Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
Liber Secundus.
0425A 491 1. Vult se defendere, non alios accusare.— Hucusque de criminibus, immo pro criminibus meis, quae in me quondam subdolus laudator ingessit, et discipuli ejus constantius arguunt, non ut debui, sed ut potui, moderato dolore (( Al. labore)) respondi. Propositum quippe mihi est, non tam alios accusare, quam me defendere. Veniam ad Apologiam ejus, qua sancto Anastasio, Romanae urbis episcopo, satisfacere nititur, et in defensionem sui mihi rursum calumniam struit; tantumque me diligit, ut raptus turbine, et in profunda demersus, meum potissimum invadat pedem, ut mecum aut liberetur, aut pereat.
2. Apologia Rufini. Parentes vulgari sermone dicebantur cognati et affines.—Dicit se primum respondere rumoribus, quibus illius Romae carpatur fides, 0425B hominis probatissimi, tam in fide, quam in charitate Dei. Et nisi post triginta annos parentibus redditus, nollet eos deserere, quos tam tarde viderat, ne inhumanus putaretur, aut durus, et tam longi itineris labore fragilior, ad iterandos labores esset infirmus, ipsum venire voluisse. Quod quia non fecerit, contra latratores suos misisse baculum litterarum, quem ille teneret in dextera, et saevientes contra se abigeret canes. Si probatus est cunctis, et maxime ipsi cui scribit episcopo, in fide et charitate Dei : quomodo Romae mordetur, et carpitur, et appetitae aestimationis ejus fama crebrescit? Deinde cujus est humilitatis, probatum se dicere in fide, et charitate Dei, cum Apostoli petant: Domine, adauge nobis fidem (Luc. XVII, 5) ; et audiant, Si habueritis fidem 0425C ut granum sinapis (Ibid., 6) . Et ad ipsum dicatur Petrum: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31) ? Quid loquar de charitate, quae et fide et spe major est: et quam Paulus optat potius quam praesumit: sine qua et martyrio sanguis effusus, corpusque flammis traditum, coronam non habet praemiorum? Harum utramque iste sic sibi vindicat, ut 0426A tamen contra se habeat latratores: qui nisi inclyti pontificis baculo repellantur, 492 latrare non cessant. Illud vero ridiculum, quod post triginta annos ad parentes se reversum esse jactat, homo qui nec patrem habet, nec matrem; et quos viventes juvenis dereliquit, mortuos senex desiderat: nisi forte parentes militari vulgarique sermone, cognatos, et affines nominat, quos quia non vult deserere, ne inhumanus putetur, aut durus, idcirco patria derelicta, Aquileiae habitat. Periclitatur Romae illa probatissima fides ejus, et hic supinus et lassulus, post triginta annos, per mollissimum Flaminiae iter, essedo venire non potest; sicque praetendit longi itineris lassitudinem, quasi triginta annis semper cucurrerit, aut biennio Aquileiae sedens, praeteriti itineris labore 0426B confectus sit.
3. Rufini verba.—«Carpamus reliqua, et ipsa epistolae ejus verba ponamus: Quamvis igitur fides nostra, persecutionis haereticorum tempore, cum in sancta Alexandrina Ecclesia degeremus, in carceribus et exsiliis, quae pro fide inferebantur, probata sit.» Miror quod non adjecerit: Vinctus Jesu Christi, et liberatus sum de ore leonis, et Alexandriae ad bestias pugnavi, et cursum consummavi, fidem servavi, superest mihi corona justitiae. Quae exsilia, quos iste carceres nominat? Pudet me apertissimi mendacii; quasi carceres, et exsilia absque judicum sententiis irrogentur. Volo tamen ipsos scire carceres, et quarum provinciarum se dicat exsilia sustinuisse. Et utique habet copiam de multis carceribus 0426C et infinitis exsiliis unum aliquod nominandi. Prodat nobis confessionis suae acta, quae hucusque nescivimus; ut inter alios Alexandriae Martyres hujus quoque gesta recitemus, et contra latratores suos possit dicere: De caetero nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto (Galat. VI, 17) .
0427A 4. Quaestio de anima Christi.—«Tamen et si quis nunc est, qui vel tentare fidem nostram cupit vel audire, vel discere, sciat quod de Trinitate 493 ita credimus,» et reliqua. Supra contra canes tuos baculum episcopo porrigis, quo pro te munitus incedat. Nunc quasi ambigens dicis: Si quis est qui tentare fidem nostram cupit; denuo dubitas, cum multorum latratus ad te usque pervenerint. Non discutio parumper elocutiones tuas, quas et tu contemnis et despicis; tantum sensibus respondebo. Aliud a te quaeritur, et pro alio satisfacis. Contra Arii dogmata, jam Alexandriae in carceribus, et exsiliis dimicaveras, non voce, sed sanguine. Nunc super Origenis haeresi tibi calumnia commovetur. Nolo cures, quae sana sunt, vulnera medicare. Trinitatem dicis unius 0427B esse Deitatis. Hoc toto credente jam mundo, puto quod et daemones confiteantur Filium Dei natum de Maria Virgine, et carnem naturae humanae, atque animam suscepisse. Si arctius quid rogavero, contentiosum vocabis. Si dicis Filium Dei humanae naturae carnem atque animam suscepisse, oro te, ut absque stomacho respondeas: anima ista, quam suscepit Jesus, eratne antequam nasceretur ex Maria? An in origine virginali, quae de Spiritu sancto nascebatur, cum corpore simul creata est, vel jam in utero corpore figurato, statim facta et missa est de coelo? E tribus unum quid sentias, scire desidero. Si fuit (( Al. non fuit)) antequam nasceretur ex Maria, necdum ergo erat anima Jesu, et agebat aliquid, ac propter merita virtutum postea facta est anima ejus. Si cepit ex traduce, humanarum igitur animarum, 0427C quas aeternas fatemur, et brutorum animantium, quae cum corpore dissolvuntur, una conditio est. Sin autem figurato corpore statim creatur et mittitur, fatere simpliciter, et nos scrupulo libera.
5. Nihil horum loqueris: sed occupatus in aliis, simplicitate nostra abuteris, et praestigiis pompaque verborum haerere nos non sinis quaestioni. Quid, inquies, nonne quaestio erat de resurrectione carnis, et poenis diaboli? Fateor (( Al. Fatere)). Ergo breviter pureque responde. Non quaero quod scribis, eamdem carnem resurgere, in qua vivimus, nullo membro amputato, nec aliqua parte corporis desecta, haec enim tua verba sunt: sed quaero, quod Origenes negat, 494 utrum in eodem sexu, quo mortua sunt corpora, suscitentur: et Maria Maria, Joannes resurgat 0427D Joannes: an commixto sexu atque turbato, nec vir, nec femina sit; sed utrumque, vel neutrum? Et an ipsa corpora incorrupta, et immortalia, et ut argute praemones, juxta Apostolum spiritualia permaneant in aeternum: et non solum corpora, sed caro et sanguis infusus, venis et ossibus irrigatus, quae Thomas tetigit: an certe paulatim resolvantur in nihilum, 0428A et ad quatuor unde compacta sunt elementa, retrahantur? Haec aut dicere debueras, aut negare, et non ea loqui, quae subdole Origenes fatetur; ut quasi fatuis et pueris illudens, «nullo membro amputato, nec aliqua corporis parte desecta.» Scilicet hoc timuimus, ne sine naso et auribus surgeremus, et amputatis sectisque genitalibus, eunuchorum in coelesti Jerusalem civitas conderetur.
6. Porro de diabolo sic sententiam temperat: «Dicimus quoque et judicium futurum, in quo judicio unusquisque recipiet propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala. Quod si homines recepturi sunt pro operibus suis, quanto magis et diabolus, qui omnibus existit causa peccati! De quo illud sentimus quod scriptum est in Evangelio (Matth. 0428B XXV) : quia et ipse diabolus, et omnes angeli ejus, cum his qui opera ejus faciunt, id est, qui criminantur fratres, cum ipso pariter aeterni ignis haereditate potientur. Si quis ergo negat diabolum aeternis ignibus mancipari, partem cum ipso aeterni ignis accipiat, ut sentiat quod negavit. Repetamus singula. «Dicimus, inquit, futurum judicium; in quo judicio,» et caetera. Super verborum vitiis tacere decreveram; sed quia discipuli ejus mirantur eloquentiam praeceptoris, pauca perstringam. Dixerat judicium futurum; sed homo cautus timuit solum dicere, in quo, et posuit, in quo judicio; ne si non secundo repetisset judicium, nos, obliti superiorum, pro judicio asinum putaremus. Illud quoque quod postea infert, «qui criminantur fratres, cum ipso pariter aeterni ignis haereditate potientur,» ejusdem est venustatis. Quis enim 0428C umquam audivit potiri ignibus, et frui suppliciis? Sed homo Graecus videtur mihi 495 seipsum interpretari voluisse, et pro eo quod apud eos dicitur κληρονομήσ ουσιν et apud nos uno verbo dici potest, haereditabunt, compositius et ornatius dixisse, haereditate potientur. Istiusmodi nugis et acyrologiis omnis ejus scatet oratio. Sed revertamur ad sensum.
7. Ridet Rufini verba. Ignis aeternus juxta Origenem.—Grandi diabolus lancea percutitur, qui omnibus existit causa peccati, si pro operibus suis, quasi homo, redditurus est rationem, et cum angelis suis aeterni ignis haereditate potietur. Hoc enim deerat, ut hominibus tormento subditis, ille potiretur ignibus aeternis, quos tanto tempore desideraverat. Et videris mihi calumniam in hoc loco facere diabolo, 0428D et criminatorem omnium falsis criminibus accusare. Dicis enim, «qui omnibus existit causa peccati;» et dum in illum refers crimina, homines culpa liberas, tollisque arbitrii libertatem, Salvatore dicente, quod de corde nostro exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae (Matth. XV, 19) . Et rursum de Juda in Evangelio 0429A legimus: Post buccellam intravit in eum Satanas (Joan. XIII, 27) : qui ante buccellam sponte peccaverat, et nec humilitate, nec clementia Salvatoris flexus est ad poenitentiam. Unde Apostolus: Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20) . Et in alio loco: Tradidi hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5) . Tradidit eos Satanae, quasi tortori ad puniendum, qui antequam traderentur, voluntate propria blasphemaverant. Et David, Ab occultis, inquit, meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Ps. XVIII, 13) : breviter et suae voluntatis errorem, et vitiorum incentiva significans. In Ecclesiaste quoque legimus: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super cor tuum, locum tuum ne dimiseris (Eccles. 0429B X, 4) . Ex quo liquido apparet, si dederimus ascendenti locum, nos peccasse qui dederimus, et ascendentem muros hostem non praecipitem deturbaverimus. Quod autem imprecaris fratribus, 496 hoc est, criminatoribus tuis, aeternos ignes cum diabolo, non tam fratres mihi videris premere, quam diabolum sublevare, cum iisdem quibus homines Christiani ignibus puniendus sit. Ignes autem aeternos, quos intelligere solet Origenes, puto quod te non fugiat, conscientiam videlicet peccatorum, et poenitudinem interna cordis urentem. De qua et Isaias loquitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24) . Et ad Babylonem scriptum est: Habes carbones ignis, sedebis super eos: hi erunt tibi in adjutorio (Psal. XXVII, 14) . Et 0429C in Psalmo poenitens audit: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 4) ; ut linguam dolosam, sagittae praeceptorum Dei (de quibus in alio loco Propheta dicit (Psal. XXXI, 4) , Versatus sum in miseria, dum configitur mihi spina) vulnerent atque confodiant, et peccatorum in ea solitudinem faciant. Illud quoque testimonium in quo Dominus loquitur: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49) , sic interpretatur: «Omnes cupio agere poenitentiam, et excoquere Spiritu sancto vitia atque peccata. Ipse enim sum de quo scribitur: Deus ignis consumens est (Deut. IV, 24) . Non ergo grande est hoc de diabolo dicere, quod et hominibus praeparatum est.» Magis 0429D debueras (ut suspicionem salutis diabolicae declinares) dicere: Perditio factus es: et non eris in aeternum 0430A (Ezech. XXVIII, sec. LXX) ; et ex persona Domini loquentis ad Job de diabolo: Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur (Job. XL, 28) . Non quasi crudelis suscitabo eum. Quis enim resistere potest vultui meo? Quis ante dedit mihi ut reddam ei? Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis (Job. XLI, 1 et seqq) . Verum haec possunt quasi simplicis hominis excusari: et cum eruditos non subterfugiant, apud indoctos praeferre innocentiae similitudinem.
8. Quod sequitur de animarum statu, excusari omnino non potest. Dicit enim: «Audio et de anima quaestiones 497 esse commotas: de qua re utrum recipi debeat querimonia an abjici, vos probate. 0430B Si autem et de me quid sentiam quaeritur, fateor me de hac quaestione apud quamplurimos tractatorum diversa legisse. Legi quosdam dicentes, quod pariter cum corpore per humani seminis traducem etiam animae diffundantur: et haec quibus poterant assertionibus confirmabant. Quod puto inter Latinos Tertullianum sensisse, vel Lactantium, fortassis et nonnullos alios. Alii asserunt, quod, formatis in utero corporibus, Deus quotidie faciat animas et infundat. Alii quod factas jam olim, id est, tunc cum omnia creavit Deus ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore. Hoc sentit et Origenes, et nonnulli alii Graecorum. Ego vero cum haec singula legerim (Deo teste dico) quia usque ad praesens certi et definiti aliquid de hac 0430C quaestione non teneo; sed Deo relinquo scire quid sit in vero, et si cui ipse revelare dignabitur. Ego tamen haec singula et legisse me non nego, et adhuc ignorare confiteor: praeter hoc quod manifeste tradit Ecclesia, Deum esse et animarum et corporum conditorem.»
9. Antequam de sensibus disputem, Theophrasti verba mirabor: «Audio, inquit, de anima quaestiones commotas esse: de qua re utrum recipi debeat querimonia, aut abjici, vos probate.» Si quaestiones de animae statu in Urbe commotae sunt, quae est ista querimonia vel querela, quae utrum recipi debeat, episcoporum judicio relinquitur? nisi forte quaestionem et querimoniam idipsum significare putat: quia in Capri Commentariis hujusmodi figuram reperit. 0430D Deinde ponit, «Legi quosdam dicentes, quod pariter cum corpore per humani seminis traducem etiam 0431A animae diffundantur, et haec quibus poterant assertionibus confirmabant.» Rogo quae est ista licentia figurarum? quae modorum et temporum perturbatio? «Legi dicentes, quibus poterant assertionibus confirmabant.» Et in consequentibus: «Alii asserunt, quod, formatis 498 in utero corporibus, Deus quotidie faciat novas animas, et infundat. Alii, factas jam olim, id est, tunc cum omnia Deus creavit ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore.» Et hic ordo pulcherrimus. Alii, inquit, asserunt hoc vel illud: alii factas jam olim, id est, tunc cum omnia Deus creavit ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore. Tam putide et confuse loquitur, ut plus ego in reprehendendo laborem, quam ille in scribendo. Ad extremum posuit: «Ego vero 0431B cum haec singula legerim,» et adhuc pendente sententia, quasi novum aliquid protulisset, adjecit: «Ego tamen haec singula et legisse me non nego, et adhuc ignorare confiteor.»
10. Trinitatis mysterium ignoratum Antiquis.—O infelices animas, quae tantis vitiorum lanceis vulnerantur! non eas puto juxta Origenis errorem tantum laborasse, cum de coelo in terras ruerent, et crassis corporibus vestirentur, ut nunc et verbis et sententiis hinc inde collisas; ut praetermittam κακέμφατον, quo de humani seminis traduce diffundi animae dicuntur. Scio inter Christianos verborum vitia non solere reprehendi; sed ex paucis ostendere volui, cujus temeritatis sit docere quod nescias, scribere quod ignores: ut similem prudentiam et in sensibus 0431C requiramus. Mittit epistolam, id est, robustissimum baculum, quo Romanae urbis armetur episcopus: et in ipsa quaestione, pro qua canes latrant, dicit se nescire quod quaeritur. Si ignorat, pro quo sibi calumnia commovetur, quid necesse est Apologiam mittere, quae non habet defensionem sui, sed ignorantiae confessionem? Hoc est suspiciones hominum non sopire, sed serere. Tres super animarum statu ponit sententias, et in fine concludens: «Singula, inquit, me legisse non nego, et adhuc ignorare cofiteor.» Arcesilam, aut Carneadem putes, qui omnia incerta pronuntiant, licet et illos superet cautione. Illi enim omnium philosophorum invidiam non ferentes, quod veritatem e vita tollerent, verisimilia repererunt, 499 ut ignorantiam rerum probabili 0431D assertione temperarent: iste se dicit incertum, 0432A et e tribus omnino nescire quid verum sit. Si hoc erat responsurus, quae eum ratio impulit, ut tantum Pontificem inscitiae suae testem faceret. Nimirum haec illa est lassitudo, quod triginta annorum itinere confectus, Romam venire non potuit. Quanta et alia nescimus, et tamen imperitiae nostrae testes non quaerimus! De Patre, Filio, et Spiritu sancto; de nativitate Domini Salvatoris, super qua Isaias clamitat: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8) ? audacter loquitur, et mysterium omnibus retro saeculis ignoratum scientiae suae vindicat: et hoc solum ignorat, quod ignoratum cunctis scandalum facit. Scit quomodo Deum Virgo generarit; et nescit quomodo ipse sit natus. Animarum et corporum conditorem fatetur Dominum, sive animae ante corpora 0432B fuerint, sive cum corporum nascantur exordiis, sive jam formatis in utero figuratisque corporibus immittantur. In omnibus novimus auctorem Dominum. Nec de hoc nunc quaestio est, utrum Deus, an alius eas fecerit: sed e tribus quas posuit, quae sit illarum sententia vera, nescire se dicit. Vide ne statim tibi objiciatur, idcirco te trium ignorantiam confiteri, ne unum damnare cogaris: et Tertulliano et Lactantio ideo parcere, ne Origenem cum illis jugules. Quantum memoria suggerit, nisi tamen fallor, nescio me legisse Lactantium συσπειρομένην animam dicere. Caeterum qui legisse te scribis, dic in quo libro legeris, ne ut me dormientem, sic illum mortuum calumniatus esse videaris. Sed et in hoc cunctabundus incedis et cautus. Dicis enim: «Puto inter 0432C Latinos Tertullianum sensisse, vel Lactantium, fortassis et alios nonnullos.» Non solum de animarum statu dubitas, sed et de auctorum sententiis putas: et tamen aliquid interest. De animabus autem aperte nescis, et inscitiam confiteris: de auctoribus sic nosse te dicis, ut putes potius quam praesumas. In solo Origene non ambigis. Dicis quippe, «Hoc sentit Origenes.» Interrogabo te: bene 500 sentit, an male? Nescio, inquis. Quid me igitur missis tabellariis et creberrimis nuntiis docere conaris, ut sciam, quod nescias? Et ne forte non credam imperitiae tuae, et arbitrer te callide reticere quod nosti, juras Deo teste, quod usque ad praesens certi et definiti aliquid de hac quaestione non teneas; et Deo relinquas scire quid sit in vero, et si cui ipse revelare dignabitur. 0432D Per tanta saecula tibi nullus videtur dignus fuisse, 0433A cui de hac quaestione Dominus revelarit? Non patriarcha, non propheta, non apostolus, non martyr? Ne tibi quidem, quando in carceribus et exsiliis morabaris, hujuscemodi sacramenta patuerunt? Dominus in Evangelio, Pater, inquit, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) . Qui Patrem revelavit, de animarum statu tacuit: et miraris si contra te fratrum scandala concitentur, cum id nescire te jures, quod Christi Ecclesiae se nosse fateantur?
11. Exposita fide sua, immo inscitiae confessione, transit ad aliud; et excusare se nititur, cur libros περὶ Ἀρχῶν in Latinum verterit. Et haec scribit ad verbum: «Sane quia audio etiam inde esse disputatum quod quaedam Origenis rogatus a fratribus de Graeco in Latinum transtuli, puto quod omnes intelligant, 0433B haec pro solo livore culpari. Si enim aliquid est quod displiceat in auctore, quare id ad interpretem detorquetur? Sicut in Graecis habetur, rogatus sum ut Latinis ostenderem. Graecis sensibus verba dedi Latina tantummodo. Sive ergo in illis sensibus laus inest aliqua, non est mea: sive culpa, similiter non est mea.» «Audio, inquit, etiam inde esse disputatum.» Quam prudenter accusationem suam, disputationem vocat! «Quod quaedam Origenis rogatus a fratribus de Graeco in Latinum transtuli.» Quae sunt illa quaedam? Nomen non habent? Taces? Libelli accusatorum loquuntur. «Puto, ait, quod omnes intelligant haec pro solo livore culpari.» Pro quo livore? Num invident eloquentiae tuae? Aut fecisti quod nullus hominum umquam facere potuit? Ecce et 0433C ego Origenis 501 multa transtuli: et praeter te nemo nec invidet, nec calumniatur. «Si enim, inquit, aliquid est quod displiceat in Auctore, quare id ad interpretem detorquetur? sicut in Graecis habetur, rogatus sum ut Latinis ostenderem. Graecis sensibus verba dedi Latina tantummodo. Sive ergo in illis sensibus laus inest aliqua, non est mea: sive culpa, similiter non est mea.» Et miraris, si de te homines male sentiant, quum de apertis blasphemiis dicas: «Si est aliquid, quod displiceat in auctore.» Omnibus quae in illis libris dicta sunt, displicent: et tu solus dubitas, et quereris, cur ad interpretem detorqueatur, quod in translationis tuae Praefatione laudasti. Rogatus eras, ut quomodo habebatur in Graeco, in Latinum verteres. Utinam fecisses quod rogatum te 0433D esse simulas! nulli nunc invidiae subjaceres. Si tu translationis servasses fidem, mihi necessitas non fuisset interpretationem falsam vera interpretatione 0434A subvertere. Novit conscientia tua, quae addideris, quae subtraxeris, quae in utramque partem, ut tibi visum fuerit, immutaris: et post haec audes dicere, quod et bona et mala non tibi, sed auctori debeant imputari. Et oppressus invidia adhuc verba moderaris; et quasi super aristas pendenti incedens gradu, loqueris. «Sive in illis sensibus laus est, sive culpa.» Defendere non audes, et tamen damnare non vis. Elige e duobus quod vis, optio tibi datur: si bona est interpretatio tua, lauda: si mala, condemna. Verum excusat se, et subnectit aliam stropham. Dicit enim: «Quinimmo etiam aliud adjeci, sicut in Praefatiuncula mea designavi; ut in quantum possem, aliquanta deciderem: illa tamen quae mihi ad suspicionem veniebant, quod non ab ipso Origene ita 0434B dicta, sed ab aliis viderentur esse inserta, propter hoc quod de eisdem rebus in aliis auctoris ejusdem locis catholice dictum legeram.» Mira eloquentia, et Attico flore variata: Quinimo etiam; et Quae mihi ad suspicionem veniebant. Admiror 502 ausum illum esse haec Romam verborum portenta transmittere. Compeditam putes linguam ejus, et inextricabilibus nodis ligatam, vix in humanum sonum erumpere. Sed ad causam redeam.
11. Origenis blasphemia.—Quis tibi dedit hanc licentiam, ut multa de interpretatione decideres? Rogatus eras ut Graeca in Latinum verteres, non ut emendares: ut alterius dicta proferres, non ut tua conderes. Non fecisse te quod rogatus es, recidendo plurima, confiteris. Atque utinam praecidisses mala, 0434C et non in assertionem malorum, tua multa posuisses! E quibus unum proferam, ut ex hoc cognoscantur et caetera. In primo libro περὶ Ἀρχῶν, ubi Origenes lingua sacrilega blasphemavit, quod Filius Patrem non videat, tu etiam causas reddis, quasi ex persona ejus, qui scripsit, et Didymi interpretaris σχόλιον, in quo ille casso labore conatur alienum errorem defendere, quod Origenes quidem bene dixerit: sed nos simplices homines, et cicures Enniani, nec illius sapientiam, nec tuam, qui interpretatus es, intelligere possumus. Praefatio tua, quam nominas, et in qua me miris ornas laudibus, te reum pessimae translationis facit. Dicis enim quod de Graeco multa decideris, licet taceas quod addideris. Quae decidisti, mala erant, an bona? Utique mala. Quae reservasti 0434D bona, an mala? utique bona. Neque enim mala transferre poteras. Ergo mala amputasti, et reliquisti bona? nulli dubium est. Probantur autem quae 0435A translata sunt, pene omnia mala. Quidquid igitur malum in translatione monstravero, tibi imputabitur, qui illud pro bono transtulisti. Aliud est, si iniquus censor ejusdem criminis reus, alios de senatu pellis, alios in curia retines. Sed dicis, «Omnia mutare non poteram; sed ea tantum, quae addita ab haereticis arbitrabar, mihi amputanda credidi.» Pulchre. Si amputasti quae addita ab haereticis existimabas, ergo quae reliquisti, ejus sunt quem interpretatus es (( Al. interpretabaris)); 503 responde, utrum bona, an mala sint? Mala transferre non poteras. Semel enim, quae ab haereticis addita fuerant, amputasti. Nisi forte haereticorum mala amputare debueris, et Origenis errores in Latinum integros vertere. Dic ergo, quare Origenis mala in Latinum 0435B verteris: ut auctorem mali proderes, an ut laudares? Si prodis, in praefatione cur laudas? Si laudas, haereticus approbaris. Restat, ut quasi bona protuleris. Si haec omnia probantur mala, igitur unius et Auctor et Interpres rei criminis erunt, et implebitur illa sententia: Videbas furem, et currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18) . Non est necesse rem planam, argumentatione dubiam facere. Quod sequitur, respondeat, unde illi sit orta suspicio, haec ab haereticis addita? «Quia, inquit, de eisdem rebus in aliis locis ejusdem auctoris catholice dictum legeram.»
12. Origenis haeretica.—Videamus, quod primum est, ut ordine venerit ad secundum. Probo ego inter multa Origenis mala, haec maxime haeretica: Dei 0435C Filium creaturam; Spiritum sanctum ministrum; mundos innumerabiles, aeternis sibi saeculis succedentes. Angelos versos in animas hominum: animam Salvatoris fuisse antequam nasceretur ex Maria: et hanc esse, quae cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitrata aequalem se esse Deo (Philip. II) ; sed se exinanivit, formam servi accipiens: resurrectionem nostrorum corporum sic futuram, ut eadem membra non habeant; quia cessantibus membrorum officiis, superflua membra reddantur: ipsaque corpora tenuia et spiritalia paulatim evanescere, et in auram tenuem, atque in nihilum dissipari: in restitutione omnium, quando indulgentia principalis venerit, Cherubim et Seraphim, Thronos, Principatus, Dominationes, Virtutes, Potestates, Archangelos, 0435D Angelos, Diabolum, daemones, animas omnium hominum, tam christianorum, quam Judaeorum, et Gentilium, unius conditionis, et mensurae fore. Cumque ad formam, et libram aequitatis pervenerint, et rationabiles creaturas 504 omni corporum faece deposita, novus de mundi exsilio populi revertentis 0436A monstraverit exercitus, tunc rursus ex alio principio fieri mundum alium, et alia corpora, quibus labentes de coelo animae vestiantur, ut verendum nobis sit, ne qui nunc viri sumus, postea nascamur in feminas; et quae hodie virgo, tunc (( Al. postea)) forte prostibulum sit. Haec in Origenis libris ego haeretica doceo: tu ostende, in quo ejus opere his contraria legeris.
13. Sex millia librorum Origenis.—Nolo dicas, Quae de eisdem rebus in aliis locis ejusdem auctoris catholice dicta legeram; ne me mittas ad sex millia librorum ejus, quos legisse beatum papam Epiphanium criminaris; sed ipsa loca nomina: nec hoc mihi sufficiet, nisi eadem dicta ad verbum protuleris. Non est fatuus Origenes, et ego novi: contraria 0436B sibi loqui non potest. Igitur ex hac supputatione illa summa (( Al. sententia)) nascitur, non haereticorum esse, quae amputasti, sed Origenis, cujus ideo mala interpretatus es, quia putasti bona; et tibi tam bona, quam mala illius imputanda, cujus scripta in Prologo comprobasti.
14. Hilarius et Ambrosius Origenis interpretes. Anastasii epistola ad Joannem Hierosolymitanum.—Sequitur in eadem Apologia: «Origenis ego neque defensor sum, nec assertor, nec primus interpres. Alii ante me hoc idem opus fecerunt (( Al. fecerant)): feci et ego postremus rogatus a fratribus. Si jubetur, ne fiat, jussio observari solet in posterum. Si culpantur, qui ante jussionem fecerunt, culpa a primis incipiat.» Tandem evomuit, quod volebat, et omnis 0436C animi tumor in nostrae accusationis erupit invidiam. Ubi interpretatur libros περὶ Ἀρχῶν, me sequi se dicit: ubi accusatur cur hoc fecerit, meum ponit exemplum; et securus, et periclitans sine me vivere non potest. Audiat igitur quod nescire se simulat. Nemo tibi objicit, quare Origenem interpretatus es, alioqui Hilarius et Ambrosius hoc crimine tenebuntur; sed quia interpretatus haeretica, Praefationis tuae laude firmasti. Ego ipse, quem in crimen vocas, sic (( Al. ideo)) septuaginta Homilias ejus transtuli, et nonnulla de Tomis, ut et mala in bonorum interpretatione 505 subtraherem, et aperte in libris περὶ Ἀρχῶν ad coarguendam translationem tuam, quid lector vitaret, ostenderem. Vis Origenem in Latinum vertere? Habes multas homilias ejus et tomos, 0436D in quibus moralis tractatur locus, et Scripturarum panduntur obscura. Haec interpretare: haec rogantibus tribue. Quid primus labor tuus incipit ab infamia? Cur translaturus haeretica, in defensionem eorum praemittis quasi martyris librum, et id Romanis auribus ingeris, quod translatum totus orbis 0437A expavit? Aut certe si ideo interpretaris, ut eum haereticum arguas, nihil de Graeco mutes, et hoc ipsum praefatione testare, quod prudentissime Papa Anastasius in epistola, quam contra te scribit ad episcopum Joannem, suo sermone complexus est, me liberans, qui id feci, et te arguens, qui facere noluisti. Ac ne forsitan hoc quoque neges, subjeci exemplum ejus: ut si non vis audire fratrem monentem, audias episcopum condemnantem (( Al. calumniantem)).
15. Rufinus Origenis defensor probatur. Eusebius Arianorum princeps. Rufini praefatio in Apologiam Pamphili pro Origene.—Dicis te non esse defensorem, neque assertorem Origenis: jam nunc tibi proferam librum tuum de quo in famosa illa praefatiuncula praeclari 0437B operis tui his verbis loqueris: «Cujus diversitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus in libris suis scripsit, edidimus brevissimo libello superaddito, in quo evidentibus, ut arbitror, probamentis, corruptos esse in quamplurimis ab haereticis et malevolis libros ejus ostendimus, et praecipue istos, quos nunc exigis ut interpreter, id est, περὶ Ἀρχῶν.» Non tibi suffecerat Eusebii, vel certe ut tu vis, Pamphili pro Origene defensio, nisi quod ab illis minus dictum putabas, tu quasi sapientior et doctior adderes? Longum est, si velim totum librum tuum huic operi inserere, et propositis capitulis ad singula respondere, quid in his vitiorum sermo habeat, quid mendaciorum assertio, quid inconsequens textus ipse verborum. Unde laciniosae disputationis 0437C fastidia fugiens, et in arctum verba compingens, tantum sensibus respondebo. Statim de portu egrediens, navem impegit. Referens enim de Apologia Pamphili martyris (quam nos Eusebii, Arianorum principis, probavimus) de qua dixerat, Prout potuimus, 506 vel res poposcit, Latino sermone digessimus, intulit: «Illud est, quod, desideriorum vir, Macari, te admonitum volo, ut scias hanc quidem fidei regulam, quam de libris ejus supra exposuimus, esse talem, quae et amplectenda et tenenda sit. In omnibus enim his catholicum inesse sensum evidenter probatur.» Quamvis de Eusebii libro multa subtraxerit, et in bonam partem de Filio, et Spiritu sancto nisus sit commutare; tamen multa in illo scandala reperiuntur, et apertissimae blasphemiae, 0437D quae iste sua negare non poterit, catholica esse pronuntians. Dicit Eusebius, immo (ut tu vis) Pamphilus, in isto volumine, Filium Patris ministrum: Spiritum sanctum non de eadem Patris Filiique substantia: animas hominum lapsas esse de coelo: et in hoc quod sumus de Angelis commutati, in restitutione omnium aequales et Angelos, et daemones, et 0438A homines fore; et multa alia tam impia, et nefaria, quae etiam replicare sit criminis. Quid faciet assertor Origenis, et interpres Pamphili? Si in his, quae emendavit, tanta blasphemia est; in illis, quae ab haereticis falsata confingit, quanta sacrilegia continentur? Cujus opinionis causam hanc suspicatur, quod vir neque stultus, neque insanus dicere sibi repugnantia non potuerit. Et ne forsitan putaremus diversis eum varia scripsisse temporibus, et pro aetatibus edidisse contraria, addidit: «Quid facimus, quod interdum in eisdem locis, atque, ut ita dixerim, in consequenti pene capite sententia contrarii sensus invenitur inserta? Numquid in eodem opere ejusdem libri, et interdum, ut diximus, statim in consequenti capitulo, oblitus sui esse potuit? Verbi 0438B gratia, ut qui superius dixerat, nusquam inveniri in omni Scriptura, ubi Spiritus sanctus factus, vel creatus esse diceretur, continuo subjiceret, inter caeteras creaturas factum esse Spiritum sanctum? Aut iterum, qui Patrem et Filium unius substantiae, quod Graece ὁμοούσιον dicitur, designavit: in consequentibus statim capitulis alterius esse substantiae, et creatum poterat dicere eum, quem paulo ante de ipsa natura Dei Patris pronuntiaverat natum?»
16. Eusebius et Didymus in Origenis scita concedunt,—Haec ipsius verba sunt, negare 507 non potest. Nolo dicas: Verbi causa, ut qui superius dixerat; sed ipsum librum nomina, ubi prius bene dixerit, et postea male: ubi Spiritum sanctum, et Filium de Dei Patris scribens esse substantia, statim in consequentibus 0438C asseruerit creaturas. Nescisne me Origenis habere omnia? legisse quamplurima?
Ad populum phaleras, ego te intus, et in cute novi. (Persius, Sat. 3.)
Vir doctissimus Eusebius (doctissimum dixi, non catholicum, ne more solito, mihi et in hoc calumniam struas) per sex volumina
nihil aliud agit, nisi ut Origenem suae ostendat fidei, id est, Arianae perfidiae. Et multa ponit exempla, et hoc constanter
probat. Tibi ergo in quo somnio Alexandrini carceris revelatum est, ut quae ille vera profitetur, falsata confingas? Sed forsitan
hic, ut Arianus, ab haereticis addita, in occasionem sui traxit erroris, ne solus male sensisse contra Ecclesiam putaretur.
Quid respondebis pro Didymo, qui certe in Trinitate catholicus est?
0438D Cujus etiam nos de Spiritu sancto librum in Latinam linguam vertimus (
Vid. supra). Certe hic in his, quae ab haereticis in Origenis operibus addita sunt, consentire non potuit; et in ipsis περὶ Ἀρχῶν, quos
tu interpretatus es libris, breves dictavit Commentariolos, quibus non negaret ab Origene scripta, quae scripta sunt: sed
nos simplices homines non posse
0439A intelligere, quae dicuntur: et quo sensu in bonam partem accipi debeant, persuadere conatur. Hoc dumtaxat de Filio, et Spiritu
sancto. Caeterum in aliis dogmatibus et Eusebius, et Didymus apertissime in Origenis scita concedunt, et quod omnes Ecclesiae
reprobant, catholice et pie dictum esse defendunt.
17. Rufinus de adulteratione librorum Origenis.—Videamus tamen, quibus argumentis probare nitatur Origenis ab haereticis scripta vitiata. «Clemens, inquit, Apostolorum discipulus, qui Romanae Ecclesiae post Apostolos episcopus et martyr fuit, libros edidit , qui appellantur ἀναγνωρισμὸς, id est, recognitio, in quibus quum ex persona Petri Apostoli doctrina, quasi vere apostolica in quamplurimis exponatur: 0439B in aliquibus ita Eunomii dogma inseritur, ut nihil aliud quam ipse Eunomius disputare credatur, Filium Dei creatum 508 de nullis exstantibus asseverans.» Et post alia, quae prolixum est, scribere: «Quid, quaeso, ait, de his sentiendum est, quod Apostolicus vir haeretica scripserit? An id potius credendum, quod perversi homines ad assertionem dogmatum suorum sub virorum sanctorum nomine, tamquam facilius credenda, interseruerint ea, quae illi nec sensisse, nec scripsisse credendi sunt?» Clementem quoque Alexandrinae Ecclesiae presbyterum, virum catholicum, scribit in libris suis interdum Dei Filium dicere creatum: et Dionysium Alexandrinae urbis episcopum, virum eruditissimum, contra Sabellium quatuor voluminibus disputantem, in 0439C Arianum dogma delabi. Et sub his exemplis illud agit, ut non ecclesiasticos, et catholicos viros male sensisse, sed ab haereticis eorum scripta corrupta esse testetur, et concludat ad extremum, dicens: «De Origene quoque, in quo similiter, ut in his quos supra diximus, quaedam diversitas invenitur, istud non sufficiat sentire, quod de praejudicatis jam catholicis sentitur, vel intelligitur viris, ne similis causae, similis sufficiat excusatio.» Si conceditur, ut quidquid in libris noxium reperitur, ab aliis corruptum sit (( Al. id si ita est nihil, etc.)), nihil eorum erit, quorum fertur nominibus; sed his deputabitur, a quibus dicitur esse vitiatum. Quamquam et illorum non erit, quorum incerta sunt nomina: atque ita fiet, ut dum omnium omnia sunt, nihil 0439D alicujus sit. Hac defensionis perturbatione nec Marcion, nec Manichaeus, nec Arius, nec Eunomius accusari poterunt: quia quidquid nos ab his impie dictum objecerimus, discipuli respondebunt, non a magistris suis ita editum (( Al. dictum)), sed ab inimicis 0440A esse violatum. Hoc genere et iste ipse tuus liber, tuus non erit, sed forsitan meus. Et meus liber, quo tibi accusatus respondeo, si in illo aliquid reprehenderis, non erit meus, sed tuus, a quo reprehenditur. Et dum omnia ad haereticos refers, quid Ecclesiasticis tribues, quibus proprium nihil relinquis? Et quomodo, inquies, in libris eorum vitiosa nonnulla sunt? Si me causas vitiorum nescire respondero, non statim illos haereticos judicabo. Fieri enim potest, ut vel simpliciter erraverint, 509 vel alio sensu scripserint, vel a librariis imperitis eorum paulatim scripta corrupta sint. Vel certe antequam in Alexandria quasi daemonium meridianum Arius nasceretur, innocenter quaedam, et minus caute locuti sunt, et quae non possint perversorum 0440B hominum calumniam declinare. Objiciuntur Origeni crimina, et tu non illum defendis, sed alios accusas; nec crimen renuis, sed criminosorum turbam requiris. Si tibi diceretur, quos habet Origenes in haeresi socios, recte ista proferes. Nunc a te quaeritur, haec quae in Origenis libris scripta reperiuntur, bona sint an mala? Taces, et pro his alia loqueris. Clemens hoc ait: Dionysius in isto errore deprehenditur: Athanasius (( Al. Anastasius)) episcopus sic Dionysii defendit errorem: Apostolorum scripta similiter depravata sunt; quomodo et nunc ab aliis tibi haereseos crimen impingitur, et tu pro te taces, et pro me confiteris. Ego neminem accuso, pro me tantum respondisse contentus. Non sum quod arguis: si tu es quod accusaris, ipse 0440C videris. Nec absolutio mea me, nec reatus te, aut innocentem, aut obnoxium crimini probabunt.
18. Epistola Origenis ad amicos Alexandriae. Origenianae epistolae prior pars.—Praemissa falsatione ab haereticis, apostolorum, et utriusque Clementis, atque Dionysii, venit ad Origenem, et his verbis loquitur: «Ipsius hoc conquerentis et deplorantis scriptis ac vocibus prabavimus. Quid enim ipse cum adhuc in carne vivens, sentiens, vidensque perpessus sit de librorum suorum, vel sermonum corruptionibus, vel adulterinis editionibus, ex ipsius epistola quam scribit ad quosdam charos suos Alexandriam, evidenter docetur.» Statimque exemplum subjungit epistolae; et qui falsitatem scriptorum Origenis haereticis imputat, ipse incipit a falsitate: non 0440D ita interpretans ut habetur in Graeco, nec id Latinis insinuans, quod ipse in suis litteris profitetur. Cumque illa epistola tota Demetrium Alexandrinae urbis pontificem laceret, et in totius orbis episcopos et clericos invehatur, et frustra ab Ecclesiis excommunicatum 0441A esse se dicat, nec velle in maledictis referre vicem, ne scilicet maledicus videatur esse homo, qui in tantum cautus sit ad maledicendum, ut ne diabolo quidem audeat maledicere; unde et Candido Valentiniani dogmatis sectatori, calumniandi se occasionem 510 dederit, quod diabolum salvandae dixerit esse naturae: hic dissimulato argumento epistolae, fingit pro Origene, quod ille non loquitur. Unde epistolae ipsius partem paululum ex superioribus transtuli, et his junxi, quae ab ipso commatice doloseque translata sunt, ut quo consilio superiora tacuerit, ipse lector agnoscat. Contra sacerdotes ergo Ecclesiae generaliter disputans, a quibus indignus communione ejus fuerat judicatus, haec intulit: «Quid necesse est de prophetarum sermonibus 0441B dicere, quibus saepissime pastoribus, et majoribus natu, et sacerdotibus, ac principibus populi comminantur et arguunt eos? Quae absque nobis de sanctis Scripturis elicere potestis, et liquido pervidere, quod forsitan hoc tempus sit, de quo dicitur: Nolite credere amicis, nec speretis in principibus (Mich. VII, 5) . Et nunc impleatur vaticinium: Duces populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non sunt sapientes. Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt (Jerem. IV, 21, 22) ; quorum magis misereri quam eos odisse debemus, et orare pro illis, quam eis maledicere. Ad benedicendum enim, et non ad maledicendum creati sumus. Unde et Michael cum adversus diabolum disputaret de Moysi corpore, ne tanto quidem malo ausus est judicium inferre blasphemiae, 0441C sed dixit: Increpet tibi Dominus (Jud. 9) . Cui quid simile etiam in Zacharia legimus: Increpet tibi Dominus, diabole: et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem (Zach. III, 2) . Itaque et nos cupimus increpari a Domino eos qui nolunt cum humilitate a proximis increpari. Dicente autem Michaele: Increpet tibi Dominus, diabole; et Zacharia similiter: utrum increpet, an non increpet Deus diabolum, ipse viderit. Et si increpat, quomodo increpet, ipse agnoscat.» Et post multa quae prolixum est scribere, addit: «Nos hoc sentimus quod ejicientur de regno coelorum, non solum qui grandia peccaverunt, verbi gratia, fornicatores et adulteri, et masculorum concubitores, et fures, sed et qui minora deliquerunt, 0441D ex eo quod scriptum est: Neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 16) ; et 0442A tam in bonitate quam in severitate Dei esse mensuram. Unde cuncta nitimur agere consilio: in vini quoque potu, et in moderatione sermonis, ut nulli audeamus maledicere. Ergo cum propter 511 Dei timorem caveamus in quempiam maledicta conferre, recordantes illius dicti, Non fuit ausus judicium inferre blasphemiae, quod dicitur de Michaele contra diabolum; et in alio loco: Dominationes quidem reprobant, glorias autem blasphemant: quidam eorum qui libenter contentiones reperiunt, ascribunt nobis et nostrae doctrinae blasphemiam, super qua ipsi viderint, quomodo illud audiant: Neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt: licet patrem malitiae et perditionis eorum, qui de regno Dei ejicientur, dicant posse salvari, quod ne mente quidem 0442B quis captus dicere potest.» Caetera quidem ex eadem epistola transtulit pro hoc, quod in fine verborum Origenis interpretati sumus. «Ergo cum propter timorem Dei caveamus in quempiam maledicta conferre,» et reliqua: iste fraudulenter amputatis superioribus, ex quibus inferiora dependent, sic coepit transferre epistolam, quasi hoc sensu superius esset exordium, et ait: «Quidam eorum qui libenter habent criminari proximos suos, ascribunt nobis et doctrinae nostrae crimen blasphemiae, quod a nobis nusquam audierunt: de quo ipsi viderint, nolentes observare mandatum illud quod dicit: Quia maledici regnum Dei non possidebunt; dicentes asserere me patrem malitiae et perditionis eorum qui de regno Dei ejiciuntur, id est diabolum, esse salvandum: 0442C quod ne aliquis quidem mente motus et manifeste insaniens dicere potest.»
19. Dialogus Candidi Origenis. Liber Novatiani de Trinitate.—Conferte Origenis verba, quae supra ad verbum transtuli, his quae ab isto non versa sunt, sed eversa, et quantam inter se non solum verborum, sed et sensuum habeant dissonantiam, perspicietis. 512 Obsecro ne molesta sit vobis prolixior interpretatio. Idcirco enim omnia vertimus, ut quo consilio superiora tacuerit, probaremus. Habetur dialogus apud Graecos Origenis, et Candidi Valentinianae haereseos defensoris, in quo duos Audabatas digladiantes inter se spectasse me fateor. Dicit Candidus Filium de Patris esse substantia, errans in eo quod 0442D προβολὴν, id est, prolationem asserit. E regione. Origenes juxta Arium et Eunomium repugnat, eum 0443A vel prolatum esse, vel natum, ne Deus Pater dividatur in partes; sed dicit sublimem et excellentissimam creaturam voluntate exstitisse Patris, sicut et caeteras creaturas. Rursus ad secundam veniunt quaestionem. Asserit Candidus diabolum pessimae esse naturae, et quae salvari nunquam possit. Contra hoc recte Origenes respondit, non eum periturae esse substantiae, sed voluntate propria corruisse, et posse salvari. Hoc Candidus vertit in calumniam, quasi Origenes dixerit, diaboli naturam esse salvandam: quod ille falso objecerat, hic refutat. Et intelligimus in hoc tantum dialogo ab Origene argui haereticam falsitatem, et non in caeteris libris, de quibus nunquam quaestio fuit. Alioqui si omnia quae haeretica sunt, non erunt Origenis, sed haereticorum: 0443B omnes autem propemodum illius tomi his erroribus pleni sunt; nihil Origenis erit, sed eorum, quorum ignoramus vocabula. Non ei sufficit Graecos et antiquos calumniari, de quibus pro vetustate temporum et longinquitate regionum habet licentiam quidquid voluerit mentiendi; venit ad Latinos, et primum ponit Hilarium confessorem, quod post Ariminensem synodum liber 513 illius falsatus ab haereticis sit. Et ob hanc causam cum in concilio episcoporum ei quaestio moveretur, proferri librum de domo sua jusserit: qui, nesciente se, in scriniis suis haereticus tenebatur. Cumque prolatus fuisset, et ab omnibus haereticus judicatus, auctor libri excommunicatus, de concilii conventione discesserit. Et tantae auctoritatis se putat, ut cum hoc familiaribus 0443C suis narrat somnium, nemo ei contra confessorem ista simulanti audeat contradicere. Responde, quaeso; synodus, a qua excommunicatus est, in qua urbe fuit? Dic episcoporum vocabula: profer sententias subscriptionum, vel diversitatem, vel consonantiam. Doce qui eo anno consules fuerint, quis imperator hanc synodum jusserit congregari: Galliaene tantum episcopi fuerint, an et Italiae, et Hispaniae: 0444A certe quam ob causam synodus congregata sit. Nihil horum nominas, sed virum eloquentissimum, et contra Arianos Latini sermonis tubam, ut Origenem defendas, excommunicatum a synodo criminaris. Sed confessoris calumnia utcumque toleranda est. Transit ad inclytum martyrem Cyprianum, et dicit Tertulliani librum, cui titulus est, de Trinitate, sub nomine ejus Constantinopoli a Macedonianae partis haereticis lectitari. In quo crimine mentitur duo. Nam nec Tertulliani liber est, nec Cypriani dicitur; sed Novatiani, cujus et inscribitur titulo: et auctoris eloquium, styli proprietas demonstrat.
20. Fabella de Hieronymo.—Et superfluum puto apertas ineptias confutare, cum mihi mea ingeratur fabella, a synodo videlicet, et sub nomine cujusdam 0444B amici Damasi Romanae urbis episcopi ego petar, cui ille ecclesiasticas epistolas dictandas tradidit, et Apollinariorum versutiae describantur, quod Athanasii librum ubi Dominicus homo scriptus est, ad 514 legendum acceptum, ita corruperint, ut in litura id quod raserint, rursus scriberent, ut scilicet non ab illis falsatum, sed a me additum putaretur. Quaeso te, amice charissime, ut in Ecclesiasticis tractatibus, ubi de veritate dogmatum quaeritur, et de salute animarum nostrarum, majorum flagitatur auctoritas, hujuscemodi deliramenta dimittas, et prandiorum coenarumque fabulas pro argumento non teneas veritatis. Fieri enim potest, ut etiam si a me verum audisti, alius qui hujus rei ignarus est, dicat a te esse compositum: et quasi mimum Philistionis, 0444C vel Lentuli, ac Marulli stropham eleganti sermone confictam.
21. De S. Epiphanio querela.—Quo non perveniat semel effrenata temeritas? Post excommunicationem Hilarii, post Cypriani ψευδεπίγραφον haereseos librum, post Athanasii, me dormitante, lituram, simul et inscriptionem, erupit aliquando contra Papam Epiphanium, et dolorem pectoris sui, quod eum 0445A in epistola quam ad Joannem episcopum scripserat, haereticum arguit, in Apologia pro Origine digerit, et his se sermonibus consolatur: «Quin potius aperienda est hoc in loco veritas latens. Non enim possibile est, tam iniquo judicio uti quemquam hominum, ut de causa aequali non aequaliter sentiat. Sed quod auctores obtrectatorum ejus hi sunt, qui vel in Ecclesia disputare latius solent, vel etiam libros scribere, qui totum de Origene vel loquuntur, vel scribunt. Ne ergo plures ipsorum furta cognoscant, quae utique si ingrati in magistrum non essent, nequaquam criminosa viderentur, simpliciores quosque ab ejus lectione deterrent. Denique quidam ex ipsis, qui se velut evangelizandi necessitatem per omnes gentes et per omnes linguas habere putat, de Origene 0445B male loquendi, sex millia librorum ejus se legisse, quam plurima 515 fratrum multitudine audiente, confessus est. Qui si utique (ut ipse dicere solet) pro cognoscendis ejus malis legebat, sufficere poterant decem libri ad cognoscendum, aut viginti certe, aut ut plurimum triginta. Sex millia autem librorum legere, non jam est errores ac mala velle cognoscere, sed totam pene vitam disciplinis ejus ac studiis dedere. Quomodo ergo iste merito audiendus est, quum eos culpat, qui instructionis suae causa perpauca ejus (salva fidei regula atque integra pietate) legerunt?»
22. Epiphanius quinque linguas noverat.—Qui sunt isti, qui in Ecclesia disputare latius solent? qui libros scribere? qui totum de Origene loquuntur et 0445C scribunt? qui dum sua nolunt furta cognosci, et ingrati sunt in magistrum, idcirco simplices ab illius lectione deterrent? Nominatim debes dicere, et ipsos homines denotare. Ergo beati episcopi Anastasius, et Theophilus, et Venerius ( Mediolani), et Chromatius ( Aquileiae), et omnis tam Orientis quam Occidentis Catholicorum synodus, qui pari sententia, quia pari et spiritu, illum haereticum denuntiant populis, fures librorum illius judicandi sunt: et quando in Ecclesiis praedicant, non Scripturarum mysteria, sed Origenis furta commemorant? Non tibi sufficit passim contra omnes detrectatio, nisi specialiter contra beatum et insignem Ecclesiae Sacerdotem styli tui lanceam dirigas? Quis est ille, qui velut necessitatem evangelizandi per omnes gentes, 0445D et per omnes linguas habere se putat, de Origene male loquendi? qui sex millia librorum ejus se legisse, quam plurima fratrum multitudine audiente, confessus est? In qua multitudine et caterva fratrum tu quoque medius eras, quando ille in sua Epistola queritur, pro Origenis haeresi nefaria a te dogmata 0446A esse prolata? Crimini ei dandum est quare Graecam, Syram, et Hebraeam et Aegyptiacam linguam, ex parte et Latinam noverit? Ergo et Apostoli et Apostolici viri, qui linguis loquebantur, in crimine sunt; et me trilinguem , bilinguis ipse ridebis? De sex millibus autem librorum, quos 516 ab eo lectos esse confingis, quis credet aut te verum dicere, aut illum potuisse mentiri? Si enim Origenes sex millia scripsisset librorum, potuerat fieri ut vir eruditissimus (( Al. eruditus)), et ab infantia sacris Litteris institutus, pro curiositate et scientia legisset aliena. Quod vero ille non scripsit, quomodo iste legere potuit? Numera indices librorum ejus qui in tertio volumine Eusebii, in quo scripsit vitam Pamphili, continentur: et non dico sex millia, sed tertiam partem non reperies. 0446B Habemus Epistolam supradicti Pontificis, in qua huic calumniae tuae, dum adhuc esses in Oriente, respondet, et apertissimum mendacium libera veritatis fronte confutat.
23. Habebat in animo scribere contra Pamphili Apologiam. Lib. de Viris illustr. ad Dextrum. Transtulit homilias Origenis in adolescentia.—Post haec et tanta audes in Apologia tua dicere, te non esse defensorem Origenis, neque assertorem illius, pro cujus defensione Pamphilus et Eusebius tibi parum dixisse sunt visi. Adversum quae volumina (si Dominus vitae hujus dederit spatium) alias respondere conabor. Nunc tantum tuis assertionibus obviasse sufficiat, et hoc breviter prudentem instruxisse lectorem, me istum librum qui sub nomine Pamphili ferebatur, 0446C vidisse primum scriptum in codice tuo; et quia non erat mihi curae quid pro haeretico diceretur, sic semper habuisse, quasi diversum esset opus Pamphili et Eusebii: postea vero quaestione mota, scriptis eorum respondere voluisse, et ob hanc causam legisse, quid pro Origene unusquisque sentiret, perspicueque deprehendisse, quod primus liber sex voluminum Eusebii ipse esset, qui unus sub nomine Pamphili a te editus est, tam Graece quam Latine, immutatis dumtaxat sensibus de Filio et Spiritu sancto, qui apertam blasphemiam praeferebant. Unde etiam ante annos ferme decem cum Dexter amicus meus, qui praefecturam administravit praetorii, me rogasset, ut auctorum nostrae religionis ei indicem texerem, inter caeteros tractatores posui et hunc librum a Pamphilio 0446D editum, ita putans esse, ut a te et tuis discipulis fuerat divulgatum. Sed cum ipse dicat Eusebius Pamphilum 517 nihil scripsisse, exceptis brevibus Epistolis ad amicos: et primus liber sex voluminum illius, eadem et eisdem verbis contineat, quae sub nomine Pamphili a te ficta sunt, perspicuum est te 0447A idcirco librum hunc disseminare voluisse, ut sub persona martyris haeresim introduceres. Cumque de hoc ipso libro quem Pamphili simulas, multa perverteris, et aliter in Graeco, aliter in Latino sit, fraudem tuam errori meo imputare non debes. Credidi enim ejus esse librum, quem titulus praeferebat, sicut περὶ Ἀρχῶν, et multa alia Origenis opera, plurimorumque Graeciae tractatorum, quae aut ante non legi, aut nunc compellor legere, quaestione haereseos suscitata, ut sciam quae vitare debeam, quae probare. Unde et in adolescentia homilias tantum ejus quas loquebatur ad populum, in quibus non tanta scandala tenebantur, simpliciter rogantibus transtuli, nullis praejudicans ex his quae probantur, illa suscipere quae manifeste haeretica sunt. Certe (ut compendium longi sermonis faciam) sicut ego ostendo, me ab his 0447B accepisse librum qui de tuo codice transcripserunt: sic tu doce a quo exemplar acceperis, ut qui auctorem libri dare alium non potuerit, ipse falsitatis reus teneatur. Bonus homo de bono cordis thesauro profert illa quae bona sunt (Matth. XLII, 35) : atque ex pomorum dulcedine, generosi seminis arbor agnoscitur.
24. Epistola supposita Hieronymo.—Scribit frater Eusebius se apud Afros episcopos, qui propter Ecclesiasticas causas ad Comitatum venerant, Epistolam quasi meo scriptam nomine reperisse, in qua agerem poenitentiam, et me ab Hebraeis in adolescentia inductum esse testarer, ut Hebraea volumina in Latinum verterem, in quibus nulla sit veritas. 0447C Quod audiens obstupui. Et quia in ore duorum vel trium stat omne verbum (Deut. XVII, 6; Matth. XVIII, 16; II Cor. XIII, 1) , unique testi, nec Catoni creditum est, idipsum multorum me ex Urbe fratrum scripta docuerunt, sciscitantium, an ita se haberet, et a quo ipsa epistola disseminata esset in vulgus lacrymabiliter indicantium. Qui hoc ausus est facere, quid aliud non audeat? Bene, quod malitia non babet tantas vires, quantos conatus. Perierat innocentia, si semper nequitiae juncta esset potentia, et totum quidquid cupit calumnia, 518 praevaleret. Stylum meum, qualiscumque est, et formam eloquii vir disertissimus exprimere non potuit: sed inter ipsas praestigias, et alterius personam, qua se fraudulenter induerat, quis esset ostendit. Ergo ille qui epistolam 0447D sub nomine meo poenitentiae finxerat, quod male Hebraea volumina transtulissem, objicere dicitur, me in Septuaginta condemnationem Scripturas sanctas interpretatum, ut sive falsa sunt, sive vera quae transtuli, in crimine maneam; dum aut in novo opere fateor me errasse, aut recens editio veteris condemnatio 0448A sit (( Al fit)). Miror quomodo in eadem epistola homicidam, et adulterum, et sacrilegum, et parricidam me esse non dixerit, et quidquid potest tacita mentis cogitatio intra se turpitudinis volvere. Gratias ei debeo agere, quod cum tanta silva sit criminum, unum mihi erroris vel falsitatis crimen objecerit. Egone contra Septuaginta interpretes aliquid sum locutus, quos ante annos plurimos diligentissime emendatos, meae linguae studiosis dedi, quos quotidie in conventu fratrum edissero, quorum Psalmos jugi meditatione decanto? Tam stultus eram, ut quod in pueritia didici, senex oblivisci vellem? Universi tractatus mei horum testimoniis texti sunt. Commentarii in duodecim Prophetas, et meam et Septuaginta editionem edisserunt. O labores hominum, semper 0448B incerti! o mortalium studia contrarios interdum fines habentia! Unde me putabam bene mereri de Latinis meis, et nostrorum ad discendum animos concitare, quod etiam Graeci versum de Latino post tantos interpretes non fastidiunt; inde in culpam vocor, et nauseanti stomacho cibos ingero. Et quid in homine tutum sit, si innocentia criminosa est? Dormiente patrefamilias inimicus homo zizania superseminavit (Matth. XIII, 25) . Exterminavit vineam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal LXXIX, 14) . Ego taceo, et litterae non meae loquuntur contra me. Ignoro crimen, et crimen in toto orbe confiteor. Heu mihi, mater mea, ut quid me genuisti, virum qui judicer et discernar omni terrae (Jerem. XV, 10, sec. LXX) ?
0448C 25. Ex Prologo in Genesin.—Omnes Praefatiunculae veteris Instrumenti, quarum ex parte exempla subjeci, huic rei testes sunt. Et superfluum est, quod in illis dictum est, 519 aliter quam ibi dictum est, scribere. Incipiam igitur a Genesi, cujus Prologus talis est: «Desiderii mei desideratas accepi epistolas, qui quodam praesagio futurorum, cum Daniele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in linguam Latinam de Hebraeo sermone Pentateuchum nostrorum auribus traderem. Periculosum opus certe, et obtrectatorum latratibus patens; qui me asserunt in Septuaginta interpretum suggillationem, nova pro veteribus cudere: ita ingenium, quasi vinum probantes, cum ego saepissime testatus sim, me pro virili portione in tabernaculo Dei offerre quae possim; nec 0448D opes alterius, aliorum paupertate foedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco +, et obelisco ÷, id est, stella et veru, opus omne distinguens: dum aut illucere facit, quae minus ante fuerant, aut superflua quaeque jugulat et 0449A confodit, maximeque quae Evangelistarum et Apostolorum auctoritas promulgavit. In quibus multa de veteri Testamento legimus, quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: Ex Aegypto vocavi filium meum (Ose. XI, 1) ; Et: Quoniam Nazareus vocabitur (Matth. II, 23) ; et: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10) ; et: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) ; et: Quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) ; et multa alia, quae proprium σύνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos, ubi haec scripta sint; et cum dicere non potuerint, de libris Hebraeis proferamus. Primum testimonium est in Osee. Secundum in Isaia. Tertium in Zacharia. Quartum in Proverbiis. Quintum 0449B aeque in Isaia. Quod multi ignorantes, apocryphorum deliramenta sectantur, et Iberas naenias libris authenticis praeferunt. Causas erroris non est meum exponere. 520 Judaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolemaeus unius Dei cultor, apud Hebraeos etiam duplicem divinitatem deprehenderet: quod maxime idcirco faciebant, quia in Platonis dogma cadere videbatur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu sancto, aut aliter interpretati sunt, aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent, et arcanum fidei non divulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo exstruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristeas, ejusdem Ptolemaei ὑπερασπιστὴς, et 0449C multo post tempore Josephus, nihil tale retulerint; sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud interpretem esse. Ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia ea quae intelligit transfert. Nisi forte putandus est Tullius Oeconomicum Xenophontis, et Platonis Protagoram, et Demosthenis pro Ctesiphonte orationem afflatus rhetorico spiritu transtulisse; ut aliter de eisdem libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus sanctus testimonia texuerit; ut quod illi tacuerint, hi scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? damnamus veteres? Minime. Sed post priorum studia, in domo Domini quod possumus, laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi; et quod nesciebant, dubiis 0449D protulere sententiis. Nos post passionem et resurrectionem ejus, non tam prophetiam, quam historiam scribimus. Aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intelligimus, melius et proferimus. Audi igitur aemule, et obtrectator ausculta: Non damno, non reprehendo Septuaginta; sed confidenter 0450A cunctis illis Apostolos praefero. Per istorum os mihi Christus sonat, 521 quos ante Prophetas inter spiritualia charismata positos lego: in quibus ultimum pene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? quid imperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione errare videor, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria Latina, quam Graeca: Graeca, quam Hebraea.»
26. Ex Prologo in libros Regum.—In libris quoque Samuel et Malachim, quos nos Regnorum quatuor nominamus, post catalogum divinae Scripturae haec 0450B intuli: «Quae quum ita se habeant, obsecro te, lector, ne laborem meum reprehensionem existimes antiquorum. In tabernaculo Dei offert unusquisque quod potest. Alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum. Nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria judicat (I Cor. XII, 21) . Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo et per singulas species Ecclesiae praesentis futuraeque distinctio, pellibus tegitur et ciliciis; ardoremque solis et injuriam imbrium, ea quae viliora sunt prohibent.» Vide quanto contra Septuaginta interpretes tumeam supercilio, ut illos aurum et pretiosos lapides et purpuram, me pelles et pilos caprarum 0450C in tabernaculo Dei obtulisse profitear?
27. Ex Prolog. in Paralipomena. Interpretum LXX versio corrupta.—Ponam et aliud testimonium, ne nunc me rerum necessitate compulsum dicas mutasse sententiam. In libro Temporum, id est, Paralipomenon, qui Hebraice dicitur Dabre Jamim, hac ad sanctum papam Chromatium Praefatiuncula usus sum: «Si Septuaginta interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est, editio permaneret, superflue me, mi Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres, ut tibi Hebraea volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem, 522 justum erat etiam nostro silentio comprobari. Nunc vero quum pro varietate regionum 0450D diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit, atque violata, nostri arbitrii putas, aut ex pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judaeis, cornicum, ut dicitur, oculos configere. Alexandria et Aegyptus in Septuaginta 0451A suis Hesychium laudat auctorem. Constantinopolis usque ad Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat. Mediae inter has provinciae Palaestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilius vulgaverunt; totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Et certe Origenes non solum exempla composuit quatuor editionum, e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim, caeteris inter se consentientibus, arguatur; sed quod majoris audaciae est, in editione Septuaginta, Theodotionis editionem miscuit, asteriscis videlicet designans quae minus fuerant, et virgulis quae ex superfluo videbantur apposita. Si igitur aliis licuit non tenere, quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, quae vulgo sine auctore 0451B jactantur, singulas cellulas aperuere: hocque in Ecclesiis legitur, quod Septuaginta nescierunt; cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri, ita novam condidi, ut laborem meum Hebraeis, et (quod his majus est) Apostolis auctoribus probem? Scripsi nuper librum de Optimo genere interpretandi, ostendens illa de Evangelio: Ex Aegypto vocavi filium meum (Ose. XI, 1) ; et: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II, 15, 23) ; et: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10) ; et illud Apostoli: quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Dominus diligentibus se (Cor. I, 19) ; caeteraque his similia, in Hebraeorum libris inveniri. Certe Apostolus et Evangelistae, Septuaginta interpretes noverant. Et unde eis 0451C hoc dicere, quod in Septuaginta non habetur? Et Christus Dominus noster, utriusque Testamenti conditor, in Evangelio secundum Joannem: Qui credit, 523 inquit, in me sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) . Utique scriptum est, quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebraeos igitur revertendum: unde et Dominus loquitur, et discipuli exempla praesumunt. Haec pace veterum loquor, et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes, legentes in angulis, iidem et accusatores et defensores, cum in aliis probent, quod in me reprobant, quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Caeterum 0451D memini editionem Septuaginta translatorum olim de Graeco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere existimari eorum, quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc Dabre Jamim id est, Verba Dierum, interpretatus sum, idcirco feci ut inextricabiles moras, et silvam nominum, quae 0452A scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem (( Al. labyrinthos)) apertius, et per versuum cola digererem, mihimetipsi et meis juxta Hismeniam canens, si aures surdae sunt caeterorum.»
28. Ex Prolog. in Ezram.—In Ezrae quoque volumine, similia praefatus sum et post multa haec addidi: «Quod illaturus sum, aequissimum est. Edidi aliquid, quod non habetur in Graeco, vel aliter habetur, quam a me versum est. Quid interpretem laniant? Interrogent Hebraeos, et ipsis auctoribus translationi meae, vel arrogent vel derogent fidem. Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis, mihi volunt maledicere, et non imitantur Graecorum studium et benevolentiam, qui post Septuaginta translatores jam Christi Evangelio coruscante, Judaeos, 0452B et Ebionitas Legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, Symmachum et Theodotionem, curiose legunt, et per Origenis laborem ἐν ἑξαπλοῖς Ecclesiis dedicarunt: quanto magis Latini mei grati esse deberent, quod exsultantem Graeciam cernerent aliquid a se mutuari! Primum enim magnorum sumptuum est, 524 et infinitae difficultatis, exemplaria habere omnia. Denique et qui habuerint, et Hebraei sermonis ignari sunt, magis errabunt, ignorantes quis e multis verius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam, nuper apud Graecos accidit, ut interdum Scripturae sensum relinquens, uniuscujuslibet (( Al. uniuscujusque)) interpretis sequeretur errorem. Nos autem qui Hebraeae linguae saltem parvam habemus scientiam, et Latinus nobis utcumque sermo non deest, et de 0452C aliis magis possumus judicare, et ea quae ipsi intelligimus, in nostra lingua exprimere.»
29. Ex Prolog. in Job.—Transibo ad librum Job, quem post Septuaginta interpretum editionem, quam Origenes obelis, asteriscisque distinxit, ante annos plurimos Latino sermoni datum, cum rursum juxta ipsum Hebraicum verterem, sic locutus sum: «Cogor per singulos Scripturae divinae libros, adversariorum respondere maledictis, qui interpretationem meam, reprehensionem Septuaginta interpretum criminantur: quasi non et apud Graecos Aquila, Symmachus et Theodotion vel verbum e verbo, vel sensum e sensu, vel ex utroque commixtum et medie temperatum genus translationis expresserint, et omnia veteris Instrumenti volumina Origenes obelis 0452D asteriscisque distinxerit: quos vel additos, vel de Theodotione sumptos, translationi antiquae inseruit, probans defuisse quod additum est. Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto, quod in partibus susceperunt, aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos 0453A plura intermisisse perspexerint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur: praecipue in Job, cui si ea quae sub asteriscis addita sunt subtraxeris, pars maxima detruncabitur. Et hoc dumtaxat apud Graecos. Caeterum apud Latinos, ante eam translationem, quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus desunt, ut decurtatus et laceratus, corrosusque liber foeditatem sui publice legentibus praebeat.» Et post multa quae studio brevitatis praetereo, haec in fine 525 subjunxi: «Audiant quapropter canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem, sed ut ea quae in illa, aut obscura sunt, aut omissa, aut certe vitio scriptorum depravata, manifestiora nostra interpretatione 0453B fierent, qui et Hebraeum sermonem ex parte didicimus, et in Latino pene ab ipsius incunabulis inter grammaticos et rhetores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Graecos post Septuaginta editionem, jam Christi Evangelio coruscante, Judaeus Aquila, et Symmachus ac Theodotion judaizantes haeretici sunt recepti, qui multa mysteria Salvatoris, subdola interpretatione celarunt, et tamen in Hexaplis habentur apud Ecclesias, et explanantur ab ecclesiasticis viris: quanto magis ego Christianus, de parentibus Christianis natus, et vexillum crucis in mea fronte portans, cujus studium fuit omissa repetere, depravata corrigere, et sacramenta Ecclesiae, puro et fideli aperire sermone, vel a fastidiosis, vel a malignis lectoribus non debeo reprobari!»
0453C 30. Ex Prologo in Psalterium.—Psalterium quoque quod certe emendatissimum juxta Septuaginta interpretes nostro labore dudum Roma suscepit, rursum juxta Hebraicum vertens, Praefatione munivi, et sic in parte prologi sum locutus: «Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans, quaedam pro Domino Salvatore de psalmis testimonia protulisti; volensque ille te illudere, per sermones pene singulos asserebat, non ita haberi in Hebraeo, ut tu de Septuaginta interpretibus opponebas, studiosissime postulasti, ut post Aquilam, Symmachum, et Theodotionem, novam editionem Latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et pro amore quo laberis, vel translatione, vel judicio meo esse contentum. Unde impulsus a te, 0453D cui et quae non possum, negare non debeo, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia quaerere. Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil, dumtaxat scientem, 526 de Hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discrepat, interroga quemlibet Hebraeorum, et liquido pervidebis, me ab aemulis frustra 0454A lacerari, qui malunt contemnere videri praeclara, quam discere. Perversissimi homines: nam cum novas semper expetant voluptates, et gulae eorum vicina maria non sufficiant, cur in solo studio Scripturarum veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico quod praecessores meos mordeam, aut quidquam de his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus dedi: sed quod aliud sit in ecclesiis Christi credentium Psalmos legere, aliud Judaeis singula verba calumniantibus respondere.»
31. Ex Prologo in libb. Salomonis.—Salomonis etiam libros, quos olim juxta Septuaginta additis obelis et asteriscis in Latinum verteram, ex Hebraico transferens, et dedicans sanctis episcopis Chromatio 0454B et Heliodoro, haec in Praefatiunculae meae fine subjeci: «Si cui Septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam. Neque enim sic nova cudimus, ut vetera destruamus.»
32. Ex Prolog. in Isaiam.—Veniam et ad Isaiam, et partem Prologi ejus super Septuaginta interpretatione subjungam. Quem cum magis evangelistam quam prophetam dicerem, eo quod universa Christi Ecclesiae mysteria sic ad liquidum persecutus esset, ut non de futuro vaticinari, sed de praeteritis historiam texere crederetur, etiam hoc addidi: «Unde conjicio noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes, fidei suae sacramenta perspicue Ethnicis prodere: ne sanctum canibus, et margaritas porcis darent. 0454C Quae cum hanc editionem legeritis, ab illis animadvertetis abscondita. Nec ignoro quanti laboris sit, Prophetas intelligere, nec facile quempiam posse judicare de interpretatione, nisi intellexerit ante quae legerit. Nos quoque patere morsibus plurimorum, qui stimulante invidia, quod consequi non valent, despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum. Et nihilominus a fastidiosis lectoribus hoc precor: ut quomodo Graeci post 527 Septuaginta translatores, Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt vel ob studium doctrinae suae, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant: sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius, et postea despiciant; ne videantur non ex judicio, sed ex odii 0454D praesumptione, ignorata damnare.»
33. De Daniele.—De Daniele autem breviter respondebo, me non negasse eum prophetam, quem statim in fronte Prologi prophetam esse confessus sum, sed quid Hebraei dicerent, et quibus argumentis suam niterentur probare sententiam, voluisse monstrare, et docuisse lectorem, ecclesias Christi hunc prophetam juxta Theodotionem legere, et non 0455A juxta Septuaginta translatores. Quorum si in isto libro editionem dixi multum a veritate distare, et recto ecclesiarum Christi judicio reprobatam, non est meae culpae qui dixi, sed eorum qui legunt. In promptu sunt quatuor editiones, Aquilae, Symmachi, Septuaginta, et Theodotionis: ecclesiae juxta Theodotionem legunt Danielem. Ego quid peccavi, si ecclesiarum judicium secutus sum? Quod autem refero, quid adversum Susannae historiam, et hymnum trium puerorum, et Belis, Draconisque fabulas, quae in volumine Hebraico non habentur, Hebraei soleant dicere, qui me criminatur, stultum se sycophantam probat. Non enim quid ipse sentirem, sed quid illi contra nos dicere soleant, explicavi. Quorum opinioni, si non respondi 0455B in Prologo, brevitati studens, ne non praefationem, sed librum viderer scribere, puto quod statim subjecerim; dixi enim, «De quo non est hujus temporis disserere.» Alioquin et ex eo, quod asserui Porphyrium contra hunc prophetam multa dixisse, vocavique hujus rei testes Methodium, Eusebium, et Apollinarium, qui multis versuum millibus illius vesaniae responderunt, me accusare poterit, quare non in praefatiuncula contra libros Porphyrii scripserim. Qui istiusmodi naenia consectatur, et Scripturae Hebraicae veritatem non vult recipere, audiat libere proclamantem: 528 Nemo enim cogitur legere, quod non vult. Ego petentibus scripsi, non fastidiosis; gratis, non invidis; studiosis, non oscitantibus. Et tamen miror quomodo Theodotionem 0455C haereticum et judaizantem legit, et qualiscumque peccatoris christiani translationem fastidit.
34. Quaeso te, amice dulcissime, qui tam curiosus es, ut etiam somnia mea noveris, omniaque quae per tot annos absque metu futurae scripsi calumniae, in accusationem vocas; ut respondeas, quomodo eorum praefationes librorum nescias, quos accusas: quae quodam vaticinio, futurae calumniae responderunt; implentes proverbium: «Prius antidotum, quam venenum.» Quid nocet ecclesiis nostra translatio? Magnis, ut scio, sumptibus redemisti Aquilae, et Symmachi, et Theodotionis, quintaeque et sextae editionis Judaicos translatores. Origenes tuus, et (ne forte queraris figurata te laude percussum) Origenes noster (nostrum voco ob eruditionem ingenii, 0455D non ob dogmatum veritatem) in omnibus libris suis 0456A post Septuaginta interpretes, Judaeorum translationes explanat et edisserit. Eusebius quoque et Didymus idem faciunt. Praetermitto Apollinarium, qui bono quidem studio, sed non secundum scientiam, de omnium translationibus in unum vestimentum pannos assuere conatus est, et consequentiam Scripturae, non ex regula veritatis, sed ex suo judicio texere: apostolici viri Scripturis utuntur Hebraicis: ipsos apostolos et evangelistas hoc fecisse perspicuum est. Dominus atque Salvator ubicumque veteris Scripturae meminit, de Hebraicis voluminibus ponit exempla, ut est illud: Qui credit in me, sicut Scriptura dicit: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et in ipsa cruce, Eli, Eli, Lema Azabathani, quod interpretatur: Deus meus, Deus meus, quare 0456B me dereliquisti (Joan. VII, 38) ? non ut a Septuaginta positum est: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1) ? et multa his similia. Nec hoc dicimus quod Septuaginta interpretes suggillemus, sed quod apostolorum et Christi major sit auctoritas, 529 et ubicumque Septuaginta ab Hebraeo non discordant, ibi apostolos de interpretatione eorum exempla sumpsisse; ubi vero discrepant, id posuisse in Graeco, quod apud Hebraeos didicerant. Sicut ergo ego ostendo multa in novo Testamento posita de veteribus libris, quae in Septuaginta non habentur, et haec scripta in Hebraico doceo, sic accusator ostendat, aliquid scriptum esse in novo Testamento de Septuaginta interpretibus, quod in Hebraico non habeatur, et finita contentio est.
0456C 35. Operis Conclusio.—Ex quibus omnibus approbatur, et Septuaginta interpretum editionem quae legentium vetustate firmata est, utilem 530 esse Ecclesiis, dum ante gentes audiunt Christum venturum esse quam veniat; et caeteros interpretes non reprobandos, quia non sua, sed divina volumina transtulerunt, et familiarem meum id a Christiano et amico debere suscipere, quod magno sumptu sibi a Judaeis describere festinavit. Excessi Epistolae modum, et qui contra nefariam haeresim jam stylum fixeram, pro me respondere compulsus sum, exspectans tria amici volumina, et ad congeriem criminum ejus tota mente suspensus: nisi quod levius est, professum inimicum cavere, quam hostem latentem sub amici nomine sustinere.
Liber Tertius, Vel Ultima Responsio S. Hieronymi Adversus Scripta Rufini.
0457A 531 1. Acceptis ab ipso Rufino libris Invectivar. respondet.—Lectis litteris prudentiae tuae, quibus in me inveheris, et laudatum, quondam tuum, quem verum collegam loquebaris et fratrem, nunc libris ad respondendum provocas, terresque criminibus, intellexi illud Salomonis in te esse completum: In ore stulti baculus contumeliae (Prov. XIV, 3) . Et, non recipit fatuus verba prudentiae: nisi ea dixeris, quae versantur in corde ejus (Prov. XVIII, 2) . Et Isaias: Fatuus, inquit, fatua loquetur, et cor ejus vana intelliget: ut compleat iniquitates, et loquatur contra Deum mendacium (Isai. XXXII, 6) . Quid enim necesse fuit accusationis volumina mittere, et maledicta proferre in medium; si tu in ultima parte epistolae, denuntiata morte me deterres, ne audeam respondere criminibus, 0457B immo laudibus tuis? Eadem quippe et praedicas et accusas, et de uno fonte dulce amarumque procedit. Unde obsecro te, ut verecundiam et pudorem, quem a me exigis, prior exhibeas; et qui mendacii alterum criminaris, desinas ipse mentiri. Ego nulli scandalum facio, nec accusator interim tui sum. Non etenim considero, quid tu merearis, sed quid me deceat; et Salvatoris eloquium pertimesco dicentis: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Marc. IX, 41) . Et, Vae mundo ab scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala; sed vae homini per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7) . Poteram et ego in te falsa congerere, et dicere me, vel audisse, vel 0457C vidisse, quae nullus notat, ut apud ignorantes impudentia veritas, et furor constantia putaretur. Sed absit ut imitator tui sim; et quod in te reprehendo, ipse faciam. Ille loquatur spurcitias, qui potest spurca committere: Malus homo de malo cordis thesauro profert ea quae mala sunt. Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 35, et Luc. VI, 45) . Habeto interim lucrum, quod amicus quondam tuus nunc 532 accusatus, turpia tibi non vult objicere. Et hoc dico, non quod accusationis tuae gladios pertimescam; sed 0458A quod magis accusari velim, quam accusare, et pati injuriam, quam facere, sciens praeceptum ab Apostolo: Non vosmetipsos ulciscentes, charissimi, sed date locum irae; scriptum est enim (Deut. XXXII, 35) : Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 19-21.) Qui enim seipsum vindicat, ultionem Domini non meretur.
2. Apostoli salvis amicitiis dissenserunt.—Et tamen antequam respondeam epistolae tuae, expostulare tecum libet, vetutissime monachorum, bone presbyter, imitator Christi, fratrem tuum potes occidere, quem si tantum oderis, homicida es? Hoc a Salvatore didicisti, ut verberanti maxillam, praeberes 0458B et alteram? Sic ipse respondit percussori suo: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 13) ? Mortem minaris, quam et serpentes inferre possunt. Mors omnium est, homicidium pessimorum. Quid enim? nisi tu me occideris, ego immortalis ero? Quin potius habeo gratiam, quod facis de necessitate virtutem. Nonne et Apostoli salvis inter se amicitiis dissenserunt; cum Paulus et Barnabas propter Joannem, cognomento Marcum, stomachati sunt, et separavit eos navigatio, quos Christi Evangelium copulabat? Nonne idem Paulus in faciem Cephae restitit, quod non recto pede incederet in Evangelio? Et tamen praecessorem suum et columnam Ecclesiae vocat, et exponit cum eo praedicationem, ne in vacuum curreret, 0458C aut cucurrisset. Nonne in religione etiam liberi a parentibus, et conjuges a maritis salva pietate dissentiunt? Vos si ita habetis. ut habemus, cur nos odistis? Si aliter creditis, 533 quid vultis occidere? An qui a vobis dissenserit, occidendus est? Testem invoco Jesum conscientiae meae, qui et has litteras, et tuam epistolam judicaturus est, me ad commonitionem sancti papae Chromatii voluisse reticere, et finem facere simultatum, et vincere in bono malum; sed quia minaris interitum, nisi tacuero, 0459A respondere compellor, ne videar tacendo crimen agnoscere, et lenitatem meam, malae conscientiae signum interpreteris.
3. Epistolae Rufini verba.—Hoc est verum dilemma tuum; non ex dialectica arte quam nescis, sed ex carnificum officina et meditatione prolatum. Si tacuero, criminosus ero: si respondero, maledicus. Tu me ergo et prohibes, et cogis ad respondendum. In quo utrumque moderabor, ut et objecta diluam, et ab injuria temperem. Quis enim eum non timeat, qui est paratus occidere? Sequarque vestigia propositionis tuae, servans caetera illis eruditissimis libris, quos antequam legeram, confutavi. Dicis «te accusationem meam ad eos tantum misisse, qui meis verbis laesi fuerant, et non ad plures: quia 0459B non ad ostentationem, sed ad aedificationem Christianis loquendum est.» Et unde, oro te, librorum tuorum ad me fama pervenit? Quis eos Romae? quis in Italia? quis per Dalmatiae insulas disseminavit? Si in scriniis tuis et amicorum tuorum latebant, ad me quomodo mea crimina pervenerunt? Et audes dicere te non ad ostentationem, sed ad aedificationem quasi Christianum loqui, qui de sene senex tanta confingis, quanta non diceret de latrone homicida, de scorto meretrix, scurra de mimo? Qui parturis mihi montes criminum, et gladios quos defigas (( Al. designas)) in jugulum meum, tanto ante tempore exacuis? Idcircone Cereales et anabasii tui per diversas provincias cucurrerunt, ut laudes meas legerent? Ut panegyricum tuum per angulos et plateas, 0459C ac muliercularum textrinas recitarent? Haec est tua illa sancta verecundia, haec aedificatio Christiana; sic modestus es, sic pudens, ut catervatim de occidente venientes, mihi tua maledicta narraverint: ita memoriter et consentanee, ut ego cogerer 534 non scriptis tuis, quae necdum legeram, sed scriptorum respondere opinionibus, et volantia toto orbe jacula falsitatis, clypeo veritatis excipere.
4. Epiphanii epistolam furatus est monachus Rufini minister.—Sequitur in epistola tua: «Noli multo auro redimere notarium meum: sicut amici tui de meis περὶ Ἀρχῶν schedulis, nondum emendatis, nondum ad purum digestis, fecerunt: ut facilius falsare possent, quod aut nullus haberet, aut admodum pauci. Gratis a me missum suscipe codicem, 0459D quem censu magno cuperes comparatum.» Non te pudet prooemii? Ego auro redimerem notarium tuum? Et quis talis ac tantus est, ut audeat cum Croeso et Dario pugnare divitiis? Ut subitum Demaratum, et Crassum non pertimescat? Usque adeone obdurasti frontem ut mendacium ponas spem tuam: et existimes te protegi posse mendacio, et quidquid finxeris tibi credendum putes? Quis Bethleem 0460A de cubiculo fratris Eusebii furatus est epistolam laudatricem tuam? Cujus artificio, et a cujus ministris in sanctae Fabiolae hospitio, et viri Christiani et prudentis Oceani, inventus est codex, quem illi numquam viderant? An idcirco te existimas innocentem, si quidquid tuum est, in alios conferas? Quicumque te offenderit, quamvis simplex, quamvis innoxius sit, illico criminosus fiet? habes enim, per quod Danaes est victa pudicitia, quod Giezi magistri praetulit sanctitati, propter quod Judas tradidit Dominum suum.
5. Non probat accusationem Christiani in Christianum. Defendit Eusebium Cremonensem. Errores libri Periarchon.—«Videamus tamen quid meus necessarius de schedulis tuis, necdum emendatis, et 0460B nondum ad purum digestis, falsaverit: et ob id facilius ei falsatae fuerint, quod aut nullus eas haberet, aut admodum pauci.» Et ante scripsi, et nunc eadem, Deo audiente, protestor, me non approbasse accusationem ejus, nec cujusquam Christiani in Christianum. Quid enim necesse est, in multorum scandala ruinamque proferri, quae secreto aut corripere valeas, aut emendare? Sed quia unusquisque vivit stomacho suo: et amicus non statim dominus est alterius voluntatis: sicut accusationem etiam veram reprehendo, sic falsitatem schedularum in sancto viro non suscipio. Quid enim 535 homo Latinus de interpretatione Graeca potuit immutare? Aut quid subtraheret, vel adderet in libris περὶ Ἀρχῶν ubi sic contexta sunt omnia, et alterum pendet ex 0460C altero, ut quidquid tollere volueris, vel addere, quasi pannus in vestimento statim appareat? Quod ergo me mones, ipse facito: paululum saltem humani, si non Christiani pudoris assume, ne despecta et calcata conscientia tua, verbis te purgatum putes, qui rebus urgeris. Si Eusebius auro redemit inemendatas schedulas, quas falsaret, tu profer tuas, quae falsatae non sint: et si probaveris nihil in eis haereticum, tunc ille crimine tenebitur falsitatis. Quamvis mutes, quamvis corrigas, catholicas non probabis. Si enim error esset in verbis, aut in paucis sensibus, possent detruncari mala, et bona pro his reponi. Ubi autem tota disputatio aequalis est: ut universae rationales creaturae, quae propria voluntate corruerant, in unum postea revertantur statum: 0460D ut rursum ex eodem principio aliae sint ruinae; quid habes emendare, nisi cuncta mutaveris? Quod si facere volueris, jam non libros alienos interpretaberis, sed condes tuos. Hoc autem cujusmodi argumentum sit, non intelligo. Quia, inquit, inemendatae, et nondum ad purum digestae erant schedulae, idcirco facilius ab Eusebio falsatae sunt. Aut ego tardior sum; aut mihi satis fatuum et obtusum videtur. 0461A Si nondum emendatae, nec ad purum digestae erant schedulae, error earum non Eusebio imputabitur, sed morae et tarditati tuae, qui emendare cessasti. Et in eo solo erit ille culpabilis, quia scripta tua cito disseminavit in vulgus, quae tu paulatim emendare decreveras. Sin autem, ut tu vis, eas falsavit Eusebius: quid causaris, atque praetendis inemendatas, et necdum ad purum digestas in publicum prorupisse? Et emendatae enim, et non emendatae similem recipiunt falsitatem. Nullus, inquis, eos habebat libros, aut admodum pauci. In uno sermone quanta diversitas! Si nullus eos habebat, quomodo apud paucos erant? Si pauci habebant, cur nullum habuisse mentiris? cum autem dicas 536 apud paucos fuisse; et te ipso confitente subversum sit, 0461B quod nullus habuerit, ubi est illud, quod quereris, auro redemptum notarium tuum? Dic nomen notarii, quantum auri datum sit, ubi, per quem, aut cui datum. Utique proditorem tuum abjecisti a te (( Al. ante)); et tanti facinoris reum a tuo consortio separasti. Vide ne magis illud verum sit, a paucis illis amicis tuis, et Eusebio et caeteris data exemplaria; quae ita inter se congruunt, atque consentiunt, ut ne puncto quidem alterum ab altero differat. Deinde cujus prudentiae est, dare exemplar aliis, quod nondum emendaveras? Scriptae ad purum non erant schedulae; et emendandos errores tuos jam alii possidebant. Sentisne non haerere inter se mendacium? Et quid tibi in articulo temporis profuit, ut episcoporum sententias subterfugeres, patere discussum, 0461C et tuis te verbis redargui? Ex quo apparet juxta inclyti oratoris ( Ciceronis) elogium, te voluntatem habere mentiendi, artem fingendi non habere.
6. Comparare et emere quid differant?—Sequar ordinem epistolae, et ipsa, ut locutus es, verba subnectam. «Eloquentiam, ut dicis, tuam, et in Praefatione mea laudasse me fateor; et etiam nunc laudarem, nisi tu eam contra Tullii tui sententiam, multa jactantia faceres odiosam.» Ubi jactavi eloquentiam meam, qui etiam a te laudatam non libenter accepi? An hoc dicis, quia non vis subdola praedicatione palpari? Aperte accusaberis, ut qui laudantem respuis, sentias criminantem. Imperitiam autem tuam, non tam stultus eram, ut reprehenderem; quam nemo potest fortius accusare, 0461D quam tu ipse dum scribis. Sed volui ostendere condiscipulis tuis, qui tecum non didicerunt litteras, quid per triginta annos in Oriente profeceris: qui, συγγραφεὺ ἀγράμματος ( scriptor illitteratus), procacitatem, disertitudinem, et maledicere omnibus, bonae conscientiae signum arbitraris. Nec tibi, ut 0462A dicis, ferulas adhibeo, neque athenogeronta ( Senem discipulum) meum scutica, et plagis litteras docere contendo; sed quia fulmen (( Al. flumen)) eloquentiae tuae, atque doctrinae omnes tractatores ferre non possumus, et ingenii acumine perstringis oculos nostros, intantum ut omnes 537 tuos invidos putes, certatim opprimere te cupimus: ne si semel in scribendo obtinueris principatum, et in eloquentiae arce steteris, cunctis nobis qui aliquid scire volumus, mutire non liceat. Ego philosophus, rhetor, grammaticus, dialecticus, Hebraeus, Graecus, Latinus, trilinguis. Hoc modo et tu bilinguis eris, qui tantam habes Graeci Latinique sermonis scientiam, ut et Graeci te Latinum, et Latini te Graecum putent: et papa Epiphanius πεντάγλωττος ((Mss. πεντάγλωσσος)) 0462B quia quinque linguis contra te et Amasium tuum ( Origenem) loquitur. Simulque admiror, qua temeritate contra tantarum artium virum audeas dicere: «Tu qui tot disciplinarum oculis vigilas, quomodo venia donandus es, si erraveris, et non perpetuo pudoris silentio contegendus?» Quod cum legissem, et me putarem alicubi in sermone lapsum ( qui enim (Jacob III, 2) in verbo non peccat, iste perfectus est), et suspicarer eum aliquid meorum prolaturum esse vitiorum, subito intulit: «Ante biduum mihi, quam proficisceretur harum bajulus, in manus venerunt, quae in me declamasti.» Ubi est ergo, quod minaris, et dicis, «Quomodo donandus es venia, si erraveris, et non perpetuo pudoris silentio contegendus?» Nisi forte prae angustia temporis potuisti ea in ordinem digerere: 0462C aut aliquem de cruditis conducturus eras, qui in opusculis meis gemmarum eloquentiae tuae ornamenta perquireret. Supra scripsisti: «Gratis a me missum codicem suscipe, quem sensu magno cuperes comparatum, et nunc humilitatis praestigiis loqueris. Imitari te volui (( Al. volui)); sed refestinante eo, qui ad te remeabat, malui paucis ad te, quam ad alios pro tuis maledictis latius scribere. Et interim audac ter frueris imperitia tua. Semel enim confessus es, dicens: «Superflua tibi reprehensio fuit in paucis, quae professa nobis habetur in omnibus.» Nec reprehendam, quod comparatum codicem, pro empto posueris: cum comparatio aequalium sit; emptio pretii annumeratio: et refestinante eo, qui ad te remeabat, sordidissimae elocutionis περισσολογίᾳ. Tantum sensibus 0462D respondebo; et te nequaquam soloecistam, ac barbarum, sed 538 mendacem, subdolum, impudentem esse convincam.
7. In Praefatione libri περὶ Ἀρχῶν.—Si ad me tantum epistolam scribis, ut me commoneas, et emendatum velis, ne caeteris scandalum facias, et 0463A aliis furentibus, jugulentur alii: cur libros contra me scribis ad alios, et legendos per satellites tuos toto orbe dispergis? Ubi est syllogismus tuus, quo me irretire conaris, et loqueris? «Quem in hoc, magister optime, emendare cupiebas? si illos, ad quos scribis, nihil deliquerant; si me quem arguis, non ad me scripseras.» Et ego tuis respondebo tibi sermonibus: Quem emendare cupiebas, magister indocte? eosne, qui non peccaverant? an me, ad quem non scripseras? Brutos putas esse lectores, et omnes non intelligere prudentiam tuam, immo malitiam, qua et serpens prudentior fuit cunctis bestiis in paradiso: ut a me secretam admonitionem flagites, quem publica accusatione persequeris; et non te pudet accusationem tuam Apologiam vocare? 0463B Quererisque cur opponam clypeum pugioni tuo, et tibi quasi religiosulus et sanctulus personam humilitatis imponis et dicis: «Si erraveram, quare scribis aliis, et non meipsum redarguis?» Hoc ipsum in te retorquebo: Quidquid enim me non fecisse causaris, quare non ipse fecisti? Velut si quis pugnis aliquem calcibusque collidens, si resistere voluerit, dicat ei: Nonne tibi praeceptum est: Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39) ? Quid enim, bone vir, tibi praeceptum est, ut me verberes; oculum mihi effodias; et si paululum me commovero, Evangelii mihi praecepta cantabis. Vis scire totas (( Al. tortas)) argutiarum tuarum strophas, et vulpecularum insidias, quae habitant in parietinis, de quibus Ezechiel loquitur: Quasi vulpes in deserto 0463C Prophetae tui, Israel (Ezech. XIII, 4) ? Ausculta quid feceris. Ita me in tua Praefatione laudasti, ut objicerentur mihi laudes tuae, et nisi me alienum a tanto laudatore dixissem, haereticus judicarer. Postquam repuli crimina, id est laudes tuas, et absque invidia tui nominis, respondi criminibus, non criminatori: atque ut me catholicum a te infamatus probarem, invectus sum in haereticos; irasceris, furis, 539 et luculentissimos libros contra me cudis: quos quum legendos et cantandos omnibus tradidisses, certatim ad me de Italia, et urbe Roma, atque Dalmatia Scripta venerunt, quibus me laudator pristinus ornasses praeconiis.
8. Purgavit haereseos suspicionem.—Fateor, illico ad objecta respondi; et me non esse haereticum, 0463D totis viribus probare conatus sum. Misique hos ipsos Apologiae meae libros, ad eos quos tu vulneraveras; ut venena tua, nostra sequeretur antidotus. Ob hanc culpam mittis mihi et priores libros, et recentem epistolam, plenam injuriarum et criminum. Quid me vis facere, bone amice? Taceam? Videbor crimen agnoscere. Loquar? Terres me gladiis tuis, et accusationem non jam Ecclesiasticam, sed tribunalium comminaris. Quid feci? quid commerui? in quo te laesi? Quia me negavi haereticum? quia me 0464A tuis laudibus duxi indignum? quia haereticorum fraudulentias et perjuria aperto sermone descripsi? Quid ad te, qui et catholicum et veracem te esse jactas, qui libentius me accusas quam te defendis? Num mea defensio, accusatio tua est? Aut aliter orthodoxus esse non poteris, nisi me haereticum comprobaveris? Quid tibi prodest societas mea? Aut quae est ista prudentia? Accusatus ab aliis, accusas alium. Ab alio appeteris; et illi tergum obvertens, quiescentem contra te provocas.
9. Senes Rufinus et Hieronymus. Origenis laudavit eruditionem in adolescentia.—Testor mediatorem Jesum, invitum me et repugnantem ad haec verba descendere (( Al. respondere)); et nisi tu provocares, semper taciturum fuisse. Denique noli accusare, et 0464B ego cessabo defendere. Quae enim est audientium aedificatio, duos senes inter se propter haereticos digladiari: praesertim cum ambo Catholicos se videri velint? Omittamus haereticorum patrocinium, et nulla erit inter nos contentio. Eodem fervore quo Origenem ante laudavimus, nunc damnatum toto orbe damnemus. Jungamus dextras, animos copulemus: et duos ( Theophilum et Anastasium) Orientis atque Occidentis τροπαιοφόρους, alacri sequamur incessu. Erravimus juvenes, emendemur senes. Si frater es, me gaude correctum. Si amicus sum, de conversione tua debeo gratulari. 540 Quamdiu inter nos jurgium fuerit, videbimur rectam fidem necessitate ducere, non voluntate. Inimicitiae nostrae, invicem nobis tollunt testimonium verae poenitentiae. 0464C Si unum credimus, si idem et volumus et nolumus (ex quo firmas nasci amicitias, etiam Catilina testatur), si haereticos pariter odimus, et veterem aeque damnamus errorem, quid contra nos tendimus, cum eadem oppugnemus, eadem defendamus? Ignosce mihi, quod Origenis eruditionem et studium Scripturarum, antequam ejus haeresim plenius nossem, in juvenili aetate laudavi; et ego tibi dabo veniam, quod Apologiam librorum ejus cano scripseris capite.
10. Ante biduum, quam ad nos Epistolam scriberes, libellos meos in manus tuas venisse testaris, et idcirco non habuisse spatium ex otio respondendi: alioqui si meditatus in nos paratusque dixisses, fulmina jacere, non crimina videreris. Et quis tibi 0464D credet homini veracissimo, ut negotiator orientalium mercium, qui et hinc deportata vendere necesse habebat, et ibi emere, quae huc rursus adveheret, biduum tantum Aquileiae fuerit, ut raptim et ex tempore contra nos dictare epistolam cogereris? Libri enim tui quos limasti per triennium, disertiores sunt? Nisi forte non fuit impraesentiarum, qui tuas emendaret naenias: et idcirco omne iter dictionis tuae, absque Palladis arte, salebris et voraginibus vitiorum inciditur. Tam apertum temporis mendacium 0465A est, ut non dicam respondere, sed legere biduo mea scripta non potueris. Ex quo apparet te illam epistolam, aut pluribus diebus scripsisse, ut styli ipsius elegantia probat: aut si tumultuaria dictio (( Al. dictatio)) est, nimirum te esse negligentem, qui cum extemporalis talis sis, meditatus deterior fueris.
11. Commentariorum mos et regula.—Illud autem quod tergiversaris, et dicis, te ea transtulisse de Graeco, quae ego prius Latino sermone transtulerim, non satis intelligo quid velis dicere: nisi forte adhuc Commentarios ad Ephesios criminaris, et quasi nihil tibi super hoc responsum sit, obduras frontis impudentiam; nec auribus obturatis, voces recipis incantantis. Nos in Commentariis, et illis et 0465B aliis, et 541 nostram et aliorum sententiam explicavimus, aperte confitentes quae sunt haeretica, quae catholica. Hic est enim Commentariorum mos, et explanantium regula, ut opiniones in expositione varias persequantur, et quod vel sibi, vel aliis videatur, edisserant. Et hoc non solum sanctarum interpretes Scripturarum, sed saecularium quoque litterarum, explanatores faciunt, tam Latinae linguae, quam Graecae. Tu in libris περὶ Ἀρχῶν, idipsum obtendere non potes. Arguet enim te Praefatiuncula tua, in qua polliceris, detruncatis malis, et quae ab haereticis addita fuerant, optima remansisse: ut quidquid ibi vel bonum, vel malum dixeris, jam non ei imputetur, quem transfers, sed tibi qui interpretatus es; nisi forte haereticorum errores emendare 0465C debueras, et Origenis mala proferre in medium. Sed de hoc, quia nos remittis ad codicem, ante tibi respondimus, quam tua scripta legeremus.
12. Ridiculosa res et ridicula. Fides Romana praestigias non recepit.—De Pamphili libro, non ridiculosa, ut tu scribis, sed ridicula mihi forte res accidit, ut postquam Eusebii asseruerim esse, non Pamphili, ad extremum dixerim, etiam me annos plurimos hoc putasse, quod Pamphili fuerit, et a te exemplar hujus voluminis mutuatum. Vide quantum timeam cachinnos tuos, ut etiam nunc eadem ingeram. De tuo codice quasi Pamphili exemplar accepimus. Credidi Christiano, et credidi monacho: non putavi tantum sceleris a te posse confingi. Postea vero per interpretationem tuam, quaestione contra 0465D Origenem toto orbe commota, in quaerendis exemplaribus diligentior fui, et in Caesariensi Bibliotheca Eusebii sex volumina reperi Ἀπολογίας ὑπὲρ Ὠριγένους. Quae cum legissem, primum eum librum deprehendi, quem tu solus sub nomine martyris edidisti, de Filio et Spiritu Sancto, in bonam partem plerisque blasphemiis commutatis. Et hoc vel Didymum, vel te, vel alium fecisse nescio quem, quod tu apertissime in libris περὶ Ἀρχῶν, fecisse convinceris: maxime cum idem Eusebius (ut jam duobus ( superioribus) libris docui) scribat Pamphilum, nihil 0466A proprii operis edidisse. Dic ergo et tu, a quo exemplar acceperis, nec mihi ad subterfugiendum 542 crimen, mortuos aliquos nomines: ut cum auctorem ostendere non potueris, illum (( Al. alium)) proferas, qui non possit respondere. Sin autem rivulus ille in tuis scriniis fontem habet, quid sequatur, etiam me tacente, non dubitas. Verum fac ab alio quolibet amatore Origenis, libri hujus titulum, et auctoris vocabulum commutatum, cur hoc in Latinam linguam vertis? Videlicet ut testimonio Martyris, omnes Origenis scriptis crederent: praemissa munitione tanti auctoris et testis. Nec tibi sufficit doctissimi viri Apologia, nisi scribas et proprium volumen pro defensione ejus: quibus per multos disseminatis, tuto jam libros περὶ Ἀρχῶν vertis e 0466B Graeco, et hos ipsos Praefatione commendas, dicens nonnulla in his ab haereticis depravata, quae tu de aliorum librorum Origenis lectione correxeris. Me quoque laudas, ne tibi amicorum meorum quispiam contradicat. Origenis κήρυκα ( praeconem) praedicas, eloquentiam meam fers in coelum, ut fidem in coenum deprimas: fratrem et collegam vocas, et imitatorem te mei operis confiteris. Cumque a me translatas Origenis septuaginta homilias, et nonnullos tomos in Apostolum jactes, in quibus sic cuncta limaverim, «ut nihil in illis, quod a fide catholica discrepet, Latinus lector inveniat; nunc eosdem libros, haereticos criminaris: et verso stylo, quem praedicaveras, quia consortem putabas, accusas, quoniam (( Al. additur modo)) perfidiae tuae cernis inimicum. 0466C Quis e duobus calumniator est martyris? Ego qui illum dico haereticum non fuisse, nec scripsisse librum, qui ab omnibus reprehenditur: an tu, qui volumen hominis Ariani, titulo commutato, sub nomine Martyris edidisti? Non tibi sufficit scandalum Graeciae, nisi illud et Latinorum auribus ingeras, et inclytum Martyrem tua quantum in te est translatione deformes. Tu quidem alia mente fecisti, non ut me accusares, sed ut Origenis per nos scripta defenderes. Attamen scito Romanam fidem, Apostolica voce laudatam, istiusmodi praestigias non recipere: etiam si Angelus aliter annuntiet, quam semel praedicatum est, Pauli auctoritate munitam non posse mutari. Ergo, frater, sive a te falsatus est 543 liber, ut multi putant: sive ab altero, 0466D ut forsitan persuadere conaberis, et temere credidisti, haeretici hominis σύνταγμα ( opus) esse martyris, muta titulum, et Romanam simplicitatem tanto periculo libera. Non tibi expedit, ut per te clarissimus martyr haereticus judicetur; ut qui effudit pro Christo sanguinem, contrarius fidei Christi approbetur. Dic potius, Inveni librum, putavi illum martyris: ne timeas poenitentiam. Jam te non urgebo, non quaeram a quo acceperis: vel mortuorum aliquem nominato, vel in platea ab ignoto homine te emisse dicito. Non enim damnationem tuam 0467A quaerimus, sed conversionem. Melius est, ut tu erraveris, quam ut Martyr haereticus fuerit. Interim de praesenti compede, utcumque erue pedem. In futuro judicio tu videris, quid ad martyris contra te respondeas querimonias.
13. De commentariis calumnia. Apollinarius et Didymus diversi.—Proponis etiam tibi, quod nemo objicit, et diluis quod nullus accusat. Ais enim quod in meis litteris legeris: «Dic quis tibi permisit, ut interpretans quaedam auferres, quaedam mutares, quaedam adderes?» Statimque tibi ipsi respondes, et contra me loqueris: «En tibi dico: Quaeso quis permiserit, ut in Commentariis tuis, quaedam de Origene, quaedam de Apollinario, quaedam de te ipso scriberes, et non de Origene totum, aut ex te, 0467B aut ex alio?» Interim in te dum aliud agis, crimen fortissimum prodidisti, et oblitus es veteris proverbii: Mendaces memores esse debere. Dicis enim me in Commentariis meis, quaedam de Origene, quaedam de Apollinario, quaedam ex me ipso posuisse. Si ergo Apollinarii sunt et Origenis, quae sub aliorum nomine posui: quomodo in libris tuis mihi crimen impingis, quod quando scribo: «Alius hoc dicit; Quidam sic suspicatur;» alius ille, et quidam, ego sim. Inter Apollinarium et Didymum explanationis, styli, et dogmatum magna diversitas est. Cum in uno capitulo diversas pono sententias, num contrarios sensus sequi credendus sum? Sed haec alias.
14. Quid damnet in translatione libri περὶ Ἀρχῶν. 0467C Origenis interpretes.—Nunc quaero a te: quis tibi objecerit, quare de Origene vel abstuleris quaedam, vel addideris, vel mutaveris, et te quasi in equuleo appensum interrogaverit: bona sunt, an mala 544 quae transtulisti? Frustra simulas innocentiam, ut interrogatione stulta, veram percontationem extenues. Ego non accusavi quare Origenem pro voluntate transtuleris: hoc enim et ipse feci, et ante me Victorinus, Hilarius, Ambrosiusque fecerunt; sed quare translationem haereticam Praefationis tuae testimonio roborasti? Cogis me eadem rursus iterare, et per meas lineas incedere. Dicis enim in eodem Prologo te ea quae ab haereticis addita fuerant, amputasse, et pro his reposuisse bona. Si haereticorum mala abstulisti, ergo quae dimisisti vel addidisti, aut 0467D Origenis erunt, aut tua, quae utique quasi bona posuisti. Sed multa in his mala negare non poteris. Quid, inquies, ad me? Origeni imputa: ego enim ea tantum quae ab haereticis addita fuerant, commutavi. Expone causas, quare haereticorum mala tuleris, et Origenis integra dereliqueris? Nonne perspicuum est, quod mala Origenis ex parte sub haereticorum nuncupatione damnaveris, et ex parte susceperis, quia non mala, sed bona, et tuae esse fidei judicabas? Haec sunt de quibus quaesivi, utrum bona essent, an mala, quae in Praefatione laudasti, quae amputatis 0468A pessimis, quasi optima remansisse confessus es, et te in verae argumentationis appendi equuleo, ut si bona dixeris, haereticus comproberis (( Al. comprehendaris)); si mala, statim audias: Cur ergo quae mala sunt, in Praefatione laudasti? Et non illud adjunxi, quod tu callide simulas: Cur quae mala erant, ad Latinorum notitiam transtulisti? Mala enim ostendere interdum non docentis est, sed vetantis (( Al. vitantis)): ut caveat lector, non ut sequatur errores; ut nota contemnat, quae nonnunquam ignota miraculo sunt. Et audes post haec dicere, quod ego auctor talium scriptorum sim: tu autem ut interpres, in quibus emendare aliquid potueris, plus egeris quam interpres; in quibus non potueris, solum interpres fueris. Recte ista diceres, si libri tui περὶ 0468B Ἀρχῶν Praefatiunculam non haberent. Quod et Hilarius in transferendis ejus Homiliis fecit, ut et bona et mala non interpreti, sed suo imputarentur auctori. Si non dixisses, amputasse te pessima, et optima reliquisse, utcumque de luto evaderes. Hoc est quod destruit strophas ingenioli tui, et te hinc 545 inde constrictum evadere non sinit. Nec intantum abutare simplicitate lectoris: et sic omnes qui tuam scripturam lecturi sunt, brutos putes, ut cum vulnera putrescere sinas, sano corpori te imponere emplastra non rideant.
15. De resurrectione. De carnis resurrectione quid sentias, jam in Apologia tua didicimus, «Nullo membro amputato, nec aliqua parte corporis desecta.» Haec est tuae simplicitatis pura et aperta confessio, 0468C quam ab omnibus Italiae episcopis asseris esse susceptam. Crederem dicenti, nisi me dubitare de te iste liber, non Pamphili, faceret. Et tamen miror quomodo probaverit Italia, quod Roma contempsit? Episcopi susceperint, quod sedes Apostolica condemnavit.
16. Duae epistolae Theophili Latine redditae ab Hieronymo. Scribis quoque, me litteris indicasse, quod papa Theophilus expositionem fidei nuper ediderit, quae ad vos necdum pervenit: et polliceris quod quidquid ille scripserit, tu sequaris. Ego me hoc scripsisse non novi, nec istiusmodi umquam litteras direxisse. Sed tu idcirco ad incerta consentis, et his quae qualia futura sint nescis, ut certa declines, et ad eorum non tenearis assensum. Duas, synodicam 0468D et paschalem, ejus epistolas contra Origenem illiusque discipulos, et alias adversum Apollinarium et eumdem Origenem, per hoc ferme biennium interpretatus sum; et in aedificationem Ecclesiae, legendas nostrae linguae hominibus dedi. Aliud operum ejus nescio me transtulisse. Et tamen tu qui papae Theophili dicis te in omnibus sententiam sequi, cave ne hoc magistri et condiscipuli tui audiant, et offendas quamplurimos, qui me latronem, te martyrem vocant, ne irascatur is tibi, qui contra papam Epiphanium ad te epistolas dirigens, hortabatur 0469A ut permaneres in fidei veritate, et non mutares ullo terrore sententiam. Quae epistola holographa tenetur ab his, ad quos perlata est. Et post haec more tuo loqueris, «Ut de quo supra dixeras, ego tibi etiam furenti satisfaciam: nunc dicis, Quid tibi videtur: habesne ultra aliquid, quo nervos tuae loquacitatis intendas?» Et indignaris si putide te loqui 546 arguam, cum Comoediarum turpitudines et scortorum amatorumque ludicra ecclesiasticus scriptor assumas?
17. De Paulo episcopo. Porro quod interrogas, quando papae Theophili sententiam sequi coeperim, eique fidei communione sociatus sim, et ipse tibi respondes, «Tunc credo, quando Paulum quem ille damnaverat, summo nisu et omnibus studiis defendebas: 0469B quando eum per imperiale scriptum recipere sacerdotium, quod episcopali judicio amiserat, instigabas.» Non prius pro me respondebo, quam de aliorum injuriis loquar. Cujus est humanitatis, cujusve clementiae, insultare aliorum miseriis, et vulnera cunctis aliena monstrare? Siccine te docuit ille Samarites, seminecem ad stabulum reportare? oleum plagis infundere? mercedem stabulario polliceri? Sic revectam ovem, repertam drachmam, prodigum filium legis esse susceptum? Esto, ego te laeseram, et quibusdam, ut dicis, stimulis ad maledictorum insaniam provocaram: quid meruit homo latens, ut nudares cicatricem ejus, et obductam cutem, insperato dolore rescinderes? Nonne etiam si ille dignus esset contumeliis, tu facere non deberes? 0469C Aut ego fallor, aut illud est verum quod plurimi jactitant, te Origenistarum hostes in illo persequi, et sub occasione unius in utrumque saevire. Si papae Theophili sententiis delectaris, et nefas putas Pontificum decreta convelli, quid de caeteris dicis, quos ipse damnavit? Quid de papa Anastasio, de quo nulli, ut ais, verum videtur, ut tantae urbis sacerdos, vel innocenti tibi injuriam facere potuerit, vel absenti? Nec hoc dico, quod de episcoporum sententiis judicem, aut eorum cupiam statuta rescindi; sed quod unusquisque suo periculo faciat, quod sibi videtur, et ipse noverit, quomodo de suo judicio judicandum sit. Nobis in monasterio hospitalitas cordi est; omnesque ad nos venientes, laeta humanitatis fronte suscipimus. Veremur enim ne 0469D Maria cum Joseph locum non inveniat in diversorio, ne nobis Jesus dicat exclusus: Hospes eram, et non suscepistis me (Matth. XXV, 43) . Solos 547 haereticos non recipimus, quos vos solos recipitis. Propositum quippe nobis est pedes lavare venientium, non merita discutere. Recordare, frater, confessionis ejus, 0470A et pectoris quod flagella secuerunt. Memento carceris, tenebrarum, exsilii, metallorum, et non indignaberis hospitio transeuntem esse susceptum. An ideo tibi rebelles videmur, quia calicem aquae frigidae in nomine Christi sitientibus porrigimus?
18. Haereticorum factio fugata. Theophilus laudatur.—Vis scire unde illum et nos plus amare, et tu odisse plus debeas? Haereticorum factio nuper fugata de Aegypto et Alexandria, se Hierosolymam contulit, et huic voluit copulari, ut quorum unus esset dolor, una fieret et accusatio. Quos ille repulit, sprevit, abjecit, dicens se non esse inimicum fidei, nec contra Ecclesiam bella suscipere: quod prius tentavit, doloris fuisse, non perfidiae: nec alterius appetisse innocentiam, sed suam probare 0470B voluisse. Impium putas, post sententias sacerdotum imperiale rescriptum? quod quale sit, noverit ille qui meruit. Quid tibi videtur de his, qui damnati, palatia obsident, et facto cuneo, fidem Christi in uno homine persequuntur? Meae autem communionis, et Papae Theophili, nullum alium testem vocabo, nisi ipsum quem a me laesum simulas, cujus epistolas ad me semper datas, etiam eo tempore non ignoras, quo mihi eas reddi prohibebas, et quotidie missis tabellariis, inimicum ejus amicum nostrum et familiarissimum jactitabas, et ea quae nunc impudenter scribis, mentiebaris, ut illius contra nos odia concitares, et injuriae dolor, fidei fieret oppressio. Sed vir prudens et Apostolicae sapientiae, tempore ac rebus probavit et nostrum in 0470C se animum, et vestras contra nos insidias. Si discipuli mei, ut scribis, tibi Romae insidias concitarunt, et inemendatas schedulas, te dormiente, furati sunt: quis papam Theophilum adversus perduelles in Aegypto suscitavit? Quis regum scita? quis orbis in hac parte consensum? Et gloriaris te ab adolescentia 548 Theophili fuisse auditorem et discipulum: cum et ille antequam episcopus fieret, pro humilitate sibi insita numquam docuerit, et tu postquam hic episcopus factus est, Alexandriae non fueris. Et audes dicere in suggillationem mei, Magistros meos, nec accuso, nec muto. Quod si verum est, suspectam mihi facis conversationem tuam. Nec enim damno, ut criminaris, institutores meos, sed metuo illud Isaiae: Vae qui dicunt malum bonum, et bonum 0470D malum: qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras: qui dicunt amarum dulce, et dulce amarum (Isai. IX, 20) . Tu autem dum inter mulsum magistrorum et venena pariter bibis, a magistro Apostolo recessisti, qui docet etiam Angelum et se, si in fide erraverint, non sequendos.
0471A 19. De Vigilantio calumnia.—In Vigilantii nomine quid somnies, nescio. Ubi enim eum scripsi haeretica apud Alexandriam communione maculatum? Da librum, profer epistolam, nusquam omnino reperies, et eadem licentia, immo impudentia mentiendi, qua putas omnes tuis sermonibus credituros, addis: «Quando testimonium de Scripturis in cum tam injuriose posuisti, ut ego id repetere meo ore non audeam.» Non audes repetere, qui tacendo amplius criminaris. Et quia non habes quod objicias, simulas verecundiam, ut lector te putet mihi parcere, qui mentiens nec tuae animae pepercisti. Quod est illud testimonium de Scripturis, quod de tuo illo pudentissimo ore non exeat? Aut quid in sanctis Libris potest turpe memorari? Si erubescis loqui, 0471B scribe saltem, ut nos procacitatis proprius sermo convincat. Ut caetera sileam, ex hoc uno capitulo comprobabo, ferream te frontem possidere fallaciae. Vide quantum timeam criminationem tuam. Si protuleris quod minaris, mea erunt universa quae tua sunt. Ego in Vigilantio tibi respondi. Eadem enim accusabat, quae tu postea et amicus laudas, et inimicus accusas. Scio a quo illius contra me rabies concitata sit, novi cuniculos tuos. Simplicitatem 549 quam omnes praedicant, non ignoro. Per illius stultitiam tua in me malitia debacchata est; quam ego si epistola mea repuli, ne solus habere videaris baculum litterarum, non debes turpitudinem simulare verborum, quam nusquam omnino legisti; sed intelligere et confiteri, per illius vecordiam, tuis 0471C calumniis fuisse responsum.
20. Epist. Papae Anastasii ad Joannem Hieros. de Rufino.—In epistola sancti papae Anastasii lubricus exstitisti; et turbatus, in quo figas gradum non reperis. Modo enim dicis a me esse compositam, nunc ab eo ad te debuisse transmitti, cui missa est. Rursum injustitiam scribentis arguis; etiam si scripta sit ab illo, sive non scripta, ad te nihil pertinere testaris, qui praecessoris ejus habeas testimonium, et rogantem Romam, ut eam illustrares praesentia tua, oppiduli tui amore contempseris. Si a me fictam epistolam suspicaris, cur eam in Romanae Ecclesiae chartario non requiri? ut quum deprehenderis ab episcopo non datam, manifestissime criminis reum teneas: et nequaquam aranearum mihi opponas cassiculos, sed 0471D fortissimo me et solidissimo constringas reti. Si autem 0472A Romani episcopi est, stulte facis ab eo exemplar epistolae petere, cui missa non est, et non ab illo qui miserit, de oriente exspectare testimonium; cujus auctorem et testem habeas in vicino. Vade potius Romam, et praesens apud eum expostula, cur tibi et absenti et innocenti fecerit contumeliam. Primum, ut non reciperet expositionem fidei tuae, quam omnis, ut scribis, Italia comprobavit, et baculo tuarum uti noluerit litterarum contra canes tuos. Deinde, ut epistolas contra te ad Orientem mitteret et cauterium tibi haereseos, dum nescis inureret, diceretque libros Origenis περὶ Ἀρχῶν a te translatos, et simplici Romanae Ecclesiae traditos, ut fidei veritatem quam ab Apostolo didicerant, per te perderent, et quo tibi majorem faceret invidiam, ausus sit criminari 0472B hos ipsos, Praefationis tuae testimonio roboratos. Non est leve quod 550 tibi impingit tantae urbis pontifex, vel ab alio objectum temere suscepit. Vociferare et clamita per compita, per plateas: Non est meus liber; et si meus est, schedulas inemendatas Eusebius furto abstulit. Aliter ego edidi, immo nec edidi. Nulli eas dedi, aut certe paucis; et tam sceleratus inimicus, tam negligentes amici fuerunt, ut omnium codices ab eo pariter falsarentur. Haec, frater charissime, facere debueras, et non illi tergum obvertens, in me transmarinas maledictorum tuorum sagittas dirigere. Quid enim vulneribus tuis prodest, si ego fuero vulneratus? An solatium percussi est, amicum secum videre morientem?
21. Siricii jam in Domino dormientis profers epistolam, 0472C et viventis Anastasii dicta contemnis. Quid enim tibi, ut ais, officere potest, quod te ignorante, aut scripsit, aut forte non scripsit? Et si scripsit, sufficit tibi totius orbis testimonium, quod nulli verum videtur, ut tantae urbis sacerdos, vel innocenti injuriam facere potuerit, vel absenti. Innocentem te vocas, ad cujus interpretationem Roma contremuit. Absentem, qui accusatus respondere non audes. Et tantum Romanae urbis judicium fugis, ut magis obsidionem barbaricam, quam pacatae urbis velis sententiam sustinere. Esto, praeteriti anni ego epistolam finxerim. Recentia ad orientem scripta quis misit? In quibus papa Anastasius tantis te ornat floribus, ut cum ea legeris, magis te velle defendere incipias, quam nos accusare. Simulque considera illam inimitabilem 0472D prudentiam tuam, et sales Atticos, et sancti 0473A eloquii venustatem. Ab aliis appeteris, aliorum criminatione confoderis, et contra me furibundus jactaris, et loqueris, «Numquid et ego non possum enarrare, tu quomodo de Urbe discesseris? Quid de te in praesenti judicatum sit? quid postea scriptum, quid juraveris? ubi navim conscenderis? quam sancte perjurium vitaveris? Poteram pandere, sed plura servare statui, quam referre.» Haec 551 sunt tuorum ornamenta verborum. Et post ista si quid in te asperum dixero, statim mihi proscriptionem et gladios comminaris. Et interim homo eloquentissimus arte ludis rhetorica, et simulas te praeterire quae dicis, ut qui objecta probare non poteras, quasi praetermissa facias criminosa. Haec est tua tota simplicitas, sic amico parcis, et reservas te ad tribunalia judicum, 0473B ut acervum criminum mihi, dum parcis, objeceris.
22. Ordo profectionis Hieronymi de Urbe.—Vis nosse profectionis meae de Urbe ordinem? Narrabo breviter. Mense Augusto, flantibus etesiis, cum sancto Vincentio presbytero, et adolescente fratre, et aliis monachis, qui nunc Hierosolymae commorantur, navim in Romano portu securus ascendi, maxima me Sanctorum frequentia prosequente. Veni Rhegium, in Scyllaeo littore paululum steti, ubi veteres didici fabulas, et praecipitem pellacis (( Al. fallacis)) Ulyssis cursum, et sirenarum cantica, et insatiabilem Charybdis voraginem. Cumque mihi accolae illius loci multa narrarent, darentque consilium, ut non ad Protei columnas, sed ad Jonae portum navigarem: illum enim fugientium et turbatorum, hunc securi 0473C hominis esse cursum, malui per Maleas et Cycladas Cyprum pergere. Ubi susceptus a venerabili episcopo Epiphanio, cujus tu testimonio gloriaris, veni Antiochiam, ubi fruitus sum communione pontificis confessorisque Paulini, et deductus ab eo media hyeme et frigore gravissimo, intravi Hierosolymam. Vidi multa miracula; et quae prius ad me fama pertulerat, oculorum judicio comprobavi. Inde contendi Aegyptum, lustravi monasteria Nitriae, et inter Sanctorum choros aspides latere perspexi. Protinus concito gradu Bethleem meam reversus sum, ubi odoravi praesepe et incunabula Salvatoris. Vidi quoque famosissimum lacum, nec me inerti tradidi otio; sed multa didici, quae ante nesciebam. Quid autem de me Romae judicatum sit, et quid postea scriptum, 0473D nolo taceas, praesertim cum habeas testimonium (( Al. testimonio)) Scripturarum, et ego non verbis tuis quae simulare potes, et impunito jactare mendacio, sed scriptis 552 ecclesiasticis arguendus sim. Vide quantum te timeam: Si vel parvam schedulam contra me Romani episcopi, aut alterius Ecclesiae protuleris, omnia quae in te scripta sunt, mea crimina confitebor. Numquid et ego non possem profectionem 0474A tuam discutere? Cujus aetatis fueris, unde, quo tempore navigaris? ubi vixeris? quibus interfueris? Sed absit, ut quod in te reprehendo, faciam: et in ecclesiastica disputatione, anilium jurgiorum deliramenta compingam. Hoc solum prudentiae tuae dixisse sufficiat, ut caveas in alterum dicere, quidquid in te statim retorqueri potest.
23. Maledicta Rufini in Epiphanium. Epiphanii epist. ad Joannem.—In sancti Epiphanii nomine mira tua tergiversatio, ut post osculum, post orationem, neges eum contra te potuisse scribere: quomodo si contendas non potuisse eum mori, qui paulo ante vixerat, aut certior sit tui reprehensio, quam post pacem excommunicatio. Ex nobis, inquit, exierunt: sed non fuerunt ex nobis, mansissent utique nobiscum 0474B (I Joan. II, 19) . Haereticum post unam et alteram commonitionem vitandum Apostolus praecipit, qui utique antequam vitetur atque damnetur, Ecclesiastici gregis portio fuit (Tit. III, 10) . Simulque risum tenere non possum, quod a quodam prudente commonitus, in laudes Epiphanii personas: «Hic est ille delirus senex, hic est anthropomorphites; hic qui sex millia Origenis libros, te praesente, cantavit; qui omnium gentium linguis praedicationem sibi contra Origenem injunctam putat; qui ideo eum legi prohibet, ne aliis ejus furta cognoscant.» Lege scripta tua, et epistolam ejus, immo epistolas, e quibus unum proferam tuae fidei testimonium, ut non immerito nunc a te laudatus esse videatur. «Te autem, frater, liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi 0474C creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et maxime Rufinum presbyterum, ab haeresi Origenis, et aliis haeresibus, et perditione earum. Si enim propter unum verbum, aut duo, quae contraria fidei sunt, multae haereses objectae sunt ab Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos habebitur, qui tantas perversitates, 553 et tam mala dogmata contra fidem adinvenit, Dei Ecclesiae hostis exstitit!» Haec est viri sancti de te testificatio: sic ab eo ornatus, sic laudatus incedis. Ita est epistola, quam de cubiculo fratris Eusebii nummis aureis produxisti, ut calumniareris interpretem, et me apertissimi teneres criminis reum, quare pro honorabili charissimum transtulissem. Sed quid ad te, qui prudenti consilio cuncta moderaris, et sic medius 0474D incedis, ut si inveneris qui tibi credant; nec Anastasius contra te, nec Epiphanius scripserint; nisi ipsae epistolae reclamaverint, et fregerint tuae frontis audaciam, statim judicium utriusque contemnas, et non ad te pertineat, sive scripserint, sive non scripserint, quia de innocente et absente scribere non potuerint (( Al. potuerant)). Nec in sanctum virum haec mala conferenda sunt, «ut ostendatur 0475A ore quidem et osculo pacem dedisse, mala autem et dolum in suo corde servasse.» Sic enim argumentaris, et haec sunt verba defensionis tuae. Ipsius esse adversum te epistolam, et orbis agnoscit, et authenticam in manus tuas venisse convincimus: et miror quo pudore, immo qua impudentia neges, quod verum esse non ambigis? Ergo pollutus erit Epiphanius, qui tibi pacem dedit, et in suo corde dolum servavit. Cur non illud verius sit, quod te primum monuerit? quod voluerit emendare, et ad rectum iter reducere, ut Judae osculum non refutaret, ut proditorem fidei frangeret patientia; et postquam se intellexit casso sudare labore, nec pardum mutare varietates, nec Aethiopem pellem suam, quod mente conceperat, litteris indicasse?
0475B 24. Calumnia de ficta pace. Amici Hieronymi missi in Occidentem.—Tale quid et contra papam Anastasium disputas, ut quia Siricii Episcopi habes epistolam, iste contra te scribere non potuerit. Vereor ne tibi factam injuriam suspiceris. Nescio quomodo acutus et prudens ad has ineptias devolvaris, ut dum stultos lectores putas, te stultum esse demonstres. Post egregiam argumentationem, ponis in clausula: «Absit hoc a viris sanctis. De vestra schola solent ista 554 procedere. Vos nobis pacem proficiscentibus dedistis, et a tergo jacula venenis armata jecistis.» Et in hac eadem prudentia, immo declamatione disertus esse voluisti. Pacem dedimus, non haeresim suscepimus. Junximus dexteras: abeuntes prosecuti sumus, ut vos essetis catholici, non ut nos essemus 0475C haeretici. Volo tamen scire, quae sint ista jacula venenata, quae post tergum vestrum nos jecisse conquereris. Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Rufinus, presbyteri: quorum Vincentius multo tempore ante vos Romam venit: Paulinianus et Eusebius post annum vestrae navigationis profecti sunt: Rufinus in causa Claudii post biennium missus: omnes, vel pro re familiari, vel pro periculo capitis alieni. Numquid nosse potuimus, quod ingrediente te Romam, vir nobilis somniaret navim plenam mercium, inflatis intrare velis? Quod omnes adversus fatum quaestiones, non fatua solveret interpretatio? Quod librum Eusebii pro Pamphili verteres? quod tuum quasi operculum venenatae patellae imponeres? quod famosissimum opus περὶ Ἀρχῶν eloquii tui 0475D majestate transferres? Novum calumniae genus ante accusatores misimus, quam tu accusanda committeres. Non fuit, non fuit, inquam, nostri consilii, sed 0476A Dei providentiae, ut missi ad aliud, contra nascentem haeresim dimicarent; et in morem Joseph, famem futuram, fidei ardore sublevarent.
25. De falsa epist. ad Afros. Ex Graecis Latina Rufinus emendaverat.—Quo non erumpat semel effrenata audacia? Alienum crimen sibi objecit, ut nos finxisse videamur. Quod absque nomine dictum est, in se dictum refert, et purgans externa peccata, tantum de sua securus est innocentia. Jurat enim se epistolam non scripsisse ad Afros sub nomine meo, in qua confitear inductum me a Judaeis, mendacia transtulisse; et mittit libros eadem omnia continentes, quae nescisse se jurat. Et miror quomodo prudentia ejus cum alterius nequitia convenerit, ut quod alius in Africa mentitus est, hic concorditer 0476B verum diceret, stylique ejus elegantiam, nescio quis imperitus posset imitari. Tibi soli licet haereticorum 555 venena transferre; et de calice Babylonis, cunctis gentibus propinare. Tu Latinas Scripturas de Graeco emendabis; et aliud Ecclesiis trades legendum, quam quod semel ab Apostolis susceperunt; mihi non licebit post Septuaginta editionem, quam diligentissime emendatam, ante annos plurimos meae linguae hominibus dedi, ad confutandos Judaeos, etiam ipsa exemplaria vertere, quae ipsi verissima confitentur, ut si quando adversum eos Christianis disputatio est, non habeant subterfugiendi diverticula, sed suomet potissimum mucrone feriantur? Plenius super hoc et in multis aliis locis, et in fine secundi libri, ubi accusationi tuae respondi, scripsisse me 0476C memini; et popularitatem tuam, qua mihi invidiam apud simplices et imperitos niteris concitare, perspicua ratione compescui, illucque lectorem transmittendum puto.
26. Martyr et Apostolus vocatus Rufinus a suis.—Hoc intactum praeteriri non patiar, ne doleas falsatorem schedularum tuarum, confessoris apud me gloriam possidere, cum tu ejusdem criminis reus, post Alexandrinum exsilium et tenebrosos carceres, a cunctis Origenis sectatoribus martyr et apostolus nomineris. Super excusatione imperitiae tuae, jam tibi respondi. Sed quia eadem repetis, et quasi superioris tuae defensionis oblitus, rursum admones, ut sciamus te per triginta annos Graecis voluminibus devoratis, Latina nescire: paulisper attende, me non 0476D pauca in te verba reprehendere, alioquin omnis tibi Scriptura delenda est; sed voluisse ostendere discipulis tuis, quos magno studio nihil scire docuisti, ut 0477A intelligerent, cujus verecundiae sit, docere quod nescias, scribere quod ignores, et eamdem magistri sapientiam etiam in sensibus quaererent. Quodque addis, «peccata putere, non verba, mendacium, calumniam, detractionem, falsum testimonium, et universa convicia, et Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11) ,» monesque «ne ille fetor nares meas penetret,» crederem dicenti, nisi facta contraria deprehenderem, quasi si fullo et coriarius moneant pigmentarium, ut naribus obturatis, tabernas suas praetereat. Faciam ergo, quod praecipis, claudam nares meas, ne veritatis et benedictionum tuarum suavissimo odore crucientur.
27. In uno homine diversa laudamus et accusamus.—In laude et detractione mea, quia varius exstitisti, 0477B miro acumine argumentatus es, sic tibi licere de me, 556 et bene et male dicere, quomodo et mihi licuerit Origenem et Didymum reprehendere, quos ante laudaverim. Audi ergo, vir sapientissime, et Romanae dialecticae caput, non esse vitii hominem unum laudare in aliis, et in aliis accusare; sed eamdem rem probare et improbare. Ponam exemplum; ut quod non intelligis, prudens mecum lector intelligat. In Tertulliano laudamus ingenium, sed damnamus haeresim. In Origene miramur scientiam Scripturarum, et tamen dogmatum non recipimus falsitatem. In Didymo vero et memoriam praedicamus, et super Trinitate fidei puritatem; sed in caeteris quae Origeni male credidit, nos ab eo retrahimus. Magistrorum enim non vitia imitanda sunt, sed 0477C virtutes. Grammaticum quidam Afrum habuit Romae virum eruditissimum; et in eo se aemulum praeceptoris putabat, si stridorem linguae ejus et vitia tantum oris exprimeret. In Praefatiuncula περὶ Ἀρχῶν fratrem me nominas, et collegam dicis eloquentissimum, fidei meae praedicas veritatem. His tribus detrahere non poteris; caetera carpe ut libet, ne videaris tuo de me testimonio repugnare. Cum fratrem et collegam dicis, amicitia tua dignum fateris. Cum eloquentem praedicas, imperitiae ultra non arguis. Cum catholicum in omnibus profiteris, haereseos non poteris mihi crimen impingere. Extra haec tria si quid in me reprehenderis, non tibi videberis esse contrarius. Ex qua supputatione illa summa nascitur, et te errare ea in me reprehendentem, quae 0477D prius laudaveras; et me non esse in vitio, si in eisdem hominibus et laudanda praedicem, et vituperanda reprehendam.
28. De animarum quaestione. Liber Didymi ad Rufinum, et Explanatio Osee ad Hieronymum.—Transis ad animarum statum, et prolixius fumos meos increpas; atque ut tibi liceat ignorare, quod consulto te scire dissimulas, quaeris a me primum de 0478A coelestibus, quomodo Angeli, quomodo Archangeli sint? quae eis, vel qualis habitatio? quaeve inter ipsos differentia, aut si nulla omnino? quae solis sit ratio; unde augmenta lunae, unde defectus; quis vel qualis sit siderum cursus? Miror quomodo oblitus sis illos versiculos ponere:
Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant,
Obicibus ruptis, rursusque in seipsa residant:
Defectus Solis varios, Lunaeque labores;
557 Unde hominum genus, et pecudum: unde imber et ignes,
Arcturum, pluviasque hyadas, geminosque Triones.
Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. (Virgil., Georg. II, 473; Aeneid. I, 746.)
Deinde coelestia deserens, et ad terrena descendens, in minoribus philosopharis. Interrogas enim me:
0478B «Dic nobis quae fontium ratio? quae ventorum? Quid grando? quid pluviae? quid mare salsum? quid flumina dulcia? quid nubes,
aut imbres, fulgura, aut tonitrua, aut fulmina?» Ut postquam me haec nescire respondero, tuto tibi liceat de animabus ignorare;
et unius rei scientiam, tantarum rerum ignoratione compenses. Tu qui per singulas paginas, fumos meos ventilas, non intelligis
videre nos caligines tuas et turbines? Nam ut tibi sciolus esse videaris, et apud
Calpurnianos discipulos doctrinae gloriam teneas, totam mihi Physicam opponis ut frustra Socrates ad ethicam transiens dixerit:
Quae supra nos, nihil ad nos. Ergo nisi tibi rationem reddidero: quare formica parvum animal, et punctum, ut ita dicam, corporis,
sex pedes habeat, cum elephantis tanta moles
0478C quatuor pedibus incedat: cur serpentes et colubri ventre labantur et pectore: cur vermiculus quem vulgus millepedam vocat,
tanto pedum agmine scateat, de animarum statu scire non potero? Quaeris a me quid ipse de animabus sentiam, ut cum professus
((
Al. processus)) fuero, statim invadas. Et si dixero illud Ecclesiasticum, Quotidie Deus operatur animas, et
in corpore eas mittit nascentium, illico magistri tendiculas proferas: et ubi est justitia Dei, ut de adulterio incestuque
nascentibus animas largiatur? Ergo cooperator est malorum hominum, et adulteris seminantibus corpora, ipse fabricatur animas?
quasi vitium sementis in tritico sit quod furto dicitur esse sublatum, et non in eo qui frumenta furatus est; idcircoque terra
non debeat gremio suo semina
0478D confovere, quia sator immunda ea projecerit manu. Hinc est et illa tua arcana interrogatio, 558 quare moriantur infantes;
cum propter peccata, corpora acceperint. Exstat liber Didymi ad te, quo sciscitanti tibi respondit, non eos multa peccasse,
et ideo corporum carceres tantum eis tetigisse sufficere. Magister meus et tuus eo tempore, quo tu ab eo ista quaerebas, tres
explanationum in Osee prophetam
0479A libros ad me, me rogante, dictavit. Ex quo apparet, quid me, quid te docuerit.
29. Naturales quaestiones.—Urges ut respondeam de natura rerum. Si esset locus, possem tibi vel Lucretii opiniones juxta Epicurum, vel Aristotelis juxta Peripateticos, vel Platonis atque Zenonis secundum Academicos et Stoicos dicere. Et ut ad Ecclesiam transeam, ubi norma est veritatis, multa et Genesis et Prophetarum libri ac Ecclesiastes nobis de hujusce modi quaestionibus suggerunt. Aut si haec ignoramus, quomodo de animarum statu, debueras in Apologia tua omnium rerum ignorantiam confiteri, et a calumniatoribus quaerere, cur a te unum impudenter expeterent, cum ipsi tanta nescirent? O triremem locupletissimam, quae Orientalibus et 0479B Aegyptiis mercibus Romanae urbis ditare venerat paupertatem!
. . . . . . . . . Tu
Maximus ille es,
Unus, qui nobis scribendo restituis rem.
Ergo nisi de oriente venisses, eruditissimus vir haereret adhuc inter mathematicos, et omnes ((
Al. homines)) christiani quid contra fatum dicerent ((
Al. dissererent)), ignorarent. Merito a me quaeris de astrologia, et coeli ac siderum cursu, qui tantarum mercium plenam navem
detulisti. Fateor paupertatem, non sum ita ut tu in oriente ditatus. Te multo tempore Pharus docuit, quod Roma nescivit ((
Al. nesciret)); instruxit Aegyptus, quod Italia hucusque non habuit.
30. Sententiae variae de anima.—Scribis apud Ecclesiasticos 0479C tractatores, tres de animabus esse sententias. Unam, quam sequitur Origenes. Alteram, quam Tertullianus et Lactantius (licet de Lactantio apertissime mentiaris); tertiam, quam nos simplices et fatui homines, qui non intelligimus, quod si ita sit, injustus a nobis arguatur Deus. Et post haec juras te nescire quid sit verum. Dic, oro te: putasne, extra haec 559 tria esse aliquid in quo veritas sit? et in tribus istis mendacium? An de tribus unum 0480A esse quod verum sit? Si est aliquid, cur disputantium libertatem angusto fine concludis; et cum mendacia protuleris, de veritate taces? Sin autem e tribus unum verum est, et reliqua duo falsa sunt: cur simili ignorantia ignoras falsa cum veris? An idcirco verum dissimulas, ut tibi tutum sit, cum volueris, falsa defendere? Hi sunt fumi, hae caligines, quibus ex oculis hominum conaris lumen auferre. Aristippus nostri temporis, qui plenam cunctarum mercium navem Romano invehis portui, et sella publice posita, Hermagoram nobis, et Gorgiam exhibes Leontinum; dum navigare festinas, unius quaestiunculae mercimonium in oriente oblitus es. Et iterum clamitas, et Aquileiae atque Alexandriae te didicisse jactas, quod sit Deus et animarum et corporum creator. 0480B De hoc scilicet quaestio ventilatur, utrum Deus, an diabolus animas fecerit; et non utrum animae ante corpora fuerint, quod vult Origenes, et egerint aliquid, propter quod sint crassis corporibus alligatae: an in morem glirium torpentes consopitaeque dormierint. Haec taces, quae omnes flagitant: et ad illa respondes, quae nullus inquirit.
31. Fumos quoque meos frequenter irrides, eo quod simulem me scire quod nesciam, et enumeratione doctorum, rude vulgus illudam (( Al. inducam)). Tu videlicet flammeus, immo fulmineus, qui in loquendo fulminas, et flammas ore conceptas tenere non potes, atque ut ille Bar-Chochabas, auctor seditionis Judaicae, stipulam in ore succensam anhelitu ventilabat, ut flammas evomere putaretur: ita et tu 0480C nobis, alter Salmoneus, omnia per quae incedis illustras, et nos fumosos arguis, de quibus forte dicatur, Qui tangis montes, et fumigant: nec intelligis quid fumus in Propheta significet 560 locustarum; et quod pulchritudo oculorum tuorum, amaritudinem fumi nostri ferre non potest.
32. De sacramento in somnio.—De crimine autem perjurii, quia me remittis ad codicem tuum, et ex magna parte in aliis libris, tibi, Calpurnioque 0481A respondi, nunc breviter dixisse sufficiat, te exigere a dormiente quod numquam vigilans praestitisti. Magni criminis reus sum, si puellis et virginibus Christi, dixi saeculares libros non legendos, et me in somnis commonitum promisisse ne legerem. Tua navis Romanae urbi revelatione promissa, aliud pollicetur, et aliud efficit. Mathematicorum venerat solvere quaestiones, et solvit fidem Christianorum. Quae per Ionium et Aegeum, Adriaticum atque Tyrrhenum (( Al. additur mare)) plenis cucurrerat velis, in Romano portu naufragium fecit. Nonne te pudet istiusmodi deliramenta conquirere, et mihi similia objiciendi imponere necessitatem? Esto, alius de te somnium viderat gloriosum; verecundiae tuae fuerat et prudentiae dissimulare quod audieras, et non, quasi magno 0481B testimonio, alterius somnio gloriari. Vide quid inter tuum et meum intersit somnium. Ego me humiliter reprehensum refero, tu jactanter laudatum te esse congeminas. Nec dicere potes, Nihil mea refert quid alius viderit, cum in luculentissimis libris tuis, hac te ad interpretandum dicas ratione commotum, ne vir illustris de te somnium perderet. Hic est omnis conatus tuus; si me perjurium docueris, tu haereticus non eris.
33. De infidelitate calumnia.—Venio ad gravissimum crimen, in quo post reconciliatas amicitias, me infidelitatis accusas. Fateor, inter cuncta maledicta, quae vel objicis, vel minaris, nihil a me ita repellendum est, quam fraus, dolus, infidelitas. Peccare enim hominis est: insidias tendere, diaboli. 0481C Ergo ideo in Anastasi immolato agno dexteras junximus, ut 561 tuas Romae schedulas furaremur? Ut immissi canes inemendatas chartulas, te dormiente, corroderent? Et hoc credibile est, ante nos accusatores parasse, quam tu crimen admitteres? Scilicet noveramus quid in animo volveres? quid alius de te somniatus esset? Ut impleretur in te graecum proverbium, et (( Al. ut)) sus doceret Minervam. Si Eusebium ego ad latrandum miseram, quis Aterbii (( Mss. Atarvii et Atarbii)) contra te et caeterorum rabiem concitavit? Nonne ille est, qui et me haereticum ex tuis amicitiis judicabat? Cui cum satis fecissem damnatione dogmatum Origenis, tu clausus domi, nunquam eum videre ausus es, ne aut damnares quod nolebas, aut aperte resistens, haereseos invidiam 0481D sustineres. An idcirco testis contra te esse non poterit, quia accusator tui est? Antequam sanctus Epiphanius venisset Hierosolymam, et ore quidem et osculo tibi pacem daret, mala autem et dolos in suo corde servaret; antequam nos ei suggillationem tui epistolas dictaremus, ut haereticum scriberet, quem osculis orthodoxum comprobavit, Aterbius (( Al. Atervius)) contra te latrabat Hierosolymis; et nisi cito abiisset, sensisset baculum non litterarum, 0482A sed dexterae tuae, quo tu canes abigere consuevisti.
34. De schedulis non emendatis.—«Cur, inquit, falsatas meas schedulas suscepisti? Quare post interpretationem meam, ausus es in libris περὶ Ἀρχῶν stylum figere? num si erraveram ut homo, debuisti me privatis litteris convenire, et sic mihi blandiri, quomodo et ego tibi nunc in epistolis meis blandior?» Haec tota mea culpa est, quare subdolis laudibus accusatus, purgare me volui, et hoc sine invidia nominis tui: ut quod tu solus accusaveras, ad multos referrem, non tibi haeresim objiciens, sed a me repellens. Numquid scivi quod irascereris, si contra haereticos scriberem? Dixeras te de Origenis libris haeretica sustulisse: fautorem te haereticorum jam non esse credebam, et ideo non in te, sed in haereticos 0482B invectus sum; in quo si vehementior fui, ignosce mihi. Putavi, quod et tibi placerem. Furto et insidiis ministrorum meorum dicis schedulas tuas in publicum prolatas fuisse, quae latebant in cubiculo tuo, vel apud eum solum erant, qui rem sibi geri injunxerat. 562 Et quomodo supra confiteris, quod aut nullus eas habuerit, aut admodum pauci? Si in cubiculo tuo latebant, qua ratione apud eum erant, qui sibi rem geri injunxerat? Sin autem unus cui scriptae fuerant occultandas susceperat, ergo non latebant tantum in cubiculo tuo, nec habuerunt eas pauci, quos habuisse testatus es. Furto sublatas arguis: et rursum emptas grandi pecunia et infinitis mercibus criminaris. In una re, et in parva epistola quanta varietas et dissonantia mentiendi! Tibi licet 0482C accusare, mihi defendere non licebit? Quando criminaris, amicum non cogitas. Quando respondeo, tunc tibi jus amicitiae in mentem venit. Dic, oro te, celandas schedulas scripseras, an prodendas? si ut celares, cur scripsisti? si ut proderes, cur celabas?
35. Cavit suspicionem hypocriseos.—Sed in eo reprehendendus sum: quare accusatores tuos amicos meos non coercuerim. Vis tibi proferam litteras eorum, in quibus me hypocriseos arguunt, quod te sciens haereticum, tacuerim; quod dum pacem incautus praebeo, intestina Ecclesiae bella suscepit? Tu discipulos vocas, qui me tuum condiscipulum suspicantur. Et quia parcior fui in refellendis laudibus tuis, putant me tuum esse symmysten. Hoc mihi praestitit prologus tuus, ut plus me amicus laederes 0482D quam inimicus. Semel sibi persuaserant (recte an perperam ipsi viderint) te esse haereticum. Si defendere voluero, hoc solum proficiam, ut me tecum pariter accusent. Denique mihi objiciunt laudationem tuam, et te non putant insidiose scripsisse, sed vere: et quod tu in me semper ante laudabas, vehementer insimulant. Quid me vis facere? ut discipulos accusatores pro te habeam; ut contorta in amicum jacula, meo suscipiam pectore?
0483A 36. De libris autem περὶ Ἀρχῶν debes mihi et gratias agere. Tu enim, ut dicis, noxia quaeque detruncans, meliora posuisti. Ego ita ut habebantur in Graeco, expressi. Ex quo et tua apparet fides; et ejus quem interpretatus es, haeresis. Scribebatur mihi de Urbe a viris ( Pammachio et Oceano) in Christo praecipuis: Responde criminanti; ne si tacueris, consensisse videaris. Consona omnes voce poscebant, ut Origenis versutias 563 proderem, ut (( Al. et)) venena haereticorum Romanis auribus cavenda monstrarem. Quid hoc ad injuriam tuam pertinet? Num solus interpretatus es istos libros, et alios hujus operis non habes participes? Numquid et tu de Septuaginta interpretibus es, ut post editionem tuam aliis transferre non liceat? Ecce et ego multos, ut dicis, 0483B libellos de Graeco in Latinum transtuli: habes potestatem et tu rursum eos vertendi, ut volueris; et bona enim et mala suo imputantur auctori. Quod et in te fieret, nisi dixisses te amputasse haeretica et optima transtulisse. Hic est enim nodus tuus, qui solvi non potest. At (( Al. Aut)) si errasti ut homo, priorem damna sententiam.
37. Latinos libros vertebat in Graecum Rufinus.—Sed quid facies de Apologetico tuo, quem pro Origenis scripsisti operibus? Quid de volumine Eusebii? in quo quum multa mutaveris, et, sub nomine martyris, haeretici hominis scripta transtuleris: tamen plura posuisti, quae Ecclesiasticae fidei non conveniunt. Tu etiam Latinos libros in Graecum vertis, nobis dare nostris externa prohibebis? Si in alio opere respondissem, in quo me non laeseras, videri 0483C poteram in injuriam tuam transferre quod verteras: ut te vel imperitum, vel subdolum demonstrarem. Nunc vero novum querimoniae genus: doles tibi in eo esse responsum, in quo a te accusatus sum. Dicebatur ad interpretationem tuam Roma subversa, postulabant omnes a me hujus rei remedium. Non quo ego alicujus momenti essem; sed qui petebant, me esse aliquid arbitrabantur. Tu amicus eras, qui illa transtuleras; quid me vis facere? Obedire Deo magis oportet, an hominibus (Act. V, 29) ? Domini custodire substantiam, an furtum celare conservi? Aliter te non placabo, nisi et ego tecum accusanda commisero? Si nullam fecisses mei nominis mentionem: si me non ornasses egregiis laudibus, poteram aliquod habere suffugium, et diversa obtendere, ne 0483D rursus interpretata transferrem. Tu me, amice, compulisti, ut aliquot dies in hoc opere perderem, ut proferrem in medium quod Charybdis debuit devorare: et tamen laesus, amicitiae in te jura servavi, et quantum in me fuit, sic me defendi, ut te non accusarem. 564 Tu nimium suspiciosus et querulus, qui dicta in haereticos ad tuam refers contumeliam. Quod si aliter amicus tuus esse non possum, nisi et haereticorum amicus fuero; levius tuas inimicitias, quam illorum amicitias sustinebo.
0484A 38. De epistola ad Rufinum.—Novum quoque me putas finxisse mendacium, ut epistolam ad te meo nomine componerem, quasi olim scriptam, quo bonus esse videar et modestus; quam tu numquam omnino susceperis. Haec res perfacile probari potest. Multi Romae ejus exemplaria habent, ante hoc circiter triennium, qui tibi eam mittere noluerunt, scientes quae de meo nomine jactitares, et quam indigna proposito Christiano ac nefanda confingeres. Ego scripsi nesciens, quasi ad amicum. Illi non reddiderunt ei, quem inimicum noverant: parcentes et meo errori, et tuae conscientiae. Et simul argumentaris, quod si talem tibi epistolam scripseram, non debueram contra te in alio libello multa mala scribere. Hic est totus error tuus, et haec justa querimonia: quod 0484B quae nos in haereticos dicimus, tu in te dicta confingis: et nisi illis pepercerimus, te putas esse violatum. An ideo panem tibi non damus, quia haereticorum cerebro lapidem illidimus? Et ut nostram epistolam non probes, papae quoque Anastasii simili dicis fraude subnixam, de qua tibi ante respondi: quam si suspicaris ipsius non esse, habes ubi apud eum nos arguas falsitatis. Sin autem ejus est, ut hujus quoque anni contra te epistolae probant, frustra et falso falsam arguere niteris, cum ex illius vera epistola, nostram veram esse doceamus.
39. Pythagorae discipuli. Pythagorica praecepta et symbola. Quid apud Graecos invenit primus Pythagoras.—In excusando mendacio tuo (( Al. mendacium tuum)), quam elegans esse voluisti: et ne sex 0484C millia Origenis libros proferas, Pythagorae a me exigis monumenta. Ubi est illa fiducia, qua inflatis buccis creberrime personabas, te quae in aliis libris Origenis legeras, emendasse in libris περὶ Ἀρχῶν, et non aliena, sed sua reddidisse suis? De tanta librorum silva unum fruticem ac surculum proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae, quas dum in me criminaris, in te exstinctas dissipatasque per me cognoscis, nec fractam cervicem dejicis, 565 sed majori impudentia, quam imperitia, dicis me denegare, quae in promptu sunt, ut cum montes aureos pollicitus fueris, ne scorteum quidem nummum de thesauris tuis proferas. Justa contra me odia recognosco, et vera in nos debaccharis insania. Nisi enim ego quod non est, audacter exigerem, 0484D tu videbaris habere quod non habes. Pythagorae a me libros flagitas. Quis enim tibi dixit illius exstare volumina? Nonne in epistola mea, quam criminaris, haec verba sunt? «Sed fac me errasse in adolescentia, et philosophorum, id est, Gentilium studiis eruditum, in principio fidei ignorasse dogmata Christiana, et hoc putasse in Apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram.» De dogmatibus eorum, non de libris locutus sum, quae potui in Cicerone, Bruto, ac Seneca discere. Lege 0485A pro Vatinio oratiunculam, et alias ubi sodalitiorum mentio fit. Revolve dialogos Tullii. Respice omnem oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur: et Pythagoricorum dogmatum incisa publicis litteris aera cognosces. Cujus enim sunt illa χρυσᾶ παραγγέλματα? nonne Pythagorae? in quibus omnia ejus breviter dogmata continentur, et in quae latissimo opere philosophus commentatus est Jamblichus, imitatus ex parte Moderatum virum eloquentissimum, et Archippum ac Lysidem Pythagorae auditores. Quorum Archippus ac Lysides in Graecia, id est, Thebis scholas habuere, qui memoriter tenentes praecepta doctoris, ingenio pro libris utebantur, a quibus illud est: Φυγαδευτέον πάσῃ μηχανῇ, καὶ περικοπτέον πυρὶ καὶ σιδηρῳ καὶ μηχαναῖς 0485B παντοῖαις, ἀπὸ μὲν σώματος νόσον, ἀπὸ δὲ ψυχῆς ἀμαθίαν, κοιλίας δὲ πολυτέλειαν, πόλεως δὲ στάσιν, οἴκου δὲ διχοφροσύνην, ὁμοῦ δὲ πάντων ἀμετρίαν. Quod in Latinum ita possumus vertere: Fuganda sunt omnibus modis et abscindenda, languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria a ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis rebus intemperantia. 566 Pythagorica et illa praecepta sunt: Amicorum omnia esse communia. Et Amicum seipsum esse alterum: duorumque temporum maxime habendam curam, mane et vesperi, id est, eorum quae acturi sumus, et eorum quae gesserimus. Post Deum veritatem colendam, quae sola homines Deo proximos faciat. Illaque aenigmata, quae diligentissime Aristoteles in suis libris prosequitur: Stateram ne transilias, 0485C id est, ne praetergrediare justitiam. Ignem gladio ne fodias. Iratum videlicet et tumidum animum verbis maledicis ne lacessas. Coronam minime 0486A carpendam, id est, leges urbium conservandas. Cor non comedendum, id est, moerorem de animo projiciendum. Cum profectus fueris, inquit, ne redeas; id est, post mortem vitam istam ne desideres. Per viam publicam ne ambules; id est, ne multorum sequaris errores ((Al. errorem)). Hirundinem in domum non suscipiendam; id est, garrulos et verbosos homines sub eodem tecto non habendos. Oneratis superponendum onus: deponentibus non communicandum; id est, ad virtutem incedentibus, augmentanda ((Al. augenda)) praecepta: tradentes se otio, relinquendos. Et quia Pythagorica dogmata legisse me dixeram: audi quid apud Graecos Pythagoras primus invenerit. Immortales esse animas, et de aliis corporibus transire in alia. Quod quidem et Virgilius in sexto 0486B Aeneidos volumine sequens loquitur:
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium Deus evocat agmine magno;
Scilicet immemores supera ut convexa revisant,
Rursus et incipiant in corpora velle reverti.
40. Pythagorae alia dogmata. Origenes in libros suos Platonem transtulit.—Se primum fuisse Euphorbum, secundo Callidem, tertio Hermotimum, quarto Pyrrhum, ad extremum Pythagoram: et post certos temporum circulos, ea quae fuerant, rursum fieri: nihilque in mundo videri novum. Philosophiam meditationem esse mortis: 567 quotidie de corporis carcere nitentem animae educere libertatem: μαθήσεις ἀναμνήσεις ; id est, discentias reminiscentias esse; et multa alia, quae Plato in libris suis, et maxime in Phaedone, Timaeoque prosequitur. Nam 0486C post Academiam et innumerabiles discipulos, sentiens multum suae deesse doctrinae, venit ad magnam Graeciam, ibique ab Archyta Tarentino et Timaeo 0487A Locrensi, Pythagorae doctrina eruditus, elegantiam et leporem Socratis, cum hujus miscuit disciplinis, quae omnia nomine commutato, Origenes in libros suos περὶ Ἀρχῶν transtulisse convincitur. In quo igitur erravi, si adolescens dixi, me ea putasse in Apostolis, quae in Pythagora et Platone et Empedocle legeram? Non ut tu calumniaris et fingis, in Pythagorae et Platonis et Empedoclis libris, sed quae in illis fuisse legeram, et aliorum me scripta eos habuisse docuerunt. Et hoc genus elocutionis frequentissimum est: ut si dicam, quae in Socrate legi dogmata, putavi vera. Non quod Socrates libros ullos scripserit; sed quae legi apud Platonem et alios Socraticos illum habuisse. Et rursum, imitati volui gesta, quae in Alexandro et Scipione legeram. Non quod ipsa sua gesta descripserint; sed quod 0487B apud alios legerim, quae illos gessisse mirabar. Igitur etiam si docere non possem, ipsius Pythagorae exstare monumenta, nec a filio ejus ac filia, aliisque discipulis probata convincerem, me non teneres mendacii, quia non libros, sed dogmata legisse me dixi: et te frustra errare, me tuum protegere mendacium voluisse, ut nisi ego unum librum Pythagorae protulero, tu sex millia Origenis libros perdideris.
41. Minabatur Hieronymo interitum Rufinus.—Veniam ad epilogos, id est, maledicta tua, in quibus me ad poenitentiam cohortaris; et nisi conversus fuero, id est, nisi te accusante siluero, mihi minaris interitum. Et hoc scandalum redundaturum in caput meum denuntias, qui te hominem lenissimum 0487C et Mosaicae mansuetudinis, responsione mea ad scriptionis insaniam provocaverim. Scire enim te jactas crimina, 568 quae tibi soli amicissimo sim confessus, et haec in medium prolaturum; meisque me coloribus esse pingendum, et debere meminisse, quod jacuerim ad pedes tuos, ne gladio oris tui amputares caput meum. Et post multa, in quibus furibundus exsultas, revocas te, et dicis optare pacem cum denuntiatione dumtaxat, ut deinceps taceam, id est, ut non scribam contra haereticos, nec audeam respondere accusationi tuae. Si hoc fecero, frater ero et collega, et vir eloquentissimus et amicus ac sodalis, et quod his majus est, omnia quae de Origene transtuli, catholica judicabis. Sin autem mutiero, et me commovero, illico impurus ero et 0487D haereticus, et tua indignus necessitudine. Haec sunt praeconia mea, sic me hortaris ad pacem, et ne gemitum quidem ac lacrymas dolori liberas esse concedis.
0488A 42. Calumniandi licentiam reprehendit. Fulvia et Herodias.—Possem et ego tuis te coloribus pingere, et insanire contra insanientem; et dicere quidquid vel scio, vel nescio: et eadem licentia, immo furore et amentia, vel falsa, vel vera congerere, ut et me loqui, et te puderet audire: et objicere tibi, quae aut accusantem damnarent, aut accusatum; ut ex frontis duritia, fidem lectori facerem; ut quod impudenter scriberem, vere scribere judicarer. Sed procul sit a moribus Christianis, ut dum aliorum petunt sanguinem, suum offerant; et sine gladio, voluntate homicidae sint. Tuae hoc bonitati, tuaeque mansuetudini et simplicitati convenit, qui de uno pectoris sterquilinio, et odorem rosarum, et fetorem profers cadaverum: et contra sententiam Prophetalem (Isai. V) , amarum dicis esse, quod quasi 0488B dulce laudaveras. Nec necesse est, ut in ecclesiasticis tractatibus rem tribunalium ventilemus; nihilque super hoc amplius audies, nisi illud e trivio: «Cum dixeris quod vis, audies quod non vis.» Aut si tibi vile videtur vulgare proverbium, et homo sapientissimus magis philosophorum ac poetarum sententiis delectari, lege illud Homericum:
Ὁποῖον κ᾽ εἴπησθα ἔπος, τοῖον κ᾽ ἐπακούσαις.
569 Hoc solum requiro ab eximia sanctitate et censura tua (cujus tanta est puritas, ut ad sudaria et semicinctia tua daemones
rugiant), cujus exemplum in scribendo sequaris? Quis umquam catholicorum in disputatione sectarum, turpitudinem ei, adversum
quem disputat, objecit? Sic te docuerunt magistri tui? Talibus institutus es disciplinis, ut cui respondere
0488C non potueris, caput auferas; et linguam quae tacere non potest, seces? Nec magnopere glorieris, si facias quod scorpiones
possunt facere et cantharides. Fecerunt haec et Fulvia in Ciceronem, et Herodias in Joannem: quia veritatem non poterant audire,
et linguam veriloquam discriminali acu confoderunt. Canes latrant pro dominis suis, et tu non vis me latrare pro Christo?
Scripserunt multi contra Marcionem, Valentinum, Arium, et Eunomium. A quo eis objecta est turpitudo? Nonne toti in convincenda
haeresi incubuerunt? Istae machinae haereticorum, id est, magistrorum tuorum sunt, ut convicti de perfidia, ad maledicta se
conferant. Sic Eustathius Antiochenus episcopus,
filios dum nescit, invenit. Sic Athanasius Alexandrinae urbis
0488D pontifex, tertiam Arsenii amputavit manum. Duas enim qui mortuus prius fingebatur, vivens postea habere monstratus est.
Talia et condiscipuli tui et magistri nunc de ejusdem Ecclesiae sacerdote confingunt:
0489A et auro, id est, tuis tuorumque viribus oppugnant fidei veritatem. Quid loquar de haereticis, qui licet foris sint, tamen
se nominant Christianos? Adversum impiissimos, Celsum atque Porphyrium, quanti scripsere nostrorum? Quis omissa causa, in
superflua criminum objectione versatus est? Quae non chartae Ecclesiasticae, sed libelli debent judicum continere. Aut quid
refert, si causa cadas, et crimine superes? Non necesse est, ut cum periculo tui capitis accuses. Uno percussore conducto,
satis potes facere desiderio tuo. Et scandalum timere te simulas, qui dudum fratrem, nunc accusatum, semper inimicum, es paratus
occidere. Et tamen 570 miror, quomodo homo prudens, furore praeventus, velis mihi beneficium tribuere, ut educas de carcere
0489B animam meam, et non patiaris tecum in tenebris hujus saeculi commorari.
43. Haereticis non poterat parcere.—Vis ergo me tacere? Ne accuses. Depone gladium, et ego scutum abjiciam. In uno tibi consentire non potero, ut parcam haereticis, ut me catholicum non probem. Si ista est causa discordiae, mori possum, tacere non possum. Debueram quidem de omni Scriptura tuae insaniae respondere, et divinis vocibus in modum David citharizantis (I Reg. VI) lenire furorem pectoris tui; sed contentus ero unius libri paucis testimoniis, et opponam sapientiam stultitiae; ut si humana contemnis, saltem divina non negligas. Audi igitur, quid de te, et de omnibus invidis, ac maledicis et contumeliosis loquatur sapiens Salomon: 0489C Insipientes dum injuriis cupidi sunt, impii facti oderunt sensum. Ne fabriceris in amicum tuum mala. Et ne inimiceris adversum hominem sine causa. Impii exaltant contumeliam. Circumcide a te os pravum, et iniqua labia longe repelle abs te: oculos contumeliosi, linguam iniqui, manus effundentes sanguinem justi, cor fabricans cogitationes malas, et pedes festinantes ad malefaciendum. Qui nititur mendacio, pascit ventos, et sequitur aves volantes. Dereliquit ((Al. derelinquit)) enim vias vineae suae, et axes culturae suae fecit errare. Perambulat aridum ac desertum, et colligit manibus suis sterilitatem. Os procacis appropiat contritioni; et qui profert maledicta, stultissimus est. Anima benedicta omnis simplex vir: Animosus inhonestus est. Per delicta labiorum incidit in laqueum peccator. Itinera 0489D stultorum recta in conspectu suo. Stultus eadem die ostendit iram suam. Abominatio est Domino, labia mendacia. Qui custodit os suum, servat animam suam. Et qui temerarius est labiis, terrebit seipsum. Malus cum contumelia agit mala, et insipiens expandit malitiam suam. Quaeres apud malos sapientiam, et non invenies. Suis itineribus saturabitur temerarius. Sapiens timendo declinat malum. Stultus confidens miscetur ei. Longanimus vir 571 multus in prudentia est: pusillanimus 0490A valde imprudens est. Qui calumniatur pauperem, lacessit factorem ejus. Lingua sapientium bona novit, et os stultorum pronunciat malum. Vir animosus parat rixas: et immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum. Manus manui inferens injuste, non erit impunitus. Qui diligit vitam, parcit ori suo. Ante contritionem praecedit contumelia, et ante ruinam mala cogitatio. Qui obfirmat oculos suos, cogitat perversa, et provocat labiis suis omnia mala. Labia stulti ducunt eum in mala, et os audax mortem invocat. Malignus vir multa detrimenta patietur. Melior est pauper justus, quam mendax dives. Gloria est viro, qui avertit se a maledictis: qui autem stultus est, talibus se obligat. Noli amare detrahere, ne eradiceris. Suavis est homini panis mendacii; postea implebitur os ejus calculo. Qui 0490B operatur thesauros lingua mendacii ((Al. mendacis)), vana sectatur, et veniet in laqueos mortis. In aure stulti noli quidquam dicere, ne forte irrideant sapientes sermones tuos. Clava et gladius et sagitta perniciosa sunt; sic et vir, qui contra amicum suum falsum dicit testimonium. Sicut aves avolant, et passeres; ita maledictum vanum non superveniet illi. Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis ei fias: sed responde stulto ad stultitiam ejus, ne sibi sapiens esse videatur. Qui insidiatur amicis suis, cum visus fuerit, dicit: Ludens feci. Craticula carbonibus, et ligna igni, et vir maledicus ad tumultum rixae. Si te rogaverit inimicus tuus, parcens voce magna, ne consentias ei: septem enim nequitiae sunt in anima ejus. Gravis est lapis, et vix portabilis arena; sed ira 572 0490C stulti gravior utroque, crudelis est indignatio, et acuta ira et zelus impatiens est. Impius calumniatur pauperes: et qui confidit in cordis audacia ((Al. avaritia)), stultissimus est. Totam iram suam profert insipiens: sapiens dispensat in partes. Filius malus gladios dentes habet, et cultros molas, ut consumat infirmos de terra, et pauperes ex hominibus (Prov. X, XVIII, et al., sec. LXX) . His ergo doctus exemplis, nolui mordere mordentem, nec vicem talionis implodere: maluique insaniam excantare furibundi, et unius libri antidotum venenato pectori infundere (( Al. inserere)). Sed vereor ne nihil proficiens, illud Davidicum cantare compellar, et his me sermonibus consolari: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero. Locuti sunt falsa, furor illis secundum similitudinem 0490D serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non audiat vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus ((Al. Deus)). Ad nihilum devenient, tamquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem (Psal. LVII, 4 seqq) . Et iterum: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum: manus suas 0491A lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet homo: si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra (Ibid., 11) .
44. In extrema Epistola scribis manu tua: «Opto 0492A te pacem diligere.» Ad quod breviter respondebo: Si pacem desideras, arma depone. Blandienti possum acquiescere, non timeo comminantem. Sit inter nos una fides, et illico pax sequetur.