Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VIII.
Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico, magis eluceat. Charitas, inquit, Christi compellit nos; judicantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus. Certe jam nunc cuivis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse Apostolum; quandoquidem ista verba illud praecessit, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quid est enim aliud, non sibi, sed ei vivant, nisi ut secundum carnem non vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae jam ex ipsis in Christo facta est? Itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit, et qui jam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum carnem Apostolus noverat, 0252 propter spem futurae immortalitatis, in cujus exspectatione vivebant, quae in Christo jam non spes, sed res erat: quem et si noverat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, jam tamen non noverat; quia eum resurrexisse noverat, et ultra ei mortem non dominaturam. Et quia omnes in illo, et si nondum in re, jam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum (II Cor. V, 14-18) . Omnis ergo nova creatura, id est, populus innovatus per fidem, ut habeat interim in spe, quod in re postea perficiatur, in Christo habet jam quod in se sperat. Itaque nunc vetera transierunt secundum spem, quia modo jam non est tempus Veteris Testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo: et facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum coelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione autem mortuorum jam non secundum spem, sed secundum rem, et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors: et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53) : quod jam factum est in Christo, quem secundum rem, jam non noverat Paulus secundum carnem: eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem, neminem noverat secundum carnem; quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salvi facti. Nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: Deus autem, inquit, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, etcum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo; cujus gratia sumus salvi facti. Quod enim hic dixit, Convivificavit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Et quod hic dicit, Cujus gratia salvi sumus facti; jam velut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet. Nam quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit: Spe enim salvi facti sumus. Ideoque et hic sequitur, et tanquam perfectum enumerat quod futurum est: Et simul, inquit, excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. Certe enim in coelestibus Christus jam sedet, nondum autem nos: sed quia spe certa, quod futurum est, jam tenemus, simul sedere nos dixit in coelestibus, nondum in nobis, sed jam in illo. Namque ne putares jam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tanquam perfectum sit, atque ut intelligas adhuc futurum, sequitur et dicit: Ut ostenderet in supervenientibus saeculis superabundantes divitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II, 4-7) . Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti (Rom. VII, 5) . Ita enim dixit, Cum essemus in carne, quasi jam non essent in carne: quod ita intelligitur, Cum essemus in spe rerum carnalium: quando lex, quae impleri non potest nisi per charitatem 0253 spiritualem, ad hoc super eos erat, ut per praevaricationem abundaret delictum; ut postea revelato Novo Testamento, per indulgentiam, superabundaret gratia (Rom. VII, V, 20) . Hinc similiter alibi dicit: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subjecit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Id. VIII, 8, 9) . Id est, qui in spe carnalium bonorum sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritualium, id est, regni coelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spirituale erit, quod modo animale est. Seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44) . Si ergo neminem eorum jam noverat secundum carnem Apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe 0254 rerum carnalium, quamvis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent; quanto expressius de Christo diceret quod eum jam non noverat secundum carnem, in cujus corpore etiam re ipsa jam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant? Quanto ergo melius, quanto religiosius divinae Scripturae ita tractantur, ut discussis omnibus concordare inveniantur, quam deficiente homine in quaestione quam solvere non potest, tanquam verae in parte acceptentur, et tanquam falsae in parte damnentur? Quia et cum esset parvulus Apostolus, et ea quae parvuli erant, saperet (I Cor. XIII, 11) quanquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritualis, qualis jam erat cum scriberet quae ad Ecclesiarum aedificationem, non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus versarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.