Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVII.
Sicut ergo ista verba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum qui non venit Legem et Prophetas solvere, sed adimplere, jam impleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt: quod primis Christianis, qui ex Judaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siverunt eos Apostoli patrium ritum traditionemque servare; et eos quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque monuerunt. Inde est quod Timotheum Judaea matre et Graeco patre natum, propter illos, ad quos tales cum eo venerat, etiam circumcidit Apostolus (Act. XVI, 1-3) : atque ipse inter eos morem hujusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis jam non essent significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, ea tanquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat: ut jam de caetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est, ex praeputio, ad illum angularem lapidem qui est Christus, convenirent (Ephes. II, 14, 20) , ad nulla talia cogerentur. Si autem iis qui ex circumcisione venerant, talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur: verum si in hujusmodi Legis operibus putarent suam spem salutemque 0358 contineri, tanquam a certa pernicie vetarentur. Unde est illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V. 2) . Circumcidamini scilicet, sicut ipsi volebant, sicut eis a quibusdam depravatis persuasum erat quod sine his Legis operibus salvi esse non possent (Act. XV, 1) . Nam cum Gentes ad Christi fidem ita venirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut venire debuerunt, ut nullis ejusmodi observationibus onerarentur; quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide; et non ita nati, ut talibus sacramentis imbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tanquam Christus per illa mysteria venturus adhuc promitteretur: cum ergo sic venirent ad fidem, ut jam ex Gentibus venire oportebat, non intelligentes qui ex circumcisione venerant, cur sibi illa permissa essent, et cur Gentibus imponenda non essent; quibusdam carnalibus seditionibus coeperant Ecclesiam perturbare, quod Gentiles ad Dei populum accedentes, non solemniter proselyti fierent in carnis circumcisione, et caeteris hujuscemodi observationibus Legis: atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Judaeos inter quos versabantur. Contra hos apostolus Paulus multa scripsit: nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna objurgatione correxit (Galat. II, 14) . Sed posteaquam in unum Apostoli congregati, etiam consilio suo censuerunt Gentes ad hujusmodi opera Legis non esse cogendas (Act. XV, 6-11) ; displicuit quibusdam ex circumcisione Christianis, non valentibus mente discernere, illos solos ab hujusmodi observationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, his jam imbutos invenerat; ut in eis jam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adimpletionem prophetiae jam tenuerat: ne si et ab ipsis removeretur, improbata potius quam terminata videretur; si autem et Gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Primus itaque populus Dei, antequam Christus veniret Legem Prophetasque adimplere, illa omnia quae hunc promittebant, observare jubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intelligebant; servus autem in eis, qui hoc non intelligebant. Posterior vero populus accedens ad fidem qua jam Christus venisse, passus esse, ac resurrexisse praedicabatur, in iis quidem hominibus quos jam talibus sacramentis institutos eadem fides invenerat, nec cogebatur ista observare, nec prohibebatur: in iis autem qui talibus vacui, nulla generis, nulla consuetudinis vel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur; ut per eos jam inciperet apparere, illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta; quo veniente atque haec promissa adimplente, jam oportere cessare. Hoc igitur temperamentum moderamenque Spiritus sancti per Apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intelligebant, 0359 in ea perversitate manserunt, ut et Gentes cogerent judaizare. Ii sunt quos Faustus Symmachianorum vel Nazaraeorum nomine commemoravit, qui usque ad nostra tempora jam quidem in exigua, sed adhuc tamen vel in ipsa paucitate perdurant.