Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
1. Vix dum Origeniana perfidia quaqua patuit Christianus orbis damnata, Hieronymo cervices subdiderat, cum subito Pelagianum bellum exardere, Ecclesias late pervagari, natumque adeo monstris elidendis doctorem maximum, tametsi jam senio confectum, ut in aciem descenderet, excitare: ut nulla, opinor, laus umquam esset jugulatae haereseos, qua ille aut solus non donaretur, aut primus. Exsecrabilem doctrinam quam Romae didicerat a Rufino quodam Syro Pelagius, Palaestinam importavit circa annum Christi 412, et Hierosolymae docuit, ubi annuente ejus urbis episcopo Joanne, usque adeo profecit, ut essent qui suo de nomine appellarentur. Summa haereseos per id temporis haec erat, Posse homines sine peccato esse si velint: Divinae gratiae necessitatem arbitrii libertati officere: et, quod minori studio videtur tunc saltem jactatum, Non esse traducem peccati. Hieronymus in libris, quos ab eo tempore elaboravit, maxime Commentariis in Jeremiam detestandam superbiam suggillare arrepta occasione non destitit; sed nominibus continuo pepercit, quos eos mallet corripi, quam infamari. Verum post ferme biennium, et vix primo libro in laudatum Prophetam expleto, stylum contra haereticum acuit, deditque Ctesiphonti epistolam, quam in priori tomo excudimus sub numero 133, in qua natam e veterum Stoicorum fontibus ἀπαθείαν ita jugulat, ut tamen nisi velitatione illa haeretici resipiscerent, conditurum se libros minitetur, quibus impiae factionis cuniculos omnes subverteret. Re ipsa haud multo post rogatus a fratribus tres hosce libros evulgavit, in quibus Socratico more ex utraque parte quid pro haeresi vel contra dici posset exponens, Attici et Critobuli personas induxit secum invicem disceptantes, ut et orthodoxum dogma clarius exponeret, et haereticum impugnaret fortius. Hoc versibus elegantissimis S. Prosper Carm. de Ingratis praedicat:
Tunc etiam Bethlei praeclari nominis hospes,
Hebraeo simul et Graio, Latioque venustus
Eloquio, morum exemplum, mundique magister,
Hieronymus, libris valde excellentibus hostem
Dissecuit, noscique dedit, quo turbine veram
Vellent exortae lucem obscurare tenebrae.
2. Annum, quo scripti sunt, ex Orosii Hispani presbyteri, qui tunc ad Hieronymi pedes sedit, Apologia licet ediscere; cujus quoque causam brevibus exponam, ut simul intelligas, quae per id temporis esset orthodoxae sententiae ratio, quis rerum status atque ordo, quantas vires, quosve sibi animos sumpsisset haeresis. Cum multum in utramque partem agitata quaestio de origine animae viris Ecclesiasticis negotium facesseret, ne diutius fluctuarent ingenia, S. Augustinus consulendum censuit maximum Ecclesiarum magistrum Hieronymum; ipsique adeo tunc apud se agenti Orosio auctor fuit, ut ad eum pergeret Hierosolymam, suasque illi deferendas litteras dedit eo super argumento, quae in I tomo numeris 131 et 132 exhibemus: libros quoque de Peccatorum meritis et remissione, et epistolam ad Hilarium, quibus scriptis quae Pelagiani discipuli atque in primis Coelestius clanculum effutierant mala dogmata confutabat. His instructus monimentis Hieronymum adiit Orosius, cui etiam de ore quae contra Coelestium Carthagine peracta fuerant exposuit. Continuo ad vulgi aures haec devenere, pluribusque Hieronymo, nonnullis etiam Pelagio astipulantibus, obortum dissidium est, quod Joannes Hierosolymitanus, qui primas haeretico deferebat, volens compescere, Orosium Hierosolymam accivit, ubi indicta totius cleri synodo, Pelagio ipso abstante, quid ille ex Africa contra ejus doctrinam advexisset, quibus iste se tueretur argumentis, exponere jussi sunt. Ut rem brevissime expediam, Pelagius judice usus suorum partium studioso, suaeque factionis interpretibus, qui Orosii Latine dicta Graece redderent subdola fide, ita synodi judicium evasit, ut periculosam invidiam in accusantem converterit, qui edita Apologia suspicionem haereseos a se omnem coactus est amovere. In hac vero Apologia quemadmodum res gesta est, per singulas partes enarrat Hispanus presbyter, atque in primis tempus designat, quo ipse consessus Hierosolymitanus est habitus: septem nempe et quadraginta dies ante primam Encaeniorum ejus templi diem. Festum illud teste Nicephoro Histor. lib. VIII in diem incidebat Septembris decimum quartum, unde subducta ratione compertum est, Synodum habitam exeunte Julio. De 0493 anno nihil est dubium, ipsum intelligi quadringentesimum decimum quintum; nam qui hoc anno Bethleem advenerat Orosius, sub insequentis verni tempus in Africam denuo solvit. Jam vero hoc anno, eo mense, deque ea synodo loquens, contra Pelagii errorem, quod homo possit mandata Dei sine gratia facile custodire, si velit, Hoc, inquit, beatus Hieronymus, cujus eloquium universus Occidens, sicut ros in vellus exspectat (multi enim jam haeretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt), in epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit; similiter et in libro, quem Nunc scribit collata in modum Dialogi altercatione confutat. Neque vero dilatum opus in sequentem usque annum par est opinari, quandoquidem discedenti Orosio, ut diximus verno tempore, litteras dedit Hieronymus in nostra recensione 134, ad Augustinum perferendas, in quibus ipsum alloquens Hipponensem episcopum num. I, Certe, inquit, et in Dialogo, quem Nuper edidi, tuae beatitudinis, ut dignum fuerat, sum recordatus. Hoc autem sub tertii libri finem, atque adeo opere jam absoluto, scripsit, ut nulli dubium sit exeunti anno quadringentesimo decimo quinto illud esse ascribendum.
3. Contra editos a S. Doctore libros primum Anianus Celedensis, ut vulgo scribitur, diaconus, deinde Pelagius ipse haud multo post, cum Diospolitanam miserabilem synodum fefellisset, denique Theodorus Mopsuestenus episcopus, traduntur stylum acuisse. Verum Anniani et Pelagii, non duo, ut communis fert opinio, sed unum atque idem scriptum, quod collata opera elaboraverint, ex veterum, qui ejus meminerunt, testimoniis colligi posse videatur. Annianum Pelagii armigerum vocat Orosius: Stat, inquit, superbia immanissimus Goliath (Pelagius) habens post se armigerum suum, qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat: Hieronymus illum, epist. 143, ad Augustin., dicit Copiosissime pasci, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret; Gennadius nec nominat quidem; Pelagii autem scripta haeresi suae faventia non tacet: contra Sigebertus qui alios Anniani libros recenset, quos contra Hieronymum scripserit, non agnoscit. Sed quoquo se modo res habeat, scripta malis auspiciis nata male perdidit sequior aetas. Sanctus Pater ipse dum ea confutare diutius differt, tandem contempsit, quasi personam suam dedeceret naeniis ineptissimis respondere. Tantum Augustino insinuat, melius fore, si hoc ille faceret, Ne, inquit, compellamur contra haereticum nostra laudare. Porro Theodorum Mopsuestenum prodit Pelagianae historiae conditor conterraneus meus Henricus card. Norisius ex his Photii Biblioth. cod. 117: Lectum est opus Theodori Antiocheni, qui Mopsuestenus ille episcopus est, ut ex ejus quibusdam epistolis colligimus, hoc titulo, Contra asserentes, peccare homines natura, non voluntate. Ea disputatio quinque libris absolvitur, quos adversus Occidentales hac labe infectos scripsit. Inde enim oriundum haeresis hujus auctorem in Orientis modo regionibus versari, librosque de recens a se excogitata haeresi compositos, ad populares suos in patriam transmittere narrat, ut jam ibi multos per hanc artem in suam pertraxerit sententiam, integrasque adeo Ecclesias absurdis illis imbuerit opinionibus. Aram vero illorum librorum auctorem, sive nomine, sive cognomine incertum, appellat. Hunc etiam quintum evangelium confinxisse, illudque se in Eusebii Palaestini bibliothecis reperisse ait: rejecta praeterea divini ac veteris Testamenti versione, quam Septuaginta interpretes simul convenientes ediderunt, ut et Symmachi et Aquilae aliorumque interpretatione, propriam quamdam suam novamque conficere ausum, cum neque Hebraicae linguae, ut illi, a puero assuevisset, neque mentem S. Scripturae didicisset. Hebraeis tantummodo quibusdam abjectae sortis in disciplinam se tradidisse, atque hinc propriam sibi editionem scribere aggressum. Conviciator haereticus Hieronymum suppresso nomine describere clarius vix potuisset; quod enim Aramum vocat, non aliunde videtur esse, quam quod homo Pannonius degeret in Orientem. Verum neque hisce libris S. Doctor respondit, immo ne vidisse quidem illos, aut scivisse contra se scriptos videatur. Rursum non nisi quaedam ex illis supersunt excerpta, quae Marius Mercator contra Augustinum scripta arbitratus est, ac Latine a se reddita inseruit Commonitorio.
4. Porro inter caetera, quae ad Hieronymiani hujus operis augendam pro modulo nostro dignitatem praestitimus, ipsa illa ἀποσπασμάτια ex Mario Mercatore Baluzianae editionis huc duximus transferenda post Dialogum, ut videas quid contra Pelagianae sectae debellatorem (cur enim hoc ornare Hieronymum elogio dubitem?) homo qui sibi solus scire videbatur obstreperet. Totum vero opus exegimus ad veterum librorum fidem, maxime vero manuscriptorum Vaticani 4985 et antiquissimi Reginae Suecorum 286, quorum ope vitiosae antea lectiones passim emendantur.
0495A 693 1. Scribit motus fratrum expostulationibus.—Scripta jam ad Ctesiphontem epistola (Epist. 233) , in qua ad interrogata respondi, crebra fratrum expostulatio fuit, cur promissum opus ultra differrem, in quo pollicitus sum, me ad cunctas eorum qui ἀπάθειαν praedicant, quaestiunculas responsurum. Nulli enim est dubium, quin Stoicorum et Peripateticorum, hoc est, veteris Academiae ista contentio sit, quod alii eorum asserant πάθη, quas nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem, gaudium, spem, timorem eradicari et exstirpari posse de mentibus hominum: alii frangi eas, regi atque moderari, et quasi infrenes equos quibusdam lupatis coerceri. Quorum sententias et Tullius in Tusculanis disputationibus explicat, et Origenes Ecclesiasticae veritati 0495B in Stromatibus suis miscere conatur, ut praeteream 0496A Manichaeum, Priscillianum, Evagrium Iberitam (( Al. Hiboritam et Hyperboritam)), Jovinianum, et totius pene Syriae haereticos, quos sermone 694 gentili
2. Non invidia motus.—Adversum eos autem, qui me dicunt hoc opus inflammatum invidiae facibus scribere, breviter respondebo, numquam me haereticis pepercisse, et omni egisse studio, ut hostes Ecclesiae, mei quoque hostes fierent. Helvidius scripsit contra sanctae Mariae virginitatem perpetuam. Numquid ut ei responderem, ductus invidia sum, quem omnino in carne non vidi? Jovinianus,