Liber Secundus.
0281D 321 1.
Secunda propositio Joviniani.—Secunda propositio est, eos qui fuerint baptizati, a diabolo non posse tentari. Et ne hoc stulte dicere videretur, adjecit:
«Quicumque autem tentati fuerint, ostendi ((
Al. ostendit)) eos aqua tantum, et non spiritu baptizatos, quod in Simone Mago legimus. Unde et Joannes dicit:
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest
0282D
peccare, quia ex Deo natus est.
Et in hoc manifesti fiunt ((Mss. sunt)) filii Dei, et filii diaboli (I Joan. III, 9) . Et in fine Epistolae:
Omnis qui natus est ex Deo non peccat; sed generatio Dei conservat eum; et malignus non tangit eum (I Joan. V, 18) .
2.
Hieronymus. Peccatum fugat Christum et inducit diabolum.—Revera fortis objectio, et quae indissolubilis permaneret, nisi ipsius Joannis testimonio
0283A solveretur. Statim enim intulit:
Filioli, custodite vos a simulacris (I Joan. V, 21) . Si omnis qui natus est ex Deo non peccat, et a diabolo tentari non potest, quomodo praecipit ut caveant
ne tententur? Et in eadem rursus Epistola:
Si dixerimus, quia ((Al.
quoniam)) peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et
justus est, ut remittat nobis peccata, et mundet
((Al.
emundet)) nos ab omni iniquitate. Si dixerimus, quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis (I Joan. I, 8 seqq.) . Existimo ((
Al. aestimo)) quod Joannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum a diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur,
et sperat remissionem, post baptisma, peccatorum: et Jovinianus
0283B meus dicit:
Ne tangas me, quoniam mundus sum (Isai. LXV, juxta LXX) . Quid ergo? contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem quippe loco cur hoc dixerit, statim
edisserit:
Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis.
Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quod cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est. Qui autem servat verbum ejus,
vere in hoc charitas Dei perfecta est.
In hoc scimus, 322
quoniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 1 seqq.) .
0283C Propterea, inquit, scribo vobis, filioli mei:
Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, ut non peccetis, et tamdiu sciatis vos in generatione Domini permanere, quamdiu non peccaveritis. Immo qui in generatione
Domini perseverant, peccare non possunt.
Quae enim communicatio luci et tenebris? Christo et Belial (II Cor. VI, 14) ? Quomodo dies et nox misceri nequeunt: sic nec justitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus
et Antichristus. Si susceperimus Christum in hospitio nostri pectoris ((
Al. corporis)), illico fugamus ((
Al. fugabimus)) diabolum. Si peccaverimus, et per peccati januam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedet. Unde et
David post peccatum:
Redde mihi, ait,
laetitiam salutaris tui (Ps. L, 14) : scilicet quam peccando amiserat.
0283D
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est (Joan. II, 4) . Christus veritas appellatur:
0283D Addit vetus editio
immo est. In subsequenti Joannis versiculo voces
et vita ex mss. omnibus et Victorio supplevimus. Leviora alia nonnulla supra atque infra emendamus.
Ego sum, inquit,
via et vita et veritas (Joan. XIV, 6) . Frustra nobis in eo plaudimus ((
Al. applaudimus)), cujus mandata non facimus. Scienti bonum, et non facienti illud, peccatum est.
Quomodo corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est. Nec grande putemus
0284A unum Deum nosse, cum et daemones credant et contremiscant.
Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. I, 6) . Eligat adversarius e duobus quod vult: optionem ei ((
Al. enim)) damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem
virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus
est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non remaledixit (I Petr. II, 22) , et tamquam agnus coram tondente sic non
aperuit os suum (Isai. LIII, 9) : ad quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil: qui cum peccatum non fecisset,
pro nobis peccatum eum fecit Deus (I Joan. III, 5) . Nos autem
0284B juxta Epistolam Jacobi,
multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec 323
si unius quidem diei fuerit vita ejus (Jacob. III, 2) :
Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis? Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis
Adam
(Prov. XX, 9) . Unde et David:
Ecce, ait,
in inquitatibus conceptus sum, et in delictis
0283D Duo mss.
peperit me, sed Graecus ἐκίσσησέ με. Paulo post Casanatensis
et exsecratum est vestimentum
0284D
meum, absque
me.
concepit me mater mea (Psal. L, 7) . Et beatus Job:
Si fuero justus, os meum impia loquetur; et si sine crimine, pravus inveniar. Et si purificatus in nive et lotus mundis manibus,
satis me sorde tinxisti, et exsecratum est me vestimentum meum
(Job. XIV, juxta LXX, et IX) . Verum ne penitus desperemus, arbitrantes nos post peccata baptismi non posse salvari, statim
hoc ipsum temperat:
Et si quis peccavit, advocatum
0284C
habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed
etiam pro totius mundi
(I Joan. II, 1) . Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et advocatum pro delictis eorum Dominum pollicetur. Nec dicit:
Si quid peccaveritis, advocatum habetis apud Patrem Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis vestris; ne eos diceres,
non plena fide baptisma consecutos: sed
Advocatum, inquit,
habemus
0284D Verba
apud Patrem Martianaeus omiserat: tum Casanatensis
pro Joannis, illorumque peccatis, quibus scribit; sed etiam, etc. Victorius maluit
aliorumque tantum.
apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; et non solum pro Joannis, illorumque peccatis; sed etiam pro totius mundi. In toto autem mundo et Apostoli sunt omnesque
credentes. Ex quibus liquido comprobatur, post baptisma posse peccari. Frustra enim habemus
0284D advocatum Jesum Christum, si peccari non potest.
3.
Error Montani et Novati damnatur. Liberi arbitrii sumus conditi. Nova imperitiae factio.—Petrus Apostolus, ad quem dictum fuerat:
Qui lotus est, non necesse habet ut iterum lavet (Joan. XIII, 10) ; et,
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) : ab ancilla perterritus negat. Et ipse Dominus:
Simon, Simon, ecce, inquit,
0285A
Satanas postulavit vos, ut cribraret sicut ((Al.
quasi)) triticum. Ego autem rogavi pro te, ne ((Al.
ut non)) deficeret fides tua (Matth. XVI, 26) . Et in eodem loco:
Vigilate et orate, ne intretis in tentationem: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Quod si ante crucem dictum responderis, certe post crucem in Oratione Dominica dicimus: 324
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos
a malo
(Matth. VI, 12) . Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, quae in baptismate jam dimissa sunt?
Quid oramus ne intremus in tentationem, et ut liberemur a malo, si diabolus tentare non potest jam baptizatos? Aliud autem
est, si ad catechumenos haec oratio pertinet, et non convenit
0285B fidelibus et Christianis. Paulus electionis vas castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans, ipse
reprobus inveniatur (I Cor. IX) :
Et datus est mihi, inquit,
0285D Vetustiores duo mss. non habent verba
stimulus carnis, quae sunt equidem hodienum etiam in Graeco textu, σκόλοψ τῇ σαρκὶ; sed olim a quibusdam exemplaribus abfuisse, indicio est
vetus Aethiopica versio, quae illa non agnoscit. In subsequenti versiculo mss. omnes habent
ne forte sicut serpens, etc. Graec. μή πως: rursus
ita desideratur. Denique inferius verba
si quid donavi non agnoscunt, eadem versione Aethiopica suffragante.
stimulus carnis, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7) . Et ad Corinthios:
Timeo, inquit,
ne sicut serpens decepit Evam in astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3) . Et alibi:
Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi, ut non circumveniamur
a Satana. Non enim ejus ignoramus astutias
(II Cor. II, 10, 11) . Et rursum:
Tentatio
vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non dimittet vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum
tentatione
0285D Veronensis ms.,
et eventum. Gr. ἔκβασιν: paulo post, illud
revertimini desideratur, quemadmodum et infra verbum
concupiscit, cum sequenti
enim, quae in nullis Hieronymianis exemplaribus inveniuntur.
etiam proventum,
0285C
ut possitis sustinere (I Cor. X, 13) . Et,
Qui sibi videtur stare, videat ne cadat. Et ad Galatas (Galat. V, 7) ;
Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Et alibi:
Voluimus ((Al.
volumus)) venire ad vos: ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas (I Thess. II, 18) . Et ad maritos:
Et iterum revertimini ad idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram (I Cor. VII, 5) . Et rursum:
Dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus
carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis illa faciatis
(Gal. V, 16, 17) . Ex utroque compacti, necesse est, ut utriusque contra se substantiae bella patiamur. Et ad Ephesios:
Non est nobis pugna ((Al.
colluctatio)) adversus
0285D
carnem et sanguinem, sed adversus
0286D Antea erat
principes, renuentibus mss. Mox Casanatensis,
et dormientes esse post baptisma.
principatus, et potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI,
0286A 12) . Et existimat aliquis securos, et dormientes 325 nos esse debere post baptismum? Necnon ad Hebraeos:
Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti,
gustaveruntque nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi futuri, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam,
rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes
(Hebr. VI, 4 et seqq.) . Certe eos qui illuminati sunt, et gustaverunt
0286D Amovimus hinc
Dei nomen ex fide cod. Veronensis et Victorii auctoritate.
donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque bonum Dei verbum, negare non possumus baptizatos.
Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit,
Et prolapsi sunt? Verum ne Montanus, et Novatus hic rideant, qui contendunt
0286B non posse renovari per poenitentiam eos qui crucifixerunt sibimet Filium Dei, et ostentui habuerunt; consequenter hunc errorem
solvit, et ait:
Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus est Deus, ut
obliviscatur
0286D Martian. post Erasm. addunt hic
boni contra mss. fidem, ipsamque Victorii emendationem.
operis vestri, et dictionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis (Hebr. IX, 10) . Et revera grandis injustitia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Ita locutus
sum, inquit Apostolus, ut vos a peccatis retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Caeterum confido de vobis, dilectissimi,
meliora et viciniora saluti. Neque enim justitiae Dei est, ut obliviscatur bonorum operum, et ministerii quod propter nomen
ejus exhibuistis, et exhibetis
0286C in sanctos, et tantum meminerit peccatorum. Sed et apostolus Jacobus sciens baptizatos posse tentari, et propria corruere
voluntate:
Beatus, ait,
vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. I, 12) . Ac ne putaremus secundum illud Geneseos, ubi scribitur Abraham a Deo fuisse tentatum, nos quoque tentari
a Deo (Genes. XXII) :
Nemo, inquit,
cum tentatur, dicat, quoniam a Deo
0286D Casanatensis cum Vulgata
tentatur.
tentor. Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus
et illectus. Dehinc concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum autem cum consummatum
326
fuerit, generat mortem (Jacob. I, 13 et seqq.) . Liberi arbitrii nos condidit
0286D Deus, nec ad virtutes, nec ad vitia necessitate trahimur. Alioquin
0286D
Ubi necessitas, nec corona est. Falso addiderunt libri ante nos,
nec damnatio, etc. S. Germani codex ms. legit interrogative.
Alioquin ubi necessitas, ubi corona est? Martian. —Nescio an verius addunt veteres editi
nec damnatio.
ubi necessitas, nec corona est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus, non est
0287A enim volentis, neque currentis, sed miserentis et
0287D
Adjuvantis Dei, ut pervenire. Eamdem sententiam legimus initio Prologi sancti Patris nostri Benedicti in Regulam suam:
In primis, inquit,
ut quidquam agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas. Hic in bonis operibus perfector est Deus. Videant nunc Theologi nostri, ne sanctorum verba detorqueant in proprios sensus;
sed pura ac simplice fide interpretentur, non declinantes neque ad dexteram, neque ad sinistram. Martian.
adjuvantis Dei, ut pervenire valeamus ad calcem: sic in malis atque peccatis, semina nostra sunt incentiva, et perfectio
diaboli. Cum viderit nos super fundamentum Christi aedificare ((
Al. aedificasse)) fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. Aedificemus ergo aurum, argentum, lapides pretiosos, et tentare
non audebit: quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet quippe leo in insidiis et in occultis, ut interficiat
innocentem.
Et vasa figuli probat fornax, homines autem justos
0288D Veronensis cum vet. edit.
ut in occultis interficiat. Paulo post alii mss.
tentatio et tribulationes.
tentatio tribulationis. Et in alio loco scribitur:
Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara te ad tentationem (Eccli. XXVII, 6; II, 1) . Rursum idem Jacobus loquitur:
Estote factores verbi, et non auditores tantum. Si quis auditor est
0287B
0288D Martian. post Erasm. omittunt hic
verbi.
verbi, et non factor, iste similis est viro, qui considerat vultum nativitatis suae in speculo.
Consideravit illud, et statim recedens oblitus est, qualis sit (Jacob. I, 22 et seqq.) . Frustra monuit, ut jungerent opera fidei, si post baptisma peccare non poterant.
Qui totam legem, inquit,
servaverit, et peccaverit in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10) . Quis nostrum absque peccato?
Conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 12) . Petrus quoque, (II Pet. II, 9) ,
Novit, inquit,
Dominus pios de tentatione eripere ((Al.
eruere)). Et de falsis doctoribus:
Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. Superba ((Al.
Superbia)) enim vanitatis loquentes pelliciunt ((Al.
pellicit)) in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum
0287C
effugerant, et ad errorem reversi sunt (Ibid. XVII, 18) . Nonne tibi videtur, pinxisse sermo Apostolicus novam imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes
scientiae,
0288D Victorius,
qui aquam non habent doctrinarum.
quia quem non habent, doctrinarum promittunt imbrem, velut nubes propheticae, ad quas perveniat veritas Dei, et turbinibus
exagitantur daemonum atque vitiorum. Loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est:
Immundus est autem apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Proverb. XVI, juxta LXX) . Ut qui paululum refugerant a peccatis, ad suum 327 revertantur errorem; et suadent in luxuria,
ciborum carnisque
0288D Mss. omnes
deliciis. Mox pro
pravos, olim
parvos erat. Gravius legendum suspicatur
patruos, erat enim antea
Sapienter prudentes.
delicias. Quis enim non libenter audiat ((
Al. audient)): Manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? Sapientes et prudentes, pravos vocant: eos vero qui
0287D dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. Joannes Apostolus, immo in Joanne Salvator scribens Angelo Ephesi Ecclesiae:
Scio, inquit,
opera tua, et laborem et patientiam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: sed habeo adversus te,
quod charitatem tuam primam reliquisti.
Memor esto
0288A
unde cecideris, et age poenitentiam; et prima opera fac. Sin autem, veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco, nisi
poenitentiam egeris
(Apoc. II, 2 et seqq.) . Similiter et caeteras Ecclesias, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam
ad poenitentiam provocat, et nisi revertantur ad opera pristina, comminatur. Et in Sardis paucos habere se dicit, qui non
coinquinaverunt ((
Al. coinquinaverint)) vestimenta sua; et ambulaturi sunt ((
Al. sint)) cum eo in albis, quia digni sunt. Cui autem dicit ((
Al. scribit)):
Memento unde cecideris. Et, Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini. Et,
Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae. Et,
In mente habe, qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age, et reliqua utique ei dicit
0288B qui credidit, et baptizatus est, et stans quondam, corruit per delictum.
4.
Omnes retro sancti ejusdem meriti, cujus nunc Christiani. Salomon amore mulierum a Deo discessit. Jesus Josedech typus Salvatoris.
Angeli possunt recipere peccatum.
—Paulisper de veteri Testamento exempla distuleram; quia solent ubicumque contra eos facit, dicere,
Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth. II) . Caeterum quis ignorat sub altera ((
Al. alta)) dispensatione Dei, omnes retro sanctos ejusdem fuisse meriti, cujus nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit
in conjugio; sic nunc virgines placent in perpetua castitate. Servivit ille legi et tempori suo;
0288D Casanatensis cum Veronensi,
serviamus et nos legi et tempori nostro.
serviamus et nos Evangelio et tempori nostro, in quos fines saeculorum decurrerunt
0288C (I Cor. X,) . David electus secundum cor Domini (I Reg. XIII) , qui omnes ejus fecerat voluntates, et qui in quodam Psalmo
dixerat:
Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et
tenta me, ure renes
328
meos, et cor meum (Ps. XXV, I, 2) , postea tentatur a diabolo, et post peccatum poenitens loquitur:
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1) . Magnum peccatum magna deleri vult misericordia. Salomon, amabilis Domini, et cui bis Deus fuerat revelatus;
quia amator mulierum fuit, a Dei amore discessit. Manassen impiissimum regem post captivitatem Babylonicam, in pristinam dignitatem
Liber Dierum (
Paralipomena) restitutum refert. Et Josias
0288D vir sanctus, in campo Magedo ab Aegyptio rege confoditur. Jesus quoque filius Josedech, sacerdos magnus, quamquam in typo
praecesserit Salvatoris, qui nostra peccata portavit, et alienigenam sibi ex gentibus Ecclesiam copulavit, tamen secundum
litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus
0289A a dextris ejus; et candida illi vestimenta deinceps redduntur. Superfluum est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam
contradictionis offenderint Deum, et terram repromissionis non intraverint: cum beatus Job Angelos quoque et omnem creaturam
peccare posse commemoret, dicens:
Quid enim, numquid homo
0289D Veronensis
coram Domino mundus est, aut ab operibus, etc.
coram Deo mundus est? Aut in operibus suis sine macula vir? Si contra servos suos non credit: et adversum Angelos suos pravum
quid reperit; quanto magis habitantes in domibus luteis
(Job. IV, 17 et seqq.) , de quibus et nos ex eodem luto sumus!
Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1) . Et cecidit Lucifer, qui mittebat ad universas nationes. Et ille qui in paradiso deliciarum inter duodecim
nutritus est lapides, vulneratus a monte Domini,
0289B ad inferna descendit. Unde et Salvator in Evangelio:
Videbam, inquit,
Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18) . Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? Si in coelo ruinae, quanto magis in terra?
Et tamen cum ceciderit Lucifer (immo post casum coluber antiquus),
virtus ejus
0289D Ms.
in lumbis est pro
ejus.
in lumbis ejus, et potestas ejus super umbilicum ventris. Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit juxta juncum et calamum
et caricem. Ipse est rex omnium, quae in aquis sunt
(Job. XL et seqq.) : ubi scilicet voluptas et luxuria, et propago, et irrigatio nuptiarum.
Quis
enim denudabit faciem vestitus 329
ejus? Et portas vultus ejus quis aperiet? Saginantur in eo nationes
0289D Expungo hic vocem
Aethiopum: quam subdunt hucusque editi; in mss. vero nullis, neque veteri editione invenitur, eamque nec Hebraeus textus, nec versio
ulla recipit; immo ne illa quidem antiqua, quam cum obelis, et asteriscis Hieronymus edidit, et quam operae pretium erit conferre
cum hisce ex Graeco testimoniis. Mox gravius pro
datus sit, legit,
dandus est.
,
et partiuntur eum Phoenicum gentes (Job. XLI) . Ac ne forsitan tacite legentis
0289C cogitatio putaret, eas tantum Phoenicum gentes et populus Aehiopum significari, quibus draco in escam datus sit, statim
de his qui per mare hujus saeculi transeunt ((
Al. transierunt)), et ad portum salutis pervenire festinant, dicitur:
0289D
Et in navibus piscatorum. Ex hoc loco, quem replicat consequenter Hieronymus, scire possumus quanta fuerint praetermissa in libro Job juxta Septuaginta,
si consulamus tomum primum editionis nostrae,
0290D id est, divinam bibliothecam S. Hieronymi, ubi suo loco editus est liber Job cum asteriscis et obelis. Martian.
Et in navibus piscatorum caput ejus stat sicut incus ((Al.
incudo)) infatigabilis: reputat ferrum ut paleas, et sicut lignum putre (Al.
putridum) aes. Et omne aurum maris sub eo, sicut lutum. Fervescere facit abyssum, sicut vas aeneum: aestimat mare sicut
0290D Graece est ἐξάλειπτρον, quod est unguentarium vas, testibus Polluce, et Suida: quemadmodum et alii Interpretes atque ipse
innuit Hieronymus in versione ex Hebraeo. Sed vetus Latinus interpres facili oculorum lapsu legit, ἐξάλειπτον, ab ἐξάλειφω,
deletum.
deletum, et tartarum abyssi ut captivum. Omne altum videt (Joan. XL, fine; et XLI, 5) . Et arbitratur Jovinianus meus facile sibi eum posse succumbere. Quid loquar de sanctis viris
et de Angelis, qui cum creaturae Dei sint, possunt utique recipere peccatum? Filium Dei tentare ausus
0289D est, et prima ejus et secunda sententia repercussus,
0290A nihilominus caput levat, et tertio vulneratus, usque ad tempus recedit, differens magis tentationem, quam auferens: et nos
nobis blandimur de baptismate: quod sicut priora peccata dimittit, sic in futurum servare non potest, nisi baptizati omni
custodia servaverint cor suum.
5.
Tertia quaestio.—Tandem pervenimus ad cibos, et tertiae quaestionis nobis opponitur difficultas: «Ad hoc creata esse omnia, ut usui mortalium
deservirent. Et quomodo homo, rationale animal, quasi quidam habitator et possessor mundi, Deo subjacet, et suum veneratur
Auctorem, ita cuncta animantia, aut in cibos hominum, aut in vestitum, aut ad scindendam terram, aut ad subvectionem frugum,
0290D Casanatensis
et ipsius hominis. Mox recolendus Hieronymus noster in c. I Isaiae; Lactantius libro II, c. 11:
Ut in excolenda terra juvarent, jumenta sunt dicta. Vide Columellam initio libri VI.
aut ipsius hominis esse creata: unde et jumenta
0290B ab eo quod juvent, appellentur.
Quid est, ait David,
homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti ((Al. minorasti)) eum paulo minus ab Angelis,
gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves
330
et boves universas ((Al. universa)),
insuper et pecora campi, Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 5 et seq.) . Esto, inquit, bos ad arandum, ad sedendum equus, canis ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanitia
conditae sint. Quis usus porcorum, absque esu carnium? quid capreae, cervuli ((
Al. cervi)), damulae, apri, lepores, et hujusmodi venatio? quid anseres silvestres et domestici? quid anates, quid ficedulae?
quid attagen? quid fulica?
0290C quid turdus? Cur in domibus gallina discurrit? Si non comeduntur, haec omnia frustra a Deo creata sunt. Verum quid opus
est argumentis cum manifestissime Scriptura doceat (Gen. 9) , omne quod movetur, sicut olera herbarum, data nobis in escam:
et Apostolus clamitet:
Omnia munda mundis, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (Rom. XIV, 20) : et venturos in novissimo, qui prohibeant nubere, et vesci cibis, quos Deus creavit ad utendum (I Tim.
IV) . Ipse Dominus vini potator et vorator a Pharisaeis appellatur, et publicanorum conviva et peccatorum: Zachaei prandium
non recusans, vadens ad nuptiarum epulas. Porro aliud est, si stulta contentione dicitis, eum isse ad
0290D Fecimus
prandium pro eo quod erat antea
nuptias, urgentibus mss. ad unum omnibus.
prandium jejunaturum, et impostorum more dixisse: Hoc comedo,
0290D illud non comedo: nolo vinum bibere, quod
0291A ex aquis creavi. In typo sanguinis sui non obtulit aquam, sed vinum. Post resurrectionem piscem et favum comedit, non
0291C
Non sesama, nuces, etc. Codices mss. legunt
sisima, vel
sisama. Sesama fem. pro genere Indici frumenti accipitur apud Plinium lib. XVIII, cap. 10:
Aestiva frumenta diximus, sesamam, milium, panicium. Sesamum vere genere neutro, et sesama in plurali saepius apud Columellam inter legumina recensentur, ut lib. II, cap. 7 et
cap. 10. Et re vera
sesama in Vasconia nostra sunt ipsa legumina, quae
pisa alibi, in patria autem mea
seses dicuntur, quasi dicas
sesames; nam lingua nostra Vasconica gaudet monosyllabis et vocibus contractis Latinis, sicut
panem appellamus
pan, et unum canem dicimus
un can. Similiter arborem
sambucum, contracte vocamus
sauc. Jam quod spectat nomen sequens
sorbitiunculas, nolim definire an fuerint
legana vel
placentae Scripturae sacrae II Reg. 13, an minora sorba, de quibus Martialis lib. XIII:
Sorba sumus, molles nimium durantia ventres.
Martian. —Vetus editio
caricas, mss. promiscue
sisama
0291D et
sesama. In fine addit Casanatensis
exspectat, quemadmodum infra habetur.
sesama, nuces et sorbitiunculas. Petrus Apostolus non exspectat stellam more judaico, sed hora sexta in solarium pransurus
ascendit. Paulus in navi panem frangit, non caricas. Timotheo dolenti stomachum, vinum suadet bibere, non piracium. De ciborum
sibi placent abstinentia, quasi non et superstitio Gentilium
0291D Falso et contra mss. quoque fidem hactenus obtinuit
Cossum pro
Castum, quam lectionem Martianaeus dum explicare conatus est, novo errore cumulavit. Cossos vermiculos roboribus innascentes indicari
ait, quos ipse infra Hieronymus describit, et ξυλοφάγους appellat, eosque in Ponto, ac Phrygia, comedere luxuriam esse tradit:
et Plinius quoque lib. XVII, cap. 24:
Luxuria, inquit,
Cossos roborum delicatiores adhibere in cibo. Sed minime ista ad rem sunt, neque aliquid cum Cybeles Isidisque mysteriis Cossi vermiculi habent, eoque ipso sensu
Cossum observare, nihil est. Contra
Castum Isidis et Cybeles veteres nonnulli memorant. Tertullianus de Jejuniis adversus Psychicos, cap. 16:
In nostris Xerophagiis blasphemias ingerens, Casto Isidis et Cybeles eos adaequas. Arnobius lib. V:
Quid temperatis ab alimonio
0292C
panis, cui rei nomen dedistis Castus. Paria his habet incertus Auctor apud Suidam in voce Μητρῳακαὶ, quas καστείας vocat: Τὰς δὲ Μητρῳακὰς παρὰ Ῥωμαίοις ἢ καὶ
πρότερον παρὰ Φρυξὶ, σπουδασθείσας καστείας ἑκάστου μηνὸς ἥγνευε.
Matrales (Matris Deum)
Castimonias, quae a Romanis, et ante hos a Phrygibus observabantur, singulis sibi mensibus indicebat. Porro sunt qui rem castam interpretentur, alii expiationem; malim ego abstinentiae ritum in cibis intelligi. Id certe innuunt
laudata Tertulliani atque Arnobii testimonia, quibus concinere illud puto ipsius Hieronymi epist. 107, ad Laetam, num. 10:
Cultores Isidis et Cybeles gulosa abstinentia Phasides aves, ac fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Nimirum pane abstinebant. Luculentissime vero infra hoc ipso in libro,
Quomodo, inquit,
Virginitati verae non praejudicat imitatio virginum Diaboli, ita nec veris jejuniis Castum (erat hic quoque
Cassorum) Isidis et Cybeles, et quorumdam ciborum in aeternum abstinentia, maxime cum apud illos jejunium
0292D
panis, sagina carnium compensetur, Vid. quae ibi insuper annotamus.—
Cossum matris. Cossi vermiculi dicuntur, qui roboribus innascuntur. Hos olim in deliciis habitos testatur Plinius. In Ponto et Phrygia eos
comedisse, luxuria erat, ut observat infra Hieronymus. Ab his vermiculis sacerdotes Cybelis matris deum abstinebant ridicula
superstitione, quasi illi essent sacri. Martian.
Castum Matris Deum observet et Isidis.»
6.
Hieronymus. Physici qui prosa et versibus scripserunt. Nostra religio erudit sapientiae sectationem. Epicuri sententia damnata.—Sequar ergo vestigia propositionis 331 expositae: et antequam ad Scripturas veniam, doceamque ex eis Deo grata jejunia,
et acceptabilem continentiam, argumentis philosophorum
0291B argumenta componam; et probabo, non Empedoclis et Pythagorae nos dogma sectari, qui propter μετεμψύχωσιν, omne quod movetur
et vivit, edendum non putant; et ejusdem criminis reos arbitrantur, qui abietem quercumque succiderint, cujus parricidae sunt
et venefici: sed venerari conditorem nostrum, qui in usus hominum cuncta creavit ((
Al. generavit)). Et quomodo bos ad arandum, equus ad sedendum, canes ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sunt:
ita sues et cervos, et capreas et lepores,
0292D Cisterciens. cum Casanatensi ms.
Et caetera hujusmodi non statim ad comedendum, etc.
et caetera: sed illa non statim ad comedendum creata esse, sed in alios usus hominum. Si enim omne quod movetur
0292A et vivit, ad vescendum factum est, et praeparatum gulae, respondeant mihi, cur elephanti, cur leones, ursi, leopardi, lupi:
cur viperae, scorpii, cimices, culices, pulicesque: cur vultur, aquila, corvus, accipiter: cur ceti, delphines, phocae, minutaeque
cochleolae conditae sint? Quis nostrum leonem, quis viperam, quis vulturem, quis ciconiam, quis milvum, quis reptantes in
littoribus vermiculos umquam comedit ((
Al. comederit))? Sicut igitur haec proprios usus habent, ita possumus dicere et caeteras bestias, pisces,
0292D Vocem
aves ex omnibus mss. et veteri editione suffecimus.
aves non ad esum, sed ad medicinam creatas. Denique carnes viperae, unde theriaca conficitur, quantis rebus aptae sint, norunt
medici. Segmenta eboris in medelas
0292D Alias erat
aurium pro
varias. Mox
Aquilae pro
Hyaenae, quod Gravius probat. Vide Plinium lib. XXIX, c. 6; Dioscoridem quoque, et Galenum in ἁπλοῖς, id est simplicium medicamentorum
natura, e quibus isthaec omnia ferme delibantur.
varias assumuntur. Fel hyaenae oculorum restituit claritatem, et stercus ejus et canum putrida curat vulnera. Et (quod forsitan
0292B legenti mirum sit) hominis fimus quantis curationibus proficiat, Galenus ἐν ἁπλοῖς docet. Aiunt 332 physici, quod pellis
colubri, qua exuitur, decocta in oleo, mire dolorem aurium mitiget. Quid ita inutile videtur nescientibus ut cimices? Si sanguisuga
faucibus haeserit, fumo ejus excepto, statim evomitur: et difficultas urinae hujus appositione laxatur. Porcorum autem, et
anserum, et gallinarum, phasianorumque adipes quid commodi habeant, omnes medicorum declarant libri: quos ((
Al. quod)) si legeris, videbis, tot curationes esse in vulture, quot membra sunt. Pavi fimus podagrae fervorem mitigat. Grues
((
Al. gruis)), ciconiae, fel aquilae, sanguis accipitris,
0293A struthiocamelus, ranae, chamaeleontes, hirundinis stercus, et carnes, quibus morbis aptae sint, dicerem, si mihi propositum
esset de medela corporum disputare. Legat qui vult Aristotelem et Theophrastum prosa, Marcellum Sidetem,
0293C
Et nostrum Flavium. De eodem Flavio haec habet libro Virorum illustrium in Firmiano:
Firmianus qui et Lactantius . . . . . sub Diocletiano principe accitus cum Flavio Grammatico, cujus de medicinalibus versu
compositi exstant libri,
etc. Martian. —Grammaticum intellige,
cujus de medicinalibus versu compositos
0293D
exstare libros ipse testatur in Catalogo, c. 80. Sunt qui hunc eumdem esse putent cum Flavio Capro; alii, sed perperam,
Fannium pro
Flavium legunt; Casanatensis
Flavum.
et nostrum Flavium hexametris versibus disserentes: Plinium quoque Secundum, et Dioscoridem, et caeteros tam physicos quam
medicos, qui nullam herbam, nullum lapidem, nullum animal tam reptile, quam volatile, et natatile, non ad suae artis utilitatem
referunt. Igitur cum mihi dixeris, cur porcus creatus est? statim tibi respondebo, puerorum more certantium, cur viperae,
cur scorpii? Nec Deum superfluorum judicabis artificem, quia plurimae et bestiae et volucres sunt, quas tuae fauces recusent.
Sed ne
0293B contentiosum hoc, et pugnax magis videatur esse quam verum, audi idcirco sues, et apros, et cervos, et reliquas animantes
creatas, ut milites, et athletae,
0293D
Nautae, rhetores. Foedum errorem putat Marianus legere,
nautae, rhetores; pro rhetoribus tribuens
sectores. Gravius autem in notis suis ad hunc locum, ita disserere voluit:
nautae, rhetores, etc. Ingens mendum, inquit, quod irrepsit in exemplaria, corrige legens:
vectores. Ita quoque lege lib. II in Pelagianos:
Loquuntur nautae atque vectores, in Ezech. XVII; hos duos similiter conjungit et in Matth. XIV, etc. At pace Mariani et Gravii liceat nobis codicum mss. auctoritati
inhaerere, ac lectionem Erasmi defendere, cum illam retinendam doceat contextus ipse Hieronymianus. Dicit sanctus Doctor sues,
et apros, et cervos, etc., creatos esse, ut milites, et athletae, nautae et rhetores, metallorumque fossores haberent cibos:
postea addit, quod cuilibet convenit,
qui portant
0294C
arma, id est, milites:
qui pugnis et calcibus sua corpora debilitant: hi sunt athletae:
qui remos trahunt, id est, nautae:
quorum latera ad clamandum dicendumque sunt valida, id est, rhetorum:
qui subvertunt montes, hoc est, metallorum fossores. Subjungit idem Hieronymus:
Caeterum nostra religio, non πύκτην,
non
0294D
athletam, non nautas, non milites, non fossores; sed sapientiae erudit sectatorem, etc. Certe si antea legisset
sectores aut vectores, hic diceret:
nostra religio non erudit vectores aut
sectores: sed quia Christianos erudit
rhetores et oratores, hanc vocem omisit, caetera abjiciens nomina. Retinendum itaque verbum
Rhetores; id enim praeter jam dicta, suadet Cicer. de Senectute:
Legem Voconiam, inquit,
magna voce et bonis
lateribus suasissem. Ibidem haec definite loquitur:
Etsi enim munus non ingenii solum, sed laterum etiam et virium. Valida proinde latera ad clamandum dicendumque, non sectoribus, aut vectoribus, sed Rhetoribus et oratoribus tribuere necesse
sit. Martian.
nautae, rhetores, metallorumque fossores, et caeteri duro operi mancipati, haberent cibos, quibus fortitudo corporum necessaria
est: qui portant arma et cibaria: qui pugnis et calcibus sua invicem membra debilitant, qui remos 333 trahunt, quorum latera
ad clamandum dicendumque sunt valida: qui subvertunt montes, et sub
0294D In Casanatensi et veteri editione
sub divo, lege
sub dio.
sudo et imbribus dormiunt. Caeterum nostra Religio, non πύκτην, non athletam, non nautas, non milites, non fossores; sed
sapientiae erudit sectatorem, qui se Dei cultui dedicavit: et scit cur creatus sit, cur versetur in mundo quo abire festinet.
Unde et Apostolus loquitur:
Quando
0293C
infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10) . Et,
Si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16; et Coloss., III) . Et,
Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Phil. I, 23) . Et,
Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14) . Numquid omnibus praeceptum est, ne duas tunicas habeant: ne cibos in pera, aes in zona, virgam in manu,
0294D Plurium numero mss.
calceamenta. Infra illa,
et da pauperibus, in Casanatensi non habentur.
calceamentum in pedibus? ut vendant universa quae possident, dentque pauperibus, et sequantur
0294A Jesum (Matth. X, et Marc. VI) ? Sed ((
Al. sed de his)) his utique, qui volunt esse perfecti. Alioquin a Joanne Baptista aliud praecipitur militibus, aliud publicanis.
Dominus autem dicit in Evangelio ad eum, qui se jactaverat legis universa complesse:
Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) . Ne grave onus nolenti videretur imponere, in propria audientis voluntate dimisit dicens:
Si vis perfectus esse. Quamobrem et ego tibi dicam: Si vis perfectus esse, bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare. Si vis perfectus
esse, melius est saginare animam, quam corpus. Si autem parvulus es ((
Al. si autem parvulus)) et cocorum jura te delectant, nemo eripit faucibus tuis esculentas dapes.
0294B Manduca et bibe, et si tibi placet, cum Israele lude consurgens, et canito:
Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32) . Manducet et bibat, qui post cibos exspectat interitum; qui cum Epicuro dicit: Post mortem nihil est, et
mors ipsa nihil est. Nos Paulo credimus intonanti:
Esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13) .
7.
Gentium variarum victus. Locustae Joannis Baptistae. Valentis lex de vitulis non comedendis. Variarum gentium mores. Singulae
Aegypti civitates singulas bestias colebant.
—Haec
0294D Mss.
Haec pauca de Scripturis, ut congruere, etc.
autem de Scripturis pauca posuimus, ut congruere nostra cum philosophis doceremus. Caeterum quis ignoret, unamquamque gentem
non communi lege naturae, sed his, quorum apud
0294C se copia est, vesci solitam? Verbi 334 gratia, Arabes et Saraceni, et omnis eremi barbaria, camelorum lacte et carnibus
vivit: quia hujuscemodi animal pro
0294D Iidem mss.
pro tempore, non
temperie.
temperie et sterilitate regionum facile apud eos et gignitur et nutritur. Hi nefas arbitrantur porcorum vesci carnibus. Sues
enim, qui glande, castaneis, radicibus filicum, et hordeo ali solent, aut raro apud eos, aut penitus non inveniuntur: et si
inventi fuerint, alimenta non habent, quae supra
0295A diximus. E regione septentrionales populos, si ad esum asinorum camelorumque compellas,
0295C Supino errore penes Martianaeum erat
simulque pro
simile: quemadmodum mss. et Victorius emendant.
simile putabunt eorum vesci carnibus, ac si lupum comedere cogantur, aut corvum. In Ponto et Phrygia, vermes albos et obesos,
qui nigello capite sunt, et nascuntur in lignorum carie, pro magnis reditibus paterfamilias exigit. Et quomodo apud nos attagen
et ficedula, mullus et scarus in deliciis computantur: ita apud illos ξυλοφάγον ((
Al. ξυλοφαγιον)) comedisse luxuria est. Rursum Orientales et Libyae populos, quia per desertum et calidam eremi vastitatem locustarum
nubes reperiuntur, locustis vesci moris est. Hoc verum esse Joannes quoque Baptista probat. Compelle Phrygem et Ponticum,
ut locustam comedat, nefas putabit. Coge Syrum, Afrum et Arabem
0295B ut vermes Ponticos glutiat, ita eos despiciet, ut muscas,
0295C Alias
millepedias. Est autem
millepeda vermis genus multis innixum pedibus. Paulo post
charitatem alii habent pro
raritatem.
millepedas, et lacertos. Quamquam Syri et crocodilis terrenis, Afri etiam lacertis viridibus vesci soleant. In Aegypto et
Palaestina propter boum raritatem nemo vaccam comedit, taurorumque carnes et boum vitulorumque assumunt in cibis. At in nostra
provincia scelus putant vitulos devorare. Unde et Imperator Valens nuper legem per Orientem dederat, ne quis vitulorum carnibus
vesceretur, utilitati agriculturae providens, et pessimam judaizantis vulgi emendans consuetudinem, pro altilibus et
0295C Sic vocant porculos tenellos, quos et Graeci γαλαθηνοὺς. Vid. Laertium in Pythagora.
lactentibus, vitulos consumentis. Nomades, et Troglodytae, et Scythae, et Hunnorum nova feritas, semicrudis vescuntur carnibus.
Porro Ichthyophagi, gens errans in littore maris Rubri, super petras solis calore ferventes assant pisces, et hoc solo alimento
0295C victitant. Sarmatae, 335 Quadi, Vandali, et innumerabiles aliae gentes, equorum et vulpium carnibus delectantur.
0296A Quid loquar de caeteris nationibus, cum ipse adolescentulus in Gallia
0295C
Viderim Atticolos. Erasmus et Marianus legunt hoc loco,
Scotos gentem Britannicam: omnes autem codices mss. retinent
Atticotos, vel
Aticottos. Qui sint porro
Acticottae, vel
Atticotti, vide apud Buchanan. lib. II Rerum Scoticarum, pag. 17, et in libro de Castrensibus officiis Romanorum per provincias. De
iisdem
Actacotis Marcellinus lib. XXVII:
Actacoti bellicosa hominum natio, et Scoti per diversa vagantes. Ubi
Atticoti distinguuntur a Scotis, sicut in contextu Hieronymiano. Martian. —Ammianus Marcellinus lib. XXVI, c. 4,
Atacottos legit.
Picti, inquit,
Saxonesque,
0295D
et Scoti, et Atacotti Britannos aerumnis vexavere continuis. Vide Hieronymum Epistola 69, numero 3.
Atticotos ((
Al. Scotos)), gentem Britannicam, humanis vesci carnibus: et cum per silvas porcorum greges et armentorum pecudumque reperiant,
pastorum nates et feminarum, et papillas solere abscindere, et has solas ciborum delicias arbitrari? Scotorum natio uxores
proprias non habet: et quasi
0295D Plato enim communes uxores in Republica sua volebat esse. Cato propriam Hortensio commodavit, ut sub prioris libri finem
notatum est.
Platonis politiam legerit, et Catonis sectetur exemplum, nulla apud eos conjux propria est, sed ut cuique libitum fuerit,
pecudum more lasciviunt. Persae, Medi, Indi, et Aethiopes, regna non modica, et Romano
0295D Vocem
regno expungendam contendit vir doctus. Mss. autem
imperio habent pro
regno, idque magis placet. Proditum vero ab aliis quoque auctoribus, quod de Persis, Medis, etc. Hieronymus narrat.
regno paria, cum matribus et aviis, cum filiabus et neptibus copulantur.
0295D Subsequentes historias variarum gentium, quemadmodum et alia non pauca, Hieronymus ex Porphyrii libro περὶ ἀποχῆς ἐμψύχων
mutuatus est,
0296C immo ad verbum pene transtulit. Quaedam modo subnecto, ex quibus S. Doctoris contextus nonnihil expoliri ac restitui potest:
Ἱστοροῦνται γοῦν, inquit ille, Μεσσαγέται καὶ Δέρβικες ἀθλιωτάτους ἡγεῖσθαι τῶν οἰκείων τοὺς αὐτομάτως τελευτήσαντας. Διὸ
καὶ φθάσαντες, καταθύουσι καὶ ἐσθιῶνται τῶν φιλτάτων τοὺς γεγηρακότας· Τηβαρηνοὶ δὲ ζῶντας κατακρημνίζουσιν τοὺς ἐγγυτάτω
γέροντας. Ὑρκάνιοι δὲ καὶ Κάσπιοι, οἱ μὲν οἰωνοῖς καὶ κυσὶν παραβάλλουσι ζῶντας, οἰ δἱ τεθνεῶτας. Σκυθαὶ δὲ συγκατορύττουσιν
ζῶντας καὶ ἐπισφάττουσι ταῖς πυραῖς. οὓς ἠγάπων οἱ τεθνεῶτες μάλιστα. Καὶ Βάκτριοι μέν τοι κυσὶ παραβάλλουσι ζῶντας τοὺς γεγηρακότας·
καὶ τοῦτ᾽ ἐπιχειρήσας καταλῦσαι Στασάνωρ ὁ Αλεξάνδρου ὑπαρχὸς μικροῦ τὴν ἀρχὴν ἀπέβαλεν.
Messagetae et Derbices miserrimos putant, qui aegrotatione moriantur: et parentes, cognatos, propinquos, cum
0296B ad senectam venerint, jugulatos devorant: rectius esse
0296C Casanatensis
rectius esse dicentes, tum alii omnes mss.
consummantur pro
comedantur. Porro de Messagetis, quae Scytharum gens est, eadem fere narrat Sextus Empyricus Pyrrhon. Hypotypos. De Derbicibus Helianus
IV, I, Var. Tertullianus Apologetici
0296D cap. 9:
Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi. Verius contra Marcion. lib. I:
Parentum cadavera cum pecudibus caesa convivio convorant; qui non ita decesserint, ut escatiles fuerint, maledicta mors est.
ducentes, ut a se potius, quam a vermibus comedantur. Tibareni quos dilexerint,
0296D Porphyrius dicit κατακρημνίζουσιν. quod proprie est,
praecipitant, uti etiam ex Theodoreti sermone de Legibus patet.
senes suspendunt in patibulis. Hircani volucribus et canibus semivivos projiciunt: Caspii iisdem bestiis mortuos. Scythae
eos qui a defunctis amati sunt, vivos infodiunt cum ossibus mortuorum. Bactri canibus ad hoc ipsum nutritis, objiciunt senes.
Quod cum Alexandri Praefectus
0296D Falso hactenus obtinuerat in editis libris omnibus.
Nicanor pro
Stasanor, quod nomen mss. duo Veronensis et Cisterciensis praeferunt. Graecus quoque Porphyrii textus Στασάνωρ, atque historiae testimonium
probat.
Stasanor emendare voluisset, pene amisit provinciam. Coge Aegyptium, ut ovium lacte vescatur: impelle, si vales, Pelusioten,
ut manducet cepe. Singulae pene in Aegypto civitates singulas bestias et monstra venerantur: et quodcumque coluerint, hoc
inviolabile et sacrum putant. Unde 336 et urbes quoque apud eos ex animalium vocabulis nuncupantur: Leonto, Cyno, Lyco,
Busyris,
0296C Thmuis, quod interpretatur
hircus. Et ut sciremus quales deos semper Aegyptus recepisset, nuper ab
0297A Hadriani amasio urbs eorum
0297D
Urbs eorum Antinous. De Antinoo vide annotationes nostras t. III edit. nostrae in c. II Isaiae. Martian. —Antea erat
Antinois. Sed
Antinous, ut in mss. habetur, pro
Antinoupolis passim apud veteres occurrit, neque aliter fere umquam ea civitas appellatur. Ammian. Marcellinus lib. 22:
Antinoon, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit. Graeci Ἀντινὼ dicunt: hinc Antino pro Antinopolis, ut Pano pro Panopolis, atque ut hic ipse Hier. habet, Cyno pro Cynopolis.
Antinous appellata est. Pervides igitur, quod non solum in esu, sed et in sepulturis, et in connubiis, et in omni conversatione
unaquaeque gens suo ritu et proprietatibus victitet: et hoc eam naturae legem putare, quod didicit. Verum fac esum carnium
cunctis nationibus esse communem; et passim licere, quod passim gignitur. Quid ad nos, quorum conversatio in coelis est; qui
super Pythagoram et Empedoclem, et omnes sapientiae sectatores, non ei debemur cui nascimur, sed cui renascimur: qui repugnantem
carnem, et ad libidinum incentiva rapientem, inedia subjugamus? Esus carnium, et potus vini, ventrisque saturitas, seminarium
libidinis est. Unde et Comicus: «Sine Cerere, inquit, et Libero friget Venus.»
0297B 8.
Quinque sensus, vitiorum introitus. Vicinus insaniae amor mulierum.—Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest ante metropolis et arx mentis
capi, nisi per portas ejus irruerit hostilis exercitus. Horum perturbationibus anima praegravatur: et capitur aspectu, auditu,
odoratu, sapore, tactu. Si Circensibus quispiam delectetur: si athletarum certamine: si mobilitate histrionum: si formis mulierum:
splendore gemmarum, vestium, metallorum, et caeteris hujuscemodi, per oculorum fenestras animae capta libertas est, et impletur
illud propheticum:
Mors intravit per fenestras 337
0297D Victorius maluit
nostras, dissentiente Graeco ὑμῶν. Mox Veronensis
flexionibus pro
inflexionibus: denique vetus editio cum Victor.
Comoedorum pro
Comoediarum.
vestras (Jer. XXI) . Rursum auditus vario organorum cantu, et vocum inflexionibus delinitur: et carmine poetarum et comoediarum,
mimorumque urbanitatibus
0297C et strophis, quidquid per aures introiens, virilitatem mentis effeminat. Odoris autem suavitas, et diversa thymiamata, et
amomum, et cyphi, oenanthe,
0297D Consule de hisce odoramentis Dioscoridem. De ciborum aviditate exempla apud Petronium in Satirico.
Mulsum, quod nominat, in Macro poeta, quem recenset Sigebertus, vinum, vel etiam aqua est melle diluta.
muscus, et peregrini muris pellicula, quod dissolutis et amatoribus conveniat, nemo nisi dissolutus negat. Porro ciborum
aviditas, quod avaritiae mater sit, et animum quasi quibusdam compedibus degravatum in terra teneat, quis ignorat? Propter
brevem gulae voluptatem, terrae lustrantur et maria; et ut mulsum vinum pretiosusque cibus fauces nostras transeat, totius
vitae ((
Ms. opere)) opera desudamus. Tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus, vicinus insaniae est. Ob hunc
0298A sensum, cupimus, irascimur, gestimus,
0297D Casanatensis isthaec,
invidemus, aemulamur, solliciti
0298D
sumus, non agnoscit. Deinde vetus editio
plenitudinem habet pro
poenitudinem; ex mss. vero omnibus
accendimur reposui, pro eo quod erat
accendimus.
invidemus, aemulamur, solliciti sumus, et expleta voluptate per quamdam poenitudinem, rursus accendimur: quaerimusque facere,
quod cum fecerimus, iterum poeniteamus. Igitur cum per has portas, quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostrae mentis
intraverint, ubi erit libertas, ubi fortitudo ejus, ubi de Deo cogitatio: maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas
voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati, et quodammodo exercere quod non agit?
9.
Crates Thebanus. His igitur rationibus invitati multi philosophorum, reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus,
et arborum comae, et susurrus avium, fontis speculum, rivus
0298B immurmurans, et multae oculorum auriumque illecebrae: ne per luxum et abundantiam copiarum, animae fortitudo mollesceret,
et ejus pudicitia constupraretur. Inutile (
periculosum et noxium) quippe est crebro videre per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere, 338 quibus difficulter careas.
Nam et Pythagoraei hujuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare
0298D Mss.
consueverant. Emendamus paulo post
templorum lucis pro eo quod hactenus obtinuit,
locis, incongruo sensu atque inutili, et contra castigatiorum codicum fidem. Gravius quoque
lucis reponi maluit, sed jamdiu olim Abaelardus locum hunc recitans lib. II. Theolog. Christian. ita legerat.
consueverunt. Platonici quoque et Stoici in templorum lucis et porticibus versabantur, ut admoniti angustioris ((
Al. augustioris)) habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent. Sed et ipse Plato cum esset dives, et toros
ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret: ut posset vacare philosophiae, elegit
0298D Ita ex Abaelardo modo laudato legimus, veteri quoque editione consentiente. Antea erat
Academicam villam, male; notum quippe istud exstitisse villae nomen
Academia.
Academiam villam
0298C ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangeretur:
discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem, nisi earum rerum quas discerent. Quosdam legimus effodisse sibi oculos,
ne per eorum visum a contemplatione philosophiae avocarentur. Unde et Crates ille Thebanus, projecto in mari non parvo auri
pondere,
0298D S. Gregorius Nazianzenus Orat. in laudem S. Basilii, hanc aliam a Cratere tunc pronuntiatam sententiam laudat,
Crates Craterem Thebanum libertate donat. Vid. Epist. 118 ad Julian. num. 5.
Abite, inquit, pessum malae cupiditates: ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Quod si quis existimat ((
Al. aestimat)) et abundantia ciborum potionumque
0298D Vetus edit.
semper frui: tum Veronensis mss.
inter delicias.
se perfrui, et vacare posse sapientiae, hoc est, et versari in deliciis, et deliciarum vitiis non teneri, seipsum decipit.
Cum
0299A enim procul ab his remoti saepe capiamur naturae illecebris, et cogamur ea cupere, quorum copiam non habemus; quanto magis,
si circumdati retibus voluptatum, esse nos liberos arbitremur! Sensus noster illud cogitat, quod videt, audit, odoratur, gustat,
attrectat, et ad ejus rei trahitur appetitum, cujus capitur voluptate. Quod mens videat, et mens audiat; et quod nec audire
quippiam, nec videre possimus ((
Al. possemus)), nisi sensus in ea quae cernimus, et audimus fuerit intentus, vetus quoque sententia est. Difficile est, immo
impossibile,
0299D Casanatensis
divitiis pro
deliciis.
deliciis et voluptatibus affluentes, non ea cogitare quae gerimus: frustraque quidam simulant salva fide, et pudicitia et
integritate mentis, se abuti voluptatibus, cum contra 339 naturam sit, copiis voluptatum sine
0299B voluptate perfrui: et Apostolus hoc ipsum cavens, dixerit:
Quae autem in deliciis est
0299D Amovi hinc vocem
vidua, quam nec Hieronymiani mss. nec ipse agnoscit Scripturae textus, sive Latinus, sive Graecus.
,
vivens mortua est (I Tim., V, 6) .
10.
Corpus puer, anima paedagogus. Cibus facilior qui sustentat corpus. Sensus corporum quasi equi sunt, sine ratione currentes, anima vero in aurigae modum retinet frena currentium. Et quomodo
equi absque rectore praecipites ruunt ((
Al. sunt)): ita corpus sine ratione et imperio animae, in suum fertur interitum. Alia quoque
0299D Recole Ciceronis verba quae e tertio de Republica profert Augustinus lib. IV in Julianum, cap. 12, et de Civitate Dei lib.
XIX, cap. 11:
Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini, etc.
comparatio animae et corporis a philosophis ponitur: corpus puerum, animam paedagogum esse dicentibus.
0299D
Unde et Historicus. Ita saepius appellat Sallustium Crispum, quasi nobilissimum inter Scriptores historicos. Sallustius porro in conjuratione
Catilinae, initio hujus historiae, in hunc modum scripsit:
Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est. Animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum diis,
alterum cum belluis commune est.
Martian. —Sallustius in Catilina cap. 1, ubi
animi est pro
animae. Chrysippus apud Claudian. Mamertum de
0300D statu animae c. 11, cap. 8:
Animo dominandi jus tribuit, corpori legem servitutis imponit.
Unde et Historicus:
Animae, inquit,
imperio, corporis servitio magis utimur. Alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Igitur nisi vitia adolescentis ((
Al. adolentis))
0299C et pueri, prudentia paedagogi rexerit, omnis conatus ejus et impetus ad lasciviam properant. Sine quatuor sensibus vivere
possumus, id est, sine aspectu, auditu, odoratu, atque complexu. Absque gustu autem et cibis impossibile est humanum corpus
subsistere. Adesse ergo debet ratio, ut tales ac tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegravetur;
quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis venis, incentiva libidinum sustinenda.
0300D Est Scripturae textus Proverb. XX, 1, juxta LXX, quod minime antea observatum est. Legimus proinde cum Veronensi ac Cisterciensi
mss.
et contumeliosa ebrietas; pro quo erat,
et tumultuosa. Graeco ipso καὶ ὑβριστικὸν dissentiente. Emendationem probat et Gravius. Infra leviora alia castigamus.
Luxuriosa res vinum, et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1) . Omnis qui cum his miscetur, non erit sapiens. Nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere,
aut comesos, magno
0299D partos et perditos labore doleamus. Olerum,
0300A pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque cocorum non indiget: et sine cura sustentat humanum
corpus, moderateque sumptus (quia nec avide devoratur, quod irritamenta gulae non habet) leviori digestione concoquitur. Nemo
enim uno aut duobus cibis, hisque vilibus, usque ad inflationem ventris oneratur, quae diversitate carnium et saporis delectatione
0300D Ex iisdem mss.
concipitur, nempe inflatio: antea erat
percipitur.
concipitur. Cum variis nidoribus fumant patinae, ad esum 340 sui, expleta esurie, quasi captivos trahunt. Unde et morbi
ex saturitate nimia concitantur; multique impatientiam gulae, vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt.
11.
Oratione suasoria ad artes cap. ultimo.
Grandis exsultatio animae unde sit. Tenuior victus.
Exempla
0300B
frugalitatis. Hippocrates in Aphorismis docet crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram compleverint, nisi cito ablatione sanguinis
imminuantur, in paralysim et pessima morborum genera erumpere; et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursum habeant in
quae possint crescere. Non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse vivere
animal, nisi crescendi capax sit. Unde et Galenus vir ((
Al. vel)) doctissimus, Hippocratis interpres, athletas, quorum vita et ars sagina est, dicit in
0300D Proprie προτρέπτικος λόγος πρὸς τὰς τέχνας inscribitur. Hujusmodi autem sententia est, quam Hier. Latine explicat, Σαρκῶν
γὰρ ἀεὶ καὶ αἵματος ἀθροΐζοντες πλῆθος, ὡς ἐν βορβόρῳ πολλῷ τὴν ψυχὴν ἑαυτῶν ἔχουσιν κατεσβεσμένην, οὐδὲν ἀκριβὲς νοῆσαι
δυναμένην, ἀλλ᾽ ἄνουν ὁμοίως τοῖς ἀλόγοις ζώοις.
Exhortatione medicinae, nec vivere posse diu, nec sanos esse: animasque eorum ita nimio sanguine, et adipibus, quasi luto
involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus, et ructu, et ventris ingluvie cogitare.
0300C Diogenes tyrannos et subversiones ((
Al. subversores)) urbium, bellaque vel hostilia, vel civilia, non pro simplici victu olerum pomorumque, sed pro carnibus et epularum
deliciis asserit excitari. Quodque mirandum sit, Epicurus voluptatis assertor, omnes libros suos replevit oleribus et pomis,
et vilibus cibis dicit esse vivendum; quia carnes, et exquisitae epulae, ingenti cura ac miseria praeparentur, majoremque
poenam habeant in inquirendo ((
Al. quaerendo)), quam voluptatem in abutendo (Vid. Lactantium l. III, c. 17) . Corpora autem nostra cibo tantum et potu indigere.
Ubi aqua et panis sit, et caetera his similia, ibi naturae satisfactum (Vid. Laertium l. X; et Senecam l. III, Epist. 2
et 25) . Quidquid supra fuerit,
0300D non ad vitae necessitatem spectare: sed ad vitium
0301A voluptatis. Bibere, et comedere, non deliciarum
0301C Mss.
ardore, olim erat
ardor est: Victorius maluit
0301D
ad deliciarum ardorem.
ardorem, sed sitim famemque restinguere. Qui carnibus vescantur, indigere etiam his quae non sunt carnium. Qui autem simplici
victu abutantur, eos carnes non requirere. Sapientiae quoque 341 operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus,
quae labore nimio et cura indiget. Cito expletur naturae necessitas: frigus et fames, simplici vestitu et cibo expelli potest.
Unde, et Apostolus:
Habentes, inquit,
victum, et vestitum ((Al. vestimentum)), his contenti simus (I Tim. VI, 8) . Deliciae et epularum varietates ((
Al. varietas)), fomenta avaritiae sunt. Grandis exsultatio animae est, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus,
et omnem ejus potentiam, epulas, libidines, propter quae
0301B divitiae comparantur, vilibus mutare cibis, et crassiore ((
Al. grossiori)) tunica compensare. Tolle epularum et libidinis luxuriam, nemo quaeret divitias, quarum usus, aut in ventre, aut
sub ventre est. Qui aegrotat, non aliter recipit sanitatem, nisi tenui cibo et castigato victu, quae λεπτὴ δίαιτα dicitur.
Quibus ergo cibis recipitur sanitas, his et servari potest; ne quis putet morbos oleribus concitari. Si autem Milonis
0301D
Illius Crotoniatae vires. Milo Crotoniensis tantae fortitudinis fuisse dicitur, ut in Olympico certamine bovem per stadium portaverit: quem deinde
ictu pugni interfecit, uno quoque die integrum devoravit. Vide Galenum ubi supra, et Plinium lib. VII, cap. 20. Martian.
illius Crotoniatae vires olera non ministrant, quae nascuntur et aluntur
0301D Vocula
ex antea desiderabatur. Paulo supra
castigatum a Deo victum Tertullianus, et
castigatam refectionem Cassianus vocat. Macrobius quoque l. II Saturn. cap. 1:
Heroes castigatis dapibus assidunt. Caeterum de Milone vid. Galenum loco supra laudato, et Plinium lib. VII, cap. 20.
ex carnibus: quid necesse est viro sapienti et philosopho Christi, tantam habere fortitudinem, quae athletis et militibus
necessaria est, quam cum habuerit, ad vitia provocetur? Illi arbitrentur ((
Al. arbitrantur)) carnes sanitati congruas, qui volunt abuti libidine, et in coenum demersi
0301C voluptatum, ad coitum semper exaestuant. Christiano sanitas absque viribus nimiis necessaria est. Nec turbare nos debet,
si rari sint hujus propositi sectatores; quia rari sunt, et amici boni et fideles, et pudici et continentes, semperque virtus
rara est. Lege Fabricii continentiam, Curii paupertatem, et in tanta urbe vix paucos invenies quos sequaris. Noli timere,
ne si carnes non comederis, aucupes et venatores frustra artificia didicerint.
12.
Podagrae medicina. Vitanda omnis satietas.—Legimus quosdam morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum, ad
0302A simplicem mensam et pauperes cibos redactos, convaluisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus, et epularum largitate,
quae et corpus frangunt et 342 animam. Irridet Horatius (Epist. lib. I, ep. 2, ad Lollium) appetitum ciborum, qui consumpti
relinquunt poenitentiam:
Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas.
Et cum in amoenissimo agro in morsum voluptuosorum hominum se crassum pinguemque describeret, lusit his versibus:
Me pinguem et nitidum, bene curata cute, vises,
Cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
Sed et ex vilissimis cibis vitanda satietas est. Nihil enim ita obruit animum, ut plenus venter et exaestuans, et huc illucque
se vertens, et in ructus vel in
0302B crepitus ventorum efflatione respirans. Quale illud jejunium est, aut qualis illa refectio post jejunium, cum pridianis
epulis distendimur, et guttur
0301D
Nostrum meditatorium. Sic lege cum Erasmo, et omnibus mss. codicibus nostris. Idem verbum reperies in epistola ad Fabiolam de XLII mansionibus
Israelitarum in deserto, tom. II editionis nostrae col. 604, in fine. Est autem
meditatorium locus exercitiorum, sive meditamentorum. Unde pulchre meditatorium vocavit guttur nostrum, quia hoc in eo
0302C agitur, et illud ibi incipit et praeparatur, quod postea
0302D latrina suscipit et devorat. Vide Tertullianum de Jejunio. Martian. —Alibi
mediatorium, quod minus placet. Sumptus autem est locus iste, illudque vocabulum ex Tertulliani lib. de Jejuniis adversus Psychicos cap.
6:
Cum totum illud domicilium interioris hominis, escis stipatum, vinis inundatum. decoquendis jam stercoribus aestuans, praemeditatorium
efficitur latrinarum.
Vid. in epist. ad Fabiol. de Mansion, Mansion. 42.
nostrum meditatorium efficitur latrinarum? Dumque volumus prolixioris inediae famam quaerere ((
Al. fama carere)), tantum voramus, quantum vix alterius diei nox digerat. Itaque non tam jejunium appellandum est, quam crapula,
ac fetens, et molesta digestio.
13.
Dicaearchus, Xenophon, Chaeremon.—
0302D Ex eodem Porphyrio, ὁ περιπατητικὸς Δικαίαρχος, ὃς τὸν ἀρχαῖον βίον τῆς Ἑλλάδος ἀφηγούμενος. etc, quae si libuerit, consules.
Vide et Suidam, et Varronem de Re rustica. l. II, c. 1, ubi idipsum recitat ex Dicaearcho. Paulo infra Ciceronem ad Quinctum
fratrem lib. I Ep.,
Et si non, etc.
Dicaearchus in libris Antiquitatum, et descriptione Graeciae, refert sub Saturno, id est, in aureo saeculo, cum omnia humus
funderet, nullum comedisse carnes, sed universos vixisse frugibus et pomis, quae sponte terra gignebat. Persarum regis Cyri
vitam Xenophon octo voluminibus explicat: polenta et cardamo et
0302C sale ac pane cibario eos asserens victitare. Lacedaemoniorum mensae frugalitatisque, et suprascriptus Xenophon et Theophrastus,
et omnes pene scriptores Graeciae testes sunt.
0302D Totum hocce capitulum ad Josephi usque testimonium, ex Porphyrio vertit, quod tantum indico brevitatis studio. Antea erat
Cheramon.
Chaeremon Stoicus, vir eloquentissimus, narrat de Vita antiquorum Aegypti sacerdotum, quod omnibus mundi negotiis curisque
postpositis, semper in templo fuerint; et rerum naturas, causasque ac rationes siderum contemplati sint; numquam mulieribus
se miscuerint; numquam cognatos et propinquos, ne liberos quidem 343 viderint, ex eo tempore, quo coepissent divino cultui
deservire; carnibus et vino
0302D Expungo
se voculam, quae in mss. non habetur; et quaedam leviora alia restituo.
semper abstinuerint,
0303A propter tenuitatem sensus et vertiginem capitis quam ex parvo cibo patiebantur: et maxime propter appetitus libidinis, qui
ex his cibis et ex hac potione nascuntur. Pane raro vescebantur, ne onerarent stomachum. Et si quando comedebant, tusum ((
Al. consum
et tusum)) pariter hyssopum sumebant in cibo, ut escam graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant,
verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leniendam. Quid loquar, inquit, de volatilibus, cum ovum quoque
pro carnibus vitaverint, et lac? Quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, colore mutato.
0303C Dixerat Porphyrius: Κοίτη δὲ αὐτοῖς ἐκ τῶν ὀπεδίκων τοῦ φοίνικος, ἃς καλοῦσι βάἳς ἐπέπλεκτο. Hieron.,
cubile eis de foliis palmarum, etc. Sed facile σπαδίκων in Porphyrio legendum est pro ὀπεδίκων, vertendumque
de palmarum termitibus.
Cubile eis de foliis palmarum, quas
baias vocant, contextum erat: scabellum
0303C Erat
acclive. In regula S. Pachomii ex emendatione
0303D nostra,
Nemo dormiens supponat nisi reclinem sellulam. Vid. supra pag. 68, not. ordine prima.
accline, et ex una parte obliquum, in terra pro pulvillo capiti
0303B supponebant, bidui triduique inediam sustinentes. Humores ((
Al. Et humores)) corporis, qui nascuntur ex otio et ex mansione unius loci, nimia victus castigatione siccabant.
14.
Judaeorum sectae. Magorum tria genera apud Persas. Gymnosophistae Indorum. Praecepta tria in templo Eleusinae. Antisthenes
quis?
—Josephus in secunda Judaicae captivitatis historia, et in octavo decimo Antiquitatum libro, et
0303D Nullibi Josephus, nedum libro contra Appionem, Essenos tradit vino et carnibus abstinuisse aut quotidie jejunasse, immo
contrarium docet lib. II de Bello. Sunt vero Esseni perpetuo jejunantes, nec umquam carne aut vino utentes a Philone litteris
commendati. Minime tamen Hieronymus culpandus est, qui non ex Josepho haec tradit, sed ex Porphyrto, a quo multa ex eo libro
II contra Appionem laudantur, quae hodie non inveniuntur. Vid. librum de Abstinentia IV, 11, 12, 13.
contra Appionem duobus voluminibus, tria describit dogmata Judaeorum: Pharisaeos, Sadducaeos, Essaenos. Quorum novissimos
miris effert laudibus, quod et ab uxoribus et vino et carnibus semper abstinuerint ((
Al. abstinerent)), et quotidianum jejunium verterint in naturam. Super quorum vita et Philo, vir doctissimus, proprium volumen
0303C edidit.
0303D Perperam hactenus editi, quin etiam mss.
Eantes legerant, pessime vero Erasmus
Evantes. Corrigendum
Neanthes monuit Diogenes Laertius lib. VIII in Empodocle, ubi illum ita vocat de nomine, et de Pythagoricis tradit scripsisse. Evicit
autem in primis Porphyrii testimonium, quod constanter Hieronymus interpretatur. Προιόντος δὲ τοῦ χρόνου, ὥς φησι Νεάνθης
0304C ὁ Κυζηκηνὸς, καὶ Ἀσκληπιάδης ὁ Κύπριος κατὰ Πυγμαλίωνα τὸν γένει μὲν Φοίνικα, βασιλεύσαντα δὲ Κυπρίων, τὴν σαρκοφαγίαν παραδεχθῆναι,
ἐκ τῆς τοιαύτης παρανομίας, etc. Vid. etiam Justin. lib. XVIII.
Neantes Cizycenus, et Asclepiades Cyprius, aetate qua Pygmaleon in Oriente regnabat, scribunt esum carnium non fuisse.
0304C
Eubulus quoque. Non exstant hodie illi libri Euboli. Plin. lib. XXXVI, cap. 8, pro
Mithra scribit
0304D
Mitres, qui in Solis urbe regnabat. Martian. —Iterum Porphyrii textum conferre libet: Διήρηντο δὲ οὗτοι εἰς γένη τρία, ὥς φησι Σύμβουλος
(lege Εὔβουλος) ὅπερ τὴν τοῦ Μίθρα ἱστορίαν ἐν πολλοῖς βιβλίοις ἀναγράψας· ὧν οἱ πρῶτοι καὶ λογιώτατοι, οὔτ᾽ ἐσθίουσιν ἔμψυχον,
οὔτε φονεύουσιν. Ἐμμένουσι δὲ τῇ παλαιᾷ τῶν ζώων ἀποχῇ. Confer Laertium quoque in Prooemio Bardesanis, Euripidis, et Xenocratis
exempla ex eodem Porphyrio repete.
Eubulus quoque, 344 qui historiam Mithrae multis voluminibus explicuit, narrat apud Persas tria genera Magorum, quorum
primos, qui sint doctissimi, et eloquentissimi, excepta farina et olere, nihil amplius in cibo sumere. Apud Eleusinam, etiam
volucribus et piscibus, et quibusdam pomis abstinere, solemne est.
0304A Bardesanes, vir Babylonius, in duo dogmata apud Indos, Gymnosophistas dividit: quorum alterum appellat Brachmanas; alterum
Samanaeos: qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangen fluvium, vel publico orizae, vel farinae alantur
cibo: et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque suae provinciae in illorum precibus arbitrari sitam.
Euripides, in Creta Jovis prophetas non solum carnibus, sed et coctis cibis abstinuisse refert. Xenocrates Philosophus de
Triptolemi legibus apud Athenienses tria tantum praecepta in templo Eleusinae residere scribit: honorandos parentes, venerandos
deos, carnibus non vescendum. Orpheus in carmine suo esum carnium
0304D Adverbium
penitus suffeci ad mss. fidem. Paulo post vetus edit.
proprii operis indigeret officio.
penitus detestatur. Pythagorae, Socratis, Antisthenis, et reliquorum frugalitatem
0304B referrem in confusionem nostram: nisi et longum esset, et proprii operis indigeret. Hic certe est Antisthenes, qui cum gloriose
docuisset rhetoricam, audissetque Socratem,
0304D Addit Victorius ex antiquis exemplaribus
de paupertate disputantem. Vid. Ciceronem de Antisthene disserentem lib. III
de Oratore, et Laertium, qui unum Antisthenem inter Socratis discipulos a Theopompo laudatum tradit.
dixisse fertur ad discipulos suos: Abite, et magistrum quaerite, ego enim jam reperi. Statimque venditis quae habebat, et
publice distributis, nihil sibi amplius quam palliolum reservavit. Paupertatisque ejus et laboris, et Xenophon testis est
in Symposio, et innumerabiles libri ejus: quorum alios philosophico, alios rhetorico genere conscripsit ((
Al. scripsit)). Hujus Diogenes ille famosissimus sectator fuit, potentior rege 345 Alexandro et naturae victor humanae. Nam
cum discipulorum Antisthenes nullum reciperet, et perseverantem Diogenem removere non posset, novissime clava
0304C minatus est ((
Al. minitatus)), nisi abiret. Cui ille subjecisse dicitur caput, atque dixisse: Nullus tam durus baculus erit, qui me a tuo possit
obsequio separare. Refert
0304D Satyrum huncce doctum virum in Prologo libri de Viris Illustribus iterum laudat Hieronymus. Vid. Volfium lib. III de Historicis
Graecis.
Satyrus, qui illustrium virorum scribit historias, quod Diogenes palliolo duplici usus sit propter frigus: peram pro cellario
habuerit: secumque portarit clavam ob corpusculi fragilitatem, qua jam senex membra sustentare solitus erat, et ἡμερόβιος
vulgo appellatus sit, in praesentem horam
0305A poscens a quolibet, et accipiens cibum. Habitavit ((
Al. habitabat)) autem in portarum vestibulis et porticibus civitatum. Cumque se contorqueret in dolio, volubilem se habere domum
jocabatur, et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os dolii vertebat in meridiem; aestate ad septentrionem, et utcumque
sol se inclinaverat, Diogenis simul
0305D Elegantem nempe ac magnifice exstructam domum. Praetoria enim pro urbanis villis, ac deliciarum locis accipiebantur. Exempla
habes in Suetonio.
praetorium vertebatur. Quodam vero tempore habens ad potandum
0305D Reposui
caucum pro
caveum, quod Martianaeus legit, vel
cavum, ut habent editiones aliae. Est enim
caucum poculi genus, quod Spartianus memorat, ubi Pescennium tradit militibus interdixisse,
in cauco argenteo expeditionis tempore bibere. Neque inficior
caveum quoque poculi genus fuisse, ut ex Trebellio Pollione in Claudio colligitur, nisi si loci illi cubant in mendo:
in caveos et scyphos pondo undecim, item
in caveos et zuma pondo undecim. Sed quam praeferimus lectionem mss., duo praestantiores confirmant, et Gravius quoque. Apud Laertium habetur κοτύλην.
caucum ligneum, vidit puerum manu concava bibere, et elisisse illud fertur ad terram, dicens: Nesciebam quod et natura haberet
poculum. Virtutem ejus et continentiam mors quoque indicat. Nam cum ad agonem Olympiacum, qui magna frequentia Graeciae celebrabatur,
jam senex pergeret, febri in itinere dicitur apprehensus, accubuisse ((
Al. incubuisse)) in
0305B crepidine viae: volentibusque eum amicis, aut in jumentum, aut in vehiculum tollere, non acquievit: sed transiens ad arboris
umbram locutus est: «Abite, quaeso, et spectatum pergite: haec me nox aut victorem probabit, aut victum. Si febrem vicero,
ad agonem veniam: si me vicerit
0305D Nomen
febris vetus edit. cum duobus mss. sufficiunt.
febris, ad inferna descendam.» Ibique per noctem eliso gutture, non tam mori se ait, quam febrem morte excludere. Unius tantum
philosophi 346 exemplum posui, ut formosuli nostri et
0305D Mss.,
trosuli. Vid. quae in Epistolis de hoc verbo non semel diximus,
Trossulos, quasi torosulos dictos.
0306D
hoc est, bene habitos, et
masculorum toris praevalidos. Nonnius notat: et Persius,
Trossulus exsultat tibi per subsellia laevis.
torosuli, et vix summis pedibus adumbrantes vestigia: quorum verba in pugnis sunt, et syllogismi in calcibus: qui paupertatem
Apostolorum et crucis duritiam, aut nesciunt, aut contemnunt, imitentur saltem gentilium parcitatem.
15.
Exempla ex Scriptura. Secunda inscriptio tabularum.
0305C
Jejuniorum commendatio. Monachorum incunabula.—
0306D Editi,
Haec de argumentis, etc. renuentibus mss. Quae hinc sequuntur de jejuniorum commendatione ab exordio fere omnia ex Tertulliani libro de Jejuniis
capp. 3 et 4 expressa sunt, quae studiosus lector conferre per otium poterit. Nos quaedam subinde annotabimus.
Haec de argumentis philosophorum exemplisque disserui. Nunc ad exordium generis humani, id est, ad nostra transiens, docebo,
primum Adam in paradiso accepisse praeceptum, ut caetera poma comedens, ab una arbore jejunaret. Beatitudo paradisi absque
abstinentia cibi non potuit dedicari. Quamdiu jejunavit, in paradiso fuit: comedit, et ejectus est: ejectus statim duxit uxorem.
Qui jejunus in paradiso virgo fuerat, satur in terra matrimonio copulatur: et tamen ejectus, non protinus accepit licentiam
carnium vescendarum; sed tantum poma arborum et fruges segetum, et herbarum
0306A olera ei traduntur in cibum: ut exsul quoque paradisi, non carnibus, quae in paradiso non erant, sed similitudine frugum
paradisi vesceretur. Postea vero videns Deus quod diligenter appositum esset ad malitiam cor hominis ab adolescentia, et spiritus
ejus in his permanere non posset, quia ((
Al. qui)) erant caro, opera carnis Diluvio condemnavit, et avidissimam hominum gulam probans, dedit eis licentiam comedendarum
carnium: ut dum sibi intelligunt licere omnia, non desiderarent magnopere quod
0306D Olim erat,
desiderent magnopere quod non licebat. Mox addit vetus editio,
imperatum de immundis animalibus jejunium sit.
licebat; ne mandatum in causam verterent praevaricationis. Quamquam et tunc ex parte imperatum jejunium sit. Nam cum alia
munda dicantur, alia immunda: et in Arca Noe de immundis bina, de mundis introducantur imparia (et utique immundorum
0306B esus ablatus sit, ne sine causa dicerentur immunda), ex parte jejunium dedicatum est, docens abstinentiam omnium 347 in
quorumdam recisione. Cur perdidit Esau primogenita sua? nonne propter cibum? impatientiamque gulae lacrymis emendare non potuit.
Ejectus de Aegypto populus Israel, et in terram repromissionis lacte et melle manantem introducendus, Aegyptias carnes, et
pepones,
0306D Gravius
et pepones, et porros, alliaque, etc. Mox pro
Domino erat
Deo, contra Hieronym. mss. ipsumque Scripturae textum.
alliaque desiderat.
Utinam, inquiens,
obissemus percussi a Domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus (Exod. XVI, 3) . Et iterum:
Quis nos
0306D Victorius quod Latine
vescet non reperiatur, substituit
pascet. Vulgata
quis dabit nobis ad vescendum? In fine testimonii verbum
conspiciunt non habet Veronensis liber, sed
nihil nisi manna oculi nostri.
vescet carnibus? Venerunt in mentem nobis pisces, quos in Aegypto comedebamus gratis, et cucumeres, et pepones, et porri,
et cepe, et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna oculi nostri conspiciunt
0306C (Num. XXXI, 4, 5) . Angelorum cibum contemnentes, carnes Aegyptias suspirabant. Moyses quadraginta diebus et noctibus jejunus
in monte Sina, etiam tunc probans, non in pane solo vivere hominem, sed in omni verbo Dei, cum Domino loquitur: populus autem
satur ((
Al. saturatus)) idola fabricatur. Ille vacuo ventre, legem accipit scriptam digito Dei. Iste manducans et bibens, consurgensque
ludere, aurum conflat in vitulum, et Aegyptium bovem praefert Domini majestati. Tot dierum labor, unius horae saturitate perit.
Frangit audacter Moyses tabulas: sciebat enim Dei sermonem non posse audire temulentos.
Incrassatus est, et pingue factus, et dilatatus,
0307A
et recalcitravit ((Al.
calcitravit)) dilectus, et dereliquit Dominum ((Al.
Deum)). qui facerat eum, et abscessit a Deo ((Al.
Domino)) salutari suo (Deut. XXXII, 15) . Unde et in eodem Deuteronomio praecipitur:
Ne cum manducaveris et biberis, et domos
0307C Sic habent mss. nostri
optimas: sic quoque
0307D LXX, οἰκίας καλὰς: sic denique Victorius emendaverat. Martianaeus tamen
opimas denuo ex Erasmo obtrudit inscio lectori.
optimas aedificaveris, ovibus et bubus tuis multiplicatis, et argento et auro, extollatur cor tuum, et obliviscaris Domini
Dei tui
(Deut. VIII, 12-14) . Denique manducavit populus et incrassatum est cor ejus, ne videret oculis, et audiret auribus, et
corde conjiceret ((
Al. contineret)): et ultum jejunantis Moysi, 348 et juxta Hebraicam Veritatem, Dei confabulatione cornutum,
0307D Ex Tertulliani lib. supra laudato,
Cum quidem nec ipsum Moysen Deo pastum, inediamque ejus nomine saginatam, constanter contemplari valeret pinguior populus. Et mox,
Merito igitur etiam in carne se Dominus ei ostendit, collegae jejuniorum suorum non minus et Heliae.
pastus et pinguior populus sustinere non potuit. Quamobrem et Dominus noster atque Salvator non ob indifferentiam virginitatis
et nuptiarum, ut quidam
0307B putant, sed ob jejuniorum consortia, Moysen et Eliam transfiguratus in monte secum ostendit in gloria. Quamquam Moyses et
Elias typum proprie Legis Prophetarumque monstraverint ((
Al. monstrarent)): sicut manifeste
0307D Vocem
Evangelii, quae deerat, sufficiunt mss. omnes.
Evangelii Scriptura testatur:
Dicebant ei exitum quem completurus ((Al.
impleturus)) erat in Jerusalem (Luc. IX, 31) . Passionem enim Domini non virginitas et nuptiae, sed Lex nuntiat et Prophetae. Quod si contentiose in Moyse
nuptias, in Elia virginitatem dixerint demonstrari, breviter audiant, Moysen mortuum et sepultum, Eliam igneo curru raptum,
ante immortalem esse coepisse, quam mortuum. Sed nec secunda conscriptio tabularum absque jejunio potuit impetrari. Quod ebrietas
perdiderat, inedia reperit. Ex quo ostenditur, posse
0307C nos per jejunium redire in paradisum, unde per saturitatem fueramus ejecti. In Exodo adversus Amalec, oratione Moysi, et
totius populi, usque ad vesperam jejunio dimicatum est (Exod. XVII) . Jesus filius Nave
0307D Intellige obvio Ecclesiastico sensu jejunium, aut saltem duplicem ejus nominis significationem alludi. Tertullian.
ipsis elementis stationem imperavit. Vid. quae infra subnectimus not.
f
stationem imperavit soli et lunae: et inediam plus quam unius diei, victoris exercitus protelavit (Jos. X) . Saul, sicut
in Regnorum primo libro scribitur:
Maledictus, inquit,
qui ederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis ((Al.
inimico meo)). Et non gustavit omnis populus ejus, et tota terra
0307D Sunt qui cum negandi particula
et tota terra non prandebat legendum hic quoque apud Hieronymum contendant, quemadmodum penes Tertullianum adversus Psychicos, cap. 10, Pamelius legit.
Et Vulgatus quidem interpres diverso longe sensu,
et tota terra venit in saltum. Sed ut nihil de Hebraici textus
0308C lectione dicam, quam cum Septuaginta virali componere
0308D operae pretium sit, aio, ex Graecis καὶ πᾶσα ἡ γῆ ἠρίστα, factum in veteri Latina versione,
et tota terra prandebat, absque negandi particula, quam nefas erat Pamelio atque aliis in Veterum scriptis intrudere.
prandebat (I Reg. XIV, 24) . Tantaque
0308A fuit auctoritas stationis semel Domino destinatae,
0308D Martianaeus post Erasmum contra emendatiorum codicum fidem, et minus concinne,
ut Jonatham . . . . . deprehenderet sors. Denuo Tertullianus,
Tantam autem Deus praestitit auctoritatem edicto stationis (jejunii scilicet)
illius, ut Jonathan, etc.
ut Jonathas, qui causa victoriae exstiterat, deprehenderetur sorte, et ignorantiae crimen declinare non posset, patrisque
in se concitaret manum, et vix populi precibus salvaretur. Elias quadraginta dierum 349 jejunio praeparatus, Deum vidit
in monte Oreb ((
Al. Choreb)), et audit ab eo:
0308D Iterum ex Tertulliano:
Quid tu, Helia, hic? Multo amicior ista vox quam, Adam, ubi es? Illa enim pasto homini minabatur, ista jejuno blandiebatur.
Quid tu hic, Elia? Multo familiarior ista vox, quam illa in Genesi,
Adam, ubi es (Genes. III, 9) ? Illa enim pastum terrebat et perditum: haec jejunanti famulo blandiebatur. Congregatum Samuel populum
in Masphat, indicto jejunio roboravit, et fecit hostibus fortiorem. Assyriorum impetum, et potentiam Sennacherib, Ezechiae,
regis lacrymae, saccus, et humiliatio victus, fregit, prostravit et vicit. Et e contrario
0308B civitas Ninive, imminentem iram Domini jejuniorum miseratione detorsit:
0308D Idem,
Sodoma quoque et Gomorrha evasissent, si jejunassent. Et paulo post,
Anna quoque ambiens uxor Helcanae ventre sterilis impetravit facile a Deo inanem cibo ventrem filio implere.
quam et Sodoma placasset et Gomorrha, si voluisset agere poenitentiam, et lacrymas ((
Al. lacrymis)) poenitentiae patrocinante conciliare jejunio. Achab rex impiissimus, ut sententiam Dei subterfugeret, et eversio
domus ejus differretur in posteros, jejunio impetravit et sacco. Anna uxor Helcanae inanem cibo ventrem, filio meruit implere.
Periclitantur in Babylone Magi, omnis conjector et hariolus et aruspex caeditur (Dan. I, et II) . Daniel et tres pueri revelationem
merentur jejunio; et pasti leguminibus, pulchriores sunt et prudentiores his, qui de mensa regis carnibus vescebantur. Deinde
scriptum est, quod Daniel tribus hebdomadibus jejunaverit; panem suavem
0308C non comederit: caro et vinum non intraverit os ejus: oleo unctus non sit;
0308D Hic quoque conferendus est Tertullianus,
Veni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es jejunando scilicet, etc.
et venerit ad eum Angelus, dicens:
Daniel, homo miserabilis es (Dan. IX, 23) . Qui Deo miserabilis apparuerat, post jejunium leonibus in lacu fuit ((
Al. fuerat)) horribilis. Quam pulchra res, quae placat Deum, leones mitigat, daemones terret (Dan. XIV) ! Mittitur ad eum (licet
hoc in Hebraicis voluminibus non invenerimus) Abacuc messorum prandium portans. Talem enim discophorum inedia meruerat hebdomadis.
David, periclitante filio, post adulterium ἐξομολόγεσιν in cinere et jejunio
0309A facit, dicens,
Quia
0309D Alias, et in aliquot mss.,
cinerem sicut panem manducavi.
cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psalm. CI, 10) . Et,
Infirmata sunt in jejunio genua mea (Psal. CVIII, 24) . 350 Et certe jam audierat a Nathan:
Dominus abstulit a te hoc peccatum (II Reg. XII, 13) . Samson et Samuel vinum et siceram non bibunt. Erant enim filii repromissionis, et per abstinentiam jejuniumque
concepti. Aaron et caeteri sacerdotes ingressuri Templum, omne quod potest inebriare non potant, ne moriantur (Exod. X)
.
0309D Iisdem prope verbis Tertullianus,
Adeo morientur, qui non sobrii in Ecclesia ministraverint.
Ex quo intelligimus mori eos, qui in Ecclesia non sobrii ministrarint. Quamobrem exprobratur Israeli,
Potum dabatis Nazaraeis meis vinum (Amos II, 12) . Jonadab, filius Rechab, praecepit filiis suis, ut non biberent vinum usque in aeternum. Quibus cum
0309D Mss. Veronensis ac Cisterciensis,
offerret Jeremias ut biberent, absque
vinum.
offerret
0309B Jeremias vinum ut biberent, et illi bibere noluissent, loquitur Dominus per Prophetam:
Quia obedistis praecepto Jonadab patris vestri, non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis
diebus
(Jerem. XXXV, 8) .
0309D Item ex Tertulliano,
In limine Evangelii Anna Prophetissa, filia Phanuelis, quae infantem Dominum et agnovit, et multa super eo praedicavit, exspectantibus
redemptionem Israelis, post egregium titulum veteris et univirae viduitatis jejuniorum quoque testimonio augetur,
0310D
ostendens in quibus officiis assideri ecclesiis debeat, et a nullis magis intelligi Christum, quam semel nuptis et saepe jejunis.
Ipse mox Dominus baptisma suum, et in suo omnium,
jejuniis dedicavit, etc. Et mox,
etiam adversus diriora daemonia jejuniis praeliandum.
In foribus Evangelii, Anna filia Phanuelis univira inducitur, semperque jejunans; et Dominum virginem longa castitas longaque
jejunia suscepere. Praecursor ejus et praeco
0310D Nomen
Joannis praestantiores mss. hic non agnoscunt.
Joannes locustis alitur, et silvestri melle, non carnibus: habitatioque deserti et incunabula Monachorum, talibus inchoantur
alimentis. Sed et ipse Dominus baptisma suum quadraginta dierum jejunio dedicavit; et acriora daemonia docuit non nisi oratione
et jejuniis posse superari. Cornelius centurio, ut Spiritum sanctum acciperet antequam
0309C baptisma, eleemosynis meruit, crebrisque jejuniis. Paulus Apostolus post famem et sitim, et caeteros labores suos, et pericula
latronum, naufragia, solitudines ((
Al. naufragii solitudinis)), crebra jejunia enumerat. Et discipulo Timothaeo dolenti stomachum, et infirmitates plurimas sustinenti,
suadet vini modicam potionem:
Jam noli, inquit,
aquam bibere (Tim. V, 23) . Cui autem dicit,
jam noli aquam bibere, ostendit eum aquam ante potasse. Quod non concederet, nisi crebrae infirmitates et dolor stomachi postulassent.
16.
Haeretici cibos refugientes.—Reprobat quidem Apostolus (I Tim. IV) eos, qui prohibebant nuptias, et jubebant ((
Al. prohibeant et jubeant)) 351 cibis abstinere, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum
0309D actione: sed et Marcionem designat, et Tatianum, et caeteros haereticos, qui abstinentiam indicunt perpetuam, ad destruenda
et contemnenda et abominanda opera Creatoris. Nos autem creaturam omnem laudamus Dei: et maciem saginae, abstinentiam
0310A luxuriae, jejunia praeferimus saturitati.
Vir quippe in laboribus laborat sibi, et vim facit in interitum suum (Prov. XVI, 26, sec. LXX) . Et,
A diebus Joannis Baptistae (jejunatoris et virginis)
regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12) . Timemus enim, ne ab adventu aeterni judicis, sicut in diebus Diluvii, et eversionis ((
Al. eversione)) Sodomae et Gomorrhae, deprehendamur manducantes, et bibentes, et nubentes, et nuptui tradentes. Nam et Diluvium,
et ignis de coelo saturitatem pariter, et nuptias quas deleret invenit. Nec mirum,
0310D Tertullianus,
Si claves macelli tibi tradidit, permittens esui
omnia ad constituendum idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum Dei inclusit.
si omne quod in macello venditur, apostolus emi jubeat, et comedi (I Cor. X) : cum idololatris et adhuc in templis idolorum,
quasi idolothyta vescentibus, pro summa abstinentia fuerit, cibis tantum abstinere
0310B Gentilium (I Cor. X) . Quod si loquitur ad Romanos:
Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3) ; non inter jejunia et saturitatem aequalia merita dispensat; sed contra eos loquitur, qui in Christum credentes,
adhuc judaizabant: et eos qui ex Gentibus ((
Al. gentilibus)) crediderant, monet, ne scandalizent illos cibo suo, qui adhuc in fide infirmiores erant. Denique et in consequentibus
((
Al. continentibus)) hoc ipsum sonat:
Scio et confido in Domino Jesu, quod nihil commune per seipsum est, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune
est.
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo
Christus mortuus est. Non ergo
0310C
blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca ((Al.
escae)) et potus (Ibid., 14, seqq.) . Ac ne quis putaret hoc de jejuniis dici, et non de superstitione Judaica, statim edisserit:
Alius credit manducare omnia. Qui autem infirmus est, olera manducat (Ibid., 2) . Et rursum:
Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque 352
in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat,
Domino non manducat, et gratias agit Deo
(Ibid., 5, seqq.) . Qui enim adhuc infirmi erant in fide, et alias carnes mundas, alias arbitrabantur immundas: et inter
diem et diem esse aliquid existimabant, verbi gratia, sanctius esse sabbatum, et neomenias, et scenopegiam, quam
0310D reliquos dies, jubentur olera manducare, quae indifferenter comeduntur ab omnibus. Qui vero firmioris erant fidei, omnes
carnes et dies omnes aequales esse credebant.
17.
Jejunium Christianorum. Sepulcra concupiscentiae
0311A
perseverant. Jejunii sanctificatio.—
0311D Antea,
ausus est. Tertullianus:
Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem! Sed puto quod etiam jejunarit,
qui beatos non
saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit; qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarent, sed paterni
operis perfectionem,
etc.
Illud autem quod proponere ausus est ((
Al. es)), Dominum voratorem et potatorem vini a Pharisaeis appellatum: et quia ad epulas ierit nuptiarum, et convivia non despexerit
peccatorum, aestimo, quod nobiscum faciat. Iste est Dominus, ut arbitraris, vorator, qui quadraginta diebus Christianorum
jejunium sanctificavit ((
Al. sanctificat)); qui beatos appellat esurientes et sitientes; qui escam habere se dicit, non quam discipuli suspicabantur,
sed quae in perpetuum non periret; qui de die crastino cogitare ((
Al. cogitari)) prohibet; qui cum esurisse et sitisse dicatur, et isse frequenter ad prandia, excepto mysterio, quod in typum
suae passionis expressit, et probandi corporis veritate, nec gulae scribitur servisse, nec ventri.
0311B Qui divitem purpuratum propter epulas narrat in tartaro, et Lazarum pauperem ob inediam dicit esse in sinu Abrahae. Qui
quando jejunamus, ungi
0311D In aliquot mss.,
ungere caput nostrum et faciem lavari praecepit.
caput et lavari faciem praecipit, ut non gloriae hominum, sed Domino jejunemus. Qui comedit quidem post resurrectionem partem
piscis assi et favum, non propter esuriem et gutturis suavitatem; sed ut veritatem sui corporis comprobaret. Nam quotiescumque
mortuum suscitavit, jussit ei dari manducare, ne resurrectio phantasma putaretur. Et Lazarus post resurrectionem, ob hanc
causam scribitur cum Domino iniisse convivium. Nec hoc dicimus, quod negemus pisces et caetera (si voluntas fuerit) in cibo
esse sumenda: sed quomodo nuptiis virginitatem, ita saturitati et carnibus jejunium spiritumque 353
0311C praeferimus. Si autem Petrus hora sexta pransurus ascendit in coenaculum, fortuita esuries non facit praejudicium jejuniorum.
Hoc enim modo et Dominus, quia ad puteum Samaritanae hora sexta fessus resedit, et bibere voluit, omnibus incumbet necessitas,
velint nolint, hoc tempore bibendi. Potuit autem fieri, ut vel sabbatum esset, vel dies Dominicus: et post bidui, triduique
jejunium, hora sexta esurierit; numquam enim crediderim apostolum, si ante unam diem coenaverat, epulisque distentus fuerat
((
Al. erat)), alterius diei esurisse meridie. Quod si coenavit pridie, et sequenti die esurivit ante prandium,
0311D Veronensis,
existimo quod non usque ad satietatem; et paulo post,
In diebus enim jejuniorum.
non existimo quod usque ad satietatem comederit, qui tam cito potuit esurire. Porro si per Isaiam loquitur Deus, quod non
tale jejunium elegerit,
0311D dicens:
In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et subjectos percutitis, et in
0312A
judicia et in lites jejunatis, et caeditis pugnis: non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LIII, 3, seq.) . Quale elegerit, docet:
Frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti: et domesticos seminis tui
ne despicias
(Ibid., 7) . Non igitur jejunium reprobavit, sed quale vellet, ostendit: neque enim ventris esuries accepta est Deo, quam
lites et rapinae et libidines destruunt. Si non vult jejunium Deus ((
Al. Dominus)), quomodo in Levitico praecipit, ut septimo mense, decima mensis omnis populus jejunet usque ad vesperam: et qui
non afflixerit animam suam, moriatur et exterminetur de populo suo? Quare sepulcra
0311D Tertullianus:
Manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis avidissimus, usque ad choleram ortygometra cruditando, etc., etc.
concupiscentiae, ubi carnibus deditus populus ruit, usque hodie in solitudine perseverant? Et crassus
0312B populus ortygometram scribitur ad choleram usque ructasse? Cur homo Dei (III Reg. XIII) , ad cujus prophetiam manus aruerat
regis Jeroboam, qui ((
Al. quia)) manducavit contra edictum Dei, illico percussus est? et leo qui asinam custodivit intactam, Prophetae levanti se de
prandio non pepercit? Qui jejunus miracula fecerat pransus ((
Al. pransurus)) illico saturitatis poenas luit. Sed et Joel clamitat:
Sanctificate jejunium: praedicate curationem (Joel. I, 14; II, 15) , ut monstraretur jejunium 354 sanctificari caeteris operibus: et sanctificatum jejunium, curationi
proficere peccatorum. Quomodo autem virginitati verae non praejudicat imitatio virginum diaboli; ita nec veris jejuniis,
0311D Sic habent mss. omnes, sicque omnino legendum
0312D esse supra docuimus, quidve esset
Castus explicavimus pag. 330, et seq., not. (col. 291, not. b) Martianaeus ex praeconcepta opinione
cossorum hic quoque legit, erroremque esse putat Veterum librariorum, quod
Castum scripserint, et
cossum vermiculum esse ignorarint. Minime vero ipse intellexit.—
Cossum Isidis et Cybeles. Mss. codices legunt
castum Isidis et Cybeles; sed error est, ni fallor, veterum Librariorum, qui nesciebant
cossum esse vermiculum, a quo abstinebant sacerdotes Isidis et Cybeles, ut antea observatum a nobis est. Martian.
Castum Isidis et Cybeles, et quorumdam ciborum in aeternum abstinentia;
0312C maxime cum apud illos jejunium panis, sagina carnium compensetur. Et sicut signa quae faciebat Moyses, imitabantur signa
Aegyptiorum, sed non erant in veritate: nam virga Moysi virgas Magorum devorabat:
0312D Mss.,
ita et omnia quae in aemulationem, etc. Tertullianus,
Huic divina constabat, quam diabolus divinarum aemulator imitatur, etc.
ita per omnia quae per aemulationem Dei facit diabolus, non religionis nostrae superstitio, sed nostra arguitur negligentia,
id nolentium facere quod bonum esse, etiam saeculi homines non ignorant.
18.
Quarta propositio Joviniani.—«Quarta propositio, quae et extrema est, duos esse ordines, ovium, et hircorum: alterum justorum, alterum peccatorum: alios
stare a dextris, alios a sinistris; et audire justos:
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Mat.
0312D XXV, 34) . Peccatoribus vero dici:
Discedite a me, maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus ((Al.
paratus))
0313A
est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41) . Arborem bonam non posse malos fructus facere, nec malam bonos. Unde et Salvator loquitur ad Judaeos:
Vos de patre diabolo estis, ut concupiscentias patris vestri facere vultis (Joan. VIII, 43) . Decem virgines proponit stultas atque sapientes, et quinque, quae oleum non habuerunt, remansisse extrinsecus:
alias vero quinque, quae sibi lumen bonorum operum praeparaverant, thalamum intrasse cum sponso. Ascendit ad diluvium, et
ait: Qui erant cum Noe justi servati sunt: qui vero peccatores, omnes in commune perierunt. Apud Sodomam et Gomorrham, exceptis
duobus gradibus bonorum malorumque, nulla diversitas invenitur. Qui est justus, eripitur: qui peccator, pari voratur incendio.
Una salus liberatis, unus
0313B interitus remanentibus. Ne paululum quidem a justitia declinandum, indicio est uxor Lot. Si autem, inquit, mihi opponis
((
Al. opponas)) quare justus laboret in pace, aut persecutionibus, si nullus profectus est, nec majora 355 praemia: scias hoc
eum facere, non ut plus quid mereatur, sed ne perdat quod accepit. In Aegypto quoque decem plagas aequaliter omnes sentiunt
peccatores: et similes tenebrae domino et servo, nobili et ignobili, regi imminent et vulgo. Sanctis vero Dei et populo Israel
una erat lux. Sed et in mari Rubro justi pariter transeunt, peccatores pariter obruuntur. Sexcenta hominum millia, excepta
imbelli aetate et sexu, in deserto aequaliter ruunt, et duo qui justitia pares erant, aequaliter liberantur. Per quadraginta
annos cunctus
0313C Israel similiter laborat et moritur. Gomor mannae universis aetatibus una in cibo mensura est: vestitus pariter non deteruntur,
capilli simul non augentur, barba in commune non crescit, calceamenta ex aequo omnibus durant. Non incalluere pedes: cibus
in ore cunctorum aequaliter sapit. Ad mansionem unam pari labore et mercede pergebant. Omnis Hebraeus aequale habet pascha,
aequales scenopegias, aequale sabbatum, aequales neomenias. Septimo requietionis anno absque personarum discretione dimittitur,
et in jubilaeo universa cunctis debita relaxantur, atque ad antiquam possessionem venditor redit.»
19. Parabolam autem in Evangelio (Matth. XIII, et Luc. VIII) seminantis, in qua in terra bona centesimus et sexagesimus
et tricesimus fructus exoritur:
0313D et e contrario in terra mala, triplex sterilitatis varietas indicatur, in duos ordines dividit, bonae terrae et malae. «Et
quomodo Apostolis pro derelictis filiis et uxoribus, in alio Evangelio centies, in alio septies Dominus repromittit ((
Al. promittit)), et in futuro vitam aeternam (Matth. XIX, Marc. X, Luc. XVIII) : nullaque distantia est inter centum, et septem;
sic et in hoc
0313D Scilicet in hoc Evangelio, sive Evangelii exemplo: antea enim perperam legebatur
in hoc numero pro
numerum. Paulo post mss.,
sine aliqua differentia et gradibus Christus, etc.
numerum non facere praejudicium,
0314A ubi hujus terrae fertilitas praedicatur: praesertim cum et Evangelista Marcus retrorsum numeret triginta, sexaginta et centum.
Dicit Dominus:
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 55) . Sicut ergo sine aliqua differentia graduum Christus in nobis est; ita et nos in Christo sine gradibus sumus.
Omnis qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget cum, et 356
ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) . Qui justus est, diligit: qui diligit, veniunt ((
Al. venit)) ad eum Pater et Filius, et in ejus habitant ((
Al. habitat)) hospitio: Ubi autem hujuscemodi habitator est, puto quod nihil deesse possit hospiti. Sin ((
Al. Si)) autem dicit:
Multae mansiones sunt apud Patrem meum
0314B (Joan. XIV, 2) , non in regno coelorum diversas significat mansiones; sed Ecclesiarum in toto orbe numerum, quae constat
una per septem.
Vado, inquit,
et praeparabo vobis locum (Ibid., 2) , non loca. Si haec repromissio proprie duodecim Apostolorum est, ergo Paulus exclusus est de hoc loco, et electionis
vas superfluus putabitur et indignus. Joannes et Jacobus, quia plus caeteris petierunt, non impetraverunt? et tamen non est
dignitas eorum imminuta, quia reliquis Apostolis aequales fuerunt.
Nescitis quia corpora vestra templum
0313D Duo mss.
estis: et paulo post Cisterciensis
qui credituri sunt in me, et cum Veronensi,
ut sicut ego, Pater, in te, et tu in me unum sumus, etc., quae quidem
0314D lectio antiquior longe videtur esse, sive veteris Latinae interpretationis, quam prae oculis habebat Jovinianus, tametsi
Graeco archetypo non respondeat. Ad eum modum iterum infra legitur. Vid. pag. 370, not. ordine prima. Denique
dilexisti eos pro
dilexi in mss. invenitur.
est Spiritus sancti (I Cor. III, 16, et VI, 19) ?
Templum, inquit,
est, non templa; ut similiter in omnibus habitatorem ostenderet Deum.
Non pro his rogo tantum, sed pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut sicut
0314C
tu Pater in me, et ego in te unum sumus; ita omnes unum sint in nobis.
Gloriam quam dedisti mihi, dedi eis: dilexi eos, sicut me dilexisti (Joan. XVII, 20) . Et quomodo nos sumus Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, sic et unus populus in ipsis sit,
hoc est, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae. Sponsa, soror, mater, et quaecumque alia putaveris vocabula, unius
Ecclesiae congregatio est, quae numquam est sine sponso ((
Al. sponsa)), fratre, filio. Unam habet fidem, nec constupratur dogmatum varietate, nec haeresibus scinditur. Virgo permanet.
Quocumque vadit ((
Al. vadet)) agnus, sequitur illum: sola novit Canticum Christi.
20. «Si autem, inquit, mihi opposueris,
Stella a stella differt in claritate, audies, differe stellam a
0314D stella, hoc est, spirituales a carnalibus. Omnia membra aequaliter diligimus, nec oculum praeponimus digito, nec digitum
auriculae: sed in singulorum amissione, membrorum communis dolor est. Aequaliter introimus in hoc saeculum, et aequaliter
de eo egredimur. Unus Adam terrenus, et alter coelestis. 357 Qui in terreno fuerit, a sinistris est et peribit: qui in coelesti,
a dextris est, et salvabitur. Qui fratri dixerit fatue, et
0315A raca, reus erit gehennae. Et qui homicida fuerit et adulter, mittetur similiter in gehennam. In persecutione qui incenditur,
qui suffocatur, qui decollatur, qui fugerit, qui in carcere inclusus obierit: varia quidem luctae genera, sed una corona victorum
est. Inter eum fratrem qui semper cum patre fuerat, et qui postea poenitens est receptus, nulla diversitas est. Operariis
primae horae, et tertiae, et sextae, et nonae, et undecimae, unus denarius aequaliter redditur: et quo magis admireris, ab
his incipit praemium, qui minus in vinea laborarunt ((
Al. laborant)).»
21.
Hieronymus. Praedicatio Antichristi vera.—His et hujuscemodi divinarum Scripturarum testimoniis, quae ad perversitatem sui dogmatis callidus disputator
0315B inclinat, quis non tentetur etiam electorum Dei? Et quod Joannes Apostolus, Antichristos dicit venisse multos (I Joan.
II) , haec vera est Antichristi praedicatio, quae inter ipsum Joannem et ultimum poenitentem nullam facit esse distantiam.
Simulque miror, quomodo serpens lubricus et Proteus noster, in variarum se mutet portenta formarum. Qui enim in coitu et saturitate
Epicureus est, subito in retributione meritorum Stoicus efficitur. Hierosolymam
0315D Ex Citio enim urbe in Cypri insula Zenon Stoicorum princeps fuit: unde Κιτιεὺς vel Κιττιεὺς Graece, Latine Cittieus appellatur.
Vid. Quaestiones in Genesim cap. X et in Jerem. cap. II.
Citio, Judaeam Cypro, Christum Zenone commutat. Si non licet a virtutibus paululum declinare, et omnia peccata sunt paria,
ejusdemque criminis reus, qui panem
0315D Levissimam culpam gravissimo delicto comparat. Contra hactenus obtinuit in editis libris et plerisque etiam mss. gravissima
alteri aeque gravissimae conferretur. Erat nempe
panem esurienti surripuerit: et panem esurienti surripere idem sit atque hominem occidere; nam etiam qui esurienti non dederit, occidit; notumque illud
ex Ambrosio,
Si non pavisti, occidisti. E contrario si esuriens ipse surripiat, levissime omnium peccabit: idque est quod Hieronymus conferre intendit, et confert
revera in Veronensi ms. ex quo locum emaculavimus.
esuriens surripuerit, et qui hominem occiderit: tu quoque maximorum scelerum reus teneris ((
Al. teneberis)). Porro aliud est, si te dicas
0315C ne minima quidem habere peccata, et cum omnes Apostoli et Prophetae, et Sancti, juxta id quod in secunda propositione disserui,
peccatores esse se plangant, solus de justitia glorieris. Ante nudo eras pede: modo non solum calceato, sed et ornato. Tunc
0315D Ex Horatio hausit,
Si forte subucula pexae Trita subest tunicae: at, puto, multum diverso sensu, nisi
0316D si hic apud Hieronymum
impexa sit legendum pro
pexa; nam pexa tunica pro nova et eleganti, et pretiosa accipitur a Latinis Scriptoribus, atque ipso in primis Horatio. Fortasse
autem Hieronymus acceperit pro villosa, sive quae pecti deberet ob pilos. Graeci eam vestem μαλλώτιον vocant. Prudentius in
Hym.
Impexa villis virgo bestialibus. Et noster superiori lib., num. 40,
Sordidam tunicam dixit.
pexa tunica, et nigra subucula vestiebaris, sordidatus, 358 et pallidus, et callosam opere gestitans manum; nunc lineis
et sericis vestibus, et Atrebatum ((
Al. Atrebatarum)) ac Laodiceae indumentis ornatus incedis. Rubent buccae, nitet cutis, comae in occipitium frontemque tornantur:
0316D Gravius mallet
propensus ex illo Persii:
Pinguis aqualiculus propenso sexquipede exstat.
protensus est aqualiculus, insurgunt humeri, turget guttur, et de obesis faucibus vix suffocata verba promuntur. Certe in
tanta diversitate victus et vestitus, necesse est, aut hic, aut ibi esse peccatum. Non quod peccatum
0316A in cibo, aut in vestibus asseram: sed quod varietas, et commutatio in deterius, reprehensioni proxima sit. Quod autem reprehenditur,
a virtute procul est: quod a virtute procul est, vitio mancipatur: quod vitiosum arguitur, peccato jungitur. Quod peccatum
est juxta tuam sententiam in sinistra parte, et hircorum grege describitur ((
Al. ascribitur)). Aut reverteris igitur ad antiquum propositum, ut ovis possis esse ad dexteram: aut si priorem sententiam perversa
poenitentia commutaris: velis nolis, quamquam barbam raseris, inter hircos numeraberis.
22.
Propositionum Joviniani series. In scholis quid cantabant pueri.—Verum quid prodest
0316D Iterum ex Persio Satira I:
. . . . . . . . Et lusco qui possit dicere luscum.
luscum vocare luscum, et accusatoris docere inconstantiam, cum propositionum series diluenda sit? Oves et
0316B haedos a dextera et sinistra, duos justorum et peccatorum esse ordines non negamus. Arborem bonam fructus malos non facere,
nec malam bonos, nulli dubium est. Decem quoque virgines sapientes et stultas, in bonas malasque dividimus. In Diluvio liberatos
justos, et peccatores aquis obrutos, non ignoramus ((
Al. non negamus)). In Sodoma, et Gomorrha ereptum justum, et impios igne consumptos, omnibus perspicuum est. Decem quoque plagis
percussam Aegyptum, et Israel fuisse sospitem novimus. In mari Rubro transisse justos, et Pharaonem cum suo exercitu demersum,
etiam in scholis cantant parvuli. Sexcenta millia in deserto cecidisse, quia increduli fuerint, et duos tantum terram repromissionis
intrasse, Scripturae docent, et 359 reliqua,
0316C quae usque ad operarios vineae, in duos bonorum et malorum ordines descripsisti. Sed quale est, ut quia inter bonos et malos
divisio est, tu asseras inter ipsos bonos, vel e contrario malos, nullam esse distantiam, nihilque referre, utrum in pecore
aliquis aries sit, an ovicula? Utrum primam lanam habeant, an secundam? Utrum scabidum pecus sit et morbidum, an vegetum atque
sussultans? maxime cum Ezechiel oves rationabiles, et diversitatem inter pecus et pecus, suae Prophetiae auctoritate demonstret,
dicens:
0316D Iidem mss.
ecce ego judicabo juxta Graecum διακρινῶ.
Ecce ego judico inter pecus et pecus, et inter arietes et hircos, et inter pecus pingue et macilentum. Pro eo quod lateribus
et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabutis omnia infirma pecora, donec dispergerentur
(Ezech. XXXIV, 17, 20) .
0317A Et ut sciremus quae ista sint ((
Al. sunt)) pecora, statim intulit:
Vos autem,
0317D Veronensis
greges mei, greges pascuae meae; et paulo post,
quia semel a dextris est.
greges mei, oves pascuae meae, homines estis. Idipsum ergo erit Paulus, et ille poenitens, qui cum patris uxore dormierat, quia in Ecclesiam post poenitentiam receptus
est; et quia simul a dextris est, in eadem cum Apostolo claritate fulgebit? Et quomodo in uno agello usque ad messem in ((
Al. et)) consummationem mundi zizania pariter frumentaque succrescunt? Qua consequentia pisces boni, et mali, sagena ((
Al. sagina)) Christi et reti Evangelico continentur? Cur in typo Ecclesiae, in Arca Noe, diversa animalia, et pro qualitate meritorum,
diversae sunt mansiones? Cur astitit regina a dextris Domini ((
Al. tuis)) in vestitu deaurato, circumdata varietate? Cur Joseph in forma Christi, variam
0317B habuit tunicam? Cur Apostolus loquitur ad Romanos:
Unicuique sicut
0317D Duo mss.,
secundum quod Deus divisit.
Deus divisit mensuram fidei? Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita
multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae
data est nobis, differentes, sive Prophetiam secundum mensuram fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine,
et reliqua (Rom. XII, 3 seqq.) Et in alio loco:
Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem.
Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV, 5) . Et ad Corinthios:
Ego plantavi, 360
Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit.
0317C
Itaque neque qui plantat est aliquid: neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui plantat et qui rigat, unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores. Dei agricultura
0317D Iidem mss.,
Dei agricultura, Dei aedificatio estis; et mox,
mihi quasi sapiens architectus.
estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 6 seqq.) . Et rursum alibi:
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. Fundamentum
enim aliud nemo potest ponere, praeterquam id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super
fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus apparebit.
0317D fidem,
dies illud manifestabit, absque
Domini, quod nomen neque in Graeco habetur. Deinde,
ut
0318D
singulorum opus, etc. Denique,
cujus autem opus arserit.
Dies enim Domini illud manifestabit, quoniam in igne revelabitur, et singulorum opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus
manserit,
0317D
quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi
per ignem
(Ibid., 10 seqq.) . Si is cujus opus arsit, et periit, et damnum sustinuit laboris sui, perdet quidem laboris ((
Al. operis)) praemium, sed ipse salvabitur, non tamen absque probatione ignis: ergo si cujus opus manserit, quod superaedificavit,
sine ignis probatione salvabitur, et inter salvationem
0318A et salvationem utique erit diversitas aliqua. Necnon in alio loco:
Sic nos, inquit,
existimet ((Al.
aestimet)) homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei ((Al.
ejus)). Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis qui inveniatur (I Cor. IV, 1, 2) . Vis scire, quoniam inter dispensatorem et dispensatorem sit multa distantia (non dico de malis et bonis,
sed de ipsis bonis qui ad dexteram stant)? audi consequentia:
Nescitis, quoniam qui in sacrificiis operantur, de sacrificiis comedunt: qui altario deserviunt, de altario participantur?
Sic et Dominus disposuit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem non abutar horum aliquo. Non scripsi
autem haec, ut sic fiant in me. Melius est enim mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet. Si enim evangelizavero,
0318B
non est mihi gloria: necessitas quippe mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non ((Al.
nisi)) evangelizavero. Nam si voluntate hoc ago ((Al.
facere)), mercedem habeo. Si autem nolens, dispensatio mihi credito est. Quae est ergo merces mea? Ut evangelizans 361
sine sumptu, ponam Evangelium Christi; ut non abutar potestate, quae data est mihi in Evangelio. Cum enim essem liber, ex
omnibus omnium
((Al.
omnibus)) me servum feci, ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 13 seqq) . Numquid potes dicere peccare eos, qui vivunt de Evangelio, et qui de sacrificiis participantur? Utique
non; Dominus enim disposuit, ut qui praedicant Evangelium, de Evangelio vivant; Apostolus autem qui non abutitur hac licentia,
sed laborat manibus suis, ne quem gravet, et die ac nocte operatur, et
0318C ministrat his qui secum sunt, utique ideo hoc facit, ut plus laborans, plus aliquid mercedis accipiat.
23. Curramus ad reliqua.
Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et diversiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum ((Al.
operationis)) sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem data est
0318D Antea erat
operatio. Contra mss. omnes, ut reposuimus,
adapertio; Graeco etiam favente textu, φανερώσις. Mox,
sicut enim corpus unum est, et membra plurima habet.
adapertio Spiritus juxta id quod expedit (I Cor. XII, 4 seqq.) . Et iterum:
Sicut corpus unum est, et membra plura
habet: omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus est; sic et Christus (Ibid., 12) . Verum ne dicas in uno corpore diversa membra unum habere meritum, statim gradus describit Ecclesiae, et ait:
Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores,
0318D
0318D Falso antea erat,
denique pro
deinde.
deinde virtutes, et gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes
Prophetae? numquid omnes Doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis
loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem dona majora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
(Ibid., 28 seqq.) . Cumque
0319A de charitatis virtutibus latius disputasset, adjecit:
Sive Prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est
(I Cor. IX, 10) . Et in
0319D Erat antea,
et in continentibus; deinde mss.,
major autem est his charitas.
consequentibus:
Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec. Major autem horum est charitas (Ibid., 13) .
Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1) . Et iterum:
Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis (Ibid., 5) . Et rursum: 362
Gratias ago Deo, quod omnium vestrum
0319D Voculam
magis supplemus e mss. quibus Graecus quoque concinit textus, μᾶλλον,
magis.
magis linguis loquor (Ibid., 18) . Ubi diversa sunt dona, et alius major, alius minor est, et omnes spirituales appellantur,
0319B certe oves sunt, et stant a dextris, et inter ovem et ovem est aliqua diversitas. Loquitur quidem de humilitate Paulus Apostolus:
Ego sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum
id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed amplius omnibus illis laboravi. Non ego autem;
0319D
Sed gratia Dei, quae in me est. In ms. codice Sangermanensi nostro, et in altero monasterii sancti Petri Carnutensis legimus,
sed gratia Dei mecum. Caeteri antiquiores retinent,
sed gratia Dei, quae in me est. Martian. —In Corbeiensi quodam codice, quemadmodum et in aliis duobus penes Martianaeum.
0320D
sed gratia Dei mecum.
sed gratia Dei quae in me est (I Cor. XV, 9, 10) . Verumtamen in eo quod se humiliat, ostendit posse Apostolos alios minores, alios esse majores, et qui
utique vas electionis dicitur, et cunctis amplius laboravit, non est injustus Deus, ut obliviscatur operis ejus, et dispar
meritum aequali mercede compenset. Dehinc legimus:
Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque
0319C
autem in suo ordine (I Cor. XV, 22) . Quando ((
Al. Quoniam)) unusquisque in suo resurget ordine, utique diversa sunt merita
0320D Vox
resurgentium in Veronensi ac Cisterciensi mss. non habetur.
resurgentium.
Non omnis caro, eadem caro; sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora coelestia, et corpora
terrestria; sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas
stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic erit, et resurrectio mortuorum
(Ibid., 39 seqq.) . Quod tu scilicet doctus interpres sic exposuisti, ut diceres spirituales differre a carnalibus. Ergo
et spirituales, et carnales in coelestibus ((
Al. coelis)) erunt, et jam non solum oves, sed etiam hirci tui conscendent regna coelorum.
Stella, inquit,
a stella differt in claritate: non
0319D oves, et hirci; sed oves et oves, id est, stella et stella. Denique,
Alia, inquit,
claritas solis, et alia claritas lunae. Ne stellam et stellam totum humanae multitudinis assereres genus, solem posuit et lunam, quos certe inter hircos non poteris
((
Al. potest)) numerare.
Sic, inquit,
erit et resurrectio mortuorum, ut
0320A justi claritate solis luceant ((
Al. fulgeant)), et qui in sequenti gradu sunt, lunae splendore rutilent, ut alius Lucifer sit, alius Arcturus, alius Orion, alius
0320D Nomina stellarum in Job, quae explicat in epistola 64, ad Fabiolam, num. 19. Vide ibi notam
e pag. 367 (nobis col. 618) .
Mazuroth, et caetera stellarum vocabula, quae sacratae, in Job volumine 363 continentur.
Omnes enim, ait,
manifestari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae gessit per corpus, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) . Ac ne forsitan dicas, ante tribunal Christi nos manifestari, ut boni bona, mali recipiant mala, in eadem
Epistola docet:
Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6) . Certe et qui plus, et qui minus seminat, de parte sunt dextra. Et cum unum sementis genus sit, tamen mensura
et numero differunt. Scribit ad
0320B Ephesios idem Paulus:
Ut nota fieret nunc principatibus et potestatibus in coelis per Ecclesiam, multiplex et varia sapientia Dei (Ephes. III, 10) . Cernis quod in diversis agminibus Ecclesiae, varia et multiplex sapientia Dei praedicetur? Necnon in
eadem Epistola:
Unicuique autem nostrum data est gratia, juxta mensuram gratiae Christi: non quod mensura Christi diversa sit; sed tantum gratiae ejus infunditur, quantum
0320D Haud bene in aliis mss.,
quantum valemus audire.
valemus haurire.
24. Frustra igitur oves et hircos, quinque et quinque virgines, Aegyptios et Israelitas, et caetera hujuscemodi replicas,
quia non est in praesenti retributio, sed in futuro. Unde et dies judicii in consummatione promittitur, quia nunc non est
judicium. Sine causa enim appellatur dies extrema judicii, si
0320C modo judicat Deus. Impraesentiarum navigamus, luctamur, atque pugnamus, ut in fine perveniamus ad portum, coronemur, triumphemus.
Tu autem perverse et lubrice praesentis saeculi conversationem in futurorum exempla proponis, cum utique hic injustitia sit,
ibi justitia: donec intremus in sanctuarium Dei, et intelligamus in novissimis eorum. Non aliter sanctus, aliter peccator
moritur? In eodem mari navigantibus eadem tranquillitas et tempestas est? Non aliter latro, aliter Martyr occiditur? Nec alio
modo de adulterio et prostibulis, alio de castis matrimoniis nascuntur liberi? Certe Dominus et latrones aequali judicio crucifixi
sunt. Si idem est hujus saeculi futurique judicium, ergo qui hic pariter crucifixi sunt, et in futuro similiter habebuntur.
Paulus
0320D et qui eum vinxerant, simul navigant, simul sustinent tempestatem, simul navi fluctibus dissipata in 364 littus evadunt.
Negare non potes, quin inter vinctum et vincientes diversa sint merita. Et quomodo unum Apostoli militumque
0320D Mss.,
naufragium est, qui deinde vocem
Apostolus rectius non agnoscunt.
naufragium? Refert postea Paulus Apostolus revelationem, et eos
0321A qui in navi fuerant, dicit sibi a Domino esse donatos. Numquid is, cui donantur, et qui donantur, unius meriti sunt? Decem
sancti peccatricem possunt eruere civitatem. Lot cum filiabus ereptus est de incendio: liberati essent et generi, si exire
voluissent. Et certe multa differentia est inter Lot et generos ejus. Liberatur Segor una urbs de pentapoli, et quae ejusdem
meriti erat, atque uni sententiae subjacebat, cui Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim, sancti precibus custoditur. Ecce diversum
meritum in Lot et Segor, et tamen de incendio pariter evadunt. Latrunculi qui absente David, vastaverant Siceleg, et uxores
eorum et liberos in praedam duxerant, die tertia caeduntur in campo et quadringenti homines ascensis camelis fugiunt. Dic
aliquam inter
0321B eos qui caesi sunt, et qui fugere potuerunt, esse distantiam. Legimus in Evangelio turrem Siloe cecidisse super decem et
octo viros, et obrutos occidisse. Certe juxta sententiam Salvatoris, non soli fuerant peccatores; sed in formidinem reliquorum
puniti sunt, ut pestilente flagellato, stultus sapientior fieret. Si omnium peccatorum unum est supplicium, injuste alius
occiditur, et per mortem alterius alius commonetur.
25.
Christi Corpus aequaliter accipimus. Decem Virgines quid significant? Pilatus nolens tulit sententiam. Sex dies saeculi hujus.—Opponis mihi Gomor mannae, unamque mensuram, et vestitum et capillos, et barbam, et calceamenta, ex aequo fuisse Israelitarum;
quasi non et nos Christi corpus aequaliter accipiamus.
0321C Una est in mysteriis sanctificatio, Domini et servi, nobilis et ignobilis, regis et militis: quamquam pro accipientium meritis
diversum fiat quod unum est.
Qui enim indigne manducaverit et biberit, reus erit violati Corporis et Sanguinis Christi (I Cor. X, 27) . Numquid quia et Judas de eodem calice bibit,
0321D Duo mss.,
de quo Christus et caeteri Apostoli; paulo post,
iisdem cibis vescimur.
de quo et caeteri Apostoli, unius cum reliquis erit meriti? Quod si non vis recipere Sacramentum, certe omnes aequaliter
vivimus, unum trahimus aerem, eodem humore irrigamur, iisdem cibis pascimur. Porro 365 si alimenta cocorum arte mutantur
in melius, et fit aliquid suavius condituris, hujuscemodi cibi non naturae satisfaciunt, sed voluptati. Aeque esurimus, aeque
algemus: simul contrahimur frigore, aestibus et calore dissolvimur. Sol quoque ipse et luna
0321D et omnis astrorum chorus, et pluviae, et mundus aequaliter nobis currunt, et iisdem omnes juxta Evangelium imbribus irrigamur,
boni et mali, justi et injusti. Si praesentia, exempla sunt futurorum, ergo et sol justitiae aequaliter justis et peccatoribus,
impiis et sanctis, Christianis et Judaeis atque Gentilibus orietur, cum Scriptura dicat:
Timentibus autem Dominum orietur sol justitiae (Malac. I) . Si timentibus orietur, ergo contemptoris et pseudoprophetis occidet.
0322A
0321D Victorius
Oves quae stant a dextris, vadunt ad regna coelorum, consentientibus mss. fere omnibus.
Oves quae stant a dextris, ad regna coelorum introducuntur, hirci in tartarum detruduntur. Parabola ista non ovium inter
se merita, et e contrario describit hircorum; sed inter oves et hircos tantum distantiam facit. Neque enim in omnibus locis
docentur omnia: sed unaquaeque similitudo ad id refertur, cujus similitudo est. Sicut et decem virgines ((
Al. Virginum)), non totius generis humani, sed sollicitorum et pigrorum exempla sunt: quorum alteri semper Domini praestolantur
adventum, alteri somno et inertiae se dantes, futurum judicium non putant. Unde et in fine parabolae dicitur:
Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matt. XXV, 13) .
0321D Olim
Sed in Diluvio, male: paulo post, verbum
0322D
esse Victorius supplet.
Si in diluvio liberatus est Noe, et omnis orbis interiit: omnes caro erant, et propterea perierunt. Aut non ejusdem
0322B meriti dices filios Noe, et Noe propter quem filii liberati sunt; aut maledictum Cham in eodem pones loco, in quo et patrem,
quia de diluvio simul liberatus est. In passione Christi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et non fuit qui faceret
bonum, non fuit usque ad unum. Audebisne igitur dicere sic negasse Petrum et caeteros Apostolos qui fugerunt, quomodo Caiphan
et Pharisaeos, et clamantem populum,
Crucifige, crucifige talem? Et ut de Apostolis taceam, ejusdemne tibi sceleris videbitur reus Anna, et Caiphas, et Judas proditor, cujus et
0322D Vide Lactantium lib. IV, c. 18. Deinde mss.
tanto majoris et criminis est.
Pilatus, qui nolens compulsus est contra Dominum ferre sententiam? 366 Quanto majoris meriti fuit Judas, tanto majoris
criminis est; et quanto majoris criminis, tanto majoris et poenae.
Potentes enim potenter
0322C
tormenta patientur (Sap. VI, 7) . Arbor mala fructus bonos non facit, nec bona malos. Si hoc ita est, responde mihi, quomodo Paulus cum esset
arbor mala, persequens Ecclesiam Christi, fecit ((
Al. fecerit)) postea fructus bonos? Et Judas, cum esset arbor bona, signa faciens cum Apostolis, postea versus in proditorem,
fecerit fructus malos? Tamdiu ergo nec arbor bona malos fructus facit: nec mala bonos, quamdiu vel in bonitate sua, vel in
malitia perseverat. Porro quod omnis Hebraeus aequaliter facit Pascha, et septimo anno liber efficitur, et in Jubilaeo, id
est, quinquagesimo, universa possessio redit ad dominos, hoc non de praesenti dicitur, sed de futuro: quia in sex diebus hujus
saeculi servientes, in septimo die, vero et aeterno sabbato, liberi erimus ((
Al. liberemur)): si
0322D tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc servimus in saeculo. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula, in testimonium
inobedientiae; et cum uxore et liberis nostris, quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus jugiter serviemus.
26.
Parabola sementis quid? Falsus Jovinianus. Mos Scripturae.—Parabola autem
0322D Sic mss. castigatiores et Victorius: antea erat
seminantis.
sementis, quae ex utraque parte ternos fructus facit; et juxta Apostolum,
0323A super fundamentum Christi alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos: alius ligna, fenum, stipulam; cum et in domo
magna, diversa vasa sint, perspicue patet: et huic velle contradicere, apertissimae impudentiae est. Tamen ne exsultet in
mendacio et exemplum apostolorum in praejudicium centenarii et sexagenarii et tricenarii afferat numeri, sciat in Matthaeo
et in Marco, apostolis, qui universa sua dimiserant, centuplum repromissum. In Evangelio autem Lucae multo plura, id est,
0323D Victorius πολλὰ πλασίονα, ut habetur apud Lucam 18. Alibi est πολυπλασίονα.
πολὺ πλείονα, et penitus in nullo Evangelio pro
centum scriptum esse
septem; seque aut falsarium, aut imperitiae reum teneri: nec nocere nobis, quia in alio Evangelio a centum, in alio a triginta incipit
numerari; cum omnis Scriptura, maxime vetus, minorem praeponat numerum
0323B et sic ad majorem gradatim conscendat. Verbi gratia, 367 ut dicat aliquem fuisse annorum quinque et septuaginta et centum,
nec tamen quinque et septuaginta plura poterunt esse quam centum, quae ((
Al. quia)) priora sunt nominata. Si non accipis in bonam partem diversitatem numeri centum et sexaginta et triginta, nec in malam
partem accipies: et idem vitium erit seminis, quod secus viam cecidit, et super petras, et super spinas. Sin et illa tria,
et haec vel in bonam, vel in malam partem singula sunt, stultum fuit pro duabus rebus sex species numerare, praesertim cum
in Matthaeo et in Marco et in Luca narrata parabola, Salvator semper intulerit:
Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15, et XIII, 9; Marc. IV, 9; Luc. VIII, 18, et XIV, 35) . Ubi nihil
0323C est quod intrinsecus lateat, frustra ad intelligentiam mysticam provocamur.
27.
Multiplex Christi habitatio in credentibus.—Si autem Pater et Filius mansionem faciunt apud credentes, et ubi Christus hospes est, ibi nihil deesse existimas, puto quod
aliter Christus habitaverit in Corinthiis, aliter in Ephesiis; hoc est aliter in his, apud quos Paulus apostolus peccata multa
0323D Duo mss. cum veteri editione
reprehendit.
deprehendit, et aliter in his, quibus sacramenta a saeculis ignorata disseruit: aliter in Tito et Timotheo, aliter in Paulo.
Certe inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Ubi autem major dicitur, necesse est ut caeteros habuerit minores.
Et,
Qui
0323D Al.
et qui minor. Cisterciens. liber
qui minimus
0324D
est, inquit, in regno, etc.
minimus est in regno coelorum, major est illo. Vides ergo, quod in coelis sit maximus et minimus, et inter angelos quoque, et inter
0323D invisibiles creaturas sit multiplex et infinita diversitas. Quare dicunt apostoli:
Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5) , si omnium una mensura est? Et Dominus ad discipulum:
Modicae fidei, quid dubitasti (Matth. XIV, 31) ? In Jeremia quoque de futuro regno legimus:
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Jacob foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum
patribus vestris
(Jer. XXXI, 31, 32) . Et post paululum:
Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam illam, et ero eis in
0324A
Deum, et ipsi erunt mihi in populum; et non docebit vir ultra proximum suum, et vir fratrem suum, dicens:
0324D Mss. plerique
cognoscite: et paulo post,
Qui autem docuerit, et aliqua non fecerit, etc.
Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum (Ib. 33-34) . Perspicue ex contextu illius 368 loci, futurum Christi regnum Propheta describit, et qua consequentia ibi
erit minimus et maximus, si omnes aequales futuri sunt? Utique ea, qua et in Evangelio dicitur:
Qui docuerit, et fecerit hic vocabitur maximus in regno coelorum. Qui autem docuerit, et non fecerit, erit minimus (Matth. V, 19) . In convivio Salvator praecipit, ut inferiorem occupemus locum: ne cum major venerit, de superiori turpiter
detrudamur (Luc. XIV) . Si cadere non possumus, sed tantum per poenitentiam sublevamur: quid sibi vult scala illa in Bethel,
per quam angeli
0324B descendunt atque ascendunt, qui de coelis ad terram veniunt? Certe inter oves et ad dexteram stabant, dum ibi essent. Angeli
de coelis descendunt, et Jovinianus de eorum possessione securus est.
28.
Mansiones in coelis multae. Ordines Ecclesiae. Coelestium virtutum ordines.—Quis autem risum tenere queat in eo, quod multas mansiones apud Patrem, Ecclesias arbitretur in toto orbe diffusas, cum manifestissime
Scriptura doceat secundum Evangelium Joannis, non de Ecclesiarum numero, sed de coelorum mansionibus, et aeternis tabernaculis,
quae Propheta desiderat, Domino fuisse sermonem?
In domo, inquit,
Patris mei mansiones multae sunt. Si quominus, dixissem vobis: quia vado vobis parare locum; et si abiero et praeparavero
vobis locum, iterum veniam,
0324C
et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV, 2, 3) . Locus et mansiones quas praeparare se dicit Christus apostolis, in domo utique sunt Patris, id est,
in regno coelorum, non in terra, in qua ad praesens ((
Al. praesens)) apostolos relinquebat. Simulque sensus Scripturae intuendus: Dicerem, inquit, vobis, quia vado et praeparabo vobis
locum: si non mansiones multae essent apud Patrem, hoc est, si non unusquisque mansionem sibi non ex largitate Dei, sed ex
propriis operibus praepararet: et ideo non est meum parare, sed vestrum, quia et Judae nihil profuit paratus locus, quem suo
vitio perdidit. Juxta quem sensum et illud intelligendum, quod ad filios dicitur Zebedaei, quorum alter a sinistris, alter
cupiebat sedere a dextris:
Calicem quidem
0324D
meum bibetis; sedere autem a dextris meis, sive a sinistris, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23) . Non est Filii dare: et quomodo Patris est 369 praeparare? Paratae, inquit, sunt in coelo diversae et
plurimae mansiones, plurimis diversisque virtutibus, quas non personae accipiunt, sed opera. Frustra ergo a me petitis quod
in vobis situm est, quod Pater meus illis paravit, qui dignis virtutibus, ad tantam ascensuri sunt dignitatem. Porro quod
ait:
Iterum veniam, et accipiam
0325A
vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. XIV, 3) , proprie ad Apostolos loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est:
Ut quomodo ego et tu Pater unum sumus, sic et illi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21) , qui crediderunt, qui perfecti sunt, qui possunt dicere,
pars mea Dominus (Ps. XXVII, 26) . Si autem non sunt plurimae mansiones, quomodo et in veteri Testamento et in novo, alium ordinem pontifex
tenet, alium sacerdotes, alium Levitae, alium Janitores, alium Aeditui. Et in
0325D Al.
in limine. Locus est cap. XLIV, V. 10:
Sed et Levitae, qui longe recesserunt a me errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem
suam, erunt in sanctuario meo aditui et janitores portarum domus, et ministri domus ipsi mactabunt,
etc., etc.
volumine Ezechielis, ubi futurae Ecclesiae et coelestis Jerusalem ordo describitur, sacerdotes qui peccaverant, regradantur
in aedituos, et in ostiarios: et cum sint in templo Dei, hoc est a dextris, non sunt inter arietes, sed inter minimas oves.
In fluvio quoque illo, qui de templo egreditur, et irrigat
0325B salsum mare, et universa vivificat, multae species piscium describuntur. Quare in regno coelorum Archangeli sunt, Angeli,
Throni, Dominationes, Potestates, Cherubim, et Seraphim: et omne nomen quod nominatur, non solum in praesenti saeculo, sed
etiam in futuro? Sine causa diversitas nominum est, ubi non est diversitas meritorum. Archangelus utique aliorum minorum est
Angelorum. Archangelus, et Potestates, et Dominationes habent
0325D Duo mss.
habent aliqua, super quae exerceant potestatem, Tum
Hoc in saeculis est, hoc in ministerio Dei. Utrumque fortasse verius.
alia, per quae exerceant potestatem, et in quae subjecta dominentur. Hoc in coelis est, hoc in ministerio ((
Al. mysterio)) Dei, ne nos solito more irrideas, atque subsannes, si imperatores ((
Al. imperatorem)) posuerimus, praefectos et comites, et tribunos, ei centuriones, et manipulos, et reliquum militiae ordinem.
0325C 29.
Mos Scripturae sacrae.
Elisaei duplex spiritus. Illud autem quod ait:
Nescitis quia corpora vestra templum est spiritus Sancti (I Cor. VI, 19) :
0325D Iidem mss.
valde frivolum est, etc. cum veteri
0326D editione.
frivolum est, cum Scriptura 370 divina soleat et unum pluraliter, et plura singulariter appellare: et tamen sciat in templo
quoque ipso multas esse mansiunculas, esse exterius atrium, esse interius, esse vestibula, esse sanctum, esse Sancta sanctorum.
Sunt et culinae in templo, sunt et cellariola, sunt et torcularia, et vasorum receptacula. Ita et in templo corporis nostri
diversa sunt merita. Non aeque Deus
0326D In aliis mss.
in omnibus habitat.
omnes inhabitat: nec ad eamdem mensuram omnibus infunditur. De spiritu Moysi aufertur, et septuaginta presbyteris datur.
Puto aliam esse abundantiam fluminis, aliam rivulorum. Eliae spiritus
0325D Elisaeo duplex datur: unde et duplex gratia fecit signa majora. Ille vivus mortuum, iste mortuus mortuum suscitavit. Ille
famem imprecatus est populo, iste obsessae civitati sub una die hostiles copias praebuit. Licet hoc quod ait,
Nescitis quia corpora
0326A
vestra templum est Spiritus sancti, de cuncta credentium dicat Ecclesia, qui pariter congregati, unum Christi corpus efficiunt. Hic jam quaeritur in corpore,
qui pedibus Christi dignus sit, qui capite: qui oculus ejus sit, qui manus. Quod et duae mulieres in Evangelio, poenitens
et sancta, significant: quarum altera pedes, altera caput tenet. Tametsi nonnulli existimant unam esse, et quae primum coepit
a pedibus, eam gradatim ad verticem pervenisse. Sed et illud quod objicit ((
Al. objecit)),
Non pro his rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me:
0326D Ita efferri locum hunc in mss. supra docuimus num. 19, nota
b; atque ita quidem habuisse veterem Latinam editionem pronum est credere.
ut sicut ego Pater in te, et tu in me unum sumus: ita omnes unum sint in nobis: et quod omnis populus Christianus unum sit in Deo, quasi filii charissimi,
divinae consortes naturae. Jam supra diximus,
0326B et nunc plenius inculcandum est, non nos secundum naturam, sed secundum gratiam
0326D Cisterciensis,
sed secundum gratiam esse in Patre et Filio, absque
unum.
unum esse in Patre et Filio. Neque enim ejusdem substantiae est (quod Manichaei solent dicere) anima humana et Deus. Sed,
dilexisti, inquit,
eos, sicut et me dilexisti. Vides ergo quod in consortium substantiae ejus assumimur, non naturae esse, sed gratiae: et ideo
0326D Idem ms.,
et ideo nos diligit; quia, etc., in aliis deinde libris est
scilicet a corpore.
nos diligit, quia 371 Filium dilexit Pater: et membra diliguntur, scilicet in corpore.
Quotquot enim receperunt Christum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt
(Joan. I, 12) . Verbum caro factum est, ut nos de carne transiremus in Verbum. Nec Verbum desiit esse quod fuerat: nec homo
perdidit
0326C esse, quod natus est. Gloria aucta est, non mutata natura. Vis scire quomodo cum Christo unum corpus efficiamur? Doceat
te ipse, qui condidit.
Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, hic in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo
propter Patrem; et qui comedit me, vivit propter me. Iste est panis qui de coelo descendit
(Joan. VI, 55, et seqq.) . Sed et Joannes Evangelista, qui de pectore Christi hauserat sapientiam, in eadem verba concordat,
dicens:
In hoc intelligimus quod in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Si quis confessus fuerit, quoniam
Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo est
(I Joan. IV, 13 et 15) . Si credis in Christum, quomodo et Apostoli crediderunt, unum cum eis in Christo
0326D corpus efficieris. Si autem temerarium est fidem eorum tibi et opera vindicare, qui fidem eamdem et opera non habes, eumdem
locum habere non poteris.
30.
Ordo Ecclesiae. Peccata gravia et levia.—Porro quod jactitas sponsam, sororem, matrem, et omnia
0327A haec vocabula unius esse Ecclesiae, cunctosque credentes his nominibus significari, contra te facit. Si enim unus ordo Ecclesiae
est, et non habet plurima membra in uno corpore; quid necesse est ut sponsa, soror vocetur et mater: nisi aliorum sponsa,
aliorum soror, aliorum mater sit? Stant quidem omnes ad dextram: sed alius stat ut sponsus, alius ut frater, alius ut filius.
Filioli, inquit,
mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19) . Putasne ejusdem esse meriti eos qui parturiuntur, et qui parturit? Unde et stulte asserere voluisti omnia
membra aequaliter nos diligere, nec oculum praeponere digito, nec manum auriculae; sed in singulorum amissione membrorum,
dolorem esse communem, cum Apostolus doceat ad Corinthios,
0327B
Alia membra 372
esse honestiora, alia verecundiora; et quae verecundiora sunt,
0327D Veronensis cum Cisterciensi
majorem honestatem circumdare.
majore honestate circumdari: quae vero per se honesta, nostri ((Al. nostra))
non indigere sollicitudine (I Cor. XII, 22 et 23) . Ejusdemne ordinis arbitraris et meriti, os et alvum, oculos et meatus per quos fimus egeritur et
urina?
Lucerna, inquit,
corporis tui est oculus tuus. Si oculus caecas fuerit, totum corpus in tenebris est (Luc. XI, 34) . Si digitum amputes, si summitatem auriculae, est quidem dolor, sed non tantum damnum, nec tanta cum dolore
deformitas, quanta si oculos eruas, trunces nares, os disseces. Sine aliis membris vivere possumus, sine aliis omnino non
possumus. Sunt peccata levia, sunt gravia. Aliud est decem millia talenta debere, aliud quadrantem. Et de otioso quidem verbo,
0327C et adulterio rei tenebimur; sed non est idem suffundi, et torqueri: erubescere, et longo tempore cruciari. Putas nostrum
esse quod loquimur? Audi Apostolum Joannem:
Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam, peccanti non ad mortem. Qui vero peccaverit
ad mortem, quis orabit pro eo
(I Joan. V, 16) ? Cernis quod si pro peccatis minoribus deprecemur, impetremus veniam. Si pro majoribus, difficilis impetratio
sit: et inter peccata et peccata, magnam esse distantiam. Unde et de populo Israel, quia peccaverat peccatum ad mortem, dicitur
ad Jeremiam:
Noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis deprecationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te (Jerem. VII, 16) . Si autem omnes aequaliter et introimus saeculum, et eximus de saeculo, et hoc praejudicium futurorum
0327D ((
Al. futurum)) est: ergo aequaliter et justi, et peccatores habebimur apud Deum, quia nunc pari modo et generamur, et morimur.
Quod si duos esse contendis Adam, alterum terrenum, alterum coelestem; et qui in terreno fuerint, eos esse
0327D Olim
esse ad sinistrum, Cisterciens.
a sinistra. quemadmodum et infra habet.
ad sinistram: qui vero in coelesti, eos esse a dextris; responde mihi interim, ut de duobus te fratribus interrogem: Esau
in terreno fuit, an in coelesti? Nulli dubium est,
0328A quin in terreno eum fuisse respondeas. Jacob in quo fuit? Dices protinus, in coelesti. Et quomodo in coelesti fuit, cum
adhuc Christus non venisset in carne, qui secundus et coelestis Adam dicitur? Aut igitur omnes 373 ante incarnationem Christi
in veteri reputabis Adam, et justi quoque in terreno homine, et ad sinistram erunt inter hircos tuos: aut si impium est ibi
Isaac ponere, ubi Ismael: ibi Jacob, ubi Esau: ibi sanctos, ubi peccatores; novissimus Adam ex eo tempore numerabitur, quo
Christus est natus ex Virgine, et argumentum duorum Adam non proficiet ovibus et haedis tuis, quia in primo Adam et oves et
haedos convicimus fuisse, et in uno atque eodem homine, alios a dextris Dei stetisse, alios a sinistris.
Ab Adam enim usque ad Moysen, mors super omnes
0328B
dominata est, etiam super eos qui non peccaverunt: in similitudinem praevaricationis Adam (Rom. V, 14) .
31.
In martyre voluntas coronatur.—De eo autem quod niteris approbare, convicium et homicidium, raca et adulterium, et otiosum sermonem, et impietatem uno supplicio
repensari, jam et supra tibi responsum est, et nunc breviter respondebo. Aut peccatorem te negabis, ut non sis reus gehennae:
aut si peccator fueris, etiam de levi crimine duceris ad tartarum.
Os, inquit,
quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11) . Suspicor te aliquando, ut hominem, fuisse mentitum: omnis enim homo mendax (Psal. CXI) , ut sit solus Deus
verax, et justificetur in sermonibus suis, et vineat cum judicaverit (Psal. L) . Aut igitur homo non eris, ne mendax sis:
aut
0328C si quia homo es, mendax fueris, cum parricidis et adulteris punieris. Nulla est enim inter peccata diversitas: et non tibi
habebunt tantas gratias quos de humili in sublime elevas, quantum irascentur, quos propter leve quotidianumque peccatum, in
exteriores tenebras retrusisti. Si autem in persecutione, qui suffocatur, et qui decollatur, et qui fugerit, et qui in carcerem
retrusus obierit, in variis luctae generibus una corona victoriae est, et hoc pro nobis facit. In Martyre enim voluntas, ex
qua ipsa mors nascitur, coronatur. Meum est, opponere me gentilium furori, et Dominum non negare. Jam ((
Al. Nam)) in illorum arbitrio est, aut decollare, aut urere, aut recludere in carcerem, aut varia adhibere genera poenarum. Quod
si fugero, et
0327D Contrario sensu, verius tamen ut mihi videtur,
0328D habent duo mss. et vetus editio,
in solitudine obiero, eadem erit corona morientis, quia eadem causa mortis est Christus: poenarum nempe, quae ad declinandam persecutionem ob Christum, in solitudine subeundae sunt. Superior quoque contextus suffragatur.
in solitudine
0328D obiero, nec eadem erit corona morientis, quia non eadem causa mortis est Christus. 374 Ad illud vero quod dicis inter
eum fratrem qui semper cum patre fuerit, et qui postea poenitens est receptus, nihil penitus discrepare: adjicio si vis, et
drachmam unam quae perdita fuerat et inventa, junctam esse cum reliquis; et ovem unam quam nonaginta novem ovibus derelictis
bonus pastor inquisivit et retulit, explesse numerum centenarium. Sed aliud
0329A est poenitentem esse, et lacrymis veniam deprecari, aliud semper esse cum patre. Unde per Ezechielem ad reportatam ((
Al. reportandam)) ovem, et perditum quondam filium, loquitur pastor et pater:
Et suscitabo pactum meum tecum: et scies quia ego Dominus, et recordaberis, et confunderis; ut non sit tibi ultra aperire
os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti
(Ezech. XVI, 62 et 63) . Ut nihil minus justo habeant poenitentes, sufficit eis pro omni poena sola confusio. Unde et in
alio loco dicitur ad eos:
Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, et omnium scelerum quibus polluti eratis, et displicebitis vobis in conspectu
vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis; et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis, propter nomen meum,
et non
0329B
secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima (Ibid.) . Arguitur quoque a patre filius, quod saluti fratris invideat, et cum Angeli laetentur in coelo, ille livore crucietur.
Quamquam duorum fratrum similitudo, frugi et luxuriosi, non ad merita totius generis humani, sed vel ad Judaei pertinent ((
Al. pertineant)) Christianique personas, vel ad sanctorum et poenitentium. Super qua parabola libellum quemdam Damaso episcopo,
dum adhuc viveret, dedicavi.
32.
Tempus diversarum vocationum. Nostri laboris est praemium nobis praeparare.—Porro si operariis primae horae et tertiae et sextae et nonae et undecimae, unus denarius redditur, et ab eis incipit praemium,
qui novissimi in vinea laboraverunt ((
Al. laborabant)): et hic non unius temporis, et unius aetatis homines
0329C describuntur; sed ab exordio mundi usque ad finem, vocationum sacramenta sunt diversarum. Prima hora vocatus est Abel et
Seth: tertia Enoch et Noe: sexta Abraham, Isaac et Jacob: nona Moyses et Prophetae: undecima Gentium populus: cui primo redditur
merces, quia in crucifixum credens Dominum, difficultate fidei magnitudinem 375 meruit praemiorum: multique reges et prophetae
quaesierunt videre quae videmus, et non viderunt. Unus autem
0329D Ita S. quoque Augustinus lib. de Sancta Virginitate cap. XXVI, reponens huic Joviniani objectioni,
Quid, inquit,
denarius ille aliud significat, nisi quod omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa vita aeterna, ipsum regnum
coelorum. Quia ergo ipsa vita aeterna pariter erit omnibus electis aequalis, denarius omnibus attributus est; quia vero in
ipsa vita aeterna distincte fulgebunt lumine meritorum, multae sunt mansiones apud Patrem; ac per hoc in denario quidem non
impari non vivet alius prolixius, in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius.
Vide eum librum, in quo multa contra Jovinianum congeruntur.
denarius non unum est praemium, sed una vita, et una de gehenna liberatio. Caeterum quomodo ad indulgentiam principalem,
diversorum criminum rei dimittuntur de carcere, et unusquisque pro labore vel operibus suis, in hoc, vel in illo statu vitae
est: ita et denarius quasi indulgentia veri Principis, omnes
0329D per baptismum emittit de carcere. Jam nostri laboris est, pro diversitate virtutum, diversa nobis praemia praeparare.
33.
Medius Jonathas inter David et Saul.—Hucusque
0330A per partes ad proposita respondimus. Sequens sermo in commune ad omnia respondebit. Dominus ad discipulos suos:
Qui vult, inquit,
inter vos major esse, sit omnium minimus (Matth. XX, 26) . Si omnes in coelo aequales futuri sumus, frustra nos hic humiliamus, ut ibi possimus esse majores. De
duobus debitoribus quingentorum denariorum, et quinquaginta, cui plus dimittitur, plus amat. Unde et Salvator:
0330D Duo mss.
Dico inquit vobis, remittentur ei peccata, etc.
Dico, inquit,
tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47) . Qui minus diligit, et minus ei dimittitur, utique in minori gradu erit. Paterfamilias proficiscens tradidit
servis suis substantiam, alii quinque talenta, alii duo, alii unum (Luc. XIX) : unicuique secundum proprias vires. Simile
quid et
0330B in alio Evangelio scribitur, quod homo nobilis proficiscens in regionem longinquam, ut acciperet sibi regnum, et reverteretur,
vocaverit decem servos, et dederit eis singulas mnas, de quibus unus lucratus est ((
Al. sit)) decem mnas, alius quinque: et singuli juxta vires suas, et emolumentum, vel decem, vel quinque acceperint civitates.
Porro alius, qui unum talentum, sive unam mnam acceperat, quod accepit, infodit, sive in sudario colligavit, et domini reservavit
adventui. Primo considerandum, quod si justi non spe profectus laborant, ut vult noster
0330D Jovinianus alter Zeno. Mss.
ne perdant
quod habent.
Zeno: 376 sed ne perdant quod acceperant, iste qui mnam et talentum infodit, ne perderet quod acceperat, non peccavit;
magisque laudanda est cautio reservantis, quam cassus labor eorum, qui sine laboris praemio
0330C desudarunt. Deinde quod hoc ipsum talentum quod aufertur a timido, vel negligente servo, non datur ei qui minus lucri fecerat;
sed qui plus, id est, qui super decem positus fuerat civitates. Si numerus non facit ordinem, quare dixit,
Dedit unicuique secundum
0330D Nonnulla exemplaria, teste Victorio, habent
virtutes pro
vires: et apud Matthaeum quidem est δύναμιν; sed et superius,
unicuique, ait,
secundum proprias vires.
vires suas. Si eadem lucra sunt quinque talentorum et decem: cur ei qui minus lucri fecerat, non decem, et ei qui plus, non quinque traduntur
urbes? Quod autem Dominus non his contentus sit, quae habemus: sed semper majora desideret, ipse monstrat, dicens:
Quare non dedisti pecuniam meam ad trapezitas, et ego veniens cum usura exegissem (Philip. III) ? Quod quidem et Paulus apostolus sciens, praeteritorum obliviscitur, et ad ea quae in ante sunt, se extendit,
id est, quotidie proficit, nec servat in
0330D sudario delicate gratiam, quam accepit; sed avarus negotiator renovatur de die in diem, et decrescere se putat, nisi semper
creverit (Num. XXXV) . Sex urbes fugitivorum describuntur in Lege, qui
0330D Victorius
qui hominem, ut est penes LXX. Olim porro
interficere pro
interfecere: tum
Interrogare libet, etc.
homines
0331A interfecere nolentes: et ipsae urbes Sacerdotales sunt. Rogare libet, fugitivos istos inter hircos tuos, an inter oves nostras
colloces? Si hirci essent, occiderentur ut homicidae caeteri, nec ministrorum Dei intrarent civitates. Si oves dixeris, utique
non erunt tales oves, quae absque luporum metu tota libertate pascantur. Et probabitur tibi, oves quidem eas esse, sed erroneas:
a dextris esse, verum non stare, sed fugere, donec moriatur Sacerdos magnus, et ad inferna descendens, liberet animas fugitivorum.
Gabaonitae occurrunt filiis Israel, et caesis aliis gentibus, in lignarios et aquarios reservantur (Jos. IX) . Tantique apud
Deum meriti sunt, ut stirps Saul ob eorum injurias sit deleta (Reg. XXI) . Inter quos eos collocabis? 377 Inter hircos?
Sed
0331B non sunt interfecti, et sententia Domini vindicantur ((
Al. judicantur))? Inter oves? Sed dicit Scriptura divina, quod non sint ejusdem meriti cujus et Israelitae. Vides ergo quod stent
quidem a dextris; sed multo inferiori gradu. Inter David virum sanctum, et Saul regem pessimum, medius Jonathas fuit. Quem
nec inter haedos possumus ponere, quia prophetae amore dignus est; nec inter arietes, ne parem eum faciamus David, maxime
cum et ipse interfectus sit. Erit igitur inter oves; sed in inferiori ordine. Et quomodo inter David et Jonatham, ita inter
ovem et ovem cogeris suscipere differentias.
Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit; nec fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem
non cognovit, nec fecit digna, plagis vapulabit
0331C
paucis. Omni enim cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendatur multum, plus exigetur
0332A
ab illo (Luc. XII, 47, 48) . Ecce servo et servo plus minusve committitur, et pro qualitate commissi atque peccati, plagarum quoque
numerus irrogatur.
34.
Typus futurae Ecclesiae in terris etc.—Tota Judaeae terra tribuumque descriptio, futurae Ecclesiae in coelis typus est. Legamus Jesum Nave, legamus Ezechielis
extremas partes, et videbimus, quidquid in altero quasi per historiam in terra distribuitur, in altero in coelis spiritualiter
repromitti. (Jos. XIII, Ezech. LX, 48) . Quid sibi volunt in descriptione Templi, septem et octo gradus? quid rursum, quod
in Psalterio post elementa centesimi octavi decimi psalmi, quibus mysticum erudimur 378 alphabetum, per quindecim gradus
usque illuc pervenimus, ut possimus canere:
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes
0332B
servi Domini. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Jos. XIII) ? Quare duae et semis tribus, trans Jordanem habitant, ubi plurima sunt jumenta, et novem et semis, reliquae
vel expellunt pristinos habitatores de sedibus suis, vel cum ipsis habitant? Cur Levitica tribus in terra partem non accipit
(Num. XVIII) ; sed Dominus pars ejus est; et inter ipsos levitas et sacerdotes ad Sancta sanctorum ubi Cherubim et propitiatorium
est, pontifex solus ingreditur? Quare reliqui sacerdotes lineis tantum utuntur vestibus, et non habent indumentum auro, hyacintho,
cocco, purpura, byssoque contextum? Inferioris gradus levitae et sacerdotes plaustra et boves accipiunt: majoris ordinis gestant
arcam Domini humeris suis.
0331C
Si tollis ordinem. Nec plura legimus in mss. codicibus nec pauciora: neque satis mirari possum Erasmum et Marianum, qui confictum retinent contextum,
annotationesque falsas prorsus, ac futiles. Legunt itaque hoc modo:
Si omnes, qui a dextris sunt, corpus unum, et ut vulgo dicitur, ἕν κόνιον,
nequidquam episcopi, frustra presbyteri, sine causa diaconi sunt. Post impressionem hujusmodi contextus, Marianus in Notis suis vitiatum eum fatetur, et ita restituendum putat:
Si omnes, qui a dextris sunt, ut vulgo dicitur, ἕν χῶμα;
nequidquam Episcopi, etc. Gravius σύνθημα ponendum pro ἕν χῶμα, conjicit. Sed nullus horum virorum doctorum fidem consecutus est exemplarium ms.
aut mentem Hieronymi. Jovinianus enim irridebat Catholicos, quod in militia Christiana gradus atque officia diversa statuere
vellent, et omnes bonos ipse volebat unum esse ἕνσωμα, id est, corpus indistinctum partibus, et quasi multi in unum corpus
coalescentes. Unde Hieronymus
0331D supra post Angelicos ordines descriptos haec addit:
Hoc in coelis est, hoc in ministerio Dei, ne nos solito more irrideas, atque subsannes; si imperatorem posuerimus, et praefectos
et comites, et tribunos et centuriones, et manipulos, et reliquum militiae ordinem.
Ait igitur hic sanctus Hieronymus, si omnes Justi a dextris positi onum sunt ἕνσωμα, nihilque refert utrum in pecore aliquis
aries sit, an ovicula; et in exercitu aliquis sit imperator, vel miles gregarius, nequaquam in Ecclesia sunt episcopi, frustra
sunt presbyteri, et sine causa diaconi. Id vero asserere cum esset absurdissimum, Jovinianus tanta rerum consequentia confutatus
luebat poenas audaciae ac impietatis. Qui Graece sciunt, videant ne nomen ἕνσωμα in duo verba secent, legentes ἕν σῶμα: nam
0332C
unum Latine abs Hieron. ante positum, cogit nos
unum ἕνσωμα legere,
unum nempe
corporatum, sive unum corpus e pluribus compactum. Martian.
Si tollis ordinem Tabernaculi, Templi,
0332C Ecclesiae, si omnes qui a dextris sunt, unum, ut vulgo dicitur,
0332C Mirum quantum interpretes torserit locus iste, et torqueat hodiernum. Legit Erasmus
unum ut vulgo dicitur, ἕκ κόνιον,
nequidquam episcopi, etc. omissis nempe verbis
ad militiam probat, et illud ἕν κόνιον pro frequenti apud Graecos proverbio accipiens, quod est μία κόνις,
unus pulvisculus. Victorius vitiatum ab Erasmo locum exscripsit, tantumque post impressionem, quomodo Graecum verbum restitui posset, in Notis
admonuit. Ita, inquit, legi debet:
Si omnes qui a dextris sunt, ut vulgo dicitur ἕν χῶμα,
nequidquam episcopi, etc. hoc est si omnes beati
unus cumulus erunt, et inter beatos nulla erit differentia, frustra igitur sacrorum ordinum datur distinctio. Postea Gravius, cui jure
Victoriana emendatio non arrisit, substitui voluit,
unum, ut dicunt, σύνθημα
ad militiam probat, etc. Ex Graeca autem voce, tametsi
0332D nullis mss. probata, sensum juxta Victorii expositionem, utcumque extundebat. At Martianaeus interpretum istorum conatus
castigat satis inclementer, ipseque militiam christianam indicari autumans, rescribit,
unum, ut vulgo dicitur, ἕνσωμα
ad militiam probat, nequaquam episcopi, etc. Vultque ex Joviniani sensu dici, omnes in militia christiana unum esse ἕνσωμα, id est corpus indistinctum partibus, unde
gradus atque officia diversa esse non deberent. Equidem haud facile dicam, quot vitiis haec ejus lectio laboret, et quam prae
caeteris falsa sit.
Unum ἕνσωμα, si quid est, repetita voce,
unum unum corpus significat, neque scribi ἕνσωμα potest, aut
corporatum intelligi, sed ἓν σῶμα,
unum corpus. Quo vero id tandem modo explicet Martianaeus, nihil est,
0333C nihil ad rem facit. Sed nec multo felicior est Clericus, qui
unum εὔσωμον legendum putat, id est
unum bonum corpus, ut enim Graece parum elegantius scribat, caeteris aeque ac Martianaeus vitiis, nisi etiam gravioribus peccat. Est tamen hujus
restitutio loci non usque adeo difficilis, si mss. exemplaribus religiose adhaereas. In his autem est E N C O M A,
0333D quam vocem Graece accipias ἔγκομμα scribendum est, si Latine, ut est,
encoma, aut
incoma. Quid vero nomen istud sonet, docet Isidori Glossarium,
Incoma mensura militum. Vegetius quoque lib. I. cap. 5.
Proceritatem tironum ad Incoma scio semper exactam. Erat nempe contus illa, sive palus, ad quem probari statura militum solebat, si proceritatem haberent requisitam: unde
encoma, aut
encuma vulgares militibus voces, et verbum
incumare, et
incumatus in Actis S. Maximiliani sub hac metiendi significatione occurrit:
Quoniam probabilis est, rego ut incometur. Sensus itaque Hieronymi est, non sicut milites una corporis mensura ad militiam probat, ita eorum qui in coelis a dextris
sunt, aequalem esse gloriae mensuram. Et quemadmodum frustra sint episcopi presbyteri et diaconi, si tollas ordinem Ecclesiae,
sive hierarchicum, ita in cassum perseverare virgines, laborare viduas, et se continere maritatas, si omnium in coelis aequale
erit meritum, atque unus
0334C gradus. Ipse se in hunc sensum Hieron. explicat lib. II. contra Rufinum, ubi Origenem impugnat asserentem
in restitutione omnium, quando
indulgentia Principalis venerit, Cherubin, et Seraphin, Thronos, Principatus, Dominationes, Virtutes, Potestates, Archangelos,
Angelos, Diabolum, Daemones, animas omnium hominum, tam Christianorum, quam Judaeorum,
0334D
et Gentilium unius fore conditionis, et mensurae.
encoma ad militiam, probat, nequidquam
0333A episcopi, frustra presbyteri, sine causa diaconi sunt. Quid perseverant virgines? ((
Al. cur)) quid laborant viduae? cur maritatae se continent? Peccemus omnes, et post poenitentiam idem erimus quod Apostoli sunt.
35.
Epilogus disputationis. Excepto Deo omnis creatura sub vitio est.—Verum jam cepimus terram prospectare de pelago, et post montes gurgitum, et ((
Al. spumeos)) spumosos fluctus, et navim, vel in sublime subrectam, vel in ima praecipitem, paulatim fessis et languentibus portus
aperitur. 379 Diximus de nuptis, viduis, virginibus. Viduitati virginitatem, viduitatem praetulimus matrimonio. Exposita
est περικοπὴ Apostoli, de hujuscemodi quaestionibus disputantis, singulis oppositionibus responsum est. Saecularis
0333B quoque litteratura venit in medium, quae virgines fuerint, quae univirae, et e contrario quas interdum habeat molestias
vinculum conjugale. Transivimus ad secundam partitionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse
peccare. Et docuimus, quod, excepto Deo, omnis creatura sub vitio sit, non quod universi peccaverint, sed quod peccare possint,
et similium ruina, stantium metus sit. Tertio venimus ad jejunia, et quia adversarii duplex propositio fuerat, vel ad
0334D Cisterciensis cum Veronensi ms.
vel ad philosophorum, etc.
nos quoque ad utrumque respondimus.
philosophos, vel ad divinarum Scripturarum provocantis exempla, nos quoque ad utramque respondimus. Quarta, id est extrema
divisio, oves et haedos, dexteram, et sinistram, justos et peccatores, in duos ordines distribuerat, volens ostendere, nullam
inter
0333C justum et justum, peccatorem et peccatorem esse distantiam. Et ut hoc probaret, infinita de Scripturis exempla congesserat,
quasi suo sensui congruentia, cui nos quaestioni, et argumentis, et exemplis respondimus Scripturarum, veteremque Zenonis
sententiam, tam communi sensu, quam divina lectione contrivimus.
36
Multos discipulos habuit Jovinianus. Doctrina voluptatis quid proficit.—Nunc restat ut Epicurum
0334A nostrum, ((
Al. sudantem)) subantem in hortulis suis inter adolescentulos et mulierculas, alloquamur. Favent tibi crassi, nitidi, dealbati.
Adde, si vis, juxta Socraticam irrisionem, omnes sues, et canes, et quia carnem amas, vultures quoque, ((
Al. aquilas)) aquilae, accipitres, et bubones. Numquam nos (Vide in Cap. IX. Eccles. Comm.) Aristippi multitudo terrebit. Quoscumque
formosos, quoscumque calamistratos, quos crine composito, quos rubentibus buccis videro, de tuo armento sunt, immo inter tuos
sues grunniunt. De nostro grege tristes, pallidi, sordidati, et quasi peregrini hujus saeculi, licet sermone taceant, habitu
380 loquuntur et gestu:
Hei mihi quia peregrinatio mea prolongata est! habitavi cum
0334D Victorius
cum habitantibus cum Vulgata, contra mss.
habitationibus Cedar (Ps. CXIX, 5) , videlicet in
0334B tenebris hujus mundi, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ne glorieris, quod multos discipulos
habeas. Filius Dei docuit in Judaea, et duodecim tantum illum apostoli sequebantur.
Torcular, inquit,
calcavi solus, et de gentibus vir non est mecum (Isai. LXIII, 3) . Ille in passione solus remansit, et Petri quoque erga eum trepidavit constantia: Pharisaeorum autem doctrinae,
omnis populus applaudebat, dicens:
Crucifige, crucifige talem. Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 6. Ibid. 15) , id est, vitia sequimur, non virtutes: Epicurum, non Christum: Jovinianum, non Apostolum Paulum.
Quod multi acquiescunt sententiae tuae, indicium voluptatis est: non enim tam te loquentem probant, quam suis favent vitiis.
In circulis platearum
0334C quotidie fictus hariolus stultorum
0334D Item Victorius
nares, quam lectionem ut probet, multa comminiscitur. Vide quae annotamus in Epist. 127, ad Principiam, num. 9, et locum ex Luciano
de morte Peregrini. Infra lib. I. contra Rufinum eadem occurrunt.
nates verberat, et obtorto fuste dentes mordentium quatit, nec tamen deest qui semper possit induci? et pro magna sapientia
((
Al. deputa)) deputas, si plures porci post te currant, quos gehennae succidiae nutrias? Post praeconium tuum, et
0334D Promiscui balnei, quod Jovinianus probabat, turpitudinem exsecrantur Patres plerique omnes, Clemens Alexandrinus Paedagog.
III, 5; Epiphanius Haeres. XXX, 7; Chrysostomus de educandis liberis, aliique. Canones quoque, Laodicenus 3, et Trullanus
77, immo etiam Imperatorum decreta et Leges condemnabant.
balneas, quae viros pariter et feminas lavant, omnis impatientia quae ardentem prius libidinem, quasi verecundiae vestibus
0335A ((
Al. tegebat)) protegebat, nudata est, et exposita: quae ante in occulto erant, nunc in propatulo sunt. Ostendisti tales discipulos,
non fecisti. Hoc profecit doctrina tua,
0335D Vetus edit.
ne peccatum quidem poenitentiam habeat.
ut peccata nec poenitentiam quidem habeant. Virgines tuae quas prudentissimo consilio, quod nemo umquam legerat, nec audierat,
de Apostolo docuisti,
Melius est nubere quam uri, occultos adulteros in apertos verterunt maritos. Non suasit hoc Apostolus, non electionis vas. Virgilianum consilium est:
Conjugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. (Aeneid. l. IV).
37.
Basilides magister luxuriae. Semper pseudoprophetae dulcia promittunt. Verba Joviniani.—Quadringenti ferme anni sunt, quod Christi praedicatio fulget
0335B in mundo. Ex quo innumerabiles haereses tunicam illius consciderunt,
0335D Sentit, primum e Latinis haereticum Jovinianum exstitisse, quod quidem et Victorio notatum est, at nescio quam vere, si
Montanum reputes, Novatum, atque alios, utique ex Latinis,
universus pene error 381 de Chaldaeo et Syro, et Graeco sermone processerat. Basilides magister luxuriae et turpissimorum
complexuum, post tot annos ita in Jovinianum, quasi in
0335D In sequenti libro contra Vigilantium num. I:
Quomodo Euphorbus in Pythagora renatus esse perhibetur, sic in isto (Vigilantio)
Joviniani mens prava surrexit. Nempe somniavit Pythagoras Euphorbi apud Trojam occisi animam in se demigrasse; seque aiebat primum fuisse Ethalidem, mox
Euphorbum, deinde Hermotimum, et Pyrrhum, Delium piscatorem, postremo ex Pyrrho factum esse Pythagoram.
Euphorbum transformatus est, ut Latina quoque lingua haberet haeresim suam. Nulla ne fuit alia in toto orbe provincia, quae
reciperet praeconium voluptatis, in quam coluber tortuosus irreperet, nisi quam Petri doctrina super petram
0335D Duo mss.,
super petram fundaverat Christi. Vetus edit.
nisi in qua Petri doctrina super se petram fundaverat Christus: et mox
praedicationis auctoritas. Romanam proprie, ut vides, Ecclesiam notat, in
0336D qua primum haeresim Jovinianus saevit. Vid. praefixam hisce libris Admonitionem.
fundaverat Christum. Vexillum crucis et praedicationis austeritas, idolorum templa destruxerat: e regione luxuria penis,
ventris et gutturis, subvertere nititur fortitudinem crucis. Unde per Isaiam loquitur Deus:
Populus meus, qui vos beatificant, seducunt vos, et semitas pedum
0335C
vestrorum conturbant (Isai. III, 14) . Necnon per Jeremiam:
Fugite de medio Babylonis, et servate unusquisque animam suam, et nolite credere pseudoprophetis, qui dicunt, pax pax, et
non est pax:
qui semper ingeminant,
Templum Domini, Templum Domini (Jerem. LI, 6) . Prophetae tui viderunt tibi falsa et insipientia, non aperuerunt iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam
provocarent; qui devorant plebem ((
Al. Deum)) Dei, ut cibum panis, Deum non invocaverunt. Jeremias captivitatem nuntians, lapidatus a populo. Ananias filius Azur
frangebat ad praesens
0336D Ex Jeremiae cap. XXVIII:
Catenas ligneas contrivisti, facies pro eis catenas ferreas. Dictum, notante Victorio contra illos, qui homines palpant, et felicia pollicentur. Mss. duo habent
ligneos torques, et
ferreos.
ligneas torques, et in futurum ferreas praeparabat. Semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, et ad modicum placent. Amara
est veritas, et qui eam
0336A praedicant, replentur amaritudine. In azymis enim veritatis et sinceritatis, Domini Pascha celebratur, et cum amaritudinibus
comeditur (Exod. XII) . Egregia sane vox et quam audiat sponsa Christi, inter
0336D
Virgines et viduas et caelibes. Quintilianus lib. I, c. 10:
Ingenioseque sibi visus est Caius caelibes dicere, veluti coelites, quod onere gravissimo vacent. Martian. Duo mss. absque
et particula,
viduas caelibes. Annexam etymologiam Gravius ex Quintiliano l. II, c. 10. illustrat:
Ingeniose sibi visus est Caius caelibes dicere, veluti caelites, etc. Sed et Isidorus Originum l. X, lit.
C. caelebs dicitur, quasi coelo beatus.
virgines, et viduas, et caelibes (unde et ipsum nomen inditum est, quod coelo digni sint, qui coitu careant). «Raro jejunate,
crebrius nubite. Non enim potestis implere opera nuptiarum, nisi mulsum, et carnes, et nucleum sumpseritis. Viribus opus est
ad libidinem. Cito caro consumpta marcescit 382. Nolite timere fornicationem. Qui semel in Christo baptizatus est, cadere
non potest: habet enim, ad despumandas libidines, solatia nuptiarum. Quod et si cecideritis, redintegrabit vos poenitentia,
et qui in baptismate fuistis hypocritae, eritis in poenitentia
0336B solidae fidei. Neque turbemini, putantes inter justum et poenitentem aliquid interesse, et humiliorem gradum dare quidem
veniam, sed coronam tollere. Una est enim retributio. Qui ad dexteram steterit, introibit in regna coelorum.» His consiliis
subulci tui, pastoribus nostris ditiores sunt, et hirci plurimas secum capras trahunt.
Equi insanientes in feminas facti sunt (Jerem. V, 8) , statim, ut mulieres viderint, adhinniunt, et impatientiam suam, proh nefas! Scripturarum solantur exemplis.
Sed et ipsae mulierculae miserae
0336D Ex Ovidii versu in Ibin:
Sisque miser semper, nec sis miserabilis ulli.
et non miserabiles, praeceptoris sui verba cantantes, Quid enim nisi semen requirit Deus? non solum pudicitiam, sed etiam
verecundiam perdiderunt, majorique procacitate defendunt libidinem, quam exercent. Habes praeterea in exercitu
0336C plures succenturiatos, habes scurras et velites in praesidiis, crassos,
0336D Cisterciens. liber
crassos, compositos, nitidos.
comptos, nitidos, clamatores, qui te pugnis calcibusque defendant. Tibi cedunt de via nobiles, tibi osculantur divites caput.
Nisi enim tu venisses, ebrii atque ructantes paradisum intrare non poterant. Macte virtute, immo vitiis, habes in castris
tuis et Amazones (Vide Commentar. in Cap. XVI. Jerem.) exerta mamma, et nudo brachio et genu, venientes contra se viros
ad pugnam libidinum provocantes. Et quia opulentus paterfamilias es, in aviariis tuis non turtures, sed upupae (Et Com. in
Cap. V. Zachar.) nutriuntur, quae tota foetidae voluptatis lustra circumvolent. Me carpe, me disjice, objice crimina quae
volueris, argue luxuriae et deliciarum.
0337A Magis me amabis, si talis fuero, ero enim de armento tuo.
38.
Romam alloquitur.—Sed ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam, Christi confessione 383 delesti. Urbs potens, urbs orbis domina,
urbs Apostoli voce laudata (Rom. I) , interpretare vocabulum tuum.
0337A Mendose erat, partim Graece, et partim Latine RωMH. Graece autem Ῥώμη,
robur, Hebraice , seu
sublimitatem significat.
Roma aut
fortitudinis nomen est apud Graecos, aut
sublimitatis juxta Hebraeos. Serva quod diceris, virtus te excelsam faciat, non voluptas humilem. Maledictionem quam tibi Salvator in
0338A Apocalypsi (Cap. XVII et XVIII) comminatus est, potes effugere per poenitentiam, habens exemplum Ninivitarum 384. Cave
Joviniani nomen, quod de (
Jove) idolo derivatum est. Squalet Capitolium, templa Jovis et caeremoniae conciderunt. Cur vocabulum ejus, et vitia apud te vigeant?
Adhuc sub regibus, et sub Numa Pompilio facilius majores tui
0337A Pythagoram non illum celebrem Italicae sectae auctorem, sed Spartiatam alium innui contendit Victorius, quocum sentit et
Martianaeus. Et certe Numa
0337B Pythagoram illum Samium antiquiorem facit vulgo recepta sententia ex Dionis Chrysostomi testimonio XLIX et Nicephori Gregorae
XXXIII, quamquam veteres alii propter dogmatum inter utrumque convenientiam suppares fuisse velint. At non ipsam Pythagorae
personam hic abs Hieronymo indicari ego sentio, ut de ejus aetate disputare necesse sit, aut alium cognominem comminisci;
sed utique doctrinam, quae
0338A scriptis supererat, fuitque Numae acceptissima. Re ipsa de libris Pythagoricis in Numae sepulcro repertis loquuntur Livius
XL, 29, Plinius XIII, 13, Lactantius l. XXII, Augustinus de Civit. Dei VIII, 5, Aurelius Victor de Viris illustrib. c. 3,
atque alii.
Pythagorae continentiam, quam sub consulibus Epicuri
0338A
Luxuriam susceperunt. In ms. codice sancti Petri
0338B Carnutensis sequitur damnationis sententia in Jovinianum.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Praefecto Praetorii.
Jovinianum, etc., quae Lex est 53 in Cod. Theodos. tit. 5 de Haereticis. Martian.
luxuriam susceperunt.