Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XXIV.
Nam et hic quaero ab istis, cur proprium velint esse Legis Moysi, quod dictum estantiquis, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum (Levit. XIX, 18) . An et apostolus Paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles (Rom. I, 30) ? Et utique in hac admonitione ipse Dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur Deum. Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Quaerendum itaque est quomodo intelligatur, exemplo Dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos; et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, diligendos inimicos. Sic apparebit Dominum male intelligentibus id quod dictum est, Oderis inimicum tuum, inferre voluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. Utrumque autem quomodo servandum sit, longum est disputare. Sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum: aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni; cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. Ea quippe regula et hoc solvitur, doceturque non esse contrarium, quod in antiqua Scriptura dictum est, Oderis inimicum tuum; et in Evangelio, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 43-45) : quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est; ut illud quod in eo recte odimus, arguamus, id est, vitium, quo possit illud quod in eo recte diligimus, id est, humana natura ipsa emendato vitio liberari. Haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, id est, iniquitatem; et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, id est, socialem rationaleqmeu creaturam: nisi quod nos non eum per naturam vel suam vel alienam, sed per propriam voluntatem malum esse convincimus. Illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos Deus totus timuit, antequam in parte vinceretur; et in parte ab ea sic victus est, ut nec totus liberaretur. Audito igitur, et non intellecto, quod antiquis dictum est, Oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi vitium: hos corrigit Dominus, dicendo, Diligite inimicos vestros; ut, qui jam dixerat, Non veni Legem solvere, sed adimplere, ideoque de odio inimici quod scriptum est in Lege non solveret, 0363 praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quonam modo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam. Sed hoc ad perversas eorum mentes intelligere multum est. Urgendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem, vel potius amentiam, defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum; ideoque ad ejus exemplum non habent quemadmodum hortentur ut suum quisque diligat inimicum. Potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt, quam deo suo. Illa quippe, sicut delirant, vicinam sibi lucem atque contiguam concupivit eaque frui voluit, atque ut frueretur invadere cogitavit. Neque ista culpa est, cum verum et beatificum bonum appetitur. Unde et Dominus dicit: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim fecerint, diripient illud (Matth. XI, 12) . Ecce gens tenebrarum secundum eorum vanitatem, vim facere ac diripere voluit bonum quod amaverat, ejus claritate et specie delectata: nec eam vicissim Deus dilexit, sed odio detestans frui se volentem, funditus eradicare molitus est. Si ergo mali amant bonum quo fruantur, boni autem oderunt malum ne polluantur; respondete, Manichaei, quinam eorum impleant quod Dominus ait, Diligite inimicos vestros. Ecce si has singulas repugnantesque sententias esse vultis, deus vester fecit quod scriptum est in lege Moysi, Oderis inimicum tuum; et gens tenebrarum, quod scriptum est in Evangelio, Diligite inimicos vestros. Quanquam nec fingendo invenire potuistis, pacto dirimatis quaestionem inter muscas lucipetas, et blattas lucifugas: utramque enim prolem gentis tenebrarum esse contenditis. Unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc aversando sua potius origne delectantur? An mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis, quam blattae in obscuris cubiculis?