Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VI.
6. An ipsa etiam vitia tanquam intelligibilia, luci sensibili praeferenda sint et Deo ut auctori tribuenda. Vitium animi est defectus quidam, recte non inter intelligibilia numerandus. Ipsi defectus, etiamsi inter intelligibilia numerarentur, nunquam anteponendi rebus sensibilibus. Si lumen visibile a Deo est, multo magis ab ipso anima, quae in quantum vivit intelligibilis res est, etiamsi vitiosa. Objectantur contra a Manichaeis loca Scripturae. Hoc loco si quisquam illorum cautus et vigilans, jam etiam studiosior quam pertinacior, me admoneret, non de vitiosis animis, sed de ipsis vitiis esse quaerendum: quae quoniam sensu corporis non cognoscerentur, et tamen cognoscerentur, non nisi intelligibilia posse accipi, quae si sensibilibus omnibus antecellunt, cur lucem Deo auctori esse tribuendam inter nos conveniret, vitiorum vero auctorem Deum nemo nisi sacrilegus diceret: responderem homini, si aut statim et repente, ut bonis Dei cultoribus solet, divinitus infulsisset hujus solutio quaestionis, aut fuisset antea praeparata: quorum si neutrum meruissem atque potuissem, coepta differrem; quodque esset propositum, difficile esse ad dignoscendum atque arduum confiterer. Recurrerem in me, prosternerer Deo, alte ingemiscerem, quaerens ne me in medio spatio, quo certis rationibus promovissem, haerere pateretur; ne ancipiti quaestione cogerer aut intelligibilia sensibilibus submittere ac subdere, aut ipsum vitiorum dicere auctorem; cum esset utrumvis horum falsitatis impietatisque 0098 plenissimum. Nullo modo possem existimare, quod me sic affectum ille desereret. Admoneret potius suis illis ineffabilibus modis, ut considerarem etiam atque etiam, utrum animi vitia, de quibus aestuarem, inter intelligibilia numeranda essent. Quod ut reperirem, propter imbecillitatem interioris oculi mei, quae mihi peccatis meis jure accidisset, aliquem mihi ad invisibilia contuenda in ipsis visibilibus machinarer gradum: quorum esset nobis nullo modo certior cognitio, sed consuetudo fidentior. Itaque statim quaererem quid ad sensum proprie pertineret oculorum: invenirem colores, quorum principatum lux ista obtineret. Haec enim sunt quae nullus alius sensus attingit: nam motus corporum, et magnitudines, et intervalla, et figuras, quamvis et oculis, non tamen proprie, sed tactu etiam posse sentiri. Unde colligerem tanto caeteris corporeis et sensibilibus praestare lucem, quanto aliis sensibus aspectus esset illustrior. Electa igitur ex omnibus quae corpore sentiuntur ista luce, qua niterer, et in qua gradum illum inquisitionis meae necessario collocarem; pergerem attendere quid ageretur hoc modo, mecumque ita sermocinarer: Si sol iste tanta claritate conspicuus et diei luce sufficiens, usque ad lunae similitudinem in conspectu nostro paulatim deficeret, num aliud quidquam oculis sentiremus quam lucem utcumque fulgentem; lucem tamen quaerentes, quod fuerat non videndo, et haurientes videndo quod aderat? Non ergo illum defectum videremus, sed lucem quae defectui remaneret. Cum autem non videremus, non sentiremus; quidquid enim sentimus aspectu, non potest non videri: quare, si defectus ille neque visu, neque alio sensu sentiretur, non posset inter sensibilia numerari. Nihil enim sensibile est, quod sentiri non potest. Referamus nunc considerationem ad virtutem, cujus intelligibili luce splendere animum convenientissime dicimus. Porro ab hac luce virtutis defectus quidam non perimens animam, sed obscurans, vitium vocatur. Potest igitur recte vitium quoque animae nequaquam inter intelligibilia numerari, ut lucis ille defectus recte de sensibilium numero eximitur: illud tamen quod remanet animae, id est, hoc ipsum quod vivit atque anima est, tam est intelligibile, quam sensibile illud quod in hoc visibili lumine post defectum quantumcumque fulgeret: et ideo animam in quantum anima esset, et vitae participaret, sine qua nullo pacto anima esse potest, rectissime omnibus sensibilibus anteferri. Quamobrem maximi erroris esse, ullam animam dicere non esse ex Deo, ex quo esse solem lunamque glorieris.
7. Quod si jam placeret omnia sensibilia nominare, non modo ea quae sentiremus, sed etiam ea quae non sentiendo tamen per corpus judicaremus, sicut per oculos tenebras, et per aures silentium; et illas enim non videndo, et hoc non audiendo cognoscimus: rursusque intelligibilia, non ea tantum quae illustrata mente conspicimus, sicuti est ipsa sapientia; 0099 sed etiam illa quae ipsius illustrationis privatione aversamur, ut est insipientia, quam tenebras animi congrue dixerim: nullam de verbo facerem controversiam, sed totam quaestionem facili divisione dissolverem, statimque approbarem bene attendentibus, substantias intelligibiles sensibilibus substantiis divina et incorrupta veritatis lege praeponi, non earum substantiarum defectus; quamvis hos intelligibiles, illos sensibiles appellare vellemus. Quapropter, qui et haec lumina visibilia, et illas intelligibiles animas substantias esse faterentur, omni modo eos cogi sublimiores partes animis concedere, atque tribuere; defectus vero utriusque generis non posse alteros alteris anteponi, privant enim tantum, et non esse indicant, quod usquequaque eamdem vim habent, sicut ipsae negationes. Nam cum dicimus, Non est aurum, et, Non est virtus; quamvis inter aurum et virtutem plurimum, nihil tamen inter negationes, quas eis adjunximus, distat. Verum enimvero pejus est non esse virtutem, quam non esse aurum: nemo sanus hinc ambigit; quod non propter ipsas negationes, sed propter res quibus adjunguntur, accidere quis non intelligat? Auro enim virtus quanto praestat, tanto est virtute quam auro carere miserius. Quamobrem, cum res intelligibiles sensibilibus rebus antecellunt, defectum in intelligibilibus quam in sensibilibus merito aegrius toleramus; non eos defectus, sed ea quae deficiunt, charius vel vilius aestimantes. Ex quo jam illud apparet, defectum vitae, quae intelligibilis est, multo miserabiliorem esse, quam hujus sensibilis lucis; quod scilicet multo est charior intellecta vita, quam lux ista conspecta.
8. Quae cum ita sint, audebitne quisquam, cum solem ac lunam, et quidquid in sideribus, quidquid denique in hoc igne nostro atque terreno luce visibili effulget, Deo tribuat, animas quaslibet, quae profecto nisi vivendo animae non sunt, cum tantum hoc lumen vita praecedat, nolle concedere ex Deo esse? et cum ille verum dicat, qui dicit, In quantum nitet, ex Deo est; egone tandem, Deus magne, mentiar, si dicam, In quantum vivit, ex Deo est? Non usque adeo, quaeso, caecitas mentis suppliciaque augeantur animorum, ut haec homines non intelligant. Sed quoquo modo illorum error aut pertinacia sese haberet, his ego fretus armatusque rationibus, credo cum ad eos rem ita consideratam perspectamque detulissem, et cum his placide contulissem, vererer ne mihi quisquam eorum alicujus momenti esse videretur, si aut intellectum, aut ea quae intellectu non per defectum perciperentur, sensui conaretur praeferre, aut saltem comparare corporeo, vel his rebus quae ad eumdem sensum cognoscendae similiter pertinerent. Quo constituto, quando ille mihi vel quisquam negare auderet, animas quantum vellet malas, tamen quoniam animae essent, intelligibilium rerum numero contineri, neque illas per defectum intelligi? Siquidem animae non alio essent, nisi quo viverent. Licet enim 0100 per defectum intelligerentur vitiosae, quia virtutis egestate vitiosae; non tamen per defectum animae, quia vivendo animae. Nec fieri potest ut vitae praesentia sit causa deficiendi; cum tanto quidque deficiat, quanto deseritur a vita.
9. Omni modo igitur cum pateret non posse ullas animas ab eo auctore separari, a quo lux ista non separatur; jam quidquid afferrent, non acciperem; moneremque potius, ut eos mecum sequi mallent, qui omne quidquid esset, quoniam esset, in quantumcumque esset, ex uno Deo esse praedicarent.