurulentas carnes: Casanatensis
virulentas carnes habet; sed Veronensis ferme elegantius
jurulentias carnis. Docent etiam Tertullianus IV de Jejuniis, Origenes ad Genesis l. XXIX, Basilius,
0237D Chrysostomus, Theodoritus, aliique, ante diluvium vescendae carnis copiam non esse factam.
virulentias carnis ingestas.
0237A Docet Apostolus scribens ad Ephesios (Cap. I) , Deum proposuisse in adimpletione temporum recapitulare omnia: et
0237D Mss. nostri,
ad principium retrahere in Christo Jesu. Vide Tertullianum lib. V in Marcionem.
ad principium trahere in Christum Jesum, quae sunt super coelos et super terram. Unde et ipse Salvator in Apocalypsi Joannis:
Ego sum, inquit, α
et ω,
initium et finis (Apoc. I, 18 et XXII, 13) . Ab exordio conditionis humanae, nec carnibus vescebamur, nec dabamus repudium, nec praeputia
nobis eripiebantur in signum. Hoc cursu usque ad diluvium pervenimus. Post diluvium autem cum datione Legis, quam implere
nullus potuit, carnes ingestae sunt ad vescendum, et
0237D Alibi et in Veronensi,
repudii concessa duritia vel
durities. Alii mox
creaverint, plurium numero.
repudia concessa duritiae, et cultellus circumcisionis appositus; quasi Dei manus plus in nobis creaverit, quam necesse est.
0237D Ex Tertulliano de Monogamia expressus est locus:
Dicit et Apostolus scribens ad Ephesios, Deum proposuisse in semetipso ad dispensationem impletionis temporum, ad caput, id
est, ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super coelos, et super terras in ipso, sic et duas Graeciae, summam
litteram et ultimam sibi induit Dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uli quemadmodum
α
et ω,
replicatur, ita ostenderet in se esse, et initii decursum ad
0238D
finem, et finis recursum ad initium.
Postquam autem Christus venit in fine
0237B temporum, 268 et ω revolvit ad α, et extremitatem retraxit ad principium: nec repudium nobis dare permittitur, nec circumcidimur,
nec comedimus carnes, dicente Apostolo:
Bonum est vinum non bibere, et carnes non comedere (Rom. XIV, 21) . Et vinum enim cum carnibus post diluvium dedicatum est.
19.
Isaac Christi figura.—Quid loquar de Abraham, ut ipse asserit, trigamo, qui signum fidei in circumcisione suscepit? Si imitamur uxorum illius numerum,
imitemur et circumcisionem. Neque enim in parte sectandus, et in parte repudiandus est. Porro Isaac unius Rebeccae vir, Christi
praefigurat Ecclesiam,
0238D Isthaec,
et digamiae suggillat lasciviam, peregrinam subolent manum: certe in nullo mss. quibus utimur, inveniuntur.
et digamiae suggillat lasciviam. Si autem duas bigas uxorum et concubinarum habuit Jacob, et non vult adversarius acquiescere,
lippientem
0237C Liam deformem atque fetuosam synagogae typum praetulisse; Rachel vero pulchram et diu sterilem, Ecclesiae significasse mysterium,
sciat, eo tempore hoc fecisse Jacob, quando erat inter Assyrios, et in Mesopotamia Laban durissimo domino serviebat. Quando
autem Terram sanctam ingredi voluit; et in monte Galaad exstruxit acervum testimonii, in quo nihil inter sarcinas ejus Mesopotamiae
possessor invenerat, jurans se numquam ad locum in quo servierat reversurum; et ad torrentem Jaboch cum Angelo luctatus, claudicare
coepit, et πλατὺ νεῦρον ((
Scil. nervus femoris)) ejus emarcuit, statimque
Israel sortitus est nomen: et illa quondam dilecta conjux, pro qua servierat juxta Bethleem, in qua erat virginitatis praeco Dominus
nasciturus, a filio ((
Scil. Benoni))
0237D doloris occiditur (Gen. XXXV, 18) ; et consortia Mesopotamiae Evangelica in civitate moriuntur.
0238A 20.
Corpus Christi mundi debent sumere.—Miror autem cur Judam et Thamar nobis proposuerit in exemplum, nisi forte et meretricibus delectatur; aut occisum Onam ((
Mss. Aunam)), quod fratri semen inviderit: quasi nos qualemcumque seminis fluxum absque liberorum opere comprobemus. Perspicuum
est de Moyse, quod periclitatus esset in diversorio, nisi
Sephora, quae interpretatur
avis, 269 filium circumcidisset, et praeputium nuptiarum cultro Evangelico desecasset. Iste nempe Moyses est, qui cum vidisset
visionem magnam, et Angelum,
0238D Veronensis,
sive Dominum, vel Deum loquentem.
sive Dominum loquentem in rubo, nequaquam valuit ad eum accedere, nisi solvisset corrigiam calceamenti sui, et abjecisset
vincula nuptiarum. Nec mirum hoc de amico et propheta et legifero Dei, cum omnis
0238B populus accessurus ad montem Sina, et Dei auditurus eloquium, tribus diebus sanctificari jussus sit, et se ab uxoribus abstinere.
Quod quidem scimus (licet praepostere faciam historiae ordinem confundere) etiam ad David fugientem, ab
0238D Casanatensis cum veteri editione,
Abimelech; et paulo post,
ad munditiam corporis.
Achimelech sacerdote dictum:
Si mundi sunt pueri ab uxoribus? Et ille respondit:
Ab heri et nudiustertius (I Reg. XXI, 4) . Panes enim propositionis, quasi corpus Christi, de uxorum cubilibus consurgentes edere non poterant.
Et nobis in transitu est contemplandum quod dixit:
Si mundi sunt pueri ab uxoribus? videlicet quod ad munditias corporis Christi, omnis coitus immundus sit. In lege quoque praecipitur, ut pontifex nisi virginem
non ducat uxorem (Levit. XXI) , nec ((
Mss. ne)) viduam accipiat. Si eadem virginis
0238C viduaeque conditio est, quare altera recipitur, altera reprobatur? Et sacerdotalis vidua in domo jubetur sedere patris sui,
nec secundum nosse matrimonium. Si soror virgo moritur sacerdotis,
0238D Falso legerant hactenus editi,
quomodo ipse ad patris exsequias, ita pater ad eam jubetur accedere. Genuinam lectionem ex Veronensi, et S. Crucis mss. restitui, quibus Casanatensis paulisper suffragatur. Vide Levit. XXI,
1 et seqq. Gravius quoque calculum addit, qui tantum in verbo
accedere differt, pro
incedere.
quomodo ipse ad patris ac matris exsequias, ita ad eam jubetur incedere. Si vero nupta sit, quasi aliena contemnitur. Qui
uxorem duxerit, et qui plantaverit vineam velut propagines filiorum, prohibetur ad bella procedere (Deut. XX) . Non enim
potest Domini servire militiae servus uxoris. Et de speculis mulierum jejunantium, quasi de purissimis corporibus virginum,
luter in tabernaculo funditur: et intrinsecus in sanctuario tam Cherubim, quam Propitiatorium, et arca testamenti, et 270
mensa propositionis, et candelabrum, et thuribulum ex auro mundissimo
0238D sunt. Neque enim in Sancta sanctorum inferri poterat argentum.
0239A 21.
Josue nomina. Secunda circumcisio cum petrino cultello. Regnum quinque sensuum.—Quid moror in Moyse, cum mihi propositum sit cursim celeriterque dictanti, singula breviter ((
Al. leviter)) perstringere, et intelligentiae quasdam lineas ducere? Transcendam ad Jesum filium Nave, qui ante dictus est
0239C Mss.
Auses, quod idem est. Hanc tantulam nominis differentiam reprehendit Hieronymus quoque initio Commentariorum in Oseam, et Pseudo-Hieronymus
0239D in psalmum LXXVI, versu ultimo. Ejusdem est generis illa quam supra ex iisdem mss. notavimus
Annam pro
Onam. Paulo post in Casanatensi vocabulum
nuptiarum desideratur.
Ause, sive, ut rectius habetur in Hebraeo,
Osee, id est,
salvator. Ipse enim, secundum Epistolam Judae, salvavit, et eduxit populum Israel ex Aegypto, et in terram repromissionis induxit.
Hic Jesus statim ut venit ad Jordanem, aquae nuptiarum, quae semper in Lege fluxerant, arefactae sunt, et steterunt: et siccis
pedibus ac nudis populus omnis transiit, et venit in Galgala, ibique secundo est circumcisus. Quod si juxta litteram accipimus,
0239D Quam supra innuit num. 11, de praeputio sententiam, constanter urget. Et in Isai. LII:
Neque enim, inquit,
potestatis nostrae est praeputium adducere post circumcisionem, juxta eos qui in Machabaeorum libro dicuntur sibi fecisse
praeputia.
Hausit autem ex Origene lib. IV περὶ Ἀρχῶν c. 2, tametsi Philocaliae c. 1 plures exstitisse non diffiteatur, qui ut circumcisionis
deformitatem celarent, cutem medicis artibus superinducerent. Certe circumcisionem obducendi ratio antiquis ignota non fuit;
nam et Rabbini ipsi tradunt ab Esau primum usurpatam, ut ab Abrahami, ac Jacobi religione omnino descisceret, tum ab Israelitis,
de quibus nunc sermo est, in deserto sub Josue, ut iterum illos circumcidi oporteret. Probant vero etiam exempla certissima
in Scripturis, ac testimonia. Epiphanius quoque de mensuris et
0240C ponderibus: Τέχνῃ τινὶ ἰατρικῇ διὰ τοῦ καλουμένου σπαθιστῆρος τὴν τῶν μελῶν ὑποδερματίδα ὑποσπαθισθέντες . . . . . ἀκροβυστίαν
αὖθις αὐτὴν ἀποτελοῦσι. Artem ipse
0240D docet Cornelius Celsus, aliique ex medicis; minime vero dubitant hac de re interpretum doctissimi.
penitus stare non potest.
0239B Si enim duplex haberemus praeputium, vel excisa pellicula iterum nasceretur, recte secunda circumcisio haberet locum. Nunc
autem hoc significatur, quod Jesus cultello Evangelii populum, qui per desertum venerat, circumcidit, et circumcidit cultello
petrino, ut quod in Moysi filio praefigurabatur ante in paucis, id sub Jesu impleretur in cunctis. Sed et ipsa praeputia in
unum cumulum ((
Mss. tumulum)) coacervata et sepulta, et terra obruta, et ablatum opprobrium Aegypti, et nomen loci
Galgala, quod interpretatur
revelatio, ostendunt, dum in praeputio ambularet populus per desertum, oculos ejus fuisse caecatos. Videamus et consequentia. Post Evangelii
circumcisionem, et consecrationem duodecim lapidum in loco revelationis, statim Pascha celebratur:
0239C immolatur eis agnus, et sanctae Terrae vescuntur alimentis. Egreditur Jesus, occurrit ei Princeps militiae gladium tenens,
id est, vel pro circumciso populo pugnare 271 se monstrans, vel dissecans glutinum nuptiarum. Similiterque ut Moysi praeceptum
fuerat, et huic praecipitur:
Solve
0240D Vetus editio et mss. nostri omnes,
solve corrigiam calceamenti tui, etc.
calceamentum tuum. Locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5) . Quia sic erat Domini armatus exercitus in tubis sacerdotalibus, quasi ad Evangelicam praedicationem sub
typo Jericho, mundus subvertitur. Et ut infinita praeteream (neque enim nunc mihi
0240A propositum est omnia veteris Testamenti aperire mysteria), quinque reges, qui in terra repromissionis ante regnabant, resistebantque
Evangelico exercitui ((
Al. exercitu)), Jesu pugnante, superantur (Jos. X) . Hoc puto intellectu esse perspicuum, quod antequam Dominus populum suum
educeret de Aegypto, et circumcideret eum, visus, odoratus, gustus, auditus, tactusque regnaverint, et his quasi principibus
fuerint universa subjecta. Quos Jesus ad speluncam corporis confugientes, et ad tenebrosum locum,
0240D Locum emendavimus trium mss. auctoritate. Antea legebatur
tenebrosum locum, id est ipsum ingredientes corpus, aut nullo, aut depravatissimo sensu; innuit modo ut vides, et comparat cum Josue quinque regum victore Incarnationis Dominicae
mysterium, ejusque victoriam de sensibus. Vide Josue X, 20.
ipsum ingrediens corpus interfecit: ut per id occiderentur, per quod ante regnabant.
22.
Moyses Legem significat. Vicenarius numerus infaustus. Belphegor apud Hebraeos est Priapus. Jesus non plangitur moriens.—Verum jam tempus est, ut
0240B castitatis Jesu vexillum levemus. Moyses scribitur habuisse uxorem. Moysen autem et Dominus noster, et Apostolus interpretantur
Legem:
Habent Moysen et Prophetas (Luc. XVI, 29) . Et:
Ab Adam usque ad Moysen regnavit peccatum, etiam super eos qui non peccaverunt, in similitudine praevaricationis Adae (Rom. V, 14) : nullique dubium est, in utroque testimonio Moysen Legem significare.
0240D Haec ex Tertulliano sumpsisse Hieronymus videatur; libro enim de Monogamia c. 6:
Secundus (inquit ille)
Moyses (nempe Jesus Nave)
populi secundi, qui imaginem nostram in promissionem Dei induxit, in quo primo nomen Domini (nempe Jesus)
dedicatum est, non fuit digamus. Ulterius tamen progreditur noster Hieronymus, qui agamum et virginem facit. Sententiam hanc ejus probat epistola interpolata
S. Ignatii ad Philadelphenos.
Sicut ergo legimus quod Moyses, id est, Lex habuerit uxorem, ostende mihi, Jesum Nave vel uxorem habuisse, vel filios: et
si potueris monstrare, victum me esse fatebor. Et certe pulcherrimum terrae Judaeae in partitione accepit locum, moriturque,
non in vicenario numero qui semper in Scripturis infaustus est: in quo servivit Jacob, et venditus est Joseph, et quem diligit
Esau,
0240C accipiens in eo quaedam munera; sed in decimo, de cujus laude crebro diximus: sepeliturque in
Thamnath sare, id est, in
perfectissimo principatu, sive in 272 numero
operimenti novi: ut virginum significaret greges, Salvatoris auxilio coopertos in monte Ephraim, hoc est in monte
frugifero, ab aquilone montis
Gaas ((Mss. Gaes)), qui interpretatur
commotio: Mons enim
Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Ps. XLVII, 3) , quae opposita semper invidiae est, et per singulas tentationes dicit:
Mei vero pene moti sunt pedes (Ps. LXXII, 2) . Cumque in sepultura
0241A Jesu, liber qui ex nomine ejus appellatur, expletus sit; rursum in Judicum volumine, quasi vivens resurgensque describitur:
et sub ἀνακεφαλαιώσει opera ipsius praedicantur: et legitur,
Misit Jesus populum, et obierunt filii Israel, unusquisque in haereditatem suam, ut possiderent terram. Et,
Servivit populus Domino cunctis diebus Jesu, et caetera. Statimque subjungitur:
Et mortuus est Jesus Nave servus Domini centum decem annorum. Porro Moyses vidit tantum terram repromissionis, et intrare non potuit,
et mortuus est in terra Moab,
0241D Veronensis
et sepelierunt eum in valle in terra Moab; juxta versionem τῶν LXX, καὶ ἔθαψαν αὐτὸν; ex Hebraeo tamen hunc locum citare videtur Hier. etiamsi ambiguum illi sensum,
,
et sepelivit eum in valle, addita voce
Dominus, hic exaggeret, quam nec Vulgata, neque ipsa Hieronymi versio habent. Vid. epist. 39, n. 3, et 60, n. 6.
et sepelivit eum Dominus in valle terrae Moab contra domum Phogor, et non cognovit vir sepulcrum ejus usque in diem hunc (Deut. XXXIV, 5, 6) . Comparemus utriusque sepulturam: Moyses in terra Moab moritur, Jesus in terra Judaeae.
0241B Ille sepelitur in valle contra domum
Phogor, quod interpretatur
ignominia (proprie quippe Phogor lingua hebraea Priapus appellatur); hic in monte Ephraim ab aquilone montis Gaas. Et est in verbis
simplicibus semper divinarum Scripturarum sensus augustior. Quia apud Judaeos gloria erat in partubus et parturitionibus;
et maledicta sterilis, quae non habebat semen in Israel; et beatus cujus erat semen in Sion, et domestici in Jerusalem: et
in benedictione maxima ponebatur,
Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae.
Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Ps. CXXVII, 3) ; idcirco sepulcrum ejus positum in valle describitur contra domum idoli, quod proprie libidini consecratur.
Nos autem qui militamus sub Jesu duce, usque
0241C ad praesentem diem ignoramus ubi Moyses sit sepultus. 273 Contemnimus enim Phogor ((
Al. Phegor)), et omnem ignominiam ejus, scientes quod qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Et Dominus ante diluvium quoque
dixerit:
Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Genes. VI, 3) . Quamobrem et Moyses moriens plangitur a populo Israel: Jesus autem quasi victurus non plangitur. Nuptiae
enim finiuntur in morte, virginitas post mortem incipit coronari.
23.
Jephte temerarii voti arguitur. Sacerdotes plurimi uxorati. Levitarum habitus. Error Encratitarum.—Samson quoque producit in medium, nec decalvatum quondam Domini Nazaraeum a muliere considerat; qui licet typum teneat Salvatoris,
quod meretricem
0241D ex gentibus adamarit Ecclesiam; et multo plures hostium moriens, quam vivus occiderit: tamen
0242A conjugalis pudicitiae exempla non praebet. Et certe iste est secundum prophetiam Jacob (Genes. XLIX) , qui cum concitus
equi pernicitate ferretur, a serpente percussus, retrorsum cecidit. Debboram autem et Barach, et uxorem Aber ((
Mss. Chaber)) Cynei cur enumeraverit, prorsus non intelligo: cum aliud sit bellorum principes et historiae ordinem texere: aliud
figuras aliquas significare conjugii, quae in istis omnino non comparent. Porro quod praefert Jephte patris fidem, lacrymis
virginis filiae, pro nobis facit. Et nos enim non tam virgines saeculi, quam eas quae propter Christum sunt virgines, praedicamus:
et a plerisque Hebraeorum reprehenditur pater voti temerarii,
0241D Casanatensis cum Veronensi
quia dixerit: hic vero mox
omnis quicumque exierit, etc.
qui dixerit:
Si tradens tradideris filios Ammon in manibus meis, quicumque
0242B
exierit de domo mea in occursum mihi, cum reverti coepero in pace a filiis Ammon, erit Domino, et offeram illum holocaustum (Judic. XI, 30, 31) . Si canis (inquiunt), si asinus occurrisset, quid faceret? Ex quo volunt Dei dispensatione esse factum
ut qui improspecte voverat, errorem votorum in filiae morte sentiret. Si autem Samuel nutritus in tabernaculo duxit uxorem,
quid hoc ad praejudicium virginitatis? Quasi non hodie quoque plurimi sacerdotes habeant matrimonia: et Apostolus episcopum
describat unius uxoris virum, habentem filios cum omni castitate (I Tim. III) . 274 Simulque noscendum, quod Samuel Levita,
0241D Qui huic Hieronymianae assertioni, sacerdotium a Samuele abjudicantis, adversantur veteres scriptores aliquot, eo videntur
accipiendi sensu, ut de sacerdotum ordine ac specie, ut ita dixerim, Levitam intelligant. Sic noster Zeno tract. 16, n. 14:
0242D
Samuel, inquit,
egregius ille sacerdos, etc. Verum Josephus vetus Christianus auctor Hypomnestic. cap. 7: Τίνες οἱ τοῦ Σαμουὴλ πρόγονοι ἱερατικοὶ:
Quinam fuerint Samuelis progenitores ex sacerdotali genere, quaerens ita censet,
primus Core qui Moysis tempore seditionem movit. Secundus, filius hujus Elkana. Tertius Exaud. Quartus Eliud. Quintus Tevaam.
Sextus Elkana. Septimus Samuel, ex quo nati duo filii qui patria successione indigni judicati sunt.
Locum exscripsimus ut cum proposita abs Hieronymo genealogia tute conferas.
non sacerdos, non Pontifex fuerit. Unde et faciebat illi mater sua
Ephod bad, superhumerale videlicet lineum, qui habitus proprie Levitarum
0242C et minoris est ordinis (I Reg. II) . Unde et in Psalmis non nominatur inter sacerdotes, sed inter eos qui invocant nomen
Domini:
Moyses,
0242D Amovi hinc voculam
inquit, quae in mss. non habetur. Paulo ante Casanatensis
non numeratur pro
non nominatur.
et Aaron in Sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII, 6) . Levi enim genuit Caath, Caath genuit Aminadab, Aminadab genuit Chore, Chore genuit Assir, Assir genuit
Helchana, Helchana genuit Sub, Sub genuit Tou, Tou genuit Eliu, Eliu genuit Jeroam, Jeroam genuit Helchana, Helchana genuit
Samuelem. Nullique dubium est sacerdotes de Aaron et Eleazar et Phinees stirpe generatos. Qui cum et ipsi uxores habuerint,
recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum ducti, contenderemus, matrimonia reprobanda: et non esset noster Pontifex
secundum ordinem Melchisedec
0242D sine patre, sine matre, ἀγενεαλόγητος, hoc est, sine nuptiis. Et revera magnos fructus ex liberis Samuel
0243A capit: ut quia ipse placuit Deo, tales genuerit, qui Domino displicerent. Quod si Booz et Ruth nobis objicit ad comprobandam
digamiam, sciat in Evangelio ob typum Ecclesiae, etiam Raab meretricem in ordine majorum Domini enumeratam.
24.
Quare David sanguinarius vir. Quando exstruxit Salomon templum.—Porro quod David ducentis praeputiis emisse jactat uxorem, noverit, illum et alias habuisse quamplurimas: et Michol filiam
Saul, quam pater alteri tradiderat, postea recepisse;
et jam senem Sunamitidis puellae calefactum esse complexibus. Nec hoc dico, quod sanctis viris quidquam detrahere audeam; sed
quod aliud sit in Lege versari, aliud in Evangelio. Ille occidit Uriam Hethaeum ((Gethaeum
juxta LXX)), moechus exstitit in Bethsabee.
0243B Et quia erat vir sanguinarius, non
0243D Haec ferme Hebraeorum opinio est, sanguinem ex quo impar reddebatur David ad templum Domino aedificandum, illum fuisse innocentis
Uriae, in quam et Hieronymus abit. Veteres autem, recentioresque hanc unam, quam ille improbat, causam agnoscunt, nimirum
propter bella. Vid. Josephum Antiq. l. VII, c. 11; Eusebium Praepar. l. IX, c. 30; quin immo ipsam Scripturam I Paralip. XVII, 4, et XXVIII,
3, et conceptis verbis l. XXII, 8:
Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti, dicitur ad Davidem,
0244D Accedit ordo temporis, quo David ante patratam Uriae necem aedificandi templi consilium ceperat.
(ut plerique existimant) propter bella, sed propter homicidium, Templum Domini aedificare prohibetur. Nos autem si unum de
minimis scandalizaverimus, et si fratri dixerimus
Raca, et non recta ((
Al. recte)) 275 viderimus, expedit ut mola asinaria ligetur circa collum nostrum, et rei erimus gehennae, et adulterium in
solo nobis aspectu reputabitur. Transit ad Salomonem, per quem se cecinit ipsa sapientia: et cum uxorium eum dicat, atque
in illius laudibus immoretur, miror cur non jungat et illud de Cantico canticorum:
Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae: et adolescentulae, quarum non est numerus (Cant. VI, 7) . Et illud de Regnorum tertio,
quod septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas,
0243C
et alias innumerabiles (III Reg. XI, 3) . Hae nempe sunt, quae averterunt cor ejus a Domino: et tamen antequam plures haberet uxores, et carnis
vitiis laberetur, in principio regni et adolescentiae exstruit Domino templum. Unusquisque enim non de futuris, sed de praesentibus
judicatur. Quod si Salomonis exempla ei placent, jam non digamus erit et trigamus; sed nisi septingentas habuerit uxores,
et trecentas concubinas, typum ejus et meritum implere non poterit. Obsecro te, lector, et id ipsum saepe commoneo, ut scias
me, quae loquor, necessitate dicere: nec detrahere his qui in Lege praecesserint, sed servisse eos temporibus et conditionibus
suis, et illam Domini implesse sententiam:
Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Genes. I, 23) ; et quod
0243D his majus est, futurorum typos praebuisse. Nobis autem, quibus dicitur:
Tempus in collecto est, superest, ut qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant, aliud praecipi, et virginitatem a Salvatore virgine dedicari.
25.
Norma Scripturarum. Probat Susannae historiam.—Eliam
0244A et Elisaeum quam stulte in catalogo posuerit maritorum, me facente, manifestum est. Si enim Joannes Baptista venit in spiritu
et virtute Eliae, et Joannes virgo est: utique non solum in spiritu ejus venit, sed etiam in corporis castitate. Porro illud
quod de Ezechia commemorari potest, quamquam hoc ille solita stoliditate non viderit, quod post vitam recuperatam, et quindecim
annorum spatia protelata, dixerit:
Amodo filios faciam; sciat in Hebraeis voluminibus non haberi, sed legi pro hoc:
0244D Casanatensis,
notam faceret voluntatem tuam.
Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Nec mirum si Olda uxor Sellum prophetissa consulatur ((
Al. consolatur)) ab Josia rege Judae, jam captivitate vicina, et ira Domini stillante super Jerusalem: cum haec norma sit Scripturarum,
ut 276 deficientibus viris
0244B sanctis, mulieres in virorum laudentur opprobria. Superfluum autem est de Daniele dicere, cum Hebraei usque hodie autument,
et illum, et tres pueros fuisse eunuchos, ex illa Dei sententia, quam Isaias loquitur ad Ezechiam:
Et de filiis tuis qui nascentur ex te, tollent et facient eunuchos in domo regis (IV Reg. XX, 18) . Rursusque in Daniele legimus:
Et dixit rex Asphanez principi
eunuchorum, ut introduceret de filiis captivitatis Israel, et de semine regio, et
0244D Idem cum veteri editione,
et de tyrannorum pueros: al.
pueris. Paulo supra pro
Asphanez duo mss.
Asphanezech.
de phorthommim ((
Al. phortemmim))
pueros, in quibus non esset macula, pulchros facie, et intelligentes sapientiam (Dan. I, 2, 3) . Et argumentantur, si de semine regio electi sunt Daniel et tres pueri; de semine autem regio eunuchos fore
Scriptura praedixit, hos esse qui eunuchi facti sunt.
0244D Nota hunc locum.
Si vero et illud opposuerit, quod
0244C in Ezechiele dicitur (Cap. XIV) , Noe et Daniel et Job in terra peccatrice filios et filias liberare non posse, respondendum
est, quod juxta hypothesin dictum sit. Nec enim eo tempore Noe et Job erant quos multis ante saeculis fuisse cognovimus. Et
est
0244D Veronensis et S. Crucis,
et est semel, pro
sensus.
sensus: Si tales et tales viri fuerint in terra peccatrice, filios suos et filias liberare non poterunt; quia justitia patris
non liberabit filium; nec peccatum alterius alteri imputabitur.
Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Sed et hoc dicendum, Danielem juxta historiam libri ejus, cum Joachim rege captum eo tempore, quo Ezechiel
quoque ductus est in captivitatem. Quomodo ergo potuit habere filios, qui adhuc puer erat? et expleto triennio, introductus
est ad regis obsequium. Ac ne quis putet
0244D Ezechiel jam viri meminisse Danielis, et non pueri;
Factum est, inquit,
in anno sexto, regis scilicet Joachim,
in mense sexto, in quinta mensis (Ezech. VIII, 1) ; Et,
Ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me (Ezech. XIV, 14) . Atque in eadem die ad eum dicitur.
Si fuerint Noe et Daniel, et Job. Erat
0245A igitur Daniel adhuc puer, et notus populo, vel propter interpretationem somniorum regis, vel
0245D Casanatensis cum ipso Veronensi,
propter Susannae historiam et occasionem, etc.
propter Susannae liberationem, et occisionem presbyterorum. Et perspicue comprobatur, eo tempore quo haec dicebantur de Noe
et Daniele et Job, adhuc puerum fuisse Danielem, nec potuisse habere filios et filias, quos sua justitia liberaret. Huc usque
de Lege.
277 26.
Evangelium non est ante Christi crucem. Mulieres Judaeorum ministrabant: magistris alimenta. Joannes Evangelista virgo; ordinem
aetatis
commendat; quo tempore mortuus; privilegia ejus.—Venit ad Evangelium, et proponit nobis Zachariam et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, et consueta vecordia non intelligit
istos quoque inter eos, qui legi servierint, debuisse numerari. Neque enim
0245B Evangelium ante crucem Christi est, quod passione et sanguine ipsius dedicatur. Juxta quam regulam Petrus et caeteri Apostoli,
ut ei ex superfluo interim concedam, habuerunt quidem ((
Al. quidam)) uxores, sed quas eo tempore acceperant, quo Evangelium nesciebant. Qui assumpti postea in Apostolatum, relinquunt
officium conjugale. Nam cum Petrus ex persona Apostolorum dicit ad Dominum:
0245D Tres mss.
Ecce nos omnia nostra relinquentes, secuti sumus te: qui et paulo infra vocem
Apostoli non agnoscunt.
Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: respondit ei Dominus,
Amen dico vobis, quoniam nemo est qui dimiserit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
qui non recipiat multo plura in saeculo isto, et in saeculo futuro vitam aeternam
(Matt. XIX, 27) . Si autem nobis illud opposuerit ad probandum, quod omnes Apostoli uxores habuerint,
0245C
Numquid non habemus potestatem mulieres vel uxores circumducendi (quia γυνὴ apud
0245D Tertullianus de Monogamia,
penes Graecos communi vocabulo censentur mulieres et uxores.
Graecos utrumque significat)
sicut caeteri Apostoli, et Cephas, et fratres Domini, jungat et illud quod in Graecis codicibus est:
Numquid non habemus potestatem sorores mulieres, vel uxores circumducendi? Ex quo apparet eum de aliis sanctis dixisse mulieribus, quae juxta morem Judaicum magistris de sua substantia ministrabant,
sicut legimus ipsi quoque Domino factitatum. Nam, et ordo verborum hoc significat:
Numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi, aut sorores mulieres circumducendi (I Cor. IX, 4, 5) ? Ubi de comedendo et bibendo, ac de administratione sumptuum praemittitur, et de mulieribus sororibus
0245D Iidem mss.
sic infertur.
infertur, perspicuum est, non uxores debere intelligi,
0245D sed eas, ut diximus, quae de sua substantia ministrabant. Quod et in veteri Lege de Sunamitide illa scribitur,
0246A quae solita sit Elisaeum recipere, et ponere ei mensam, et panem, et candelabrum, et caetera. Aut certe si γυναῖκας,
uxores, accipimus, non
mulieres, id quod additur,
sorores, tollit
uxores, et 278 ostendit eas germanas
0245D Casanatensis
in spiritu fuisse conjuges.
in spiritu fuisse, non conjuges. Quamquam, excepto Apostolo Petro, non sit manifeste relatum de aliis Apostolis, quod uxores
habuerint; et cum de uno scriptum sit, ac de caeteris tacitum, intelligere debemus sine uxoribus eos fuisse, de quibus nihil
tale Scriptura significet. Et tamen ille qui nobis objecit Zachariam et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, sciat, de Zacharia
et Elisabeth Joannem fuisse generatum, id est, de nuptiis virginem, de Lege Evangelium, de matrimonio castitatem, ut a Propheta
virgine, virgo Dominus et annuntiaretur, et baptizaretur.
0246B Possumus autem de Petro dicere, quod habuerit socrum eo tempore quo credidit, et uxorem jam non habuerit, quamquam
0245D
Legatur in περιόδοις. Periodos attribuit Clementi supra in cap. I Epist. ad Galat. dicens de Petro:
An, ut Clemens in periodis ejus refert, calvitiem haberet in capite. Martian. —Memoratur quidem uxor Petri
Recognitionum lib. VII et libro IX, minime vero
0246D filia. Quare diversum fortasse ab editio exemplar habuisse prae manibus S. Doctorem suspicamur. Caeterum innuit hoc loco,
ut videtur, dimissam a Petro uxorem, postquam credidisset. Certe idem statuit in epist. 118, n. 4, ad Julianum, ubi eam,
cum navicula et reti dereliquisse tradit.
legatur in περιόδοις et uxor ejus, et filia. Sed nunc nobis de Canone omne certamen est. Et quia ad Apostolos provocavit,
quod principes disciplinae nostrae, et Christiani dogmatis duces, virgines non fuerint, ut eos interim virgines concedamus
non fuisse (neque enim hoc praeter Petrum probari potest) noverit hos esse Apostolos, de quibus Isaias vaticinatur:
Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrae fuissemus (Isa. I. 9) . Qui ergo erant ex Judaeis, virginitatem quam in Judaismo amiserant, in Evangelio habere non poterant. Et tamen
Joannes unus ex discipulis, qui minimus traditur fuisse inter
0246C Apostolos, et quem fides Christi virginem repererat, virgo permansit, et ideo plus amatur a Domino, et recumbit super pectus
Jesu. Et
0246D Vetus editio
ex quo, et,
quod ipse interrogare: denique infra cum optimis mss.,
Virginem recognoscit pro
agnoscit.
quod Petrus, qui uxorem habuerat, interrogare non audet, illum rogat ut interroget. Et post resurrectionem, nuntiante Maria
Magdalene quod Dominus resurrexisset, uterque cucurrit ad sepulcrum; sed ille praevenit. Cumque essent in navi et piscarentur
in lacu Genezareth, Jesus stabat in littore, nec sciebant Apostoli quem viderent: solus virgo virginem agnoscit, et dicit
Petro:
Dominus est. Rursum post auditam sententiam, quod ab alio cingendus esset Petrus, et ducendus quo 279 nollet, et crucis fuisset illi
passio prophetata, et ille diceret:
Domine, quid iste? nolens deserere Joannem, cum quo semper
0246D fuerat copulatus, dicit ei Dominus:
0246D
Quid ad te, si, etc. Similis hic error antiquorum librariorum est, ejus qui irrepsit in contextum Evangelicum Joannis,
sic eum volo manere, etc. Nam in tribus mss. codicibus hoc modo legitur:
Quid ad te? sic eum volo esse; pro genuina lectione,
si eum volo sic esse. Martian. —Ita praeferunt nostri omnes mss. e
0247C vetus quoque editio concinit:
si volo eum esse, quid ad te? Non tamen inficiamur jam diu olim in Joannis
0247D Evangelio librariorum errore obtinuisse,
sic eum volo manere, etc., quod etiam in Hieronymianis aliquot mss. Martianaeus invenit. Vide quae ad eum locum Evangelii annotamus.
Quid ad te si eum volo sic esse (Joan. XXI, 22) ? Unde et sermo exivit
0247A inter fratres, illum discipulum non moriturum. Ex quo ostenditur, virginitatem non mori, nec sordes nuptiarum
0247D Pro
abluere, quod praeferunt mss., Martianaeus aliique antea editores
ablui legunt, sensu non satis congruo.
abluere cruore martyrii, sed manere cum Christo, et dormitionem ejus, transitum esse, non mortem. Si autem obnixe contenderit,
Joannem virginem non fuisse, et nos amoris praecipui causam virginitatem diximus, exponat ille, si virgo non fuit, cur caeteris
Apostolis plus amatus sit? At dicis, super Petrum fundatur Ecclesia:
0247D Videatur Hieronymus, Joannis Apostoli, ex eo quod virgo perstiterit, meritum praeferre caeteris; attamen Ecclesiae caput
a Domino constitutum fuisse non Joannem, sed Petrum, minime diffitetur. Immo hisce verbis definite declarat, Apostolos quidem
caeteros honore simul et potestate pares fuisse Petro, quia omnes pariter a Christo evangelizandi, ligandi, ac solvendi facultatem
acceperint, omnium tamen caput unum Petrum exstitisse; quam potestatis discretionem vocat S. Leo M. epist. 12, n. 14:
Inter Beatissimos Apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio,
0248C
uni tamen datum est, ut caeteris praeemineret. Haec obiter in eorum gratiam, qui Hieronymi locum hunc
0248D cavillantur. Caeterum vide Gelasium Papam Tractatu 4, n. 5, et de perpetua Joannis virginitate S. Augustinum lib.
de Bono conjugali c. 21, n. 26, etc.
licet id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et cuncti claves regni coelorum accipiant, et ex aequo super eos
Ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio.
Sed cur non Joannes electus est virgo? Aetati delatum est, quia Petrus senior
0247B erat, ne adhuc adolescens ac pene puer, progressae aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus, qui occasionem jurgii
debuerat auferre discipulis, et qui dixerat eis:
Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27) ; et,
qui voluerit inter vos major esse, minimum omnium sit (Matt. XX, 26) , in adolescentem quem dilexerat, causam praebere videretur invidiae. Ut autem sciamus Joannem tunc fuisse
puerum, manifestissime docent Ecclesiasticae historiae, quod usque ad Trajani vixerit imperium, id est, post passionem Domini
sexagesimo octavo anno dormierit: quod et nos
0248D
In libro de Illustribus Viris. Ex hoc loco manifestissime comprobamus librum de Scriptoribus Ecclesiasticis scriptum fuisse ac editum antequam Hieronymus
scriberet adversus Jovinianum. Martian.
in libro de Illustribus Viris breviter perstrinximus. Petrus Apostolus est; et Joannes Apostolus, maritus, et virgo, sed
Petrus Apostolus tantum: Joannes et Apostolus et Evangelista, et Propheta.
0247C Apostolus, quia scripsit ad Ecclesias ut magister: Evangelista, quia 280 librum Evangelii condidit, quod excepto Matthaeo,
alii ex duodecim Apostoli non fecerunt. Propheta: vidit enim in Pathmos insula, in qua fuerat a Domitiano principe ob Domini
martyrium relegatus, Apocalypsim infinita futurorum mysteria continentem. Refert autem Tertullianus,
0248D
Quod Romae. Pro
Romae, plures mss. codices legunt
a Nerone. Martian. —Mss. omnes et vetus editio
quod a Nerone missus, etc. Tertullianus de Praescriptionibus cap. 36:
Apostolus Joannes posteaquam in oleum igneum demersus, nihil passus est, in insulam relegatur.
quod Romae missus in ferventis olei dolium, purior et vegetior exiverit, quam intraverit. Sed et ipsum ejus Evangelium multum
distat a caeteris. Matthaeus quasi de homine incipit scribere:
Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham:
0248A Lucas a sacerdotio Zachariae: Marcus a prophetia Malachiae
0248D Expunximus hic vocem
Prophetae, quam mss. non agnoscunt.
prophetae, et Isaiae. Primus habet faciem hominis, propter genealogiam; secundus faciem vituli, propter Sacerdotium; tertius
faciem leonis, propter vocem clamantis in deserto:
Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3; Luc. III, 4) . Joannes vero noster, quasi aquila ad superna volat, et ad ipsum Patrem pervenit, dicens:
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, et caetera. Exposuit virginitas, quod nuptiae scire non poterant, et ut brevi sermone multa comprehendam, doceamque cujus
privilegii sit Joannes, immo in Joanne virginitas, a Domino virgine, mater virgo, virgini discipulo commendatur.
0248B 27.
Maternae virginitatis amissio, compensata virginitate filiorum.—Verum casso labore sudamus. Objicit quippe nobis adversarius Apostolicam sententiam, et ait:
Adam primus formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus; mulier autem seducta in praevaricationem facta est.
Salva autem fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (I Tim. II, 13-15) . Consideremus cur Apostolus ad hanc sententiam, et unde pervenerit:
Volo ergo viros orare in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et cogitationibus (Ibid. 8) . Consequenter itaque mulieribus 281 dat praecepta vitae, et ait:
Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et castitate, ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, vel margaritis,
0248C
sive veste pretiosa: sed
0248D Vocula
secundum nec habent codices nostri, nec ipse Vulgatus interpres.
secundum quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere
autem mulieri non permitto, neque dominari in virum; sed esse in silentio
(Ibid., 9 seqq.) Et ne videretur mulieris dura conditio, quae eam in mariti redigeret servitutem, legis recordatur antiquae
et ad originale exemplum redit: quod Adam primus factus sit, deinde mulier ex costa ejus: et quod Adam diabolus seducere non
potuerit, sed Evam: et quod post offensam Dei statim viro subjecta sit, et ad maritum illius facta conversio: quodque errorem
veterem illa quae semel
0249A connubio copulata est, et redacta in conditionem Evae, filiorum procreatione deleret: Ita tamen, si ipsos filios erudiret
in fide et dilectione Christi, et in sanctificatione et pudicitia: non enim (ut male habetur in Latinis codicibus)
sobrietas est legenda, sed
castitas, id est, σωφροσύνη. Vide igitur quomodo ex hoc quoque ipso testimonio supereris: et quod putabas esse pro nuptiis, pro virginitate
sentire cogaris. Nam si salvatur mulier in filiorum generatione, et liberorum numerus salus matrum est, cur addidit,
0249D Tres mss.,
permanserint filii in fide et charitate, etc. Graec., ἒν πίστει, quam vocem aliae etiam textus editiones habent.
si permanserint filii in charitate et sanctificatione cum castitate? Tunc ergo salvabitur mulier, si illos genuerit filios, qui virgines permansuri sunt: si quod ipsa perdidit, acquirat in liberis,
et damnum radicis et cariem, flore compenset et pomis.
0249B 28.
Vitia mulierum. Diabolus et filiae ejus insatiabiles. Amor mulieris quid secum trahit?—Supra in transitu, ubi nobis adversarius proposuerat Salomonem multinubum, qui Templum Dei exstruxit, strictim responderam,
ut per quaestiones reliquas currerem. Nunc ne clamitet, et hunc et alios in Lege patriarchas et prophetas et sanctos viros
a nobis esse temeratos,
0249D Plerique mss.,
proponamus huic ipsius, et,
de nuptiis voluptatem.
proponamus hujus ipsius, qui multas uxores et concubinas habuit, de nuptiis voluntatem. Nemo enim melius scire potest quid
sit uxor, 282 vel mulier, illo qui passus est. Loquitur ergo in Proverbiis:
Mulier insipiens et audax, inops panis efficitur (Prov. IX, 13) . Cujus panis? Nempe illius qui de coelo descendit: statimque subjungit:
Terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt.
0249C Qui sunt terrigenae qui apud eam pereunt? Utique illi, qui sequuntur primum Adam, qui de terra est, et non secundum, qui
de coelo est. Et rursum in alio loco:
Sicut in ligno vermis, ita perdit virum suum uxor malefica (Prov. XXV, 20) . Si autem asseveraveris, hoc de malis conjugibus dictum esse, et ego tibi breviter respondebo: Quae enim
mihi incumbit necessitas venire in dubium, utrum bona an mala futura sit quam duxero?
Melius est, inquit,
habitare in terra deserta, quam cum uxore litigiosa et iracunda (Prov. XXI, 9) . Quam rarum sit uxorem sine his vitiis inveniri, novit ille qui duxit uxorem. Unde pulchre
0249D
Varius Geminus. Altum apud auctores historicos silentium de isto Vario Gemino sublimi Oratore. Quare nec ego scire possum, quis fuerit
Varius Geminus; nec temeritate dicendi fingere volo Oratorem nescio quem apud Grammaticos divinatores futurum forsitan aliquando celeberrimum.
Fuit porro
Varius alius poeta tragicus, Virgilii et Horatii familiaris: nec non alter poeta hujus nominis, cujus meminit Virgilius. Vide Horat,
lib. I Serm., Sat. 5, et alibi. Martian. —Varium Geminum sublimem Oratorem tam saepe memorat Seneca in Suasoriis et Controversiis,
ut
0250D Martianaeum mirer asserentem, altum apud auctores et historicos de illo silentium esse. Porro Gravius festivum quoddam Epigramma
in ejus sententiam affert,
Heus, viator, miraculum hic: vir et uxor non litigant.
Varius Geminus sublimis Orator, Qui non litigat, inquit, coelebs est.
Melius est habitare in angulo tecti, quam cum uxore maledica in domo communi
0249D (Prov. XXV, 24) . Si domus communis mariti et uxoris
0250A erigit uxorem in superbiam, et contumeliam viro facit: quanto magis si ditior uxor fuerit, et in domo ejus vir manserit!
Incipit enim non uxor esse, sed domina; et viro si offenderit, migrandum est. Stillicidia ejiciunt hominem in die hiemali
de domo sua, similiter et mulier maledica de propria domo (Pr. XXVII, 15) . Assiduis quippe jurgiis et quotidiana garrulitate
facit
0250D Mss. ut videtur, rectius, et
perpluere et paulo post
perfluas, et,
perfluamus pro
superfluas, et,
supereffluamus.
perfluere domum ejus, et ejicit eum de aedibus suis, id est, de Ecclesia. Unde et supra ab eodem Salomone praecipitur:
Fili, ne supereffluas. Et Apostolus ad Hebraeos:
Propterea, inquit,
debemus intendere amplius his quae dicuntur, ne forte supereffluamus (Hebr. II, 1) . Illud vero quis taceat, quod sub aenigmate scribitur?
Sanguisugae tres filiae erant dilectione dilectae, sed istae non saturaverunt
0250B
eam, et quartae non sufficit dicere satis est: Infernus, et amor mulieris, et terra quae non satiatur aqua, et ignis
0250D Iidem,
Non dicent satis est; juxta Graec., οὐ μὴ εἴπωσιν; tum, praeposita
si particula, cum veteri editione,
si sanguisuga.
non dicit satis est (Pr. XXX, 16) . Sanguisuga diabolus est, diaboli filiae sunt dilectione dilectae, quae satiari interfectorum 283 cruore
non possunt:
Infernus, et amor mulieris, et terra arens, et ignis exaestuans (Pr. XXX, 16) . Non hic de meretrice, non de adultera dicitur, sed amor mulieris generaliter accusatur, qui semper insatiabilis
est, qui exstinctus accenditur, et post copiam rursum inops est, animumque virilem effeminat, et excepta passione quam sustinet,
aliud non sinit cogitare. Simile quid et in sequenti parabola legimus:
Per tria movetur terra, quartum autem non potest ferre ((Mss. ferri)):
si servus regnet, et stultus si saturetur
0250C
panibus, et odiosa uxor si habeat bonum virum: et ancilla si ejiciat dominam suam (Prov. XXX, 21 seqq.) . Ecce, et hic inter malorum magnitudinem uxor ponitur. Quod si responderis, sed uxor odiosa, dicam
tibi quod et supra.
0250D Pro
atqui hoc periculum in memet fieri, etc., nostri codices fortasse correctoris manum experti,
at hoc periculum imminet, fieri. Terentius in Andria:
At illud periculum in filia fieri grave est.
Atqui hoc periculum in memet fieri grave est. Qui enim ducit uxorem, in ambiguo est, utrum odiosam, an amabilem ducat. Si
odiosam duxerit, ferri non potest. Si amabilem, amor illius inferno, et arenti terrae, et incendio comparatur.
29.
Sapientia carnis et spiritus. Boni creati sumus a Deo; vitio nostro lapsi.—Veniamus ad Ecclesiasten, de ipso quoque pauca testimonia ponentes.
Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. Tempus pariendi, et tempus moriendi, tempus plantandi, et tempus evellendi
quod plantatum est
(Eccle.
0250D III, 1 seqq.) . Peperimus in Lege cum Moyse, moriamur
0251A in Evangelio cum Christo. Plantavimus in nuptiis, evellamus per pudicitiam quod plantatum est.
Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu. Tempus amandi, et tempus odiendi. Tempus belli, et tempus pacis. Simulque nos commonet, ne Legem Evangelio praeferamus; nec puritatem virginitatis, nuptiis putemus aequandam.
Meliora sunt, dicens,
novissima sermonis, quam initium ejus (Eccle. VII, 9) . Statimque subjungit:
Ne dixeris, quid factum est, quia dies priores meliores erant, quam hi. Quia non sapienter interrogasti de hoc (Ibid., 11) : et reddit causam quare dies posteriores meliores sint quam priores:
quia bona, inquit,
est sapientia cum haereditate. In Lege enim sapientiam carnis, mors sequebatur occidens: in Evangelio sapientiam spiritus, haereditas
0251B exspectat aeterna.
Ecce hoc inveni, dicit Ecclesiastes,
hominem unum de mille inveni, et mulierem in his omnibus non inveni. Verumtamen reperi, quod fecit Deus 284
hominem rectum; et
ipsi quaesierunt cogitationes malas. Rectum hominem invenisse se dicit. Considera vim verbi. In hominem, et vir et femina continetur:
et mulierem, inquit,
in his omnibus non inveni. Legamus principium Geneseos, et inveniemus Adam, hoc est, hominem, tam virum quam
0251D Reposuimus e mss. et veteri editione
feminam pro
mulierem.
feminam nuncupari. Cum ergo boni creati simus et recti a Deo, ipsi vitio nostro sumus ad pejora delapsi: et quod in paradiso
rectum in nobis fuerat, egredientibus de paradiso depravatum est. Quod si objeceris, antequam peccarent, sexum viri et feminae
fuisse divisum, et absque peccato eos potuisse conjungi.
0251C Quid futurum fuerit incertum est. Neque enim Dei possumus scire judicia, et ex nostro arbitrio, illius sententiae praejudicare.
Hoc quod factum est, in propatulo est, quod qui in paradiso virgines permanserunt, ejecti de paradiso copulati sunt. Aut quid
nocebat, si paradisus nuptias recipit, et nulla est inter
0251D Iidem, veteri quoque editione assentiente,
inter virginem maritumque diversitas.
maritatam virginemque diversitas, etiam in paradiso eos ante sociari? Ejiciuntur de paradiso: et quod ibi non fecerunt, in
terra faciunt, ut statim a principio conditionis humanae, virginitatem paradisus, et terra nuptias dedicaverit.
In omni tempore sint vestimenta tua candida (Eccl. IX, 8) . Candor vestium sempiternus, virginitatis est puritas. In matutino seminavimus semen nostrum, et ad vesperam
non cessemus. Qui servivimus in Lege nuptiis, virginitati
0251D in Evangelio serviamus.
30.
Canticum canticorum non significat amorem carnis.—Transeo ad Canticum canticorum, et quod adversarius totum putat esse pro nuptiis, virginitatis continere sacramenta monstrabo.
Audiamus quid
0252A loquatur sponsa, antequam sponsus ejus ad terras veniat, patiatur, inferos penetret, ac resurgat.
Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in accubitu suo est (Cant. I, 10, 11) . Antequam resurgeret Dominus, et Evangelium coruscaret, non habebat aurum sponsa, sed similitudines auri.
Argentum autem quod in nuptiis habere se pollicetur, habebat varium atque distinctum in viduis, continentibus, ac maritatis.
Deinde sponsus respondet ad sponsam, et eam docet, quod veteris Legis umbra transierit, et veritas Evangelii venerit. 285
Surge, veni, proxima mea,
0251D Rursus iidem mss.
speciosa mea, columba mea, etc.; constanter etiam infra, idque juxta Graecum καλή μου, ex quo itidem bis repetunt vocem
abiit, ἀπῆλθεν, ἐπορεύθη.
sponsa mea, quoniam ecce hiems transiit, pluvia abiit sibi (Cant. II, 10) . Hoc de veteri Testamento. Rursum de Evangelio et virginitate.
Flores visi sunt in
0252B
terra, tempus sectionis advenit (Ibid., 12) . Nonne tibi videtur idipsum dicere, quod et Apostolus:
Superest ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29) ? Et manifestius de praeconio castitatis:
Vox, inquit,
turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12) . Turtur avis pudicissima, semper habitans in sublimibus, typus est Salvatoris. Legamus physiologos (Vide
Plin. lib. X, c. 34) , et reperiemus, turturis hanc esse naturam, ut si parem perdiderit, alteri non jungatur; et intelligemus
digamiam etiam a
0251D Perperam hactenus edit.,
multis pro
mutis, quod ex ingenio antea emendaveram, nunc Veronensis libri
0252D auctoritate confirmo, et Gravio etiam probari video.
mutis avibus reprobari. Statimque turtur dicit ad turturem:
Ficus protulit grossos suos (Cant. II, 13) , id est, veteris Legis praecepta ceciderunt, et de Evangelio vites fiorentes dederunt odorem. Unde et Apostolus:
Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15) .
0252C
Surge, veni, proxima mea, sponsa mea, et veni. Tu columba mea in velamento petrae juxta promurale, et ostende mihi faciem
tuam, et auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis, et facies tua speciosa
(Cant. II, 13, 14) . Dum vultum tuum tegeres cum Moyse, et velamentum esset in Lege, nec faciem tuam videbam, nec vocem
tuam dignabar audire, dicens:
Et si multiplicaveritis preces vestras ((Forte precem vestram)),
nec sic exaudiam vos (Jerem. XI, 11) . Nunc autem revelata facie contemplare gloriam meam, et petrae firmissimae tegere promurali. Quod audiens
sponsa aperit sacramenta pudicitiae:
Fratruelis meus mihi, et ego illi qui
0252D Vetus editio,
pascitur; mox Casanatensis,
vis scire quales viros Salomon, et pacificus noster quale solium, etc.
pascit inter lilia (Cant. II, 16) , hoc est, inter virginum candidissimos choros. Vis scire, quale verus Salomon pacificus
0252D noster solium, quales habeat armigeros?
Ecce, ait,
lectus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu ejus de potentibus Israel, omnes
0252D Mss. omnes,
ferentes frameam, et docti bello viri, gladius in femore ejus, juxta LXX. Gravius legi omnino vult,
vir, eumque Hebraismum esse contendit.
tenentes frameam, et docti bello, uniuscujusque viri gladius in femore ipsius (Cant. III, 7, 8) . Qui in circuitu Salomonis sunt,
0253A gladium habent in femore, sicut Aoth ille judex ἀμφοτεροδέξιος ((
scil. ambidexter)) (Judic. III) , qui interfecit hostem pinguissimum et totum carni deditum, omnes amputans voluptates.
0253D Iidem mss.,
Ibo, inquit mihi ad montem, etc.; denuo juxta Graecum πορεύσομαι ἐμαυτῷ; atque iterum paulo post
proxima mea, pro
amica mea, πλησίον μου.
Ibo, inquit,
ad montem myrrhae (Cant. IV, 6) : ad eos scilicet qui mortificaverunt 286 corpora sua;
et ad collem Libani: ad purissimos virginum greges,
et loquar sponsae meae: Tota speciosa es, amica mea, et non est macula in te (Ibid., 7) . Unde et Apostolus:
Ut exhibeat, inquit,
sibi sanctam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam (Ephes. V, 27) .
Veni a Libano, sponsa, veni a Libano: Venies, et pertransibis ab initio fidei, a capite Sanir et Hermon, a cubilibus leonum,
a montibus leopardorum
(Cant. IV, 8) . Libanus λευκασμὸς, id est,
candor interpretatur. Veni ergo, sponsa candidissima,
0253B de qua alibi dicitur:
Quae est ista, quae ascendit dealbata? et transit per viam hujus saeculi: ab exordio fidei, et ex
Sanir, quod interpretatur
dens lucernae, juxta illud quod in Psalmo legimus:
Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis (Psal. CXVIII, 105) : et
Hermon, id est,
consecratione: et fuge leonum cubilia, et leopardorum montes, qui non possunt mutare varietatem suam. Fuge, inquit, cubilia leonum, fuge
superbiam daemonum, ut postquam mihi fueris consecrata, possim tibi dicere:
Vulnerasti
0253D Veronensis
cor nostrum pro
meum: scilicet versioni ex Graeco constantissime inhaeret, ἐκαρδίωσας ἡμᾶς.
cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum, in uno oculorum tuorum, in uno ornamento colli tui (Cant. IV, 9) . Quod dicit, hujuscemodi est. Non repudio nuptias, habes et sinistrum oculum, quem tibi dedi propter imbecillitatem
eorum,
0253C qui recta videre non possunt. Sed magis mihi dexter virginitatis oculus placet, qui si caecatus fuerit, omne corpus in tenebris
est. Ac ne putaremus eum amorem carnis, et nuptias significare corporeas, illico excludit hunc sensum, et ait:
Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa. Ubi sororis nomen est, suspicio omnis foedi amoris excluditur.
Quam speciosa sunt ubera tua a vino (Cant. IV, 10) , de quibus et supra dixerat:
Fratruelis meus mihi, et ego illi; in medio uberum meorum commorabitur (Cant. I, 16) : in principali ((ἡγεμονικὸν)) cordis, ubi habet sermo Dei hospitium.
Quam speciosa sunt ubera tua vino. Quod istud vinum est, quod sponsae mammas pulcherrimas facit, et pudicitiae lacte fecundat? Nempe illud, de quo sponsus in
consequentibus loquitur:
0253D
Bibi vinum meum cum lacte meo. Manducate, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres (Cant. V, 1) . Unde et Apostoli 287 dicebantur musto pleni;
Musto, inquit (Act. II) , non vino veteri; quia vinum novum in utres novos mittitur (Matth. IX) : et non ambulabant in vetustate
litterae; sed in novitate spiritus (Rom. VII) . Hoc est vinum quod cum inebriaverit adolescentes et puellas, statim virginitatem
0254A sitiunt; et in crapulam castitatis eructant, et expletur illud vaticinium Zachariae, dumtaxat juxta Hebraicam Veritatem
de Ecclesiae virginibus prophetantis:
Complebuntur infantibus et puellis ludentibus plateae ejus.
Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus: nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines (Zach. VIII, 5) ? Istae sunt virgines, de quibus in quadragesimo quarto Psalmo scriptum est:
Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi in laetitia, et exsultatione. Adducentur in templum regis.
31. Sequitur:
Hortus conclusus, soror mea, sponsa: hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12) . Quod clausum est, atque signatum, similitudinem habet Matris Domini, matris et virginis. Unde et in sepulcro
0254B Salvatoris novo, quod in petra durissima ((
Al. purissima)) fuerat excisum, nec ante, nec postea quisquam positus est. Et tamen haec virgo perpetua multarum est mater virginum.
Sequitur enim:
Emissiones tuae paradisus malogranatorum cum fructu pomorum (Cant. IV, 13) . In malogranatis et pomis, omnium virtutum significatur in virginitate
0254D Casanatensis cum veteri editione
conceptus.
concentus.
Fratruelis meus candidus et rubicundus; candidus in virginitate, rubicundus in martyrio. Et quia rubicundus et candidus est, idcirco statim additur,
guttur ((Al. gustus))
ejus dulcedines, et totus concupiscentia (Cant. V, 10) . Sponsus virgo laudatus a sponsa virgine, laudat vicissim virginem sponsam, et dicit ei:
Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis,
0254D Maluimus assentiri Gravio qui corrigit
filia, urgente etiam Graeco, θύγατερ: antea erat
filii.
filia Aminadab, quod interpretatur,
populi
0254C
se sponte offerentis (Cant. VII, 1) . Virginitas enim voluntaria est, et ideo gressus Ecclesiae in castitatis pulchritudine collaudantur. Non
est hujus temporis in morem Commentarii omnia de Cantico canticorum virginitatis pandere sacramenta, quia et haec ipsa fastidioso
lectori nares contractura non ambigo.
32. Loquatur Isaias spei nostrae fideique mysterium:
Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14) . Scio Judaeos opponere solere, in Hebraeo verbum
0254D Veronensis constanter scribit,
Ahalma.
Alma [], non 288 virginem sonare, sed
adolescentulam. Et revera virgo proprie Bethula [] appellatur, adolescentula autem vel puella, non Alma dicitur, sed Naara []. Quid est igitur
quod significat Alma? Absconditam virginem, id est, non
0254D solum virginem, sed cum ἐπιτάσει virginem; quia non omnis virgo abscondita est, nec ab hominum fortuito separata conspectu.
Denique et Rebecca in Genesi ob nimiam castitatem et Ecclesiae typum, quem in sua virginitate signabat, Alma scribitur, non
Bethula, sicut manifestum esse poterit ex sermonibus pueri Abraham, quos loquitur in Mesopotamia,
0254D Perperam in editis,
et dicit pro
Et dixi, e quibus incipitur Scripturae locus.
Et dixit, Domine Deus domini mei Abraham, si tu
0255A
dirigis viam meam per quam ego ingredior, ecce dum stetero super fontem aquae, virgo quae egredietur, ut hauriat aquam, et
dixero ad eam: Da mihi paululum aquae, ut bibam de hydria tua; et responderit, et tu bibe, et camelis tuis hauriam: haec erit
uxor, quam praeparavit Dominus filio domini mei
(Genes. XXIV, 42 seqq.) . In eo enim loco, in quo ait:
Virgo quae egredietur, ut hauriat aquam. In Hebraico scriptum est Alma, id est,
virgo secreta, et nimia parentum diligentia custodita. Aut certe ostendant mihi ubi hoc verbo appellentur et nuptae, et imperitiam confitebor.
Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium. Si non praefertur nuptiis virginitas, Spiritus sanctus, cur maritatam, cur viduam non elegit? Nam illo tempore erat Anna
filia Phanuelis de tribu Aser,
0255B insignis pudicitiae, et semper vacans orationibus et jejuniis in templo Dei. Si conversatio tantum et bona opera et jejunia
absque virginitate, Spiritus sancti ad se merentur adventum, potuit et ista mater esse Domini. Curramus ad reliqua:
Sprevit te, inquit,
et despexit, virgo filia Sion (Isai. XXVII, 22) . Quam filiam dixerat, appellavit et virginem: ne si tantum filiam nominasset, arbitrareris et nuptam.
Haec est virgo filia ad quam alibi dicitur:
Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe, et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis, quam ejus quae
habet virum
(Isai. LIV, 1) . Ista est de qua per Jeremiam loquitur Deus, dicens:
Numquid obliviscetur sponsa ornamenti sui, aut virgo fasciae pectoralis suae (Jerem. II, 32) ? De hac in eadem prophetia
0255C grande miraculum est, quia femina circumdederit virum, 289 et universitatis parentem virginis venter incluserit.
33.
Jeremias virgo, ejus privilegia. Verum Templum Dei, quod?—«Esto, inquit, nuptiarum et virginitatis sit diversa conditio, quid ad hoc potes dicere? Si virgo et vidua fuerint baptizatae,
et ita permanserint, quae erit inter utramque diversitas?» Quod de Petro et Joanne, Anna et Maria dudum diximus, hoc praesenti
loco proficiat. Si enim inter virginem et viduam baptizatas nihil interest, quia baptisma novum hominem facit, eadem conditione
et scorta atque prostibula si fuerint baptizatae, virginibus aequabuntur. Si enim praeteritae nuptiae nihil nocent viduae
baptizatae, et praeteritae in meretricibus voluptates,
0255D expositaque publicae libidini corpora, post lavacrum virginitatis praemia consequentur. Aliud est purissimam mentem et nulla
recordatione pollutam Deo jungere, aliud meminisse amplexuum viri foedae necessitatis: et quod corpore non agas,
0255D Casanatensis
recordatione dissimulare non posse, Jeremias, etc. paulo infra
Babylonio vastante habetur in mss. absque
Rege.
recordatione simulare. Jeremias qui in utero sanctificatus est, et cognitus in vulva matris, ideo hoc privilegio fruitur,
quia virginitatis erat beatitudini destinatus. Et cum omnes capti sint, vasa quoque Templi Babylonio rege vastante direpta,
iste solus liber ab hostibus est, et captivitatis nescit injurias,
0256A et a victoribus accepit stipendia, et Nabuzardan, cui de Sanctis sanctorum Nabuchodonosor non praeceperat, praecepit de
Jeremia. Hoc enim verum Templum Dei est, et haec Sancta sanctorum, quae virginitatis puritate Domino consecrantur. At e contrario
Ezechiel qui captivus tenebatur in Babylone, qui tempestatem ab Aquilone venientem viderat, et turbinem cuncta rapientem,
ait:
Mortua est uxor mea ad vesperam, et feci mane sicut praeceptum mihi erat. (Ezech. XXIV) . Praedixerat enim ei Dominus, quod in die illa aperiretur os ejus, et loqueretur, et non taceret amplius.
Diligenter attende, donec uxor viveret non habebat libertatem populum commonendi. Moritur uxor, et conjugale vinculum solvitur,
et absque ulla trepidatione semper in officio Prophetali
0256B est. Qui enim liber vocatus est, vere est servus Christi. Non nego beatas esse viduas, quae ita post baptismum manserint:
nec illarum detraho merito, 290 quae cum viris in castitate perdurant; sed sicuti hae majoris apud Deum praemii sunt, quam
nuptae conjugali officio servientes, ita et ipsae aequo animo patiantur virginitatem sibi praeferri. Si enim illas sera pudicitia
post despumatas corporis voluptates erigit contra maritatas ((
Al. maritas)), cur non infra perpetuam castitatem esse se noverint?
34.
Leviora praecepta data rudi adhuc Ecclesiae. Electionum causae variae. Offensio malorum est, non bonorum. Vitium antiquum
in Ecclesia. Officiorum nomina, non meritorum.
—«Frustra, inquit, haec loqueris, quia et episcopi et presbyteri et diaconi, unius uxoris
0256C viri, et habentes filios, ab Apostolo
0256D Idem Casanatensis
ab Apostolo non confunduntur pro
constituuntur.
constituuntur.» Quomodo de virginibus Apostolus dicit se non habere praeceptum, et tamen dat consilium, quasi misericordiam
consecutus a Domino, et hoc agit in omni illa disputatione, ut virginitatem praeferat matrimonio, et suadet quod imperare
non audet, ne injicere videatur laqueum, et plus imponere ponderis, quam potest hominum sustinere natura: ita et in Ecclesiastico
ordine constituendo, quia rudis ex gentibus constituebatur Ecclesia, leviora nuper credentibus dat praecepta, ne territi ferre
non possent. Denique et Apostoli et seniores de Hierosolymis litteras mittunt, ut non amplius imponatur oneris his, qui de
gentibus crediderunt, nisi ut abstineant se ab idololatria, et fornicatione, et a sanguine, et a
0256D suffocatis; et quasi parvulis atque infantibus lac potum dant, non solidum cibum: nec praecipiunt de continentia, nec de
virginitate significant, nec ad jejunia provocant, neque dicunt illud quod in Evangelio ad Apostolos
0256D Ms. S. Crucis
ad Apostolos dicitur.
dirigitur, ne habeant duas tunicas, ne peram, ne aes in zonis, ne virgam in manu, ne calceamenta in pedibus, aut certe illud:
Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da pauperibus: et veni sequere me (Matth. XIX, 21) . Si enim adolescens ille qui se jactaverat cuncta fecisse quae legis sunt, audiens hoc, tristis abiit,
quia habebat possessiones
0257A multas, et Pharisaei hujuscemodi Domini sententiam subsannabant: quanto magis tanta gentium multitudo, cui summa virtus
erat aliena non rapere, non habebat necesse praeceptum de castitate et continentia perpetua, quibus scribebatur, ut abstinerent
se ab idolis, et a fornicatione, et in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae ne inter gentes quidem est!
Sed et 291 ipsa episcopalis electio mecum facit. Non enim dicit: Eligatur episcopus, qui unam ducat uxorem, et filios faciat:
sed qui unam habuerit uxorem, et filios in omni subditos disciplina (I Tim. III, et ad Tit. I) . Certe confiteris non posse
esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat. Alioqui, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter
damnabitur. Aut permitte
0257B sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti: aut si sacerdotibus non licet uxores tangere,
in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam virginalem. Sed et hoc inferendum. Si laicus et quicumque fidelis orare non potest,
nisi careat officio conjugali, sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est. Si semper orandum
est, ergo semper carendum matrimonio. Nam et in veteri lege qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non
erant, sed purificabantur ad tempus ab uxoribus separati, et vinum et siceram non bibebant, quae solent libidinem provocare.
Eliguntur mariti in sacerdotium, non nego: quia non sunt tanti virgines, quanti necessarii sunt sacerdotes. Numquid quia in
0257C exercitu fortissimus quisque eligendus est, idcirco non assumentur et infirmiores, cum omnes fortes esse non possint? Si
exercitus viribus tantum constaret, et non etiam numero militum, abjicerentur imbecilliores. Nunc et secundarum et tertiarum
virium gradus assumitur, ut turba et numero exercitus compleatur. Et quomodo, inquies, frequenter in ordinatione sacerdotali
virgo negligitur, et maritus assumitur? Quia forte caetera opera non habet virginitati congruentia, aut virgo putatur, et
non est:
0257D
Aut est virginitatis infamis. Virginitatem infamem vocare videtur eam, quae injuria ac violenta manu hominum efficitur in iis, qui ab hominibus facti sunt
eunuchi, vel qui ita nati sunt ex utero matris. Haec virginitas infamis est, impeditque ordinis dignitatem, et electionem
in Clerum. Martian.
aut est virginitatis infamis: aut certe ipsa virginitas ei parit superbiam, et dum sibi applaudit de sola corporis castitate,
virtutes caeteras negligit. Non fovet pauperes: pecuniae cupidior est. Evenit interdum ut tristior vultus, adductum supercilium,
0257D
Incessus pomparum ferculis. Supra in epistola ad Rufinum col. 4:
Fulgeat quilibet auro, et pompaticis ferculis coruscet, et sarcinis metalla radient. Habes ibi pomparum fercula. Martian. —Cicero primo Offic. c.
0258D 36:
Cavendum est, ne tarditatibus utamur in gressu mollioribus, ut similes pomparum ferculis esse videamur. Erant nempe gestamina quaedam quibus deorum simulacra in pompis deferebantur. Vide in Epist. III, ad Rufinum in fine, et
ad Rusticum, atque alibi.
incessus
0257D pomparum ferculis similis, offendat populum, et quia nihil habet quod reprehendat in vita, habitum solum oderit et incessum.
Multi eliguntur non amore sui, sed alterius odio. In plerisque suffragium meretur sola simplicitas, et 292 alterius prudentiae
et calliditati
0258A quasi malitiae opponuntur. Nonnumquam errat plebis vulgique judicium, et in sacerdotibus comprobandis, unusquisque suis
moribus favet, ut non tam bonum, quam sui similem quaerat praepositum. Evenit aliquoties, ut mariti, quae pars major in populo
est, maritis quasi sibi applaudant, et in eo se arbitrentur minores non esse virginibus, si maritum virgini praeferant. Dicam
aliquid quod forsitan cum multorum offensa dicturus sum; sed boni mihi non irascentur, quia eos peccati conscientia non remordebit.
Interdum hoc et pontificum vitio accidit, qui non meliores, sed argutiores in clerum allegunt ((
Al. eligunt)), et simpliciores quosque atque innocentes inhabiles putant, vel affinibus et cognatis quasi terrenae militiae officia
largiuntur, sive divitum obediunt
0258B jussioni. Quodque his pejus est, illis clericatus donant gradum, quorum sunt obsequiis deliniti. Alioqui si juxta sententiam
Apostoli non erunt episcopi nisi mariti, ipse Apostolus episcopus esse non debuit, qui dixit:
Volo autem omnes sic esse, sicut ego sum (I Cor. VII, 7) . Et Joannes indignus hoc gradu existimabitur, et omnes virgines, et continentes, quibus quasi pulcherrimis
gemmis Ecclesiae monile decoratur. Episcopus et presbyter et diaconus non sunt meritorum nomina, sed officiorum. Nec dicitur:
Si quis Episcopatum desiderat, bonum desiderat gradum; sed
bonum opus desiderat: quod in majori ordine constitutus, possit, si velit, occasionem exercendarum habere virtutum.
35.
Regula sobrietatis. Virtus gradus ecclesiasticos
0258C
beatos efficit.—Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse (I Cor. II) , ut nulli vitio mancipatus sit:
unius uxoris virum, qui unam uxorem habuerit, non habeat:
Sobrium, sive, ut melius in Graeco dicitur,
vigilantem: id est, νηφάλεον ((
Al. νηφάλιον)):
pudicum, hoc enim significat σώφρον ((
Al. σώφρονα)),
ornatum, et castitate et moribus:
hospitalem, ut imitetur Abraham et cum peregrinis, immo in peregrinis, Christum suscipiat.
Doctorem: nihil enim prodest conscientia virtutum frui, nisi et creditum sibi populum possit instruere, ut valeat exhortari in doctrina,
et eos qui contradicunt redarguere.
Non vinolentum, quia qui
0258D Legimus ex mss. nostrorum consensu; antea enim
quia semper in Sanctis Sanctorum est, et
qui offert, etc.
semper in Sanctis sanctorum est, et offert hostias, vinum et siceram non bibet, quia 293 in vino luxuria est. Sic bibat
episcopus, ut an biberit
0258D ignoretur.
Non percussorem, id est, qui conscientias non percutiat singulorum. Neque enim pugilem describit sermo apostolicus, sed pontificem instituit,
quid facere non debeat. Docet nunc e regione quid faciat.
Sed modestum, non litigiosum, non cupidum;
0259A
domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate. Vide quanta pudicitia exigatur in episcopo, ut si filii ejus impudici fuerint, ipse episcopus esse non possit, et eodem vitio
offendat Deum, quo offendit Heli pontifex, qui corripuerat quidem filios; sed quia non abjecerat delinquentes, retrorsum cecidit,
et mortuus est, antequam lucerna Dei exstingueretur (I Reg. 2, et 4) .
Mulieres similiter pudicas, et reliqua. In omni gradu et sexu, tenet pudicitia principatum. Cernis igitur, quod episcopus, presbyter, et diaconus non
ideo sint beati, quia episcopi, vel presbyteri sint, aut diaconi, sed si
0259D Voculam
si ex quatuor nostris mss. et veteri editione suffecimus, paulo post iidem mss. sub interrogandi nota
num ex eo quod inferior, etc.
virtutes habuerint nominum suorum et officiorum. Alioqui si diaconus sanctior episcopo suo fuerit, non ex eo quod inferior
gradu est, apud Christum deterior
0259B erit. Aut Stephanus diaconus, qui primus martyrio coronatus est, minor futurus est in regno coelorum multis episcopis, et
Timotheo ac Tito, quos ut subjicere non audeo, ita nec anteponere (Act. VI, et VII) . Quomodo in legionibus et exercitu sunt
duces, sunt tribuni, sunt centuriones, sunt ferentarii, ac levis armaturae, et miles gregarius, et manipuli: commissaque pugna,
vacant nomina dignitatum, et sola fortitudo quaeritur: ita in hoc campo et praelio, quo contra daemones dimicamus, non quaeruntur
nomina, sed opera; et gloriosior ille sub vero imperatore Christo, non qui nobilior, sed qui fortior est.
36.
Mutuum patimur nostri ardorem. In resurrectione eadem substantia erit. At dices: Si omnes virgines fuerint, quomodo stabit humanum genus? Par pari referam.
0259C Si omnes viduae fuerint, vel in matrimonio continentes, quomodo stirps mortalium propagabitur? Hac ratione nihil omnino
erit, ne aliud esse desistat. Verbi gratia: si cuncti philosophi sint, agricolae non erunt. Quid loquar de agricolis? non
oratores, 294 non jurisconsulti, non reliquarum artium praeceptores. Si universi principes, quis erit miles? Si omnes caput,
cujus vocabuntur caput, cum caetera membra defuerint? Vereris, ne si virginitatem plures appetierint, cessent
0259D Mss. nostri et Gravius quoque
cessent esse lupae, etc.
lupae, cessent adulterae: ne infantes in urbibus villisque non vagiant. Quotidie moechorum sanguis effunditur, adulteria
damnantur, et inter ipsas leges et secures ac tribunalia flagrans libido dominatur. Noli metuere ne omnes virgines fiant;
difficilis res est virginitas,
0259D et ideo rara, quia difficilis:
Multi vocati, pauci electi (Matt. XX, 16, et XXII, 14) . Incipere plurimorum est, perseverare paucorum. Unde et grande praemium eorum, qui perseveraverint.
Si omnes virgines esse possent, numquam et Dominus diceret:
Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12) ; et Apostolus
0260A in suadendo
0259D Absque negandi particula fere elegantius habent Veronensis et Casanatensis libri
in suadendo trepidaret.
non trepidaret:
De virginibus autem praeceptum Domini non habeo (I Cor. VII, 25) . Et cur, inquies, creata sunt genitalia, et sic a conditore sapientissimo fabricati sumus, ut mutuum nostri
patiamur ardorem, et gestiamus in naturalem copulam? Periclitamur responsionis verecundia, et quasi inter duos scopulos, et
quasdam necessitatis et pudicitiae
0259D Nostri habent συμπαγίδας. Impressa autem lectio
0260D magis arridet, erant nempe Symplegades insulae duae sive scopuli in Bosphoro a conflictatione sic appellatae. Mox Casanatensis
si pudor imperarit silentium.
συμπληγάδας, hinc atque inde, vel pudoris, vel causae naufragium sustinemus. Si ad proposita respondeamus, pudore suffundimur.
Si pudor impetrarit silentium, quasi de loco videbimur cedere, et adversario feriendi occasionem dare. Melius est tamen clausis,
quod dicitur, oculis Andabatarum more pugnare, quam directa spicula, clypeo non repellere veritatis. Poteram quidem dicere:
Quomodo
0260B posterior pars corporis et meatus per quem alvi stercora egeruntur relegatus est ab oculis, et quasi post tergum positus,
ita et hic qui sub ventre est,
0260D Erat antea
ad dirigendos, quod emendant mss. nostri omnes.
ad digerendos humores et potus, quibus venae corporis irrigantur, a Deo conditus est. Sed quoniam ipsa organa et genitalium
fabrica, et nostra feminarumque discretio, et receptacula vulvae ad suscipiendos et coalendos fetus condita, sexus differentiam
praedicant, hoc breviter respondebo: Numquam ergo cessemus a libidine, ne frustra hujuscemodi membra portemus. Cur enim maritus
se abstineat ab uxore? 295 Cur casta vidua perseveret, si ad hoc tantum nati sumus, ut pecudum more vivamus? Aut quid mihi
nocebit, si cum uxore mea alius concubuerit? Quomodo enim dentium officium
0260C est mandere, et in alvum ea quae sunt mansa transmittere, et non habet crimen qui conjugi meae panem dederit: ita si genitalium
hoc est officium, ut semper fruantur natura sua, meam lassitudinem alterius vires
0260D Veronensis ms.
supparent.
superent: et uxoris, ut ita dixerim, ardentissimam gulam fortuita libido restinguat. Quid sibi autem vult apostolus, ut ad
continentiam cohortetur, si contra naturam est? Quid ipse Dominus qui eunuchorum praecipit varietates? Certe apostolus, qui
ad suam nos provocat pudicitiam, debet constanter audire, cur portas veretrum, o Paule? Cur a sexu feminarum, barba, pilis,
aliaque membrorum qualitate distingueris?
0260D Idem absque praeposito adverbio
cur.
Cur tuae non intumescunt papillae, non dilatantur renes, non pectus arctatur? Vox obsoletior est, sermo ferocior, et
0260D hirsutius supercilium. Frustra haec omnia virorum habes, si complexu non uteris feminarum. Compellor aliquid loqui et insipiens
fieri; sed vos me, ut loqui audeam, coegistis. Dominus noster atque Salvator, qui cum in forma Dei esset, formam servi dignatus
est assumere, factus obediens Patri usque
0261A ad mortem, mortem autem crucis, quid necesse erat, ut in his membris nasceretur, quibus usurus non erat? Qui certe ut sexum
ostenderet, etiam circumcisus est. Cur Joannem apostolum et Baptistam sua dilectione castravit, quos viros nasci fecerat?
Qui ergo in Christum credimus, Christi sectemur exempla. Et si noveramus illum juxta carnem, sed jam
0261D Mss.
sed jam nunc non novimus, etc.
non novimus eum secundum carnem. Certe in resurrectione eadem erit corporum substantia, qua nunc utimur, licet auctior gloria.
Nam et Salvator in tantum ipsum corpus habuit post
0261D Vetus editio
resurrectionem pro
inferos habet.
inferos, in quo et crucifixus est, ut manus perforatas clavis et lateris vulnus ostenderet. Porro si clausis ingressus est
ostiis, quod humanorum corporum natura non patitur, ergo et Petrum et Dominum negamus vera habuisse
0261B corpora, quia ambulaverunt super aquas, quod contra naturam est.
In resurrectione mortuorum, non nubent neque 296
nubentur, sed similes erunt Angelis (Matt. XXII, 30) . Quod alii postea in coelis futuri sunt, hoc virgines in terra esse coeperunt. Si angelorum nobis similitudo
promittitur (inter angelos autem non est sexus diversitas), aut sine sexu erimus, quod angeli sunt; aut certe quod liquido
comprobatur, resurgentes in proprio sexu, sexus non fungemur officio.
37. Verum quid agimus argumentis, et propositiones adversarii callida cupimus responsione superare?
Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17) . Curram per apostolorum sententias, et quomodo in Salomonis exemplis breves
0261C expositiunculas subdidi, ob intelligendi facilitatem, ita et nunc castitatis et continentiae christianae exempla replicabo,
et de multis testimoniis quasi unum corpus efficiam, quo et nihil quod ad pudicitiam pertineat, praetermittam, et nimiae prolixitatis
declinem fastidium. Scribit inter caetera Paulus apostolus ad Romanos:
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis,
0261D Voculas
in illis mss. non agnoscunt.
in quibus nunc erubescitis?
Nam finis
illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem Dei facti, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem
vero vitam aeternam
(Rom. VI, 21, 22) . Puto quod et nuptiarum finis mors sit. Fructus autem sanctificationis, qui vel ad virginitatem, vel
ad continentiam pertinet, vita pensatur aeterna. Ac deinde:
Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis
0261D
Legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit: ut fructificemus (Al.
fructificetis) Deo. Cum enim essemus in carne,
0261D Mss. nostri
passiones peccatorum, quae per legem operabantur in membris, etc. cum veteri editione et juxta Graecum textum τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν, quin etiam Vulgatum quoque interpretem.
passiones quae per Legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Nunc autem soluti sumus a Lege mortis, in qua detinebamur; ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Ib. VII, 5 et seq.) .
Cum, inquit,
essemus in carne, et non
in novitate spiritus,
0262A sed
in vetustate litterae, faciebamus ea quae carnis erant, et fructificabamus morti. Nunc autem quia mortui sumus legi, per corpus Christi, fructificemus
Deo, ut simus ejus, qui ex mortuis resurrexit. Necnon et in alio loco cum praedixisset,
Scio quia Lex spiritualis est (Ib. VII, 14) ; et cum de violentia carnis quod crebro nos impellat facere quod nolimus, latius disputasset, ad extremum
intulit:
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis 297
hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. 24) . Et iterum,
Ipse igitur mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Ibid. 25) . Et,
Nihil damnationis est his, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus in Christo Jesu liberavit
me a lege peccati et
0262B
mortis (Rom. VIII, 1, 2) . Ac manifestius in consequentibus docet, Christianos non ambulare secundum carnem, sed secundum spiritum,
dicens:
Qui enim secundum carnem sunt, quae sunt carnis sapiunt. Qui vero secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia
carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: quoniam prudentia carnis,
0262D Ex Casanatensi et veteri editione legi malim
inimica est Deo, vel
in Deum. Graece quoque est ἐχθρά. Ita et paulo post.
inimicitia est in Deum. Legi enim Dei non subjicitur, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos
autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis
(Ibid. 5 et seq.) , et reliqua usque ad illum locum, in quo ait:
Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem
spiritu facta carnis mortificaveritis,
0262C
vivetis. Quicumque enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Si prudentia carnis, inimicitia est in Deum, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt; arbitror eos qui serviunt officio
conjugali, quod prudentiam carnis diligant, et in carne sint. A qua nos retrahens Apostolus, et jungens spiritui, deinceps
loquitur:
Obsecro vos, fratres,
0262D Veronensis plurium numero
per misericordias Dei, cum Graeco διὰ τῶν οἰκτιρμῶν τοῦ θεοῦ. Infra constanter
placens habet pro
beneplacens.
per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens,
et perfecta. Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere quam oportet sapere, sed
sapere ad pudicitiam
(non
ad sobrietatem, ut male in Latinis codicibus
0262D legitur), sed
sapere, inquit,
ad pudicitiam (Rom. XII, 1, et Phil. IV, 18) . Siquidem Graece scriptum est, εἰς τὸ σωφρονεῖν. Consideremus sententiam Apostoli:
Reformamini, inquit,
in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Quod dicit hujusce modi est. Concedit quidem Deus nuptias, concedit digamiam, et si necesse fuerit, fornicationi 298 et
adulterio praefert etiam trigamiam.
0263A Sed nos qui corpora nostra exhibere debemus, hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium nostrum, non quid
concedat Deus, sed quid velit, consideremus: ut probemus, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Ergo quod
concedit, nec bonum, nec beneplacens est, nec perfectum. Redditque causas cur hoc suadeat:
Scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc autem propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit,
dies autem appropinquavit.
Et in extremo:
Induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. Aliud est voluntas Dei, aliud indulgentia. Unde et ad Corinthios scribens, ait:
Ego, fratres, non potui loqui vobis sicut spiritualibus: sed sicut carnalibus ((Al.
0263B quasi));
sicut parvulis in Christo, lac vobis
potum dedi, non escam: Nondum enim poteratis; sed neque nunc potestis. Adhuc enim carnales estis (I Cor. III, 2, 1) . Qui animalis est, et non recipit ((
Al. percipit)) ea quae spiritus Dei sunt (stultitia enim illi est, nec potest intelligere, quia spiritualiter
0263D Casanatensis cum negandi particula
non dijudicatur. Paulo post
moriuntur et
vivificabuntur in mss. invenitur pro
morimur et
vivificabimur.
dijudicatur), iste non perfectae castitatis cibo, sed rudi nuptiarum lacte nutritur. Sicut per hominem mors, sic et per hominem
resurrectio mortuorum. Quomodo in Adam omnes morimur, sic in Christo omnes vivificabimur. Servivimus in lege veteri Adam:
serviamus in Evangelio novo Adam. Factus est enim primus homo Adam, in animam viventem, et novissimus Adam in spiritum vivificantem.
Primus homo de terra terrenus. Secundus homo de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales
0263C
et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Hoc
autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem
0263D Mss.
incorruptionem haereditabit juxta Graecum κληρονομεῖ.
possidebit (I Cor. XV, 77 et seq.) . Hoc tam clarum est, ut nulla expositione queat manifestius fieri:
Caro, inquit,
et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem. Si corruptio ad omnem coitum pertinet, incorruptio autem proprie castitatis est, praemia pudicitiae nuptiae possidere non
possunt.
Scimus enim quoniam si terrena domus hujus habitationis 299
destructa fuerit, aedificationem habeamus ex Deo, domum non manufactam, sempiternam in coelis. In quo ingemiscimus, habitaculum
nostrum, quod de
0263D
coelo est,
0263D Iidem mss.
superinduere desiderantes.
superindui cupientes. Cupimus enim egredi de corpore, et habitare cum Christo; propter quod et studiosissime nitimur, sive
in corpore, sive extra corpus placere Deo
(II Cor. V, 1 et seq.) . Et ut plenius exponeret, quales non esse vellet, in alio loco docet, dicens:
Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2) . Quod si ad totam Ecclesiam
0264A credentium volueris referre, et in hac desponsione Christi, et maritatas et digamas, et viduas, et virgines contineri, hoc
quoque pro nobis facit. Nam dum omnes ad pudicitiam et praemium virginitatis invitat, ostendit cunctis gradibus virginitatem
esse potiorem. Rursumque ad Galatas:
Ex operibus, inquit,
Legis, non justificabitur omnis caro (Gal. II, 16) . Opera legis et nuptiae sunt, unde et maledicuntur in ea, qui ((
Al. quae)) non habent filios. Quae si conceduntur etiam in Evangelio, aliud est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud virtutibus
praemia polliceri.
38. Dicam et ego nuptiatoribus meis, qui post castitatem et diuturnam continentiam subant ad coitum, et pecudum more lasciviunt:
Sic insipientes estis, ut cum coeperitis spiritu, nunc carne consummemini
0264B (Gal. III, 3) ?
Tanta passi estis sine causa? Apostolus quod continentiae quibusdam nodos relaxat, et dimittit frena currentibus, propter infirmitatem carnis hoc facit.
Contra quam scribens denuo loquitur:
Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V, 16, 17) . Non necesse est nunc de operibus carnis dicere, quia longum est, et facile potest, de Apostoli Epistola
sumere, qui ((
Al. quia, etc.)) voluerit. Dicam tantum de spiritu, cujus fructus sunt, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas,
fides,
0263D In Casanatensi additur
modestia.
mansuetudo, continentia. Omnes virtutes spiritus, quasi solidissimum fundamentum, et sublime culmen, continentia sustentat
et protegit. Adversum hujusce modi non est lex.
0264C
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si 300
vivimus spiritu, spiritu et ambulemus (Ib. 24, 25) . Qui cum Christo carnem nostram, et passiones ejus desideriaque crucifiximus, quid rursum, ea quae carnis
sunt agere cupimus?
Quodcumque seminaverit homo, hoc et metet. Qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu,
de spiritu metet vitam aeternam
(Gal. VI, 8) . Existimo quod qui uxorem habet, quamdiu revertitur ad idipsum, ne tentet eum Satanas, in carne seminet, et
non in spiritu. Qui autem in carne seminat (non ego, sed Apostolus loquitur) metit corruptionem. Elegit nos
0263D In eodem desideratur
in Christo.
in Christo Deus Pater ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram eo. Ambulavimus in concupiscentiis
0264D carnis, facientes voluntatem ejus, et cogitationum, et fuimus filii irae, sicut et caeteri. Nunc autem conresuscitavit,
et consedere nos fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut deponamus secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur
juxta desideria erroris, et aptari nobis illa benedictio possit, quae
0264D Falso hactenus obtinuit
missa pro
mysticam, renuentibus quoque mss. Mysticam porro Epistolam ad Ephesios vocat quod Apostolus
in hac vel potissimum obscuros sensus et ignota saeculi sacramenta congesserit, ut ipse Hieronymus in praefatione Commentariorum in eamdem Epistolam loquitur. Mox habent mss.
Gratia cum omnibus, absque
vobis, quia voculam nec Graecus textus agnoscit.
mysticam ad Ephesios Epistolam,
0265A tali fine concludit:
Gratia vobis cum omnibus qui diligunt Dominum in incorruptione (VI, 24) .
Conversatio nostra in coelis est. Unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus
humilitatis nostrae, conforme fieri corpori gloriae suae
(Phil. III, 20; IV, 8) . Quaecumque ergo sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque ad castitatem pertinentia,
his copulemur, haec sequamur. Reconciliavit nos Christus in corpore suo, Deo Patri per mortem, et exhibuit sanctos, et immaculatos,
et absque ulla reprehensione coram se: in quo et circumcisi sumus circumcisione non manufacta, in exspoliationem corporis
carnis, sed circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et consurreximus.
0265B Si ergo consurreximus cum Christo, ea quae sursum sunt quaeramus, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ea sapiamus quae
sursum sunt, non quae super terram. Mortui enim sumus, et vita nostra abscondita est cum Christo, in Deo. Cum enim Christus
apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus 301 cum ipso in gloria (Col. II, 12; III, 1 et seq.) .
0265D Mss.,
nemo militans implicatur saeculi negotiis: juxta Graecum textum οὐδεὶς στρατευόμενος ἐμπλέκεται, etc. Et illud quidem
Deo ab ipso Volgato interprete additum autumat Estius, quod non satis consulto ad sensus integritatem putaverit desiderari.
Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut possit ei placere, qui se elegit (II Tim. II, 4) .
Apparuerit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste
et juste et pie vivamus in praesenti saeculo
(Tit. II, 11, 12) .
39.
Filiae Philippi virgines in Caesarea. Jacobus frater Domini. Umbra et imago veritatis in lege veteri.—Dies
0265C me deficiet, si voluero omnia castitatis de Apostolo praecepta memorare. Ista sunt, de quibus ad Apostolos Dominus loquebatur:
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem
(Joan. XVI, 12, 13) . Post crucem Christi, statim in Actis Apostolorum una domus Philippi Evangelistae, quadrigam producit
virginum filiarum: ut Caesarea, in qua ex gentibus Ecclesia per centurionem Cornelium fuerat dedicata, etiam virginum puellarum
praeberet exempla. Cumque Dominus in Evangelio dixerit:
Lex et Prophetae usque ad Joannem, istae quia virgines erant, etiam post Joannem prophetasse referuntur. Neque enim poterant veteris Testamenti lege retineri
((
Al. detineri)), quae virginitatis
0265D fulserant claritate. Transeamus ad Jacobum, qui frater Domini dicebatur, tantae sanctitatis, tantaeque justitiae, et perpetuae
virginitatis, ut Josephus quoque historicus Judaeorum,
0265D Non equidem exstat in hodiernis libris istud Josephi de Jacobo testimonium; sed legerat olim etiam Origenes lib. I et II
contra Celsum, et in Matth. XIII. Eusebius XI, 23, Hist., Graeca ipsa verba laudat, et
0266D noster quoque Hier. in Catalogo, cap. 2 et cap. 13. Vid. quae ibi annotamus.
propter hujus necem Jerosolymam subversam referat. Hic primus episcopus ex Judaeis Jerosolymae credentis Ecclesiae, ad
0266A quem Paulus cum Tito Barnabaque pergebat, loquitur in Epistola sua:
Nolite errare, fratres mei dilecti. Omne datum bonum, et omnis perfecta donatio, de sursum est, descendens a Patre luminum,
apud quem non est differentia, aut
0266D Maluimus ex mss. nostrorum veterisque editionis consensu reponere
aversionis pro
conversionis. Graece τροπῆς.
aversionis obumbraculum. Volens genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae creaturarum ejus (Jac. I, 16, 17) . Virgo mystice virginitatem docet. Omne perfectum donum de sursum descendit, ubi non sunt nuptiae: et
descendit, non a quolibet, sed a Patre luminum, qui dicit ad Apostolos:
Vos estis lux mundi (Matth. V, 14) . Apud quem non est differentia Judaei, sive Gentilis, nec illa umbra quae versabatur in Lege, premit eos
qui de nationibus crediderunt: sed verbo nos genuit, et 302 verbo veritatis: quia umbra et imago et species quaedam
0266B veritatis praecessit in Lege, ut simus primitiae creaturarum ejus. Et quomodo ipse primogenitus ex mortuis, omnes in se
mortuos suscitavit: sic ipse virgo, primitias virginum suorum in se virgine dedicavit. Petrus quoque quid de vocatione Gentium
sentiat, contemplemur:
Benedictus, inquit,
Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam, regeneravit nos in spem vitae, per resurrectionem
Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptam et immaculatam et immarcessibilem, quae servatur in coelis, in vos qui
virtute Dei custodimini per fidem, in salutem, quae praeparata est revelari in tempore novissimo
(I Pet. I, 3 seqq.) . Ubi incorrupta praedicatur haereditas, et immaculata, et immarcescibilis, et praeparata in coelis,
et in tempus
0266C novissimum reservata, et spes vitae aeternae, quando non nubent, neque nubentur, ibi aliis verbis virginitatis privilegia
describuntur. Nam et in sequentibus hoc ipsum docet:
Propter hoc accincti lumbos mentis vestrae, vigilantes perfecte, sperate in eam gratiam, quae vobis deferenda est in revelatione
Jesu Christi. Quasi filii obedientiae non conformemini prioribus
0266D Sanctius Graeco adhaerentes mss. nostri,
ignoratione vestra, ἐν τῇ ἀγνοίᾳ ὑμῶν. Tum
argento et auro, ἀργυρίῳ ἢ χρυσίῳ, et alia quaedam levioris momenti.
ignorantiae vestrae desideriis; sed secundum eum, qui vos vocavit, Sanctum, et ipsi sancti estote, in omni conversatione.
Scriptum est enim: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Neque enim corruptibili auro et argento redempti sumus; sed pretioso
sanguine immaculati agni Jesu Christi, ut castificemus animas nostras in obedientia veritatis, renati non ex coitu corruptibili,
sed ex incorruptione, per verbum viventis Dei et permanentis;
0266D
et sicut lapides vivi aedificemur in domum spiritualem, sanctum sacerdotium, offerentes spirituales victimas, per Christum
Dominum nostrum
(Ibid., 15 seqq.) .
Nos enim sumus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Christus pro nobis carne mortuus est.
Armemur eadem conversatione qua Christus,
0267A
quoniam qui passus est in carne, quievit a peccato, ut nequaquam in desideriis hominum, sed in voluntate Dei, reliquum in
carne tempus exigamus. Sufficit enim nobis praeteritum tempus,
303
quando ambulavimus in luxuriis et desideriis caeterisque vitiis. Grandia nobis et pretiosa virginitatis
promissa donavit, ut per hanc efficiamur divinae consortes naturae, fugientes eam quae in mundo est concupiscentiam corruptionis (I Pet. II, 9 seqq.) .
Novit Dominus pios de tentatione eripere, et iniquos cruciandos in diem reservare judicii, praecipue eos qui post carnem in
desideriis pollutionis ambulant, et dominationes despiciunt, audaces et procaces. Isti enim quasi irrationabilia jumenta in
ventrem et libidinem proni sunt, blasphemantes, qui et in corruptione sua corrumpentur, recipientque mercedem iniquitatis
0267B
luxuriam: qui putant delicias esse, injustitiam, sordes, et maculas, et nihil aliud nisi de voluptatibus cogitantes. Qui habent
oculos plenos adulterio et insatiabili libidine, et decipiunt animas necdum Christi charitate robustas. Loquuntur enim verba
tumentia, et indoctos facile illecebris carnis irretiunt: repromittentes eis libertatem, cum ipsi servi
0267D Mss. nostri,
servi sint corruptionis absque intrusis verbis
vitiorum atque luxuriae: omnino ex Graeco textu αὐτοὶ δοῦλοι ὑπάρχοντες τῆς φθορᾶς, cui et Vulgatus interpres concinit. Mox ex eodem Graeco
Salvatoris Jesu absque
nostri, et paulo post
quam post notitiam ejus post tergum redire et relinquere, etc.
vitiorum sint atque luxuriae et corruptionis. Unusquisque enim ei subjacet passioni, a qua vincitur. Quod si fugientes coinquinationes
mundi per scientiam Salvatoris nostri Jesu Christi, iisdem rursum superantur, quae ante superaverant, facta sunt ei novissima
pejora prioribus. Meliusque eis erat non nosse viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti, et relinquere sanctum
mandatum, quod eis traditum fuerat. Completumque est in eis verissimum
0267C
illud proverbium: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Pet. II, 9-22) .
0267D
Nolui omnem locum secundae Petri, etc. De Canone dixit supra omnem esse disputationem; consequenter ipse et Jovinianus Epistolam Petri secundam admittebant
in canonem librorum sacrorum. Martian.
Nolui omnem locum secundae Petri Epistolae ponere, ne longum facerem, sed tantummodo ostendi Spiritus sancti vaticinio, hujus
temporis et doctores ((
Al. doctorem)) et haeresim praenuntiatam. Denique manifestius eosdem notat, dicens:
Venient enim in novissimis diebus illusores seducentes, juxta propria desideria ambulantes, et caetera.
40.
Monachus Jovinianus canis revertens ad vomitum. Tribus Levi pro tribu Dan posita. Omnia opera imperfecta sine puritate. Haeretici
damnant conjugia. Ecclesia probat et dispensat.
—Descripsit sermo Apostolicus Jovinianum loquentem buccis tumentibus et inflata
0268A verba trutinantem, repromittentem in coelis libertatem,
0267D Victor.,
cum ipse corruptionis servus sit atque luxuriae.
cum ipse servus sit vitiorum ((
Al. corruptionis)) atque luxuriae, canis revertens ad vomitum suum. Nam 304 cum monachum esse se jactitet: et post sordidam
tunicam et nudos pedes, et cibarium panem, et aquae potum, ad
0267D Rescriptum S. Ambrosii ad Siricium de Joviniano ejusque asseclis,
se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam, quotidianisque conviviis usuque luxuriae,
laborem abstinentiae propulsare desiderant.
Notum porro Apitii nomen;
0268D Paxami vero mentionem facit Columella libro de re Rustica, et Suidas: scripsit autem ὀψαρτυτικά. In aliquot mss.
Paxamii legitur. Pro
fricticulas Gravius mavult
fitillas. Certe Arnobius lib. VII:
Quid fitillas, quid frumen, quae sunt pulicum nomina? De mutata Joviniani veste vide quae annotamus infra l. II.
candidas vestes ((
Al. candidam vestem)), et nitidam cutem, ad mulsum, et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami ((
Al. paxamis)), ad
0268D
Balneas quoque ac fricticulas. Nullus codex ms. legit cum editis
fritillas, sed
ficticulas, vel
fricticulas. Fricticulae vero dicuntur abs Hieronymo culinae ciborum frictorum: quare pulchre conjungit fricticulas cum popinis. Martian.
balneas quoque ac fricticulas ((
Al. fritillas)), et popinas se conferat, manifestum est, quod terram coelo, vitia virtutibus,
0268D Pro voce
ventrem mss. nostri legunt
accipient aerem, vel
aera, quorum etsi sensum non assequor, moneor tamen depravatum hunc esse Hieronymi locum: quid enim post haec
praeferat Christo, sibi volunt haec alia,
et purpuram coloris ejus putet regna coelorum. Miror haec a nemine editorum animadversa.
ventrem praeferat Christo, et purpuram coloris ejus, putet regna coelorum. Et tamen iste formosus monachus, crassus, nitidus,
dealbatus, et quasi sponsus semper incedens, aut uxorem ducat, ut aequalem virginitatem nuptiis
0268B probet: aut si non duxerit, frustra contra nos verbis agit, cum opere nobiscum sit. Sed et Joannes in eadem verba concordat:
Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit
mundum, non est charitas Patris in eo. Quoniam omne quod in mundo est, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et superbia
hujus vitae, quae non est de Patre, sed de mundo
(I Joan. II, seqq.) . Et,
Mundus praeterit ((Al. praeteriet)),
et desiderium ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Mandatum novum scripsi vobis, quod est verissimum,
et in Christo, et in nobis: quia tenebrae praeterierunt, et lux jam lucet
(Ibid., 8) . Et rursum:
Charissimi nunc filii Dei sumus, et necdum apparuit quid futuri sumus. Scimus autem, quia cum apparuerit, similes ei erimus:
quoniam videbimus
0268C
eum sicuti est.
Et omnis qui habet hanc spem, castificat semetipsum, sicut et ille castus est. In hoc perfecta est nostra charitas, si fiduciam
habeamus in diem judicii; ut quomodo ille est, sic et nos simus in hoc saeculo
(I Joan. VIII, 2, 3) . Epistola quoque Judae tale quid significat,
Odientes et carnis pollutam tunicam (Ibid., 23) . Legamus Apocalypsim Joannis, et ibi reperiemus Agnum super montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor
millia signatorum, habentium nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, qui cantant Canticum novum, et nemo
potest dicere Canticum illud, nisi hi qui empti sunt de terra. Isti sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines
enim permanserunt. 305 Hi
0269A sequuntur Agnum quocumque vadit: empti sunt enim ex hominibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum
mendacium, et sine macula sunt. De singulis tribubus, excepta tribu Dan, pro qua reponitur
0269C Videtur, inquit Gravius, potius tribus Manasse filii Joseph pro tribu Dan reposita, cum Levi ex Patriarchis duodecim sit
tertius, et Filius Jacob.
tribus Levi, duodecim millia virginum signatorum creditura dicuntur, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Ac ne putaremus
de his dici, qui scorta non norunt, statim intulit:
Virgines enim permanserunt. Ex quo ostendit omnes qui virgines non permanserunt, ad comparationem purissimae et Angelicae castitatis, et ipsius Domini
nostri Jesu Christi, esse pollutos.
Hi sunt qui cantant Canticum novum, quod nemo potest canere, nisi qui virgo est. Hi sunt primitiae Dei et Agni, et sine macula. Si virgines primitiae Dei sunt: ergo viduae et in matrimonio
0269B continentes, erunt post primitias, id est, in secundo et tertio gradu: nec prius perditus populus salvari poterit, nisi
tales hostias castitatis Deo obtulerit, et immaculatum Agnum, purissimis victimis reconciliaverit. Infinitum est de Evangelio
decem virginum exponere sacramentum quinque stultarum et quinque sapientum. Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque caeteris
operibus virginitas sola non salvat, sic omnia opera absque virginitate, puritate, continentia, castitate, imperfecta sunt.
Ex quo nequaquam nos illud poterit impedire, quod adversarius objicit, fuisse Dominum in Cana Galilaeae, et nuptiarum festa
celebrasse, quando aquas vertit in vinum. Hoc enim brevissime respondebo, quod qui octava die circumcisus est, et pro quo
0269D Voculam
par suffecimus ex mss. et veteri editione.
par turturum,
0269C et duo pulli columbarum die purgationis oblati sunt, cum caeteris, antequam pateretur, Judaicam consuetudinem comprobavit:
ne illis occasionem juste se interficiendi tribuere videretur, quasi Legem destruens damnansque naturam. Quamquam et hoc pro
nobis. Qui enim semel venit ad nuptias, semel docuit esse nubendum. 306 Et tunc virginitati posset officere, si nuptias
post virginitatem, et viduitatis castimoniam non in gradu tertio poneremus.
0269D Collige ex his rumoris falsitatem, cum ab haereticis, teste Augustino lib. II Retract., c. 12, de Hieronymo
jactabatur, Joviniano respondere non potuisse cum laude, sed cum vituperatione nuptiarum.
Nunc autem cum haereticorum sit damnare conjugia, et Dei spernere conditionem, quidquid de
0270A laude dixerit ((
Al. dixerint)) nuptiarum, libenter audimus. Ecclesia enim matrimonia non damnat, sed subjicit: nec abjicit, sed dispensat: sciens,
ut supra diximus, in domo magna non solum esse vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia esse in honorem,
alia in contumeliam: et quicumque se mundaverit, eum futurum esse vas honorabile, et necessarium in omne opus bonum praeparatum.
41.
Exempla e saeculi historiis. Virginitas apud Ethnicos. Virgines honore semper habitae apud Romanos. Spartanorum virgines.
Alia virginum exempla.
—Satis abundeque Christianae pudicitiae et virginitatis Angelicae, de divinis Libris exempla praebuimus. Sed quoniam intellexi
in commentariis adversarii, provocari nos etiam ad mundi sapientiam, quod
0270B numquam hoc genus in saeculo sit probatum, et novum dogma contra naturam religio nostra prodiderit, percurram breviter Graecas
et Latinas Barbarasque historias, et docebo virginitatem semper tenuisse pudicitiae principatum. Referunt fabulae Atalantam
Calydoniam virginem semper in venatibus, semper in silvis, non tumentes uteros feminarum fastidiaque conceptuum, sed expeditam
et castam amasse virtutem. Harpalicen quoque virginem Thraciam, insignis Poeta (Virgil. I Aeneid.) describit; et reginam
Volscorum Camillam, quam Turnus, cui auxilio venerat, laudare volens, non amplius habuit quod diceret, nisi virginem nominaret.
O decus Italiae, virgo (Idem, lib. XI) !
0269D
Chalchioecus quoque, etc. Non exstat haec historia, quod sciam, apud Auctores Fabularum. De aliis porro virginibus ac Sibyllis vide Nasonem lib.
VIII et X Metam., Lactant. lib. I de Falsa Relig.; August. de Civit. Dei lib. XXIII, cap. 23; Tit. Liv. VIII Decad. I; Valer.
Max. lib. VIII, cap. 1, etc. Martian. —Duo exemplaria nostra
Chalcooecos. Casanatensis
Calcooequos, al.
Calcodecus: quodnam ex his praestet ignoramus. Chalcioecus Minervae aedes vocabatur in Lacedaemonia, unde ipsa quoque Minerva Chalcioecus
appellatur a plerisque Graecis Scriptoribus. Victorius unam ex his putat indicari, quae a Suida sub aliis nominibus Theopes
nempe, Eubules, et Pasitheas memorantur, quarum una morte voluntaria
0270C pestem, deorum iram, placaverit; eamque forte cognominatam a Pallade Chalcioecum. Nota ex plurimis scriptoribus quos Meursius
in Ceromic. laudat
0270D historia; quae refert tres una omnes
Minervae pro salute urbis Athenar. mactatas, unde
Leocorion sancte dedicatum est in earum memoriam. Laudatus Meursius proinde corrigendum vult pro
Chalchioecus duobus verbis
Haud secus, quod probare nullo modo possum. Fortasse autem Hieronymianam lectionem tuebimur, si appellativum illud nomen
Chalcioecus, non proprium agnoscas, eoque scias vocabulo appellatam virginem unam e quatuor Minervae sacerdotibus quae
Arrephoria Deae ferebant percelebri ejus Athenis festo, quod item τὰ χαλκεῖα vocabatur. Vide ad hanc vocem Suidam et Meursium si lubet
Attic. Lection. lib. IV, cap. 19.
Chalchioecus quoque illa filia Leo, virgo perpetua, pestilentiam patriae scribitur spontanea
0270C morte solvisse; et Iphigeniae virginis sanguis adversos placasse ventos. Quid referam Sibyllas Erithraeam atque Cumanam,
et octo reliquas: nam Varro decem fuisse autumat, quarum insigne virginitas est, et virginitatis praemium divinatio? Quod
si Aeolici genere sermonis Sibylla Θεοβούλη appellatur, recte
consilium Dei sola 307 scribitur nosse virginitas. Cassandram quoque et Chrysein vates
0270D Alias erat,
vates Apollinis Actii non nisi virgines legimus. Vide de reliquis Lactantium lib I, c. 6, de Falsa religione, et c. 22, de Ira Dei; Augustinum lib. XVIII de Civitate Dei,
c. 23; Livium quoque lib. VIII, dec. 1; item Valerium Maximum lib. VIII, c. 1; Ovidium denique in Fastis, quibus hujusmodi
historiae fusius enarrantur.
Apollinis, ac Junonis virgines legimus. Et Sacerdotes Dianae Tauricae, et Vestae, innumerabiles exstiterunt. Quarum una Minutia
propter suspicionem stupri
0271A viva defossa est: injusta, ut reor, poena, nisi grande crimen putaretur laesa virginitas. Certe Romanus populus quanto honore
virgines semper habuerit, hinc apparet, quod consules et imperatores, et in curribus triumphantes, qui de superatis gentibus
trophaea referebant, et omnis dignitatis gradus, eis de via cedere solitus sit. Claudia virgo Vestalis cum in suspicionem
venisset stupri, et simulacrum matris Idaeae in vado Tyberis haereret, ad comprobandam pudicitiam suam fertur cingulo duxisse
navem, quam multa millia hominum trahere nequiverant. Melius tamen, inquit Lucani poetae patruus ((
Scil. Seneca praeceptor Neronis)), cum illa esset actum, si hoc quod evenit, ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae, quam
dubiae patrocinium. Nec
0271B mirum hoc de hominibus, cum Minervam quoque et Dianam virgines deas finxerit error Gentilium, et inter duodecim signa coeli,
quibus mundum volvi putant, Virginem collocarint. Magna injuria nuptiarum, ut ne inter scorpios quidem et centauros, et cancros,
et pisces, et aegocerotas ((
Scil. capricornum)), uxorem maritumque contruserint. Triginta Atheniensium tyranni cum Phidonem ((
Al. Phedonem)) in convivio necassent, filias ejus virgines ad se venire jusserunt, et scortorum more nudari; ac super pavimenta,
patris sanguine cruentata, impudicis gestibus ludere: quae paulisper dissimulato dolore ((
Al. doloris habita)), cum temulentos convivas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, invicem se complexae praecipitaverunt
in puteum, ut
0271C virginitatem morte servarent.
0271D
Demotionis Areopagitarum. Numquam consilium mihi fuit scribendi Commentarios in Opera S. Hieronymi, nisi forte in librum Hebraicorum nominum, quem
sciebam contemptui habitum apud multos. Itaque puram hic ac genuinam editionem Hieronymi requirat studiosus lector, non Paedagogorum
diligentiam Scriptorum, in suis libris ostentantium eruditionem Graecarum ac Romanensium fabularum. Caeterum, qui scire voluerit,
unde tanta antiquitatis monumenta collegerit vir sanctus Hieronymus, consulat Chronicon Eusebianum, Strabonem, Justinum, Polybium,
L. Florum, Xenophontem, Herodotum, Plutarchum, Theophrastum, et reliquos, quos ipse saepius appellat. Martian.
Demotionis Areopagitarum principis virgo filia, audito sponsi Leosthenis interitu, qui bellum Lamiacum concitarat, se interfecit:
asserens
0271D Videtur supplendum
quod ad sensus elegantiam.
quamquam intacta esset corpore, tamen si alterum accipere cogeretur, quasi secundum acciperet, cum priori mente nupsisset.
308 Spartiatae et Messenii diu inter se habuere amicitias, in tantum ut ob quaedam sacra etiam virgines ad se mutuo mitterent.
Quodam igitur tempore cum
0271D Consule Orosium lib. II, c. 21; Strabonem quoque lib. VI, Justinum lib. III, et Eustathium in Dionysium. Mox Casanatensis,
Virgines Lacedaemoniorum issent, et eas Messenii, etc. Pro
Mamertia, quod
0272D infra est, codices nostri
Mamertina, quemadmodum in Chronico ad annum mundi 1430:
Messana quae et Mamertina, etc. Plinius l. III, c. 8:
Oppidum Messana civium Romanorum, qui Mamertini vocantur. Denuo recole Eusebium ad an. 3670. Infra pro
Arcadia Casanatensis habet
Achaia.
quinquaginta virgines Lacedaemoniorum Messenii violare tentassent, de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes
libentissime pro pudicitia occubuerunt. Quamobrem grave bellum et longissimum
0272A concitatum est, et post multum temporis Mamertia subversa est. Aristoclides Orchomeni tyrannus adamavit virginem Stymphalidem,
quae cum, patre occiso, ad templum Dianae confugisset, et si mulacrum ejus teneret, nec vi posset avelli, in eodem loco confossa
est. Ob cujus necem, tanto omnis Arcadia dolore commota est, ut bellum publice sumeret, et necem virginis ulcisceretur. Aristomenes
Messenius, vir justissimus, victis Lacedaemoniis, et quodam tempore nocturna sacra celebrantibus, quae vocabantur
0272D Falso erat
Hyacinthina. Erant autem isthaec Apollini, sive Libero nocturna sacra. Macrobius lib. I Satyr. c. 18:
Apud Lacedaemonios etiam in sacris, quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes,
hedera coronantur Barchico ritu. Mox pro
quindecim vetus editio habet
duodecim. Deinde Casanatensis
quamdiu potuit pro
quantum.
Hyacinthia, rapuit de choris ludentium virgines quindecim, et tota nocte gradu concito fugiens, excessit de finibus Spartanorum.
Cumque eas comites ejus vellent violare, monuit quantum potuit, ne hoc facerent, et ad extremum quosdam
0272B non parentes ((
Al. parcentes)) interfecit, caeteris metu coercitis. Redemptae postea a cognatis puellae, cum Aristomenem viderent caedis reum
fieri, tamdiu ad patriam non sunt reversae, quamdiu judicum advolutae genibus defensorem pudicitiae suae cernerent absolutum.
Quo ore laudandae sunt
0272D Vide Plutarchum in Pelopida, et in Amatoriis narrationibus.
Scedasi filiae in Leuctris Boeotiae, quas traditum est, absente patre, duos juvenes praetereuntes jure hospitii suscepisse.
Qui multum indulgentes vino, vim per noctem intulere virginibus. Quae amissae pudicitiae nolentes supervivere, mutuis conciderunt
vulneribus. Justum est et Locridas ((
Al. Lucrinas)) virgines non tacere, quae cum Ilium mitterentur ex more per annos circiter mille, nulla obscoeni rumoris et pollutae
virginitatis ullam fabulam dedit. Quis valeat silentio
0272C praeterire septem Milesias virgines, quae Gallorum impetu cuncta vastante, ne quid indecens ab hostibus 309 sustinerent,
turpitudinem morte fugerunt, exemplum sui cunctis virginibus relinquentes, honestis mentibus magis pudicitiam curae esse,
0272D Vide in Jonae c. I:
Unde et in persecutionibus non licet propria perire manu, absque eo ubi castitas periclitatur.
quam vitam. Nicanor, victis Thebis atque subversis, unius virginis captivae amore superatus est. Cujus conjugium expetens,
et voluntarios amplexus, quod scilicet captiva optare debuerat, sensit pudicis mentibus plus virginitatem esse quam regnum,
et interfectam propria manu, flens et lugens amator tenuit. Narrant scriptores Graeci
0272D Vetustus codex apud Gravium pro
et aliam habet
Aethaliam.
et aliam Thebanam virgiginem, quam hostis Macedo corruperat, dissimulasse
0273A paulisper dolorem, et violatorem virginitatis suae jugulasse postea dormientem: seque interfecisse
0273D Ferme elegantius habent mss. nostri omnes cum veteri editione
interfecisse cum gaudio pro
gladio.
gladio, ut nec vivere voluerit post perditam castitatem, nec ante mori, quam sui ultrix existeret.
42.
A virginibus procreatorum fabulae.—Apud Gymnosophistas Indiae, quasi per manus hujus opinionis auctoritas traditur, quod
0273D Sunt qui velint hunc quem memorat S. Pater,
Buddam, vel
Buttam, eumdem esse cum antiquissimo cujus meminit Clemens Alexandrinus, Sammanaeorum et Gymnosophistarum principe. At natum illum
ex Virgine, non dixit Clemens; quod certe non reticuisset, si ejusmodi de illo fabula traderetur: quam omnino a Budda Manichaeo
invectam post Christi tempora existimamus.
Buddam ((
Al. Buldam)) principem dogmatis eorum, e latere suo virgo generarit. Nec hoc mirum de Barbaris, cum Minervam quoque de capite
Jovis, et Liberum patrem de
0273D Veronensis prima manu
de femina, quod alius mutavit in
semine, quemadmodum etiam codex S. Crucis habet. Alter apud Gravium
de femina.
femore ejus procreatos, doctissima finxerit Graecia. Speusippus quoque sororis Platonis filius, et Clearchus in laude Platonis,
et
0273D Idem Veronensis
Amaxilidis, Casanatensis
Masciliadis, et paulo post
fasmate pro
phantasmate. Diogenes Laertius lib. III: Καὶ, ait, Ἀναξηλίδης ἐν τῷ δευτέρῳ περὶ φιλοσόφων: quod est
de Philosophis; et fortasse quidem ipse Hieron.,
Philosophica historia scripsit pro
Philosophiae.
Anaxilides in secundo libro Philosophiae, Perictionem matrem Platonis, phantasmate Apollinis oppressam ferunt, et
0273B sapientiae principem non aliter arbitrantur, nisi de partu virginis editum. Sed et Timaeus scribit Pythagorae virginem filiam
choro virginum praefuisse, et castitatis eas instituisse doctrinis. Diodorus
0274D Accipe locum hunc ex Clemente Stromat. lib. IV: Αἱ γὰρ Διοδώρου, τοῦ Κρόνου ἐπικληθέντος, θυγατέρες, πᾶσαι Διαλεκτικαὶ γεγόνασιν,
ὡς φησὶ Φίλων ὁ Διαλεκτικὸς ἐν τῷ Μενεξένῳ, ὧν τὰ ὀνόματα παρατίθεται τάδε· Μενεξένη, Ἀργεία, Θεόγνις, Ἀρτεμισία, Παντάκλεια,
etc.
Filiae autem Diodori, cui fuit cognomen Saturnus, fuerunt omnes Dialecticae, ut ait Philo Dialecticus in Menexeno, quarum
haec ab eo feruntur nomina: Menexene, Argia, Theognis, Artemisia, Pantaclea,
etc.
Socraticus quinque filias Dialecticas insignis pudicitiae habuisse narratur, de quibus et Philo Carneadis magister plenissimam
scribit historiam. Ac ne nobis Dominum Salvatorem de Virgine procreatum Romana exprobraret potentia, auctores 310 urbis
et gentis suae, Ilia virgine et Marte genitos arbitrantur.
43.
Viduae gentiles.—Haec de virginibus saeculi, currens per multiplices historias, et properans sermo perstrinxerit. Veniam ad maritatas ((
Al. maritas)), quae mortuis vel
0274D Mss. omnes,
occisis prioribus viris, vetus editio
viris suis.
occisis viris supervivere noluerunt, ne cogerentur secundos nosse concubitus, et
0273C quae mire unicos amaverunt maritos; ut sciamus digamiam apud Ethnicos etiam reprobari. Dido, soror Pygmalionis, multo auri
et argenti pondere congregato, in Africam navigavit, ibique urbem Carthaginem condidit, et cum ab Jarba ((
Mss. Hiarba)) rege Libyae in conjugium peteretur, paulisper distulit nuptias, donec conderet civitatem. Nec multo post exstructa
in memoriam mariti quondam Sichaei pyra, maluit ardere quam nubere. Casta mulier Carthaginem condidit, et rursum eadem urbs
in castitatis laude finita est. Nam Hasdrubalis uxor, capta et incensa urbe, cum se cerneret a Romanis capiendam
0274A esse, apprehensis ab utroque latere parvulis filiis, in subjectum domus suae devolavit incendium.
44. Quid loquar Nicerati conjugem, quae impatiens injuriae viri, mortem sibi ipsa conscivit, ne triginta tyrannorum, quos
Lysander victis Athenis imposuerat, libidinem sustineret? Artemisia quoque uxor Mausoli insignis pudicitiae fuisse perhibetur.
Quae cum esset regina Cariae, et nobilium poetarum atque historicorum laudibus praedicetur,
0274D Casanatensis interserit parum abrasis litteris
de more, ut solet.
in hoc vel maxime effertur, quod defunctum maritum sic semper amavit ut vivum, et mirae magnitudinis
0274D Addunt mss. omnes, et vetus quoque editio,
et pulchritudinis. Sequentes historias recole apud Polybium lib. I, Florum in Epitome, Ciceronem quoque infra Tusculanarum Quaest. V, Propertium
lib. V, atque alios. Mss. omnes et vetus editio,
Tanta Illyricorum Regina, pro
Teuta Illyricorum; Florus
Teusam vocat.
exstruxit sepulcrum, intantum ut usque hodie omnia sepulcra pretiosa ex nomine ejus Mausolaea nuncupentur. Teuta Illyricorum
regina, ut longo tempore viris
0274B fortissimis imperaret, et Romanos saepe frangeret, miraculo utique meruit castitatis. Indi, ut omnes 311 pene barbari,
uxores plurimas habent. Apud eos lex est, ut uxor charissima cum defuncto marito cremetur. Hae igitur contendunt inter se
de amore viri; et ambitio summa certantium est, ac testimonium castitatis, dignam morte decerni. Itaque victrix in habitu
ornatuque pristino juxta cadaver accubat, amplexans illud et deosculans, et suppositos ignes, pudicitiae laude contemnens.
Puto quae sic moritur, secundas nuptias non requirit. Alcibiades ille Socraticus, victis Atheniensibus, fugit ad Pharnabazum.
Qui, accepto pretio a Lysandro principe Lacedaemoniorum, jussit eum interfici. Cumque suffocato caput esset ablatum, et missum
Lysandro
0274C in testimonium caedis expletae, reliqua pars corporis jacebat insepulta. Sola igitur concubina contra crudelissimi hostis
imperium, inter extraneos, et imminente discrimine, funeri justa persolvit, mori parata pro mortuo, quem vivum dilexerat.
Imitentur matronae, et matronae saltem Christianae, concubinarum fidem, et praestent liberae, quod captiva servavit.
45. Strato regulus Sinodis manu propria se volens confodere, ne imminentibus Persis ludibrio foret, quorum foedus Aegyptii
regis societate neglexerat, retrahebatur formidine, et gladium quem arripuerat circumspectans, hostium pavidus exspectabat
adventum.
0275A Quem jam jamque capiendum uxor intelligens, extorsit acinacem de manu, et latus ejus transverberavit. Compositoque ex more
cadaveri se moriens superjecit, ne post virginalia foedera alterius coitum sustineret. Xenophon in Cyri majoris scribit infantia,
occiso
0275D Veronensis lib.
Abradate, Cisterciensis
Abrate, Casanatensis
Abradite. Vid. Xenophontem lib. VII. Mox quoque
Phantia in nostro ms. invenitur pro
Panthea.
Abradote viro, quem Panthea uxor miro amore dilexerat, collocasse se juxta corpus lacerum, et confosso pectore, sanguinem
suum mariti infudisse vulneribus. Justam causam regis occidendi putavit uxor, quam
0275D Falso Martianaeus
quam amicus nudam, etc., pro
maritus, ut habent mss. omnes atque editi vetustiores. Historiam Herodotus narrat de Candaule, sive Myrsillo.
maritus nudam amico suo et ignorantem monstraverat. Judicavit enim se non amari, quae et alteri posset ostendi.
0275D Casanatens.
Rhodone. Vid. Philostratum in Imaginibus. De Alceste Euripidem. Reliquae obviae magis historiae et fabulae.
Rhodogune filia Darii, post mortem viri, nutricem quae illi secundas nuptias persuadebat, occidit. Alcestin fabulae ferunt
pro Admeto sponte defunctam; 312 et Penelopes
0275B pudicitia, Homeri carmen est. Laodamia quoque poetarum ore cantatur, occiso apud Trojam Protesilao, noluisse supervivere.
46.
Mulieres Romanae insignes.—Ad Romanas feminas transeam; et primam ponam Lucretiam, quae violatae pudicitiae nolens supervivere, maculam corporis cruore
delevit. Duillius ((
Al. Duellius)) qui primus Romae navali certamine triumphavit, Biliam virginem duxit uxorem, tantae pudicitiae, ut illo quoque
saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum erat, non vitium. Is jam senex et trementi corpore, in quodam jurgio
audivit exprobrari sibi os fetidum, et tristis se domum contulit. Cumque uxori questus esset quare numquam se monuisset, ut
huic vitio mederetur: Fecissem, inquit
0275C illa, nisi putassem omnibus viris sic os olere. Laudanda in utroque pudica et nobilis femina, et si ignoravit vitium viri,
et si patienter tulit, et quod maritus infelicitatem corporis sui, non uxoris fastidio, sed maledicto sensit inimici. Certe
quae secundum ducit maritum, hoc non potest dicere. Marcia Catonis filia minor, cum quaereretur ab ea, cur post amissum maritum
denuo non nuberet, respondit, non se invenire virum, qui se magis vellet, quam sua. Quo dicto
0275D Mss.,
quo dicto eleganter ostendit, etc. Victorio autem pro
Marcia legendum videretur
Porcia; nam
Marcia, ut statim subditur, non filia, sed uxor Catonis
0276D fuit.
ostendit, divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam, et multos non oculis, sed digitis uxores ducere. Optima
sane res, quam avaritia conciliat. Eadem cum lugeret virum, et matronae ab ea quaererent, quem diem haberet luctus ultimum,
ait, quem et vitae. Arbitror,
0275D quae ita virum quaerebat absentem, de secundo matrimonio non cogitabat. Brutus Porciam virginem
0276A duxit uxorem: Marciam Cato non virginem; sed
0276D
Marcia inter Hortensium, etc. Discurrebat Marcia inter Hortensium et Catonem, quod utrique fuerit uxor, et post liberos procreatos rediret ad priorem
virum. Martian. —Marciam a Catone ejus viro Hortensius obtinuerat liberorum procreandorum gratia; quos cum illi peperisset,
ad Catonem reversa est. De Porcia vid. Plutarch. in Bruto.
Marcia inter Hostensium Catonemque discurrit, et sine Catone vivere Marcia potuit: Porcia sine Bruto non potuit. Magis enim
se unicis viris applicant feminae; et nihil aliud nosse, magnum arctioris indulgentiae vinculum est. Anniam cum propinquus
moneret, ut alteri viro nuberet (esse enim ei et aetatem integram, et faciem bonam), Nequaquam, inquit, hoc faciam. Si enim
virum bonum invenero
0276D Verba
ut ante habui hic supplent emendatiores mss. et vetus editio.
, nolo timere 313 ne perdam; si malum, quid necesse est post bonum, pessimum sustinere? Porcia minor cum laudaretur apud
eam quaedam bene morata, quae secundum habebat maritum, respondit: Felix et pudica matrona, numquam praeterquam semel nubit.
Marcella major rogata a matre sua, gauderetne
0276B se nupsisse, respondit: Ita valde, ut amplius nolim. Valeria Messalarum soror, amisso Servio viro, nulli volebat nubere.
Quae interrogata cur faceret, ait, sibi semper maritum Servium vivere.
47.
Theophrasti de Nuptiis liber. Uxoris ductae incommoda. Propter quod dicuntur uxores. Stultitia hominum non rara.—Sentio in catalogo feminarum multo me plura dixisse, quam exemplorum patitur consuetudo, et a lectore erudito juste posse
reprehendi. Sed quid faciam, cum mihi mulieres nostri temporis, Apostoli ingerant auctoritatem; et necdum elato funere prioris
viri, memoriter digamiae praecepta decantent? Ut quae Christianae pudicitiae despiciunt fidem, discant saltem ab Ethnicis
castitatem. Fertur Aureolus
0276D Intercidit Theophrasti liber iste de Nuptiis a sapiente ineundis, totaque fragmenti hujus gratia Hieronymo habenda est.
Theophrasti liber de Nuptiis,
0276C in quo quaerit, an vir sapiens ducat uxorem. Et cum definisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus,
si ipse sanus ac dives, sic sapientem aliquando inire matrimonium, statim intulit: «Haec autem in nuptiis raro universa concordant.
Non est ergo uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia Philosophiae; nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire.
Multa esse quae matronarum usibus necessaria sint, pretiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecticae
et esseda deaurata. Deinde per noctes totas garrulae conquestiones: Illa ornatior procedit in publicum: haec honoratur ab
omnibus, ego in conventu feminarum misella despicior. Cur aspiciebas vicinam? quid cum ancillula loquebaris?
0276D de foro veniens quid attulisti? Non amicum habere possumus ((
Al. possum)), non sodalem. Alterius amorem,
0277A suum odium suspicatur. Si doctissimus praeceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum sarcina ire possumus
((
Al. potest)). Pauperem alere, difficile est; divitem ferre, tormentum.
0277D Erat
Adde quoniam, renuentibus mss.
Adde, quod nulla est uxoris electio, sed qualiscumque 314 obvenerit, habenda. Si iracunda, si fatua, si deformis, si superba,
si fetida, quodcumque vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et vilissima mancipia, vestes quoque, et
lebetes, sedile ligneum, calix, et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat,
quam ducatur. Attendenda semper ejus est facies, et pulchritudo laudanda: ne si alteram aspexeris, se existimet displicere.
Vocanda domina, celebrandus natalis ejus,
0277B jurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum; honoranda nutrix ejus, et gerula, servus
0277D Mss. omnes cum veteri quoque editione
servus paternus, alumnus, etc. Mox pro
exsectus erat
exectus.
patrinus, et alumnus, et formosus assecla, et procurator calamistratus, et in longam securamque libidinem exsectus spado:
sub quibus nominibus adulteri ((
Al. adulteria)) delitescunt. Quoscumque illa dilexerit, ingratis amandi. Si totam domum regendam ei commiseris, serviendum est.
Si aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi haberi non putabit; sed in odium vertetur ac jurgia, et nisi cito consulueris,
parabit venena. Anus, et
0277D Pro
aruspices uno consensu habent mss. et vetus editio
aurifices.
aruspices, et hariolos et institores gemmarum sericarumque vestium si intromiseris, periculum pudicitiae est; si prohibueris,
suspicionis injuria. Verum quid prodest etiam diligens custodia, cum uxor servari impudica non possit,
0277C pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas; et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare si
voluit. Pulchra cito adamatur, foeda facile concupiscit.
0277D Publ. Mimus,
Difficile custoditur quod multis placet.
Difficile custoditur, quod plures amant. Molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis
habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quod totius populi vota suspirant. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis,
alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo,
0277D Illud
vel aliquando in duobus mss. non habetur, et Gravius respuit.
vel aliquando expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus et languoris solatia, et fugam solitudinis,
ducuntur uxores: multo melius servus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et
0277D Minus bene erat
dispensationi contra mss. omnium
0278D fidem.
dispositioni ejus obtemperans, 315 quam uxor, quae in eo se
0277D existimat dominam, si adversum viri faciat voluntatem, id est, quod placet, non quod jubetur. Assidere autem aegrotanti
magis possunt amici, et vernulae beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputat ((
Al. imputet)) lacrymas suas, et haereditatis spe vendit
0278A ((
Al. vendas)) illuviem, et sollicitudinem jactans, languentis animum desperatione conturbat. Quod si ipsa languerit, coaegrotandum
est, et numquam ab ejus lectulo recedendum. Aut si bona fuerit et suavis uxor (quae tamen
0278D Penes Abaelardum qui hunc locum laudat,
quae rara, aut vix est.
rara avis est), cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. Sapiens autem numquam solus esse potest. Habet secum
omnes qui sunt, qui umquam fuerunt boni, et animum liberum quocumque vult, transfert. Quod corpore non potest, cogitatione
complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo.
0278D Publium Scipionem
dicere solitum scripsit Cato, numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus; nec minus solum, quam cum solus esset. Cicer. lib. III Offic. initio. Vide et Plutarchum in Apophthegmatis.
Numquam minus solus erit, quam cum solus erit. Porro liberorum causa uxorem ducere, ut vel nomen nostrum non intereat, vel
habeamus senectutis praesidia, et certis utamur haeredibus, stolidissimum est.
0278B Quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro
0278D Mss.,
alius non vocatur, cum et filius, etc. Paulo infra Casanatensis,
cum ad maturam aetatem veneris, tarde, etc.
alius nominetur: cum et filius non statim patris vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem appellentur nomine?
Aut quae senectutis auxilia sunt, enutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis sit moribus? Aut certe
cum ad maturam aetatem venerit, tarde ei videaris mori? Haeredes autem meliores et certiores amici sunt et propinqui, quos
judicio deligas, quam quos, velis, nolis, habere cogaris. Licet certior haereditas sit; dum advivis, bene abuti substantia
tua, quam tuo labore quaesita in incertos usus relinquere.»
48.
Omnia mala ex mulieribus. Epicturus voluptatis assertor. Jovis Gamelius et Genethlius.—Haec et hujuscemodi
0278C Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum, quorum conversatio est in coelis, qui quotidie dicunt:
Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23) ? Haeredem nimirum desiderabit hominem, cohaeres Christi? et optabit liberos, nepotumque serie delectabitur,
quos forsitan sit occupaturus Antichristus; cum legamus Moysen et Samuelem filiis suis alios 316 praetulisse; nec putasse
liberos, quos videbant Domino displicere? Cicero rogatus ab Hirtio, ut post repudium Terentiae, sororem ejus duceret, omnino
facere supersedit, dicens, non posse se uxori et philosophiae pariter operam dare. Illa interim conjux egregia, et quae de
fontibus Tullianis hauserat sapientiam, nupsit Sallustio inimico ejus, et tertio Messalae Corvino, et
0278D quasi per quosdam gradus eloquentiae devoluta est. Socrates Xantippen et Myron neptem Aristidis, duas habebat uxores. Quae
cum crebro inter se jurgarentur, et ille eas irridere esset solitus, quod propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalva
((
Mss.
0279A recurva)) fronte, pilosis humeris, et repandis cruribus, disceptarent: novissime verterunt in eum impetum, et male mulctatum
fugientemque diu persecutae sunt. Quodam autem tempore cum infinita convicia ex superiori loco ingerenti Xantippae restitisset,
aqua perfusus immunda, nihil amplius respondit, quam capite deterso: Sciebam, inquit, futurum, ut ista tonitrua imber sequeretur.
L. Syllae (
Vid. Plutarchum in Sylla), Felicis (si non habuisset uxorem) Metella conjux palam erat impudica: et (quia novissimi mala nostra discimus) id Athenis
cantabatur, et Sylla ignorabat; secretaque domus suae primum hostium convicio didicit. Cn. Pompeio (
Vid. eumdem in Pompeio) Mutiam uxorem impudicam, quam Pontici spadones, et Mithridaticae ambiebant
0279B catervae, cum eum putarent caeteri scientem pati, indicavit in expeditione commilito, et victorem totius orbis tristi nuntio
consternavit. M. Cato Censorius habuit uxorem Actoriam Paulam, humili loco natam,
0279D Illud
vinolentam Casanatensis non habet: duo alii mss.
violentam legunt, et pro
impotentem vetus editio
mentis impotem.
vinolentam, impotentem, et (quod nemo posset credere) Catoni superbam. Hoc ideo dico, ne quis putet, si pauperem duxerit,
satis se concordiae providisse. Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicae tonant, introeuntem ex more
cubiculum uxor exclusit irata: qui exclusus tacuit, et injuriam suam versu tragico consolatus est.
0279D Mendose erat
Georgias.
Gorgias Rhetor librum pulcherrimum de concordia Graecis tunc inter se dissidentibus recitavit Olympiae. Cui Melanthius inimicus
ejus: Hic nobis, inquit, de concordia praecipit, qui se et
0279C uxorem et ancillam tres in una domo concordare non potuit. Aemulabatur 317 quippe uxor ejus ancillulae pulchritudini,
et castissimum virum quotidianis jurgiis exagitabat. Totae Euripidis Tragoediae in mulieres maledicta sunt. Unde et
0279D Notatum in Andromacha Tragoedia hanc esse sententiam κακῶν γυναικῶν εἴσοδοι μ᾽ ἀπωλέσαν.
Hermione loquitur:
Malarum me mulierum decepere consilia. In Lepti urbe semibarbara, et posita in solitudine, moris est ut nurus altera die socrum ollam mutuam ((
Al. mutuum)) postulet. Cui illa statim negat: ut scias illud verum esse Terentii, quod consulto ambigue extulit:
Quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus.
0279D Refert ex Plutarchi libro de nuptialibus praeceptis Strobaeus Serm. 72: Ὁ Ῥωμαῖος, ὑπὸ τῶν φίλων νουθετούμενος, ὅτι σώφοονα
γυναῖκα καὶ πλουσίαν, καὶ ὡραίαν ἀπεπέμψατο, τὸ καλίδιον αὐτοῖς προτείνας, Καὶ γὰρ τοῦτο, ἔφη, καλὸν ἰδεῖν καὶ καινὸν, ἀλλ᾽
οὐδείς οἶδεν ὅπου με θλίβει.
Legimus quemdam apud Romanos nobilem, cum eum amici arguerent, quare uxorem formosam et castam et divitem repudiasset, protendisse
pedem, et dixisse eis: «Et hic soccus quem cernitis, videtur
0279D vobis novus et elegans: sed nemo scit praeter me ubi me premat.» Scribit Herodotus,
0279D Non septimo, ut notatum est aliis, sed primo
0280D libro, cap. 8, haec scribit Herodotus ex Gygis ore ad Candaulem: Ἅμα δὲ χιθῶνι ἐκδυομένῳ συνεκδύεται καὶ τὴν αἰδῶ γυνή,
Mulier, exuta tunica, verecundiam exuit. S. quoque Cyprianus de disciplina Virginum,
Verecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu vestis honor corporis ac pudor ponitur. Mox plurium numero legitur in Casanatensi
Pasiphaes, Clytemnestras, Eriphylas, etc.
quod mulier cum veste deponat et verecundiam. Et noster Comicus
0280A fortunatum putat, qui uxorem numquam duxerit. Quid referam Pasiphaen, Clytemnestram, et Eriphylam: quarum prima deliciis
diffluens, quippe regis uxor, tauri dicitur expetisse concubitus: altera occidisse virum ob amorem adulteri: tertia prodidisse
Amphiaraum, et saluti viri monile aureum praetulisse. Quidquid Tragoediae tument, et domos, urbes, regnaque subvertit, uxorum
pellicumque contentio est. Armantur parentum in liberos manus: nefandae apponuntur epulae: et propter unius mulierculae raptum,
Europa atque
0280D Mss. cum veteri edit.,
Europae atque Asiae decenalia bella confligunt.
Asia decennali bello confligunt. Quasdam repudiatas, altero nuptiarum die, statim nupsisse legimus. Uterque reprehendendus
maritus, et cui tam cito displicuit, et cui tam cito placuit. Epicurus voluptatis assertor (quamquam
0280B Metrodorus discipulus ejus Leontiam ((
Al. Leontium)) habuerit uxorem) raro dicit sapienti ineunda conjugia, quia multa incommoda admixta sunt nuptiis. Et quomodo divitiae
et honores et corporum sanitates, et caetera quae indifferentia nominamus, nec bona nec mala sunt; sed velut in meditullio
posita, 318 usu et eventu vel bona, vel mala fiunt: ita et uxores sitas in bonorum malorumque confinio. Grave autem esse
viro sapienti venire in dubium, utrum bonam, an malam ducturus sit. Ridicule Chrysippus ducendam uxorem sapienti praecipit,
ne Jovem Gamelium et Genethlium violet. Isto enim modo apud Latinos ducenda uxor non erit, quia Jovem non habent Nuptialem.
Quod si deorum, ut putat ((
Al. putant)), nomina, vitae hominum praejudicant,
0280C offendet ergo Statorem Jovem, qui libenter sederit.
49.
Unde hausit quae de nuptiis dixit. Muliebrium virtutum principatus pudicitia.—Scripserunt Aristoteles et Plutarchus et noster Seneca de matrimonio libros, ex quibus et superiora nonnulla sunt, et ista
quae subjicimus: Amor formae, rationis oblivio est, et insaniae proximus: foedum minimeque conveniens animo sospiti vitium.
Turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit: querulos, iracundos,
temerarios, dure imperiosos, serviliter blandos, omnibus inutiles, ipsi novissime amori facit. Nam cum fruendi cupiditate
insatiabilis flagrat, plura tempora suspicionibus, lacrymis, conquestionibus perdit:
0280D odium sui facit, et ipse
0280D Veronensis et Cisterciensis,
novissime odium est; Casanatens.,
novissimum odium est.
novissime sibi odio est. Tota amoris insectatio apud Platonem (
In Phaedro) exposita est; et omnia ejus incommoda Lysias explicat,
0281A quod non judicio, sed furore ducatur: et maxime uxorum pulchritudini gravissimus custos accubet. Refert praeterea Seneca,
cognovisse se quemdam ornatum hominem, qui exiturus in publicum, fascia uxoris pectus colligabat, et ne puncto quidem horae
praesentia ejus carere poterat: potionemque nullam, nisi alternis ((
Al. alterius)) tactam labris vir et uxor hauriebant: alia deinceps non minus inepta facientes, in quae improvida vis ardentis
affectus erumpebat. Origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis. Nihil autem interest, quam ex honesta causa
quis insaniat. Unde et
0281C Plerique omnes mss.
Sextus. Vid. quae in epist. 133, pag. 124, annotavimus. Concinit ejus sententiae dictum de Othone:
Uxoris moechus coeperat esse suae.
Mox Gravius sic legi mavult:
In alienam quippe uxorem omnis amor turpis; in suam nimius, turpissimus.
Xystus in sententiis: Adulter est, inquit, in 319 suam uxorem amator ardentior. In aliena quippe uxore omnis amor turpis
est, in sua nimius. Sapiens vir
0281B judicio debet amare conjugem, non affectu. Regat ((
Al. reget)) impetus voluptatis, nec praeceps feretur ((
Al. feratur)) in coitum. Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Certe qui dicunt se causa reipublicae, et generis
humani, uxoribus jungi, et liberos tollere, imitentur saltem pecudes, et postquam uxorum venter intumuerit, non perdant filios;
nec amatores uxoribus se exhibeant, sed maritos. Quorumdam matrimonia adulteriis cohaeserunt: et, o rem improbam, iidem
0281C Vetus edit. fortasse verius
iidem illi. Mox in Veronensi et Cisterciensi mss.,
cum primum lenocinium abscessit, timor quod licebat, etc. Casanatensis,
tumor quod licebat; fortasse est emendandum,
tunc
0281D
omne quod, etc.
illis pudicitiam praeceperunt, qui abstulerant. Itaque cito ejusmodi nuptias satietas solvit. Cum primum lenocinium libidinis
abscessit; quod libebat, eviluit.
0281D Alias,
Nam quid ait Seneca? De viris, inquit,
pauperibus dicam, etc. Martianaeus mendose sub ipsa interrogandi nota
Nam quod, ait, etc. Deinde Casanatensis
in omen mariti pro
nomen, etc.
Nam quid, ait Seneca, de viris pauperibus dicam, quorum in nomen mariti, ad eludendas leges quae contra coelibes
0281C latae sunt, pars magna conducitur? Quomodo potest regere mores et praecipere castitatem, et mariti auctoritatem tenere,
qui nupsit? Doctissimi viri
0282A vox est, pudicitiam in primis esse retinendam, qua amissa, omnis virtus ruit. In hac muliebrium virtutum principatus est.
Haec pauperem commendat, divitem extollit, deformem redimit, exornat pulchram: bene meretur de majoribus, quorum sanguinem
furtiva sobole non vitiat: bene de liberis, quibus nec de 320 matre erubescendum, nec de patre dubitandum est: bene in primis
de se, quam a contumelia externi ((
Al. exteri)) corporis vindicat. Captivitatis nulla major calamitas est, quam ad alienam libidinem trahi. Viros consulatus illustrat:
eloquentia in nomen aeternum effert: militaris gloria triumphusque novae gentis consecrat. Multa sunt, quae praeclara ingenia
nobilitent. Mulieris virtus proprie pudicitia est. Haec Lucretiam Bruto aequavit, nescias
0282B an et praetulerit: quoniam Brutus non posse servire a femina didicit. Haec aequavit Corneliam Graccho: haec Porciam alteri
Bruto. Notior est marito suo Tanaquilla. Illum inter multa regum nomina jam abscondit antiquitas. Hanc rara inter feminas
virtus, altius saeculorum omnium memoriae, quam ut excidere possit, infixit. Imitentur ergo nuptae
0282C Mss.
Theanum: sed θεάνω Graece indeclinabiliter. De ipsa vero sapientissima Pythagorae uxore, deque aliis illustribus feminis, vid. Plutarchum
in fine Γάμικ. Poliaenum lib. II Stratag. pro
Cleobulina mendose in Chronico est
Deubulina.
Theano, Cleobulinam, Gorgunten, Timocliam, Claudias, atque Cornelias; et cum Apostolum malis mulieribus digamiam viderint
ignoscentem, legant antequam religio nostra fulgeret in mundo, unicubas semper habuisse inter matronas decus; per illas Fortunae
muliebri sacra fieri solitum: nullum sacerdotem digamum, nullum
0282C Casanatensis
nullam Sacerdotem bigamam. De Hierophantis et cicutae sorbitione, immo verius admotione masculis partibus vid. Origenem lib. VII, contra Celsum. Caeterum
ex Tertulliano, ex quo pleraque alia Hieronymus mutuatus est, hanc quoque expressit periodum, ubi de Monogamia, cap. ultimo,
Fortunae, inquit,
muliebri coronam non imponit,
0282D
nisi univira . . . . Pontifex Maximus, et Flaminica nubunt semel, etc. Porro Flaminem innui Dialem a Hieronymo intellige, ut notum ex A. Gellio lib. X, c. 15, ubi plures Flaminicas Diales
leges commemorat.
Flaminem bimaritum: Hierophantas quoque Atheniensium usque hodie cicutae
0282C sorbitione castrari, et postquam in pontificatum fuerint allecti, viros esse desinere.