Liber Tertius.
0569A 1.
Baptismus tantum praeterita peccata dimittit.— 781 Critob. Delectatus sum tuorum multiplicatione sermonum, de quibus scriptum est:
In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19) : sed quid ad causam? Certe hoc fateberis eos, qui Christi baptisma consecuti sunt, non habere peccatum. Et
si absque peccato sunt, justos esse. Cumque semel justi fuerint, si egerint sollicite, posse in sempiternum justitiam custodire,
ac per hoc omne vitare peccatum. Attic. Non erubescis explosam atque damnatam Joviniani sententiam sequi? Et ille enim his
testimoniis tuisque nititur argumentis; immo tu illius inventa sectaris, in Oriente docere desiderans, quae olim Romae, et
0569C Non quod etiam in Africa, ut annotat Martianaeus, damnata fuisset Joviniani ipsa de nomine sententia, quae vix extra Italiam
eruperat. ut ex S. August. lib. de Haeres. apparet; sed ideo dixit Hieron. quod impeccantia, quam Jovinianus defendebat
dudum, id est nuper in Africa fuisset damnata; quia in Afr. Synodo, an. 412 aut 413, damnatus fuerat error Coelestii de Impeccantia,
quem eumdem esse sentit cum illo Joviniani. Idem sensisse videntur S. August.
lib. de Nuptiis et Concup. num. 15, p. 308 et 18.
Jactate ut mensuram Joviniani perfectius impleatis.
dudum in Africa condemnata sunt. Lege ergo quid illi responsum sit, et
0569B tibi responsum ducito. In dogmatibus enim et quaestionibus disserendis non persona, sed causa quaerenda est. Et tamen hoc
scito, baptismum praeterita donare peccata, non futuram servare justitiam, quae labore et industria, ac diligentia, et semper
super omnia Dei clementia custoditur: ut nostrum sit rogare, illius tribuere quod rogatur:
0569C
Nostrum incipere. Ex hoc loco dicere potuit sanctus Benedictus Prologo in Regulam suam:
In primis, ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici
0569D
instantissima oratione deposcas, et caetera. Martian. —Ne pravae intelligentiae locus hic pateat, adde clausulam, quam simili sententiae in epist. 130 ad
Demetriadem ipse Hieronymus satis orthodoxe semetipsum explicans, apposuit,
Ipsumque quod nostrum est, sine Dei miseratione nostrum non est. Vide quae paulo infra num. 10 annotamus.
nostrum incipere, illius perficere: nostrum offerre quod possumus, illius implere quod non possumus.
Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat ((Al.
vigilabit)) qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1, 2) . Unde et Apostolus praecipit:
Sic currite, ut comprehendatis. Omnes quidem currunt, sed
0569D Unus Vatic.
sed non omnes accipient coronam.
unus accipit coronam (I Cor. IX, 24) . Et in psalmo
0569C scriptum est:
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 13) . Nostra enim victoria et corona
0570A victoriae, illius protectione 782 et clypeo paratur ((
Al. praeparatur)): et hic currimus, ut in futuro comprehendamus: ibi accipiet coronam, qui in hoc saeculo victor exstiterit;
nobisque post baptismum dicitur:
Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid deterius tibi contingat (Joan. V. 14) . Et:
Nescitis quia templum Dei estis; et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet eum Deus (I Cor. III, 16, 17) . Et in alio loco:
Dominus vobiscum est, quamdiu vos estis cum eo: si reliqueritis eum, et ille relinquet vos (II Paral. XII, 1) . In cujus putas delubro atque sacrario Christi puritas permanet, templique serenitas nullo nubilo contristatur?
Eumdem semper vultum habere non possumus; quod de Socrate falso philosophi ((
Al. philosopho))
0570B gloriantur; quanto magis animum? Multae facies hominum, sic et corda diversa. Si fieri posset, ut semper aquae baptismatis
mersos tenerent, volitantia nos desuper peccata non tangerent: Spiritus sanctus tueretur ((
Al. tuetur)). Sed impugnat inimicus, nec victus recedit, sed semper in insidiis est, ut sagittet in occulto rectos corde.
2.
Ex Evangelio juxta Hebraeos.—In Evangelio
juxta Hebraeos, quod Chaldaico quidem Syroque sermone, sed Hebraicis litteris scriptum est, quo utuntur usque hodie Nazareni,
0569D Hoc loco diserte docet Hier. pro eodem se habere Evangelium secundum duodecim Apostolos, et Evangel. juxta Hebraeos, et
Nazarenum. Perperam
0570C itaque priora duo sic distinguit Beda initio Com. in Lucam, ut Evangelium duodecim apostolorum inter scripta apocrypha ab
haereticis profecta, Evangelium vero secundum Hebraeos inter scripta Ecclesiastica referat.
Inter quae, inquit,
notandum, quod dicitur Evangelium juxta Hebraeos, non inter apocryphas, sed inter ecclesiasticas numerandum historias. Nam
et ipsi sacrae Scripturae interpreti Hieronymo pleraque ex eo testimonia usurpare, et ipsum in Latinum Graecumque visum est
transferre sermonem.
secundum Apostolos, sive ut plerique autumant,
juxta Matthaeum, quod et in Caesariensi habetur bibliotheca, narrat historia:
Ecce mater Domini et fratres ejus dicebant ei: Joannes Baptista baptizat in remissionem peccatorum:
0570C
eamus et baptizemur ab eo. Dixit autem eis: Quid peccavi, ut vadam et baptizer ab eo?
0570C Hinc calumniandi occasionem Julianus Pelagianus arripuit, cujus verba isthaec Augustinus recitat lib. IV Operis imperfecti
cap. 88:
Verum his, ut res postulat, impletis, juvat te (Augustine)
vel mediocriter convenire qua fiducia tu cum Hieronymi scripta collaudes, dicas in Christo non fuisse peccatum, cum ille
0570D
Dialogo illo, quem sub nomine Astici, et Critobuli mira, et ut talem fidem decebat, venustate composuit, etiam quinti Evangelii,
quod a se translatum dicit, testimonio nitatur ostendere, Christum non solum naturale, verum etiam voluntarium habuisse peccatum,
propter quod se cognoverit Joannes baptismate diluendum,
etc. Apertissimae calumniae haec reposuit Augustinus:
Si posuisses verba Hieronymi, fortassis ostenderem quomodo accipienda essent sine blasphemia, quam tu illi importare conaris:
quod si non possint,
0571C
non tamen ejus fidem quam cum aliis praeclarissimis Ecclesiae catholicae doctoribus
tenuit, ideo repudiandam putarem, quia dixisse aliquid inveniretur, in quo illis non consonaret. Illud autem mihi ex hujus
hominis persona contra te satis est, quod cum id sentiat de peccato originali quod sic aversaris, ut inde me appelles Manichaeum;
ipsum tamen hoc appellare non audes.
Nimirum ex Hieronymi verbis plane constat, neque isti Evangelio auctoritatem ab illo tribui, neque eum esse ejus apocryphi
libri sensum, immo
0571D blasphemiam, ut aliquo peccati genere Christus macularetur, quod Joannis baptismo diluere opus esset. Sane Julianus, qui
calumniandi animo ista maligne est interpretatus in eo etiam fallitur, quod Nazarenorum Evangelii versionem hic loci ab Hieronymo
memorari dicit, quod ille tradit in Catalog. S. E. cap. de Jacobo fratre Domini.
Nisi forte hoc ipsum
0571A
quod dixi, ignorantia est. Et in eodem volumine:
Si peccaverit, 783 inquit,
frater tuus in verbo, et satis tibi fecerit, septies in die suscipe eum. Dixit illi Simon discipulus ejus: Septies in die?
Respondit Dominus, et dixit ei: Etiam ego dico tibi, usque septuagies septies
(Mat. XVIII, 22, et Luc. XVII, 4) .
Etenim in Prophetis quoque postquam uncti sunt Spiritu sancto, inventus est sermo peccati.
0571D In Vatic. ms.
Ignatii nomen non habetur, sed vacat spatium. Revera non S. Ignatius haec de Apostolis scripsit, sed in Barnabae epistola occurrunt
pag. 16: ὅτι δὲ τοὺς ἰδὶους, τοὺς μέλλοντας κηρύσσειν τὸ εὐαγγέλιον αὐτοῦ ἐξελέξατο ὅντας ὑπὲρ πᾶσαν ἁμαρτίαν ἀνομωτέρους:
quoniam proprios Apostolos suum Evangelium praedicaturos, elegit, qui supra omne peccatum erant nequissimi. Nec diffitetur contra Celsum Origenes, lib. I, num. 63:
Verum est in Barnabae
0572C
Epistola, unde fortasse Celsus hauserit Apostolos infames esse et nequissimos, legi apostolos a Jesu fuisse electos, qui improbi
erant, ut nulli magis.
Quae rursum profert S. Gregorius Nazianzenus in Philocalia ex sententiis Origenis cap. 18. Igitur memoriae lapsum tribuamus
Hieronymo, qui Ignatio ascribit, quod nusquam in ejus epistolis invenitur. Non improbabilis conjectura est fraudi illi fuisse
volumen ipsum Scriptorum apostolicorum, in quibus Ignatiana praecederent, Barnabae et Clementis scripta subsequerentur,
0572D ut aut tota collectio Ignatio potuerit inscribi, aut interposita Barnabae epistola, in eo quo utebatur Hieronymus libro,
propriam epigraphem non haberet. Vide Maenardum in Notis ad eam Epist.
Ignatius vir apostolicus et martyr, scribit audacter: «Elegit Dominus Apostolos, qui super omnes homines peccatores erant.»
De quorum celeri conversione Psalmista canit.
Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt (Ps. XV, 4) . Quibus testimoniis, si non uteris ad auctoritatem, utere saltem ad antiquitatem, quid omnes Ecclesiastici
viri senserint. Fac aliquem baptizatum,
0571B vel statim, vel in ipsis diebus morte subtractum, et concedam tibi, quod concedere non debeo, nec cogitasse aliquid, nec
locutum, in quo errore et ignorantia laberetur. Num ((
Al. Et)) ideo sine peccato erit, quia videbitur non superasse, sed fugisse peccatum, ac non potius quia Dei misericordia de peccatorum
carcere liberatus migravit ad Dominum? Hoc et nos dicimus, posse Deum quidquid voluerit; et hominem per se et propria voluntate,
quod tu asseris, sine peccato esse non posse. Sin autem potest, frustra nunc jungis et gratiam, qua potens non indiget. Quod
si non potest absque Dei gratia, stulte tu dixisti posse quod non potest. Quidquid enim ex alterius pendet arbitrio, non ejus
est quem posse contendis; sed illius, sine quo eum
0571C non posse perspicuum est.
3.
Inter esse et posse quantum distet.—C. Rogo, quae est ista pravitas, immo absque ratione contentio? Ne hoc quidem mihi das, ut egressus 784 aquas ((
Al. aqua)) baptismatis sine peccato sit?
A. Aut ego sensum meum verbis explicare non valeo. aut, me explicante, ad intelligendum tardior es.
C. Quonam modo?
A. Recordare quid et tu dixeris, et
0572A ego quid loquar. Posuisti,
0572D Victor.,
Posuisti, posse hominem sine peccato, etc. e quibus verbum
posse a se superadditum ex ipsa Critobuli propositione constare ait; atque ex his infra:
Tu enim dicis non esse hominem sine peccato, sed esse posse. Et paulo inferius,
Hoc quod asseris posse hominem sine peccato esse, si velit, etc. Mss. autem nostri silent.
hominem sine peccato esse, si velit. Ego impossibile hoc in homine esse respondeo, non quia statim a baptismate homo peccato
non careat, sed illud tempus quando sine peccato est, nequaquam possibilitati humanae, sed Dei gratiae deputatur. Tolle igitur
posse, et ego esse concedam. Quomodo enim potest, qui per se non potest? Aut quae est illa impeccantia, quae statim corporis
hujus
0572D In eo scilicet qui statim a baptismo moritur.
morte finitur? Aut certe si ultra vitam protraxerit, delicti et ignorantiae periculo subjacet ((
Al. subjacebit)).
C. Dialectica me arte concludis, et non Christiana loqueris simplicitate, nodos mihi quosdam inter esse, et esse posse concinnans.
A. Egone verborum strophis ludo, cum hoc de tua processerit officina? Tu enim dicis, non esse hominem sine peccato, sed esse
posse,
0572D Mss. cum veteri editione,
cum e contrario ego tibi tribuam, etc. Consentit Victorius, qui et paulo infra
per se esse non posse scripsit, et verbum
esse reposuit e mss.
cum e contrario
0572B ego tribuam quod negasti, esse hominem sine peccato per Dei gratiam, et tamen per se non posse.
C. Frustra ergo dantur praecepta, si ea implere non possumus.
A. Deus possibilia mandavit, hoc nulli dubium est. Sed quia homines possibilia non faciunt, idcirco omnis mundus subditus est
Deo, et indiget misericordia ejus. Aut certe si ostendere potueris, qui universa compleverit, tunc poteris demonstrare, esse
hominem qui non indiget misericordia Dei. Omne enim quod fieri potest, tribus constat temporibus, aut praeterito, aut praesenti,
785 aut futuro. Hoc quod asseris, posse hominem sine peccato esse si velit, monstra factum esse de praeterito, aut certe
nunc fieri: de futuro postea videbimus. Quod si nullum
0572C potes ostendere, qui sine omni omnino peccato aut sit, aut fuerit, restat, ut de futuro tantum disputatio sit. Interim in
duobus temporibus, praeterito, atque praesenti victus teneris. Si aliquis fuerit postea major Patriarchis, Prophetis, Apostolis,
qui peccato careat, tunc futuris de futuro, si potueris, persuadeto.
0573A 4.
Posse hominem pro tempore non peccare.—C. Loquere ut vis, argumentare ut libet, numquam mihi liberum arbitrium extorquebis, quod semel concessit Deus, nec valebis
auferre quod mihi tribuit
0573D Vocem
Deus utpote superfluam hinc Victorius amovit.
Deus, posse si voluero.
A. Exempli gratia, uno tantum utamur testimonio:
Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas (Act. XIII, 22; psal. LXXXVIII, 21) . David sanctum esse, non dubium est, et tamen qui electus est, ut omnes Dei voluntates
faceret, aliqua fecisse reprehenditur. Utique possibile erat ei facere, qui ad hoc electus est, ut omnes Dei voluntates faceret.
Nec Deus in culpa est, qui praedixit eum cunctas suorum praeceptorum facere voluntates; sed ille qui praedicta non fecit.
Neque enim dixit, invenisse se virum qui
0573B cunctas in perpetuum suae jussionis faceret voluntates;
0573D Verba,
sed qui tantum cunctas faceret voluntates, quae sensui explendo necessaria visa sunt. hactenus vero in editis deerant, suffecimus ex Vaticano exemplari.
sed qui tantum cunctas faceret voluntates. Hoc et nos dicimus, posse hominem non peccare, si velit, pro tempore, pro loco,
pro imbecillitate corporea; quamdiu intentus est animus, quamdiu chorda nullo vitio laxatur in cithara. Quod si paululum
0573D Mss.,
quod si paululum remiserit, absque
se.
se remiserit, quomodo qui adverso flumine lembum trahit, si remiserit manus, statim retrolabitur, et fluentibus aquis, quo
non vult ducitur; sic humana conditio, si paululum se remiserit, discit fragilitatem suam, et multa se non posse cognoscit.
Putasne apostolum Paulum eo tempore quo scribebat,
Lacernam, sive
penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, ac libros, et maxime membranas (II Tim. IV, 13) , de coelestibus cogitasse mysteriis,
0573C et non de his quae in usu communis vitae vel corporis necessaria sunt? 786 Da mihi hominem qui non esuriat, non sitiat,
neque algeat, non doleat, non febricitet, non torminibus et urinae difficultatibus torqueatur; et ego tibi concedam, posse
hominem
0573D Victor.,
nihil aliud nisi, etc., ex Brixianis codd. Paulo post nostri
qui coedem imperaverit.
nihil nisi de virtutibus cogitare. Caeditur Apostolus a ministro (Act. XXIII, 3) , et contra Pontificem qui caedere imperaverat,
sententiam dirigit:
Percutiet te Deus, paries dealbate (Isai. LIII) . Ubi est illa patientia Salvatoris, qui quasi agnus ductus ad victimam, non aperuit os suum, sed clementer
loquitur verberanti:
Si male locutus sum, argue de malo: si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 29) ? Non Apostolo detrahimus, sed gloriam Domini praedicamus, qui in carne passus, carnis injuriam superat
et fragilitatem; ut
0573D taceam illud, quod commemorat:
Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddet illi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 14) .
5.
Nec est culpanda Creatoris conditio.—C. Cogis me, ut loquar quod jam dudum gestio, et tamen
0574A erumpentia verba non promo.
A. Quis enim te prohibet, quod sentis dicere? Aut enim quod dicturus es, bonum est, et nos bono fraudare non debes: aut malum,
et idcirco non nostri gratia, sed pudore siluisti.
C. Dicam, dicam aliquando quod sentio. Omnis disputatio tua illuc delabitur, ut naturam accuses, et culpam referas ad Deum,
qui talem hominem condidit.
A. Hoc illud erat quod volebas, et nolebas dicere? dic, dic quaeso, ut omnes tua fruantur prudentia. Reprehendis Deum, quare
hominem fecerit hominem? reprehendant et Angeli, cur Angeli sint. Omnis creatura causetur, quare id sit quod condita est,
et non id quod condi potuit. Scilicet nunc mihi puerilibus declamantiunculis ludendum est, et a culice atque formica usque
ad Cherubim et Seraphim veniam,
0574B cur non singula in meliori statu condita sint. Cumque ad excelsas venero Potestates, causabor et dicam, quare Deus solus
tantum Deus sit, et non omnia deos fecerit. Aut enim impossibilitatis
0573D Voces
juxta te Martianaeus post Erasm. omiserat, nos ex mss. suffecimus et veteri editione. Victorius
0574D quoque antea ex Mediceo, Fesulano, aliisque mss. reposuerat, easque inferior contextus asserit, ubi διλήμμα Critobuli exploditur.
Mox Vatic. pro
in hoc mundo esse legit
in hoc mundo tantum posse. Reginae ms. cum veteri editione aeque bene
tantum esse.
juxta te, aut invidiae reus erit. Reprehende eum, cur et diabolum in hoc mundo esse concedat, et aufer coronam, cum certamen
abstuleris.
C. Non sum 787 tam vecors, ut querar, cur diabolus sit, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum: sed hoc doleo, cur
viri ecclesiastici, et qui magistrorum sibi usurpant vocabulum, tollant liberum arbitrium: quo sublato, Manichaeorum secta
construitur.
A. Egone liberum tollo arbitrium, qui in tota disputatione mea nihil aliud egi, nisi ut omnipotentiam Dei cum libero arbitrio
conservarem?
C. Quomodo servas liberum
0574C arbitrium, qui dicis hominem nihil posse facere, nisi Deus semper adjuverit?
A. Si in culpa est, qui libero arbitrio jungit Dei adjutorium: ergo ille laudetur, qui Dei tollit auxilium.
C. Non tollo Dei auxilium, quippe per cujus gratiam possumus omne quod possumus; sed utrumque suis finibus terminamus: ut et
Dei sit gratiae quod dedit liberi arbitrii potestatem, et nostrae voluntatis, facere quid, vel non facere: et quod facientibus
praemium, et non facientibus poena servetur.
6.
Quid Deus coronet in nobis.—A. Videris mihi obliviosus esse, et quasi nihil supra dictum sit, per easdem disputationis reverti lineas. Hoc enim longa dissertione
conclusum est, ut gratia sua Dominus, qua nobis concessit liberum arbitrium, in singulis
0574D operibus juvet atque sustentet.
C. Quid ergo
0574D Hactenus editi
quid ergo juvat atque coronat, verbis
juvat atque perperam intrusis, et contra scriptoris mentem, quod ex toto contextu liquet: nos illa expunximus mss. auctoritate, in quorum
nullo invenimus.
coronat in nobis, et laudat quod ipse operatus est?
A. Voluntatem nostram, quae obtulit omne quod potuit, et laborem, qui contendit ut faceret, et humilitatem, quae semper respexit
ad auxilium Dei.
C. Ergo si
0575A non fecimus quod praecepit, aut voluit nos adjuvare Deus, aut noluit. Si voluit et adjuvit, et tamen
0575D Unus Vatic. Contrario sensu
et tamen fecimus, quod voluimus. Confer lib. S. Augustini de Perfect. justit.
non fecimus quod voluimus, non nos, sed ille superatus est. Sin autem noluit adjuvare, non est culpa ejus, qui voluit facere;
sed illius qui adjuvare potuit, et noluit facere.
A.
0575D
Non intelligis διλήμματον. Non δίλημμα, ut editi libri, sed διλήμματον legunt cuncta exemplaria mss. Et ita legendum docet Hermogen., lib.
IV de Inventione. Suidas quoque inter
dilemma et
dilemmaton hoc ponit discrimen: δίλημμα, τὸ δισσῶς λαμβανόμενον φρόνημα: et διλήμματον, διχῶς νοούμενον, id est,
0576D
bifariam intellectum. Martian.
Non intelligis διλήμματον tuum in grande blasphemiarum decidisse barathrum: ut ex utraque parte, aut invalidus sit Deus,
aut invidus, et non tantum ei laudis sit, quod bonorum auctor est et adjutor, quantum vituperationis, quod mala non coercuit.
Detrahatur ergo illi, cur diabolum esse permiserit, cur passus sit, et hucusque patiatur quotidie aliquid in mundo mali fieri.
Quaerit hoc Marcion, et omnes 788 haereticorum canes, qui vetus laniant Testamentum, et hujuscemodi syllogismum
0575B texere consueverunt. Aut scivit Deus hominem in paradiso positum praevaricaturum esse mandatum illius, aut nescivit. Si
scivit, non est in culpa is qui praescientiam Dei vitare non potuit; sed ille qui talem condidit, ut Dei non posset scientiam
devitare. Si nescivit, cui praescientiam tollis, aufers et divinitatem. Hoc enim genere in culpa erit qui elegit Saul futurum
postea regem impiissimum. Et Salvator aut ignorantiae, aut injustitiae tenebitur reus, cur in Evangelio sit locutus:
Nonne vos duodecim ego elegi Apostolos, et unus de vobis diabolus est (Joan. VI, 71) ? Interroga eum, cur Judam elegerit proditorem? Cur ei loculos commiserit, quem furem esse non ignorabat.
Vis audire rationem. Deus praesentia judicat, non futura. Nec condemnat ex praescientia, quem noverit
0575C talem fore, qui sibi postea displiceat: sed tantae bonitatis est, et ineffabilis clementiae, ut eligat eum, quem interim
bonum cernit, et scit malum futurum, dans ei potestatem conversionis et poenitentiae, juxta illum sensum Apostoli:
Ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi
iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus
(Rom. II, 4, 5) . Neque enim ideo peccavit Adam, quia Deus hoc futurum noverat; sed praescivit Deus, quasi Deus, quod ille
erat propria voluntate facturus. Accusa ergo Deum mendacii, quare dixerit per Jonam:
Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur (Joan. III, 4) . Sed respondebit tibi per Jeremiam:
Ad summam loquar contra gentem et
0575D
regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus
eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et ad summam loquar de gente et regno, ut aedificem
et plantem illud, si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat vocem
0576A
meam, poenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei (Jerem. XVIII, 7 seqq.) . Indignabatur quondam et Jonas, cur Deo fuerit jubente mentitus: sed injusti moeroris arguitur,
malens cum pernicie 789 innumerabilis populi verum dicere, quam cum tantorum salute mentiri. Ponitur ei exemplum:
Tu doles super hedera, sive
cucurbita in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est, et una nocte periit, et ego non parcam
Ninive civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram
suam
(Joan. IV, 10, 11) . Si in parvulorum aetate et simplicium, quos certe peccatores fuisse non poteris approbare, tanta fuit
hominum multitudo, quid dicemus de utriusque sexus aetate diversa, quae juxta
0576B Philonem,
0576D In veteri edit.
Philonem prudentissimum, etc., absque
et copula: in Vatic. autem
prudentissimos.
et prudentissimum philosophorum (
Platonem in Timaeo), ab infantia usque ad decrepitam senectutem, septennario ordine devolvitur, dum sibi sic invicem aetatum incrementa succedunt,
ut quando de alia transeamus ad aliam, sentire minime valeamus?
7.
Minime peccati auctor est Deus.—C. Tota argumentatio tua huc tendit, ut
0576D
Quod Graeci dicunt αὐτεξούσιον. Hic similiter legunt omnes codices mss. αὐτεξούσιον, non falso αὐτεξουσίαν cum Erasmo. Est autem τὸ αὐτεξούσιον,
libera voluntas, sive
liberum arbitrium: unde apud Gregor, Nazianz. τῷ αὐτεξουσίῳ τιμηθεὶς,
liberi arbitrii facultate donatas. Martian.
quod Graeci dicunt, αὐτεξούσιον, et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo tribuas, re auferas. Tu enim auctorem peccatorum
facis Deum, dum asseris nihil hominem per se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur omne quod facimus. Nos autem,
sive bonum, sive malum homo fecerit, per liberi arbitrii potestatem ei dicimus imputari, qui fecit quod voluit; et non ei,
0576C qui semel concessit liberum arbitrium.
A. Quamvis tergiverseris, laqueis veritatis innecteris; hoc enim modo, etiam si ipse non adjuvat, tamen juxta te auctor erit
malorum: quia potuit prohibere, et non prohibuit. Vetus enim sententia est, homicidam esse eum, qui cum possit hominem de
morte liberare, non liberet.
C. Jamjam tollo manum, cedo, vicisti: si tamen vincere est, veritatem velle subvertere, non rebus, sed sermonibus, id est, non
veritate, sed mendacio. Possum enim illud tibi Apostoli respondere:
Et si imperitus sermone, non tamen scientia (II Cor. XI, 6) . Quando enim loqueris coactus argumentationum strophis, tibi videor assentire, cum autem tacueris, ex animo
rursus elabitur, ut liquido appareat disputationem tuam non ex fontibus veritatis
0576D 790 et christiana simplicitate, sed ex philosophorum minutiis et arte descendere.
A. Vis ergo me rursum uti testimoniis Scripturarum? Et quomodo jactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae posse et problematibus
respondere?
C. Non solum volo, sed et cupio. Doce me de Scripturis sanctis,
0577A ubi, sublata liberi arbitrii potestate, faciat homo, quod per se aut
0577D Vatic.
aut facere noluit. Infra interpunctionem, cujus vitio sensus laborabat, emendamus.
nolit, aut non potuit.
8.
Scripturarum testimonia.—A. Non ita, ut tu proponis, sed ut veritas poscit et ratio, Scripturarum vocibus est utendum. Loquitur Jacob in oratione sua:
Si fuerit Dominus Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego pergo, et dederit mihi panem ad manducandum, et vestimentum
ad operiendum, et reduxerit me cum salute in domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem posui in titulum,
erit mihi domus Dei, et omnium quaecumque dederis mihi, decimas offeram tibi
(Genes. XXVIII, 20 et seqq.) . Numquid dixit, si liberum arbitrium conservaveris, et cibum et vestimentum meo labore quaesiero,
et revertero in domum patris mei? Omnia
0577B dat Domini voluntati, ut mereatur accipere quod precatur. Revertenti de Mesopotamia Jacob, Angelorum occurrit exercitus,
et vocantur castra Dei (Gen. XXXII) . Postea pugnat cum Angelo sub figura hominis, et a Domino confortatur: de supplantatore
Jacob,
0577D
Jacob rectissimus Dei. Ineptit hic Marianus in Notis, quasi sexcentis Hieronymi locis
Israel non interpretatum nomen ponatur,
rectissimus Dei. Martian. .—Nempe
Israel. Sic enim in commentar. in Isai. XLIV.
Proprie, inquit,
juxta Hebraeos, et litterarum fidem Israel εὐθύτατος θεοῦ (rectus Dei )
dicitur. Vid. Librum Nominum. Victorius maluit
rectissime.
rectissimus Dei, nomen accepit. Neque enim ad fratrem crudelissimum audebat reverti nisi Domini praesidio roboratus. Scriptum est in consequentibus:
Ortus est ei sol, postquam transivit Phanuel (Gen. XXXI, 31) , quod interpretatur
facies Dei. Unde loquitur et
0577D
Unde loquitur et Moyses. Verba sunt Jacob, sed a Moyse scripta: ideoque Moysi tribuit Hieronymus eadem verba. Martian. —Quae a Jacob dicta sunt,
0578D Moysi ut historico verba tribuit. Sic Christus, Matth. XIX, 4, Deum refert dixisse id, quod dixit Adam, Deo nimirum jubente.
Moyses:
Vidi Dominum ((Al.
Deum)) facie ad faciem, et salva facta est anima mea, non proprietate naturae; sed dignatione miserentis. Oritur ergo nobis sol justitiae, quando vultu Dei confirmamur. Joseph
in Aegypto clauditur carcere, ibique infertur, quod custos
0577C carceris omnia potestati ejus fideique commiserit. Causaque redditur.
Quia Dominus erat cum eo, et quaecumque faciebat, prosperabantur a Domino in manibus ejus (Genes. XXXIX, 23) . Unde et eunuchis somnia suggeruntur (Ibid., 40) , et Pharao videt somnium inextricabile (Ibid.,
41) , ut per hanc occasionem liberaretur Joseph (Genes. XLII et seqq.) , pater pasceretur 791 et fratres, Aegyptus tempore
famis salvaretur. Sequitur:
Dixit autem Deus ad Israel in visione noctis: Ego sum Deus patrum tuorum, noli timere descendere in Aegyptum; in gentem enim
magnam faciam te ibi, et ego descendam tecum in Aegyptum, et educam te inde: et ponet Joseph manus suas super oculos tuos
(Genes. XLVI, 3, 4) . Ubi hic est liberi arbitrii potestas? An non totum
0578D Regin. ms. cum veteri edit.,
et non totum, etc.
quod ire audeat ((
Al.
0577D audet)) ad filium, et genti se committere Dominum nescienti, Dei patrum ejus auxilium est? Liberatur populus de Aegypto
in manu forti et brachio excelso,
0578A non Moysi et Aaron, sed ejus qui signorum miraculis populum liberavit, et ad extremum percussit primogenita Aegypti, ut
qui prius retinebant pertinaciter, ardenter exire compellerent (Exod. XI et XII) . Salomon loquitur:
Esto confidens in Dominum in toto corde tuo, in tua autem sapientia ne exalteris: in omnibus viis tuis cognosce eum, ut rectas
faciat vias tuas
(Prov. III, 5, 6) . Intellige quid loquitur: Nec in sapientia nostra, nec in
0578D Fortasse verius unus Vatic.,
nec in ullius virtutibus, etc.
ullis virtutibus confidendum, sed in solo Domino, a quo gressus hominis diriguntur. Denique praecipitur, ut ostendamus ei
vias nostras, et notas esse faciamus, quae non labore proprio, sed illius adjutorio atque clementia rectae fiunt. Unde scriptum
est:
Rectam fac in conspectu meo viam tuam, sive ut alia exemplaria habent:
Rectam fac in conspectu
0578B
tuo viam meam (Ps. V, 9) : ut quod tibi rectum est, etiam mihi rectum esse videatur, idem Salomon loquitur,
Devolve super Dominum opera tua, et firmabuntur cogitationes tuae. (Prov. XVI, 3) . Tunc enim nostra cogitatio confirmatur, quando omne quod agimus, quasi super stabilem et solidissimam petram,
Domini adjutorio devolvimus, eique cuncta reputamus.
9.
Ex novo Testamento.—Apostolus Paulus cum Dei beneficia celeri sermone narrasset, ad extremum intulit:
Et ad haec quis idoneus (I Cor. II, 16) ? Unde et in alio loco dicit:
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos fecit nos novi
0578C
Testamenti ministros, non
littera, sed spiritu. Littera enim occidit, 792
spiritus autem vivificat (I Cor. III, 4, 5) . Adhuc audemus per liberum arbitrium superbire, et abuti beneficiis Dei in contumeliam largitoris? cum
idem vas electionis apertissime scribat:
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut abundantia fortitudinis
0578D Abest a Reginae ms. ut et a veteri edit. vox
nostra, quae nec in Graeco habetur, neque in Vulgato interprete. Sunt autem in Graeco qui legendum putent, καὶ ἐκ τοῦ Θεοῦ.
nostrae sit ex Deo, et non ex nobis (I Cor. IV, 7) . Unde et in alio loco, retundens haereticorum impudentiam, loquitur:
Qui gloriatur, in Domino glorietur. Neque enim qui seipsum commendat, ipse probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17) . Et iterum:
Nihil enim mihi defuit ab his, qui supra modum sunt Apostoli, licet nihil sim. (II Cor. XII, 11) Petrus loquitur ad Dominum, signorum magnitudine conturbatus:
Recede a me, quia
0578D
homo peccator sum (Luc. V, 8) . Et Dominus ad discipulos:
Ego sum vitis et vos rami, qui manet in me, et ego in eo, iste
0578D Servatus Lupus, qui hunc ex Hieronymo locum recitat in
Collectaneo de tribus questionibus, legit
afferet in futoro: tum
folia vitium, minus recte,
0579D pro
flagella; denique alterum
nisi ante nomen
Pater omittit.
affert fructum multum: quia sine
0579A
me nihil potestis facere (Joan. I, 55) . Sicut rami et flagella vitium illico contabescunt, cum fuerint a matrice praecisa, ita omnis hominum fortitudo
marcessit et deperit, si a Dei auxilio deseratur.
Nemo, inquit,
potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44) . Quando dicit, nemo potest venire ad me, frangit superbientem arbitrii libertatem:
0579D Mss.,
Quod etiam qui velit, etc.
quod etiam si velit ad Christum pergere, nisi fiat illud quod sequitur:
nisi Pater meus coelestis traxerit eum, nequicquam cupiat, et frustra nitatur. Simul et hoc animadvertendum, quod qui trahitur, non sponte currit, sed aut retrectans
et tardus, aut invitus adducitur.
10.
Ex adductis locis arguit.—Qui non potest suis viribus et labore venire ad Jesum, quomodo
0579B potest omnia simul peccata vitare? Et vitare in perpetuum, et Dei sibi potentiae nomen assumere? Si enim ille ἀναμάρτητος,
et ego ἀναμάρτητος, quae inter me et Deum erit distantia? Unum adhuc ponam testimonium, ne tibi et auditoribus fastidium faciam.
Assuero quem Septuaginta interpretes Ἀρταξέρξην ((Al. Artaxersen)) vocant, somnus aufertur ab oculis, ut Commentarios in se
fidelium replicans ministrorum, inveniat Mardochaeum, cujus indicio de insidiis liberatus est; ut et Esther commendabilior
fieret (Esther VI) , et cunctus populus Judaeorum 793 imminentem vitaret necem. Certe rex potentissimus, qui ab India usque
ab Septentrionem et Aethiopiam, cunctum possidebat Orientem, post largissimas epulas et cibos toto orbe quaesitos dormire
cupiebat, et somno requiescere,
0579C ac liberum arbitrium implere dormiendi, nisi Dominus provisor bonorum omnium impedisset naturae ordinem, ut contra naturam,
tyranni crudelitas vinceretur. Longum est si voluero cuncta sanctarum Scripturarum exempla proferre. Totus sermo Sanctorum
ad Deum oratio est: tota oratio et deprecatio extorquet clementiam Creatoris, ut qui nostris viribus et studio salvari non
possumus, illius misericordia conservemur. Ubi autem misericordia et gratia est, liberum ex parte cessat arbitrium, quod in
eo
0579D Initium quoddam bonae voluntatis et fidei ex nobis esse, videtur praedicare Hieronymus tum hic, tum supra, num. 1, not.
b. Cui sententiae Arausicani secundi canones praecipue tertium et vigesimum quintum adversari, non est quod memorem. Excusatur
tamen aliorum quorumdam Patrum exemplo, qui ante Pelagianam haeresim scripsere, quod nondum dolis omnibus, et Pelagianorum
captiosis artibus detectis, verbo tenus humanae voluntati plus justo videatur tribuere, ut fidem liberi arbitrii illaesam
servet. Erat enim tunc temporis quoddam veluti proverbium,
Velle nostrum est: unde et in anecdoto
0580D quodam sermone de Symbolo in Veronensibus membranis,
Etiamsi velle nostrum est, perficere tamen sine illo (Deo)
non invenimus. Hilarius in ps. CXVIII:
Voluntas nostra proprium ex se habere debet, ut velit: Deus incipienti incrementum dabit, etc. Optatus, lib. II:
Nostrum est velle, nostrum est currere, Dei perficere, etc. Denique ipse Augustin. in Enchirid. c. 32, qui hanc sententiam mirifice explicat.
Totum, inquit,
Deo dandum est, qui hominis voluntatem bonam et praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas
hominis multa Dei dona, sed non omnia; quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa.
tantum est, ut velimus atque cupiamus, et placitis tribuamus assensum. Jam in Domini potestate est, ut id quod cupimus, quod
laboramus, ac nitimur, illius ope et auxilio implere valeamus.
11.
Corporis sanitas animae sanitati comparatur.—
0579D
C. Ego simpliciter dixeram, non in singulis operibus
0580A nostris, sed in gratia conditionis et legis, sentiri auxilium Dei, ne liberum frangeretur arbitrium. Caeterum sunt plerique
nostrorum, qui omnia quae agimus, dicant fieri praesidio Dei.
A. Qui hoc dicit, vester esse
0580D Unus Vatic.,
cessavit. Vitiose autem penes Martian. erat cum interrogandi nota.
cessabit. Aut ergo et tu ista dicito, ut noster esse incipias, aut si non dicis, alienus eris cum his qui nostra non dicunt.
C. Tuus ero, si mea dixeris, immo tu meus, si adversa non dixeris. Sana corpora confiteris, et animae, quae fortior est, denegas
sanitatem. Ut enim morbus et vulnus in corpore, ita peccatum in anima. Qui ergo sanum aliquando hominem confiteris ex ea parte
qua caro est, quare non sanum dicas et ex ea qua spiritus est?
A. Sequar propositionem tuam.
Numquam hodie effugies, veniam quocumque vocaris.
C. Paratus sum ad audiendum.
A. Et
0580B ego ad loquendum surdis auribus. 794 Respondebo igitur ad propositum. Ex anima et corpore compacti, utriusque substantiae
naturam consequimur. Quomodo corpus sanum dicitur, si nullo languore vexetur, ita anima absque vitio, si nulla perturbatione
quatiatur. Et tamen quamvis corpus sanum sit integrumque et vegetum, et cunctorum sensuum integritate robustum, aut crebris,
aut raris infirmitatibus condolescit, et ut firmissimum sit, interdum pituitae molestiam patitur; ita anima cogitationum et
perturbationum impetus sustinens, ut superet naufragia, non absque periculo navigat, consideransque fragilitatem suam semper
de morte sollicita est, secundum illud quod scriptum est:
Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal. LXXXVII, 12) ? Quae cunctis
0580C intenta est mortalibus, non naturae dissolutione, sed morte peccati, juxta illud Propheticum:
Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Alioquin hanc communem mortem, qua et bruta solvuntur animalia, Enoch et Eliam nondum vidisse cognoscimus.
Da mihi corpus quod numquam languerit, aut quod post languorem perpetua sanitate securum sit: et dabo tibi animam quae numquam
peccaverit, nec post virtutes deinceps peccatura sit, praesertim cum vicina sint vitia virtutibus; et si paululum declinaveris,
aut errandum tibi sit, aut in praeceps cadendum. Quantum enim inter se distant pertinacia et perseverantia, parcimonia et
frugalitas, liberalitas et profusio, prudentia et calliditas, fortitudo et temeritas, cautela et timiditas? quorum alia ad
bona,
0580D alia referuntur ad mala. Quod quidem et in corporibus
0581A invenitur. Si felli provideris temperando, pituita succrescit. Si humores siccare festines, inardescit sanguis, bile ((
Al. bili)) vitiatur, et luteus color ora perfundit. Certe ut cunctam medicorum adhibeamus diligentiam, et castigatis vivamus
cibis, et morborum fomitibus careamus et cruditate, occultis quibusdam et soli Deo cognitis 795 causis, vel frigore inhorrescimus,
vel febre exardescimus, vel torminibus ejulamus et veri medici Salvatoris imploramus auxilium, dicimusque cum Apostolis:
Magister, salvos nos fac, perimus (Matth. VIII, 25) .
12.
Respondet aliquot e Scriptura objectionibus.—C. Esto, ut nullus potuerit omne vitare peccatum in pueritia, adolescentia, et juventute: numquid negare potes plurimos
0581D Justos et sanctos viros, post vitia virtutibus deditos, caruisse peccato, proprium erat Origenis dogma, in quod Pelagius
quoque delapsus est in synodo Diospolitana. Vide S. Augustinum de Gestis. Interim Vatic.,
Numquid negari potest plurimos justos, etc.
justos et sanctos viros post vitia,
0581B omni se ad virtutes animo contulisse, et per has caruisse peccato?
A. Hoc est quod tibi in principio dixeram, in nostra esse positum potestate, vel peccare, vel non peccare, et vel ad bonum,
vel ad malum extendere manum, ut liberum servetur arbitrium: sed hoc pro modo et tempore et conditione fragilitatis humanae;
perpetuitatem autem impeccantiae soli reservari Deo, et ei qui Verbum caro factus, carnis detrimenta et peccata non pertulit.
Nec quia ad breve possum, coges me ut possim jugiter. Possum jejunare, vigilare, ambulare, legere, psallere, sedere, dormire,
numquid in perpetuum?
C. Et quare in Scripturis sanctis ad perfectam justitiam provocamur, ut est illud:
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) ; et:
Beati immaculati
0581C
in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1) ; et Dei loquentis ad Abraham:
Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula, vel
querela, et ponam testamentum meum
inter me et te, et multiplicabo te nimis (Genes. XVII, 1) ? Si enim non potest fieri quod Scriptura testatur, frustra praecepit ut fieret.
A. Diversis testimoniis Scripturarum eamdem quaestionem teris in theatrales praestigias, quae unum eumdemque hominem personarum
varietate mutata, in Martem Veneremque producunt: ut qui prius rigidus et truculentus incesserat, postea solvatur in mollitiem
feminarum. Hoc enim quod nunc quasi novum objicis:
Beati mundo corde, et,
beati immaculati in via, et,
Esto sine macula, et caetera hujuscemodi, Apostolo respondente convictum est,
0581D
Et ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; 796 et,
Nunc per speculum videmus in aenigmate: cum autem venerit quod perfectum est, id quod ex parte fuerat destructur (I Cor. XIII, 9, 10) . Et mundum igitur cor, quod postea sit visurum Deum, et beatitudinem vitae immaculatae, et immaculatum
cum Abraham vivere, in umbra possidemus et imagine.
0582A Quamvis aliquis Patriarcha sit, quamvis Propheta, quamvis Apostolus, dicitur eis in Domino Salvatore:
Si vos cum sitis mali, scitis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus
se
(Matth. VII, 11) ? Denique et Abraham, cui dictum est:
Esto sine querela, et sine macula, conscientia fragilitatis suae cecidit pronus in terram. Cumque locutus esset ei Deus:
Sarai uxor tua non vocabitur ultra Sarai, sed Sara erit nomen ejus,
0581D Victorius,
et benedicam ei, et dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, quae priora tria verba e Brixianis mss. reposuit, iisque repeti benedictiones in
0582D Hebraeis quoque codicibus constat, quarum prima Sarae ipsi, altera filio ejus promittitur.
et dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges gentium ex ipso erunt, statim infertur:
Cecidit Abraham in faciem suam, risitque, et dixit in mente sua: Si centenario nascetur filius, et si Sara nonaginta annorum
pariet? Dixitque Abraham ad Deum: Ismael vivat in conspectu tuo. Cui respondit
0582B
Deus: Etiam. Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac, et reliqua (Genes. XVII, 15 seqq.) . Certe audierat a Deo:
Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula (Ibid., 1) , quare non credidit quod Deus repromisit, sed risit in corde, putans se celare Deum, et aperte ridere non audens?
Denique causas incredulitatis exponens dicit in corde suo: Quomodo potest fieri, ut centenarius de nonagenaria uxore
0582D In hucusque editis
pariat filium, renuentibus plerisque mss. Mox Vatic.,
Difficilia et magna non quaero.
generet filium?
Vivat, inquit,
Ismael in conspectu tuo, quem semel dedisti. Difficilia non quaero, contentus sum beneficio quod accepi. Quem occulta responsione arguens Deus, ait:
Etiam. Et est sensus: Fiet quod existimas non futurum. Sara uxor tua pariet tibi filium, et antequam ista concipiat, prius quam
ille nascatur, puero nomen
0582C imponam. Ex errore enim tuo, quo risisti tacitus,
0582D Voculam et mss. addunt, e quibus unus Reginae nomen
Isaac non agnoscit. Adito, si libet, interpretes hujus loci.
filius tuus
Isaac, risus nomen accipiet. Sin autem ab his qui sunt mundo corde in hoc saeculo, putas videri Deum, quare 797 Moyses qui prius dixerat:
Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Genes. XXXII, 30) : postea deprecatur, ut eum videat cognoscenter? quem quia dixerat se vidisse, audit a Domino:
Non potes videre faciem meam.
Non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20) . Unde et Apostolus (I Tim. I) , invisibilem solum Deum, qui et lucem habitat inaccessibilem, et quem
nullus hominum viderit, neque possit videre, appellat. Et Joannes evangelista sacra voce testatur, dicens:
Deum nemo vidit umquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit
0582D (I Joan. IV, 12) . Qui videt, et narrat, non quantus est ille qui visus est, nec quantum novit ille qui narrat: sed quantum
potest mortalium sensus accipere.
13.
Vera perfectio in coelestibus reservatur.—Quod autem putas beatum esse, qui sit immaculatus in via, et ambulet in lege ejus, ex sequenti sensu priorem
0583A intellige. Multis testimoniis supra didicisti, legem nullum potuisse complere. Si autem Apostolus ad comparationem gratiae
Christi, quae prius lucra arbitrabatur in lege, reputavit quasi stercora, ut Christum lucrifaceret, quanto magis nos scire
debemus, ideo Christi et Evangelii gratiam successisse, quia in lege nemo justificari potuit? Si autem ((
Al. ergo)) in lege nullus justificatur, quomodo ad perfectum ((
Al. perfectionem)) immaculatus est in via, qui adhuc ambulat, et ad calcem venire festinat? Certe qui in cursu est, et in via
graditur, minor est eo qui pervenit ad finem. Si ergo immaculatus est ille atque perfectus, qui adhuc ambulat in via, et graditur
in lege, quid plus habebit ille, qui ad terminum viae legisque pervenit? Unde et Apostolus de Domino loquitur
0583B (Ephes. V) , quod in fine mundi, et in consummatione virtutum exhibeat sibi sanctam Ecclesiam,
0583D Iisdem pene verbis hanc refellit Pelagianorum calumniam S. Augustinus.
non habentem maculam, neque rugam, quam vos putatis jam in ista carne mortali et corruptibili esse perfectam, et audire meremini
cum Corinthiis:
Jam perfecti estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis ((Al.
regnastis)), atque utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum (I Cor. IV, 8) : 798 cum vera et absque omni sorde perfectio in coelestibus reservetur, quando sponsus loquetur ad sponsam:
Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7) . Juxta quod et illud intelligitur:
Ut sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati (Philipp. II, 15) : quod non dixerit ((
Al. dixit))
estis, sed
sitis, in futurum differens, non in praesenti esse
0583C contestans, ut hic labor sit atque contentio, ibi laboris virtutisque praemia. Denique Joannes scribit:
Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam eum
videbimus sicuti est.
(I Joan. III, 2) Quamquam ergo filii Dei simus, tamen similitudo Dei, et vera contemplatio, tunc nobis repromittitur, quando
apparuerit in claritate sua.
14.
Pelagii superbia in epist. ad Julianam.—De hoc superbiae tumore, et illa orandi prorumpit audacia, qua scribens ad
0583D Haec vidua Juliana est, Demetriadis mater, de qua infra latius. Interim haec, quae a Hieronymo recitantur, ipsa Pelagii
verba videntur esse: nam tradit Augustinus, lib. de Gestis Pelagii, quod illi objectum fuerit a Diospolitanis Patribus, quod
docens quemadmodum debeant Sancti orare, ait:
Ille ad Deum digne elevat manus, orationem bona conscientia
0584D
effundit, qui potest dicere: Tu nosti, Domine, quam sanctae, et innocentes, et mundae sint ab omni malitia, et iniquitate,
et rapina, quas ad te extendo manus, quemadmodum justa, et munda labia, et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem,
ut mihi miserearis:
quae ex Graecis Diospolitani concilii Latine videntur conversa.
viduam, quomodo sancti debeant orare, pronuntias. «Ille enim, inquis, merito ad Deum extollit manus, ille preces bona conscientia
fundit, qui potest dicere: Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab
0583D omni fraude, et injuria, et rapina, quas ad te expando manus: quam justa, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera,
quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo.» Christiani est haec, an Pharisaei superbientis oratio? qui etiam in Evangelio
loquebatur:
Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut
0584A
caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, et sicut hic publicanus: jejuno bis in sabbatho, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 11) . Ille agit gratias Deo, quia ipsius misericordia non sit sicut caeteri homines, peccata detestans, non
assumens justitiam. Tu dicis: «Domine, tu nosti quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, injuria et
rapina, quas ad te expando manus.» Ille bis in sabbatho se jejunare dicit, ut affligat carnem vitiis lascivientem, et omnis
substantiae suae dat decimas.
Redemptio enim animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 8) . Tu cum diabolo gloriaris, dicente:
Super sidera ascendam, ponam in 799
coelo thronum meum, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14) . David loquitur:
Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII, 8) ;
0584B et,
Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Ibid., 6) ; et,
Ne intres in judicium cum servo tuo; et,
Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2) . Tu sanctum et innocentem et purum te esse jactas, et mundas ad Deum expandis manus. Nec sufficit tibi in
cunctis operibus gloriari, nisi ab omni sermonis orisque peccato mundum esse te dicas, inferens quam justa, quam immaculata
labia, et ab omni mendacio libera. Ille canit:
Omnis autem homo mendax (Ps. CXV, 2) , et hoc ipsum confirmat apostolica auctoritas, ut sit Deus verax (Rom. III) , omnis autem homo mendax: et
tu ab omni mendacio immaculata et justa et libera possides labia. Isaias plangit:
Heu mihi misero, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam,
0584C
in medio quoque populi immunda labia habentis ego habito (Isai. VI, 5) : et postea
0584D Victorius
Seraphin legi vult minori numero, quod unus indicetur, non plures.
Seraphim ignitum carbonem forcipe comprehensum defert ad prophetae labia purganda, non ut loqueris, arrogantis, sed sua vitia
confitentis. Juxta illud quod in psalmo dicitur:
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXIX, 34) . Et post tantum tumorem, orantisque jactantiam et confidentiam sanctitatis, quasi stultus stultis persuadere
conaris, ut in extremo dicas: Quibus tibi ut mihi miserearis preces fundo. Si sanctus es, si innocens, si ab omni sorde purgatus,
si nec sermone, nec opere peccasti, dicente Jacobo,
Qui in verbo non peccat, iste perfectus ((Al.
justus)) est vir; et,
Nemo potest ((Al.
potens))
0584D
refrenare linguam suam (Jacob. III, 2, 8) , quomodo misericordiam deprecaris, ut videlicet plangas te, et fundas preces, quia sanctus et purus
es et innocens immaculatisque labiis, et ab omni liber mendacio, Dei similis potestati? Sic Christus oravit in cruce:
Deus Deus meus, ut quid dereliquisti me? longe a salute
0585A
mea, verba delictorum meorum (Ps. XXI, 1) ; et rursum,
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Ps. XXX, 6) , et,
Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34) ; 800 qui pro nobis agens gratias dixerat:
Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae (Mar. XI, 25) .
15.
Ex Oratione Dominica.—Sic docuit Apostolos suos, ut quotidie in corporis illius
0585D Mss.,
sacramento. Apostolicam consuetudinem Dominicae orationis in Missa recitandae laudat S. quoque Gregorius lib. VII, epist. 64:
Orationem Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos Apostolorum fuit, ut ad ipsam orationem oblationis hostiam consecrarent. Et illo antiquior Optatus Milevit. lib. II:
Ad altare conversi Dominicam orationem praemittere non potestis, quibus alii passim consonant Patres. Hieronymus ipsam ejus orationis Praefationem hic indicat, qua in plerisque omnibus liturgiis
sacerdos se indignum confitetur, quod audeat Deum Patrem compellare. Vid. card. Bona Rerum Liturgicar. lib. II, cap. 15. Caeterum
solemne est Patribus, et praecipue Augustino contra Pelagianos ex oratione Dominica argumentari.
sacrificio credentes audeant loqui:
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9) . Illi nomen Dei, quod per se sanctum est, in se sanctificari cupiunt; tu dicis: «Nosti, Domine, quam sanctae,
et quam innocentes, et quam purae manus meae sint.» Illi inferunt:
Adveniat regnum tuum: spem regni futuro tempore praestolantes, ut regnante Christo,
0585B nequaquam regnet peccatum in mortali eorum corpore, junguntque:
Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, ut imitetur Angelos humana fragilitas, et voluntas Domini compleatur in terra. Tu dicis: «Potest homo si voluerit omni carere
peccato.»
Panem quotidianum, sive,
super omnes substantias, venturum Apostoli deprecantur, ut digni sint assumptione corporis Christi. Et vos per nimiam sanctitatem, securamque justitiam
audacter vobis coelestia dona vendicatis. Sequitur:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. De baptismatis fonte surgentes, et regenerati in Dominum Salvatorem, impleto illo, quod de se scriptum est:
Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI, 1) , statim in prima
0585C communione corporis Christi dicunt:
Et dimitte nobis debita nostra, quae illis fuerant in Christi confessione dimissa; et tu arrogans et superbus de sanctarum puritate manuum, et munditia eloquii
gloriaris. Quamvis sit hominis perfecta conversio, et post vitia atque peccata virtutum plena possessio, numquid possunt sic
esse sine vitio, quomodo illi, qui statim de Christi fonte procedunt? Et tamen jubentur dicere:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 13) : non humilitatis mendacio, ut tu interpretaris, sed pavore fragilitatis humanae suam conscientiam formidantis.
Illi dicunt:
Ne nos inducas in tentationem, tu cum Joviniano loqueris, eos qui plena 801 fide baptisma consecuti sunt, tentari ultra, et peccare non posse.
0585D Ad extremum inferunt:
Sed libera nos a malo. Quid
0586A precantur a Domino, quod habent in liberi arbitrii potestate? O homo, nunc mundus factus es in lavacro, et de te dicitur:
Quae est ista, quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum? ut lota quidem sit, sed custodire non valeat puritatem, nisi a Domino Deo sustentetur. Quomodo cupis Dei misericordia liberari,
qui paulo ante liberatus es a peccatis? nisi hac ratione qua diximus, ut cum omnia fecerimus, nos inutiles esse fateamur.
16.
Pelagiana superbia. Oratio ergo tua Pharisaei vincit superbiam, et publicani comparatione damnatur; qui de longe stans, oculos ad Deum non audebat
attollere, sed percutiebat pectus suum, dicens:
Deus propitius esto mihi peccatori. Unde profertur Domini sententia:
Dico vobis, descendit hic justificatus
0586B
in domum suam plus quam ille. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur, et qui se
humiliat, exaltabitur. Apostoli humiliantur, ut exaltentur. Discipuli tui elevantur, ut corruant. Eidem adulans
0585D Julianae scilicet, ut supra annotamus, Demetriadis
0586D matri, ad quam scripserat Pelagius, ut docet Marius Mercator in Commonitorio super nomine Coelesti;
Denique libellus est ejus (Pelagii)
quem habemus in manibus, ad quamdam Livaniam. Ita vocavit pro
Juliana, vel ut consilium suum occultaret, vel quod sicut
Juliam ac
Liviam promiscue fere dicebant veteres, ita
Livaniam pro Juliana soleret dici. Caeterum Augustinus de Gestis Pelagii, id illi in Diospolitana Synodo objectum refert, quod scribens ad viduam,
adulatorie dixerit.
Inveniat apud te pietas, quae nusquam invenit locum. Inveniat ubique in peregrinatione, sedem justitia: veritas, quam jam
nemo cognoscit, domestica tibi, et amica fiat; et lex Dei, quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur.
viduae non erubescis dicere pietatem, quae nusquam reperiatur in terra, et veritatem, quae ubique peregrina sit, in illa
potissimum commorari, nec recordaris illius sententiae:
Populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt te, et semitas pedum tuorum supplantant,
0586D Unus Vat.
Eam Dei vocibus laudas, et dicis, etc.
laudasque eam vocibus, et dicis, «O te felicem nimium, o beatam, si justitia quae esse jam non nisi in coelo creditur, apud
te solam inveniatur in terris!» Docere est hoc, an occidere? Levare de terra, an praecipitare de coelo, id mulierculae tribuere,
quod Angeli non audeant usurpare? Si autem pictas,
0586C veritas, atque justitia non inveniuntur in terris, nisi in una muliere, ubi erunt justi tui, quos absque peccato in terris
esse jactabas? Quae duo capitula orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis non esse tua, cum perspicue in eis
styli tui splendor eluceat, 802 et tanta sit venustas eloquii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto doces,
mittisque venalia, publice non audeas profiteri ((
al. proferri)). O te felicem, cujus praeter discipulos nemo conscribit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed
alienum esse contendas. Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem tui sermonis possit imitari?
17.
Quomodo infantes sine peccato sint.—C. Non possum ultra differre: omnis vincitur patientia vestrorum
0586D iniquitate verborum. Oro te, quid infantuli
0587A peccavere? nec conscientia eis delicti imputari potest, nec ignorantia, qui juxta Jonam prophetam manum dexteram nesciunt
et sinistram (
Jon. ult.). Peccare non possunt, et possunt perire: genua labant, vagitus verba non explicant, balbutiens lingua
0587D
Vetus edit. ridet, tum Vat.
et aeterni cruciatus miseris, etc.
ridetur, et aeternae miseriae cruciatus miseris praeparantur.
A. Ah! nimium disertus esse coepisti, ut non licam eloquens, postquam discipuli tui versi sunt in magistros. Antonius orator
egregius, in cujus laudibus Tullius pertonat, disertos se ait vidisse multos, eloquentem adhuc neminem. Noli ergo mihi oratorum
et non tuis floribus ludere, per quos solent imperitorum atque puerorum aures decipi, sed simpliciter dic mihi quid sentias.
C. Hoc dico, concedas mihi saltem eos esse sine peccato, qui peccare
0587B non possunt.
A. Concedam si in Christo fuerint baptizati, nec
0587D Vocem
illico ex fide mss. suffecimus.
illico me tenebis in assensum sententiae tuae, qua dixisti posse hominem sine peccato esse si velit: isti enim nec possunt,
nec volunt: sed sine ullo peccato per Dei gratiam sunt, quam in baptismo susceperunt.
C. Cogis me, ut ad invidiosum illud veniam, et dicam tibi: Quid enim peccaverunt? ut statim in me populorum lapides conjicias,
et quem viribus non potes, voluntate interficias.
A. Ille haereticum interficit, qui esse haereticum patitur. Caeterum nostra correptio, vivificatio est: ut haeresi moriens,
vivas catholicae fidei.
C. Sinos scitis haereticos, cur non accusatis?
A. Quia Apostolus (Tit. III) me docet 803 haereticum post unam et secundam correptionem vitare, non accusare,
0587C sciens quia perversus sit, et suo judicio damnatus. Alioqui stultissimum est,
0587D In Vatic. et veter. edit.,
stultum est fidem meam ex alterius pendere judicio.
super fide mea, me ex alterius pendere judicio. Quid enim si te alius catholicum dixerit, statimne assensum tribuam? Quicumque
te defenderit, et perversa credentem bene sentire dixerit, non hoc agit, ut te infamia liberet, sed ut se infamet perfidiae.
Multitudo sociorum nequaquam te catholicum, sed haereticum esse demonstrabit. Verum haec Ecclesiastico calcentur pede, ne
quasi parvulis flentibus tristior quaedam imago monstretur. Hoc nobis praestet Dei timor, ut omnes alios contemnamus timores.
Proinde aut defende quod credis, aut relinque quod defendere non potes. Quemcumque in defensionem tui adduxeris, non patronum,
sed socium nominabis.
0588A 18.
Quare infantes baptizentur: et Cypriani testimonium. C. Dic, quaeso, et me omni libera quaestione, quare infantuli baptizentur?
A. Ut eis peccata in baptismate dimittantur.
C. Quid enim commeruere peccati? Quisquamne solvitur non ligatus?
A. Me interrogas? Respondebit tibi Evangelica tuba, Doctor Gentium, vas aureum in toto orbe resplendens:
Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen: etiam in eos, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adam, qui est
forma futuri
(Rom. V, 14) . Quod si objeceris dici
0587D Idem Vat.
dici hic esse aliquos. Vetus edit.
cum Reginae ms.
dici hoc esse, etc.
esse aliquos, qui non peccaverunt, intellige eos illud non peccasse peccatum, quod peccavit Adam praevaricando in paradiso
praeceptum Dei. Caeterum omnes homines, aut antiqui propagatoris Adam, aut suo nomine tenentur obnoxii.
0588B Qui parvulus est,
0587D Vocem
parentis Vatic. non agnoscit, et legit paulo post
alieno et suo peccato Christi sanguine liberatur. Reginae lib.
alieno aut suo peccato tenetur, Christi sanguine, etc.
parentis in baptismo vinculo solvitur. Qui ejus aetatis est, quae potest sapere, et alieno et suo, Christi sanguine liberatur.
804 Ac ne me putes haeretico sensu hoc intelligere, beatus martyr Cyprianus, cujus te in Scripturarum testimoniis digerendis
aemulum gloriaris, in epistola quam scribit ad episcopum Fidum de infantibus baptizandis haec memorat: «Porro autem si etiam
gravissimis delictoribus, et in Deum
0587D Apud ipsum Cyprianum
multum, et
remissa cum Vatic. et veteri edit., tum
atque a gratia etiam infra deinde
de ope nostra, ac de divina misericordia, quemadmodum etiam apud Hier. emendandum videtur. Martianaeus posteriorem hujus loci partem Cypriani esse non intellexit.
multo ante peccantibus, cum postea crediderint, remissio peccatorum datur, et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto
magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis
antiquae, prima nativitate contraxit? Qui ad remissionem
0588C peccatorum accipiendam, hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata. Et idcirco, frater
charissime, haec fuit in concilio nostra sententia, a baptismo atque gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius
est, neminem per nos debere prohiberi. Quod cum circa universos observandum sit atque retinendum, tum magis circa infantes
ipsos et recens natos observandum puta, qui hoc ipso de ope nostra ad divinam misericordiam plus merentur, quod in primo statim
nativitatis suae ortu plorantes ac flentes, nihil aliud faciunt, quam deprecantur.»
19.
Laudat S. Augustinum. Scripsit dudum vir
0588D Hunc locum respicit S. Doctor. epist. 134, ad August., n. I:
Certe et in Dialogo, quem nuper edidi, tuae Beatitudinis, ut dignum fuerat, recordatus sum, etc.
sanctus et eloquens episcopus Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis
0588D Vitiose Martianaeus
Heraclini. Vatic.
Heracleani: vetus edit. satis bene
Heraclianae. In aliis libris scribitur
Heradiani, et Heradii vel
Eradii pro
Heracliano, aut
Eraclio. Porro ne facti historiam omnino praeteream, Heraclianus iste Africae comes, cum ab Honorio deficiens cum ingenti classe in
Italiam, atque ad Urbem contenderet, Marini comitis occursu ad Utriculum superatus, fuga arrepta, Carthaginem rediit, ubi
demum captus, et capite minutus est. Tum vero Marcellinus, quem tribunum et notarium miserat Honorius in Africam, ut sequester
esset Collationis inter Catholicos et Donatistas, falso delatus
ab haereticis, ut Hieronymus vocat, proprie
0589B autem a Donatistis, quorum odium subierat, quod se in Catholicorum causa perquam strenue gessisset, tamquam Heraclianae
perduellionis socius, ejusdem Marini jussu securi perentitur cum Aptingio fratre, Septembri mense, an. 413. Confer, si lubet,
August. epist. 151, et Norisium nostrum, Histor. Pelag. lib. I, c. 5. Orosius, lib. VII, cap. 42:
Marinus, inquit,
Comes apud Carthaginem (incertum est, zelo stimulatus, an auro corruptus) S. Marcellinum
occidit.
Heracliani
0589A ab haereticis innocens caesus est, duos libros de Infantibus baptizandis contra haeresim vestram, per quam vultis asserere,
baptizari infantes non in remissionem peccatorum, sed in regnum coelorum, juxta illud quod scriptum est in Evangelio:
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum coelorum. Tertium quoque ad eumdem Marcellinum contra eos, 805 qui dicunt
0589B Servatus Lupus in
Collectaneo de tribus Quaestionibus hanc ex Hieronymo pericopem fuse recitat, legitque cum impressis. Mss. autem duo, quorum alter Reginae est, alter Corbeiensis,
penes Benedictinos S. Augustini editores,
qui dicunt, id est vos, posse,
0590B etc. Unus Vatic.
idem vos. Caeterum
non absque Dei gratia Pelagius dixit.
idem quod vos, posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia. Et quartum nuper ad
0590B Hilarius iste Syracusanus ille antistes est, cujus exstat epistola 156, inter Augustinianas, quam saepius laudavimus, et
ad quem Augustini responsio scribitur, epist. 157, quam hic innuit Hieronymus.
Hilarium contra doctrinam tuam, multa perversa fingentem. Alios quoque specialiter tuo nomini cudere dicitur, qui necdum
in nostras venere manus. Unde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi illud Horatii:
In silvam ne ligna (Lib. I,
0590A sat. 10) . Aut enim eadem diceremus ex superfluo: aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora.
Hoc unum dicam, ut tamdem finiatur oratio, aut novum vos debere symbolum tradere, 806 ut post Patrem et Filium et Spiritum
sanctum baptizetis infantes in regnum coelorum, aut si unum et in parvulis et in magnis habetis baptisma, etiam infantes
0590B Victorius addit
credatis, qua sine voce nullum esse orationis sensum contendit. Mss. autem nostri, aut quos alii consuluere, non agnoscunt.
in remissionem peccatorum baptizandos in similitudinem praevaricationis Adam. Quod si injusta vobis videtur alienorum remissio
peccatorum, qua non indiget qui peccare non potuit, transite ad amasium vestrum (
Origenem), qui praeterita in coelis et antiqua delicta solvi dicit in baptismo, ut cujus in caeteris auctoritate ducimini, etiam in
hac parte errorem sequamini
0590B Hic addens:
Explicit Dialogus Hieronymi presbyteri, Vallars. subdit notulam: In multis mss. subditur Hieronymiano huic Dialogo
Orosii presbyteri liber Apologeticus, de quo diximus in praefixa Admonitione.
.