Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVI.
His et talibus, quae nunc breviter tangimus, tunc forte pro necessitate depellendi veternosi erroris aliquanto latius disputatis, et robore uberioris probationis assertis, ille gentilis quem nobis catechizandum Faustus proposuit, si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moveretur ad fidem: qua imbutus et in Ecclesiae catholicae gremio fovendus collocatus, consequenter etiam moneretur quos mores tenere deberet. Neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inveniret quae observare juberetur: quamvis cum eo corporaliter congregarentur in Ecclesiam, et eadem Sacramenta perciperent. Sciret cum paucis haereditatem Dei, cum multis autem signacula ejus participanda: cum paucis communicare sanctitatem vitae, et donum charitatis diffusae in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5) , ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem Sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29) , qui autem manducare contemnit, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54) , et ideo non perveniet ad vitam aeternam. Eosdemque paucos, in comparatione multitudinis malorum, paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum, crescentes inter zizania, et cum palea usque ad diem messis et ventilationis (Matth. XIII, 25, 26, et III, 12) . Hoc in Evangelio dictum est, hoc a Prophetis ante praedictum. Ante enim praedictum est, Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2) . Ante praedictum est, Inhabitavi in tabernaculis Cedar; cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 5, 7) . Ante praedictum est, Signa in fronte eos qui gemunt et moerent ob iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX, 1) . Itaque iste gentilis, quem tali alloquio firmaremus, jam factus civis sanctorum et domesticus Dei, nec jam alienus ab Israel (Ephes. II, 19, 12) , sed verus Israelita, in quo dolus non esset (Joan. I, 47) , disceret etiam ista verba ex corde simplici dicere, quae subsequenter contexit idem ipse Jeremias: Patientia Israel, Domine; universi qui te derelinquunt, terreantur. Cum enim de perdice dixisset, qui clamat et congregat quae non peperit, commendavit excellentiam civitatis super montem positae quae abscondi non potest, ut ab Ecclesia catholica hominem haeretici non separent , dicens, Sedes autem 0292 gloriae exaltata est, sanctificatio nostra. Deinde quasi veniret in mentem, Quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium? subjecit statim, Patientia Israel, Domine. Patienter enim ferendum est quod ait, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30) : ne impatientia tolerandi malos, relinquantur boni, qui proprie sunt corpus Christi; et ideo cum ipsi relinquuntur, ille relinquitur. Unde subjecit atque addidit, Universi qui te derelinquunt, terreantur: confundantur qui recesserunt in terram. Terra est enim homo de se praesumens, atque alios ut de ipso praesumatur inducens: et ideo sequitur, Evertentur, quoniam dereliquerunt fontem vitae Dominum. Quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem vitae, ad quem congregati recedant a Christo, Christi promissione decepti, cujus nomine jam tenebantur imbuti? Non enim quos peperit, congregat: sed ut congreget quos non peperit, dicit, Salus quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. Sed vide quid iste dicat, Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Unde Apostolus dicit, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21) : et iste subjungit, Quoniam gloriatio mea tu es (Jerem. XVII, 13, 14) . His modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20) .